MEDITATIO VI.
De rerum materialium existentia,
et reali mentis a corpore distinctione.

Reliquum est ut examinem an res materiales existant : et quidem jam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse existere, quandoquidem ipsas clare et distincte percipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego sic Elzevier, p. 73 percipiendisum capax ; nihilque unquam ab illo fieri non posse judicavi, nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex imaginandi facultate, qua me uti experior dum circa res istas materiales versor, sequi videtur illas existere : nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio, AT VII, 72 nihil aliud esse apparet quam quaedam applicatio facultatis cognoscitivae ad corpus ipsi intime praesens, ac proinde existens.

Quod ut planum fiat, primo examino differentiam quae est inter imaginationem et puram intellectionem. Nempe, exempli causa, cum triangulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor, atque hoc est quod imaginari appello. Si vero de chiliogono velim cogitare, equidem aeque bene intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figuram constantem tribus, sed non eodem modo illa mille latera imaginor, sive tanquam praesentia intueor : et quamvis tunc, propter consuetudinem aliquid semper imaginandi, quoties de re corporea cogito, figuram forte aliquam confuse mihi repraesentem, patet tamen illam non esse chiliogonum, quia nulla in re Elzevier, p. 74 est diversa ab ea quam mihi etiam repraesentarem si de myriogono, aliave quavis figura plurimorum laterum cogitarem ; nec quicquam juvat ad eas proprietates, quibus chiliogonum ab aliis polygonis differt, agnoscendas. Si vero de pentagono quaestio sit, possum quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque ope imaginationis ; sed possum etiam eandem imaginari, applicando scilicet aciem mentis ad ejus quinque latera, simulque ad aream iis contentam ; et manifeste hic animadverto mihi peculiari AT VII, 73 quadam animi contentione opus esse ad imaginandum ; qua non utor ad intelligendum : quae nova animi contentio differentiam inter imaginationem, et intellectionem puram clare ostendit. Ad haec considero istam vim imaginandi quae in me est, prout differt a vi intelligendi, ad mei ipsius, hoc est ad mentis meae essentiam non requiri ; nam quamvis illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominus illoe idem qui nunc sum ; unde sequi videtur illam ab aliqua re a me diversa pendere ; atque facile intelligo, si corpus aliquod existat cui mens sit ita conjuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitrio se applicet, fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer ; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum Elzevier, p. 75 a pura intellectione differat, quod mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo convertat, respiciatque aliquam ex ideis quae illi ipsi insunt ; dum autem imaginatur, se convertat ad corpus, et aliquid in eo ideae vel a se intellectae, vel sensu perceptae conforme intueatur. Facile, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus existat ; et quia nullus alius modo aeque conveniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde conjicio corpus existere ; sed probabiliter tantum, et quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex ea naturae corporeae idea distincta, quam in imaginatione mea invenio, ullum sumi posse argumentum, quod necessario concludat aliquod corpus existere.

AT VII, 74

Soleo vero alia multa imaginari, praeter illam naturam corpoream quae est purae Matheseos objectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem, et similia, sed nulla tam distincte ; et quia haec percipio melius sensu, a quo videntur ope memoriae ad imaginationem pervenisse ; ut commodius de ipsis agam, eadem opera etiam de sensu est agendum, videndumque an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur, certum aliquod argumentum pro rerum corporearum existentia Elzevier, p. 76 habere possim. Et primo quidem apud me hic repetam quaenam illa sint quae antehac ut sensu percepta vera esse putavi, et quas ob causas id putavi ; deinde etiam causas expendam propter quas eadem postea in dubium revocavi ; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum. Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, et membra caetera, ex quibus constat illud corpus quod tanquam mei partem, vel forte etiam tanquam me totum spectabam ; sensique hoc corpus inter alia multa corpora versari, a quibus variis commodis, vel incommodis affici potest, et commoda ista sensu quodam voluptatis, et incommoda sensu doloris metiebar. Atque praeter dolorem et voluptatem sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus ; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus ; foris vero, praeter corporum extensionem, et figuras, et AT VII, 75 motus, sentiebam etiam in illis duritiem, et calorem, aliasque tactiles qualitates ; ac praeterea lumen, et colores, et odores, et sapores, et sonos, ex quorum varietate caelum, terram, maria, et reliqua corpora ab invicem distinguebam : nec sane absque ratione ob ideas istarum omnium qualitatum quae Elzevier, p. 77 cogitationi meae se offerebant, et quas solas proprie et immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a mea cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent ; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem objectum ullum sentire, quamvis vellem, nisi illud sensus organo esset praesens ; nec possem non sentire cum erat praesens ; cumque ideae sensu perceptae essent multo magis vividae et expressae, et suo etiam modo magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens et sciens meditando effingebam, vel memoriae meae impressas advertebam, fieri non posse videbatur ut a meipso procederent ; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus advenirent : quarum rerum cum nullam aliunde notitiam haberem quam ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi venire in mentem quam illas iis similes esse : Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quam ratione, videbamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, quam illae erant quas sensu percipiebam, et plerumque ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali Elzevier, p. 78 quodam jure meum appellabam, AT VII, 76 magis ad me pertinere quam alia ulla arbitrabar ; neque enim ab illo poteram unquam sejungi, ut a reliquis ; omnes appetitus et affectus in illo, et pro illo sentiebam ; ac denique dolorem et titillationem voluptatis in ejus partibus, non autem in aliis extra illud positis advertebam. Cur vero ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristitia, et ex sensu titillationis laetitia quaedam consequatur, curve illa nescio quae vellicatio ventriculi, quam famen voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis vero ariditas de potu, et ita de caeteris, non aliam sane habebam rationem, nisi quia ita doctus sum a natura ; neque enim ulla plane est affinitas (saltem quam ego intelligam) inter istam vellicationem, et cibi sumendi voluntatem, sive inter sensum rei dolorem inferentis, et cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed et reliqua omnia quae de sensum objectis judicabam, videbar a natura didicisse : prius enim illa ita se habere mihi persuaseram, quam rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem.

Postea vero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt, nam et interdum turres quae rotundae visae fuerant e longinquo, quadratae Elzevier, p. 79 apparebant e propinquo, et statuae permagnae, in eorum fastigiis stantes, non magnae e terra spectanti videbantur ; et talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum judicia falli deprehendebam ; nec externorum duntaxat, sed etiam internorum, AT VII, 77 nam quid dolore intimius esse potest ? atqui audiveram aliquando ab iis, quibus crus aut brachium fuerat abscissum, se sibi videri adhuc interdum dolorem sentire in ea parte corporis qua carebant ; ideoque etiam in me non plane certum esse videbatur membrum aliquod mihi dolere, quamvis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adjeci : prima erat, quod nulla unquam dum vigilo me sentire crediderim, quae non etiam inter dormiendum possim aliquando putare me sentire ; cumque illa quae sentire mihi videor in somnis, non credam a rebus extra me positis mihi advenire, non advertebam quare id potius crederem de iis quae sentire mihi videor vigilando. Altera erat, quod cum authorem meae originis adhuc ignorarem, vel saltem ignorare me fingerem, nihil videbam obstare quo minus essem natura ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae mihi verissima apparebant. Et quantum ad rationes quibus Elzevier, p. 80 antea rerum sensibilium veritatem mihi persuaseram, non difficulter ad illas respondebam. Cum enim viderer ad multa impelli a natura quae ratio dissuadebat, non multum fidendum esse putabam iis quae a natura docentur. Et quamvis sensuum perceptiones a voluntate mea non penderent, non ideo concludendum esse putabam illas a rebus a me diversis procedere, quia forte aliqua esse potest in meipso facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum effectrix.

Nunc autem postquam incipio meipsum, meaeque authorem originis melius nosse, non quidem omnia quae habere videor a sensibus, puto esse temere admittenda ; AT VII, 78 sed neque etiam omnia in dubium revocanda.

Et primò, quoniam scio omnia quae clare et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni ; et non refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur ; ac proinde ex hoc ipso quod sciam me existere, quodque interim nihil plane aliud ad naturam, sive essentiam meam pertinere animadvertã, praeter hoc solum quod sim res cogitans, recte concludo meam essentiam in hoc uno consistere, quod sim res cogitans. Et quamvis Elzevier, p. 81 fortasse (vel potius ut postmodum dicam, pro certo) habeam corpus quod mihi valde arcte conjunctum est, quia tamen ex una parte claram et distinctam habeo ideam mei ipsius quatenus sum tantum res cogitans, non extensa ; et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans, certum est me a corpore meo revera esse distinctum, et absque illo posse existere.

Praeterea invenio in me facultates specialibus quibusdam modis cogitandi, puta facultates imaginandi, et sentiendi, sine quibus totum me possum clare et distincte intelligere, sed non vice versa illas sine me, hoc est sine substantia intelligente cui insint : intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt, unde percipio illas a me, ut modos a re, distingui. Agnosco etiam quasdam alias facultates, ut locum mutandi, varias figuras induendi, et similes, quae quidem, non magis quam praecedentes, absque AT VII, 79 aliqua substantia curi insint possunt intelligi, nec proinde etiam absque illa existere : Sed manifestum est has, siquidem existant inesse debere substantiae corporeae sive extensae, non autem intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non autem ulla plane intellectio, in earum claro et distincto conceptu continetur. Jam vero Elzevier, p. 82 est quidem in me passiva quaedam facultas sentiendi, sive ideas rerum sensibilium recipiendi et cognoscendi, sed ejus nullum usum habere possem nisi quaedam activa etiam existeret, sive in me, sive in alio, facultas istas ideas producendi, vel efficiendi. Atque haec sane in me ipso esse non potest, quia nullam plane intellectionem praesupponit, et me non cooperante, sed saepe etiam invito, ideae istae producuntur : ergo superest ut sit in aliqua substantia a me diversa, in qua quoniam omnis realitas vel formaliter vel eminenter inesse debet quae est objective in ideis ab ista facultate productis, (ut jam supra animadverti) vel haec substantia est corpus, sive natura corporea, in qua nempe omnia formaliter continentur quae in ideis objective ; vel certe Deus est, vel aliqua creatura corpore nobilior in qua continentur eminenter : atqui, cum Deus non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura, in qua earum realitas objectiva non formaliter, sed eminenter tantum contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contra magnam AT VII, 80 propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video qua ratione posset intelligi ipsum non Elzevier, p. 83 esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur. Ac proinde res corporeae existunt. Non tamen forte omnes tales omnino existunt, quales illas sensu comprehendo ; quoniam ista sensuum comprehensio in multis valde obscura est, et confusa ; sed saltem illa omnia in iis sunt quae clare et distincte intelligo, id est omnia generaliter spectata, quae in purae Matheseos objecto comprehenduntur.

Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantum particularia sunt, ut quod sol sit talis magnitudinis, aut figurae etc. vel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor, et similia, quamvis valde dubia et incerta sint, hoc tamen ipsum quod Deus non sit fallax, quodque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae. Et sane non dubium est quin ea omnia quae doceor a natura aliquid habeant veritatis : Per naturam enim generaliter spectatam nihil nunc aliud quam vel Deum ipsum, vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo ; nec aliud per naturam meam in particulari, quam complexionem eorum omnium quae mihi a Deo sunt tributa.

Elzevier, p. 84 Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat quam quod habeam corpus, cui male est cum dolorem sentio ; quod cibo, vel potu indiget, cum famem, aut sitim patior, et similia ; nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit veritatis.

AT VII, 81 Docet etiam natura per istos sensus doloris, famis, sitis etc. Me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest navigio, sed illi arctissime esse conjunctum, et quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam ; alioqui enim cum corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit si quid in nave frangatur ; et cum corpus cibo, vel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis et sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis, famis, doloris etc. Nihil aliud sunt quam confusi quidam cogitandi modi ab unione et quasi permixtione mentis cum corpore exorti.

Praeterea etiam doceor a natura varia circa meum corpus alia corpora existere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe ex eo quod valde diversos sentiam colores, sonos, odores, Elzevier, p. 85 sapores, calorem, duritiem, et similia, recte concludo, aliquas esse in corporibus, a quibus variae istae sensuum perceptiones adveniunt, varietates iis respondentes, etiamsi forte iis non similes ; atque ex eo quod quaedam ex illis perceptionibus, mihi gratae sint, aliae ingratae, plane certum est meum corpus, sive potius me totum, quatenus ex corpore et mente sum compositus, variis commodis et incommodis a circumjacentibus corporibus affici posse.

AT VII, 82 Multa vero alia sunt quae etsi videar a natura doctus esse, non tamen revera ab ipsa, sed a consuetudine quadam inconsiderate judicandi accepi, atque ideo falsa esse facile contingit ; ut quod omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moveat, sit vacuum ; quod in corpore, exempli gratia, calido aliquid sit plane simile ideae caloris quae in me est : in albo aut viridi sit eadem albedo aut viriditas quam sentio ; in amaro aut dulci idem sapor et sic de caeteris : quod et astra et turres, et quaevis alia remota corpora ejus sint tantum magnitudinis et figurae, quam sensibus meis exhibent, et alia ejusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam accuratius debeo definire quid proprie intelligam cum dico me aliquid doceri a natura ; nempe hic naturam strictius sumo, Elzevier, p. 86 quam pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo tributa sunt ; in hac enim complexione multa continentur quae ad mentem solam pertinent, ut quod percipiam id quod factum est infectum esse non posse, et reliqua omnia quae lumine naturali sunt nota, de quibus hic non est sermo ; multa etiam quae ad solum corpus spectant, ut quod deorsum tendat, et similia, de quibus etiam non ago, sed de iis tantum quae mihi ut composito ex mente et corpore a Deo tributa sunt : ideoque haec natura docet quidem ea refugere quae sensum doloris inferunt, et ea prosequi quae sensum voluptatis, et talia : sed non apparet illam praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum perceptionibus sine praevio intellectus examine de rebus extra non positis concludamus, quia de iis verum scire AT VII, 83 ad mentem solam, non autem ad compositum videtur pertinere. Ita quamvis stella non magis oculum meum quam ignis exiguae facis afficiat, nulla tamen in eo realis, sive positiva propensio est ad credendum illam non esse majorem, sed hoc sine ratione ab ineunte aetate judicavi ; et quamvis ad ignem accedens sentio calorem, ut etiam ad eundem nimis prope accedens sentio dolorem, nulla profecto ratio est quae suadeat in igne aliquid esse simile isti calori ; ut neque Elzevier, p. 87 etiam isti dolori, sed tantummodo in eo aliquid esse, quodcunque demum sit quod istos in nobis sensus caloris vel doloris efficiat : et quamvis etiam in aliquo spatio nihil sit quod moveat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus, sed video me in his aliisque permultis ordinem naturae pervertere esse assuetum, quia nempe sensuum perceptionibus, quae proprie tantum a natura datae sunt ad menti significandum quaenam composito, cujus pars est, commoda sint vel incommoda et eatenus sunt satis clarae et distinctae, utor tanquam regulis certis ad immediate dignoscendum quaenam sit corporum extra nos positorum essentia, de qua tamen nihil nisi valde obscure et confuse significant.

Atqui jam ante satis perspexi qua ratione, non obstante Dei bonitate, judicia mea falsa esse contingat. Sed nova hic occurrit difficultas circa illa ipsa quae tanquam persequenda vel fugienda mihi a natura exhibentur ; atque etiam circa internos sensus in quibus errores videor deprehendisse : Ut cum quis grato cibi alicujus sapore delusus venenum intus latens assumit : AT VII, 84 Sed nempe tunc tantum a natura impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit ; non autem ad venenum quod plane ignorat ; Elzevier, p. 88 nihilque hinc aliud concludi potest quam naturam istam non esse omnisciam : quod non mirum, quia cum homo sit res limitata, non alia illi competit quam limitatae perfectionis.

At vero non raro etiam in iis erramus ad quae a natura impellimur ; ut cum ii qui aegrotant, potum, vel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan hic poterit illos ob id errare quod natura eorum sit corrupta : sed hoc difficultatem non tollit, quia non minus vere homo aegrotus creatura Dei est quam sanus ; nec proinde minus videtur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atque ut horologium ex rotis, et ponderibus confectum non minus accurate leges omnes naturae observat, cum male fabricatum est, et horas non recte indicat, quam cum omni ex parte artificis voto satisfacit : Ita si considerem hominis corpus quatenus machinamentum quoddam est ex ossibus, nervis, musculis, venis, sanguine et pellibus ita aptum et compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens existeret, eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis, nec proinde a mente procedunt, Facile agnosco illi aeque naturale fore, si, exempli causa, hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati, quae sitis sensum menti inferre solet, atque Elzevier, p. 89 etiam ab illa ejus nervos, et reliquas partes ita disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur ; quam cum nullum tale in eo vitium est, a simili AT VII, 85 faucium siccitate moveri ad potum sibi utile assumendum. Et quamvis respiciens ad praeconceptum horologii usum dicere possim illud, cum horas non recte indicat, a natura sua deflectere ; Atque eodem modo considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent ; putem illud etiam a natura sua aberrare, si ejus fauces sint aridae, cum potus ad ipsius conservationem non prodest ; satis tamen animadverto hanc ultimam naturae acceptionem ab altera multum differre ; haec enim nihil aliud est quam denominatio a cogitatione mea hominem aegrotum, et horologium male fabricatum, cum idea hominis sani, et horologii recte facti comparante dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca ; per illam vero aliquid intelligo quod revera in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet veritatis.

At certe etiamsi respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantum denominatio extrinseca cum dicitur ejus natura esse corrupta, ex eo quod aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu ; respiciendo tamen ad compositum, sive ad mentem tali corpori unitam, non est pura denominatio, sed verus error naturae quod sitiat cum potus est ipsi nociturus ; ideoque hic remanet Elzevier, p. 90 inquirendum quo pacto bonitas Dei non impediat quominus natura sic sumpta sit fallax.

Nempe imprimis hic adverto magnam esse differentiam inter mentem et corpus, in eo quod corpus ex natura sua sit semper divisibile, mens autem plane AT VII, 86 indivisibilis ; nam sane cum hanc considero, sive meipsum quatenus sum tantum res cogitans, nullas in me partes possum distinguere, sed rem plane unam et integram me esse intelligo : et quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, abscisso tamen pede, vel brachio, vel quavis alia corporis parte, nihil ideo de mente subductum esse cognosco ; neque etiam facultates volendi, sentiendi, intelligendi, etc. ejus partes dici possunt, quia una et eadem mens est quae vult, quae sentit, quae intelligit. Contra vero nulla res corporea sive extensa potest a me cogitari quam non facile in partes cogitatione dividam, atque hoc ipso illam divisibilem esse intelligam : quod unum sufficeret ad me docendum mentem a corpore omnino esse diversam, si nondum illud aliunde satis scirem.

Deinde adverto mentem non ab omnibus corporis partibus immediate affici, sed tantummodo a cerebro, vel forte etiam Elzevier, p. 91 ab una tantum exigua ejus parte, nempe ab ea in qua dicitur esse sensus communis ; quae, quotiescunque eodem modo est disposita, menti idem exhibet, etiamsi reliquae corporis partes diversis interim modis possint se habere, ut probant innumera experimenta, quae hic recensere non est opus.

Adverto praeterea eam esse corporis naturam, ut nulla ejus pars possit ab alia parte aliquantum remota moveri, quin possit etiam moveri eodem modo a qualibet ex iis quae interjacent, quamvis illa remotior nihil agat. Ut exempli causa in fune A, B, C, D, si AT VII, 87 trahatur ejus ultima pars D, non alio pacto movebitur prima A, quam moveri etiam posset si traheretur una ex intermediis B, vel, C, et ultima D, maneret immota : Nec dissimili ratione, cum sentio dolorem pedis, docuit me Physica, sensum illum fieri ope nervorum per pedem sparsorum, qui, inde ad cerebrum usque funium instar extensi, dum trahuntur in pede trahunt etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quemdamque motum in iis excitant, qui institutus est a natura ut mentem afficiat sensu doloris tanquam in pede existentis : Sed quia illi nervi per tibiam, crus, lumbos, dorsum, et collum transire debent, ut a pede ad cerebrum perveniant, potest contingere ut etiamsi eorum Elzevier, p. 92 pers quae est in pede non attingatur, sed aliqua tantum ex intermediis, idem plane ille motus fiat in cerebro qui fit pede male affecto, ex quo necesse erit ut mens sentiat eundem dolorem : et idem de quolibet alio sensu est putandum.

Adverto denique quandoquidem unusquisque ex motibus qui fiunt in ea parte cerebri quae immediate mentem afficit, non nisi unum aliquem sensum illi infert, nihil hac in re melius posse excogitari, quam si eum inferat qui ex omnibus quos inferre potest ad hominis sani conservationem quam maxime, et quam frequentissime conducit ; Experientiam autem testari tales esse omnes sensus nobis a natura inditos ; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non Dei potentiam, bonitatemque testetur. Ita, exempli causa, AT VII, 88 cum nervi qui sunt in pede, vehementer, et praeter consuetudinem moventur, ille eorum motus per spinae dorsi medullam ad intima cerebri pertingens ibi menti signum dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem tanquam in pede existentem, a quo illa excitatur ad ejus causam ut pedi infestam, quantum in se est, amovendam. Potuisset vero natura hominis a Deo sic constitui, ut ille idem motus in cerebro quidvis aliud menti exhiberet ; nempe vel seipsum, quatenus est in cerebro, vel Elzevier, p. 93 quatenus est in pede ; vel in aliquo ex locis intermediis, vel denique aliud quidlibet ; sed nihil aliud ad corporis conservationem aeque conduxisset. Eodem modo, cum potu indigemus, quaedam inde oritur siccitas in gutture nervos ejus movens, et illorum ope cerebri interiora ; hicque motus mentem afficit sensu sitis, quia nihil in toto hoc negotio nobis utilius est scire quam quod potu ad conservationem valetudinis egeamus, et sic de caeteris.

Ex quibus omnino manifestum est, non obstante immensa Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente et corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quae causa, non in pede, sed in alia quavis ex partibus per quas nervi a pede ad cerebrum porriguntur, vel etiam in ipso cerebro eundem plane motum excitet qui solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter falletur, quia cum ille idem motus in cerebro non possit nisi eundem semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a causa quae laedit pedem, quam ab alia alibi existente, rationi consentaneum AT VII, 89 est ut pedis potius, quam alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas non ut solet ex eo quod ad corporis valetudinem potus conducat, sed Elzevier, p. 94 ex contraria aliqua causa oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere, quam si contra semper falleret, cum corpus est bene constitutum, et sic de reliquis.

Atque haec consideratio plurimum juvat non modo ut errores omnes quibus natura mea obnoxia est animadvertam, sed etiam ut illos aut emendare, aut vitare facile possim. Nam sane cum sciam omnes sensus circa ea quae ad corporis commodum spectant multo frequentius verum indicare quam falsum, possimque uti fere semper pluribus ex iis ad eandem rem examinandam ; et insuper memoria, quae praesentia cum praecedentibus connectit ; et intellectu, qui jam omnes errandi causas perspexit, non amplius vereri debeo ne illa quae mihi quotidie a sensibus exhibentur sint falsa, sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes ut risu dignae sunt explodendae ; Praesertim summa illa de somno, quem a vigilia non distinguebam ; nunc enim adverto permagnum inter utrumque esse discrimen in eo quod nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus vitae a memoria conjungantur, ut ea quae vigilanti occurrunt ; nam sane si quis dum vigilo mihi derepente appareret, statimque postea dispareret, ut fit in somnis, ita scilicet ut nec unde venisset, nec quo abiret Elzevier, p. 95 viderem, non immerito spectrum AT VII, 90 potius, aut phantasma in cerebro meo effictum, quam verum hominem esse judicarem : Cum vero eae res occurrunt, quas distincte unde, ubi, et quando mihi adveniant adverto, earumque perceptionem absque ulla interruptione cum tota reliqua vita connecto, plane certus sum non in somnis sed vigilanti occurrere. Nec de ipsarum veritate debeo vel minimum dubitare, si postquam omnes sensus, memoriam et intellectum ad illas examinandas convocavi, nihil mihi quod cum caeteris pugnet ab ullo ex his nuntietur. Ex eo enim quod Deus non sit fallax sequitur omnino in talibus me non falli. Sed quia rerum agendarum necessitas non semper tam accurati examinis moram concedit, fatendum est humanam vitam cira res particulares saepe erroribus esse obnoxiam, et naturae nostrae infirmitas est agnoscenda.