AT VII, (17) Elzevier, p. 7

MEDITATIONUM
De primâ
PHILOSOPHIA,
In quibus
Dei existentia et animae à corpore
distinctio demonstrantur,

PRIMA.
De iis quae in dubium revocari
possunt.

Animadverti jam ante aliquot annos quam multa, ineunte aetate, falsa pro veris admiserim, et quam dubia sint quaecunque istis postea superextruxi, ac proinde funditus omnia semel in vita esse evertenda, atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando firmum et mansurum cupiam in scientiis stabilire ; sed ingens opus esse videbatur, eamque aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut capescendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpa, si quod temporis superest ad agendum, deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis AT VII, 18 omnibus exsolvi, securum Elzevier, p. 8 mihi otium procuravi, solus secedo, serio tandem et libere generali huic mearum opinionum eversioni vacabo. Ad hoc autem non erit necesse, ut omnes esse falsas ostendam, quod nunquam fortassis assequi possem ; sed quia jam ratio persuadet, non minus accurate ab iis quae non plane certa sunt atque indubitata, quam ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod operis esset infiniti : sed quia suffossis fundamentis quidquid iis superaedificatum est sponte collabitur, aggrediar statim ipsa principia quibus illud omne quod olim credidi nitebatur. Nempe quidquid hactenus ut maxime verum admisi, vel a sensibus, vel per sensus accepi, hos autem interdum fallere deprehendi ; ac prudentiae est nunquam illis plane confidere qui nos vel semel deceperunt. Sed forte quamvis interdum sensus circa minuta quaedam et remotiora nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab iisdem hauriantur ; ut jam me hic esse, foco assidere, hyemali toga esse indutum, chartam istam manibus contrectare, et similia : manus vero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, qua ratione Elzevier, p. 9 posset negari ? nisi me forte comparem nescio quibus insanis, AT VII, 19 quorum cerebella tam contumax vapor ex atra bile labefactat, ut constanter asseverent vel se esse reges, cum sunt pauperrimi, vel purpura indutos, cum sunt nudi, vel caput habere fictile, vel se totos esse cucurbitas, vel ex vitro conflatos ; sed amentes sunt isti, nec minus ipse demens viderer, si quod ab iis exemplum ad me transferrem. Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire, et eadem omnia in somnis pati, vel etiam interdum minus verisimilia, quam quae isti vigilantes : quam frequenter vero usitata ista, me hic esse, toga vestiri, foco assidere, quies nocturna persuadet ? cum tamen positis vestibus jaceo inter strata ; atqui nunc certe vigilantibus oculis intueor hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod commoveo, manum istam prudens et sciens extendo, et sentio, non tam distincta contingerent dormienti : quasi scilicet non recorder a similibus etiam cogitationibus me alias in somnis fuisse delusum : quae dum cogito attentius, tam plane video nunquam certis indiciis vigiliam a somno posse distingui, ut obstupescam, et fere hic ipse stupor mihi opinionem somni confirmet. Age ergo somniemus, nec particularia ista vera sint, nos oculos aperire, caput movere, Elzevier, p. 10 manus extendere, nec forte etiam nos habere tales manus, nec tale totum corpus, tamen profecto fatendum est visa per quietem esse veluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad similitudinem rerum verarum fingi potuerunt ; Ideoque saltem generalia haec, oculos, caput, manus, totumque corpus res quasdam non imaginarias, sed veras existere : nam sane pictores ipsi, ne tum quidem, AT VII, 20 cum Sirenas et Satyriscos maxime inusitatis formis fingere student, naturas omni ex parte novas iis possunt assignare, sed tantummodo diversorum animalium membra permiscent ; vel si forte aliquid excogitent adeo novum, ut nihil omnino ei simile fuerit visum, atque ita plane fictitium sit et falsum ; certe tamen ad minimum veri colores esse debent, ex quibus illud componant : nec dispari ratione, quamvis etiam generalia haec, oculi, caput, manus, et similia imaginaria esse possent, necessario tamen saltem alia quaedam adhuc magis simplicia, et universalia vera esse fatendum est, ex quibus tanquam coloribus veris omnes istae seu verae, seu falsae, quae in cogitatione nostra sunt, rerum imagines effinguntur. Cujus generis esse videntur natura corporea in communi, ejusque extensio ; item figura rerum extensarum ; item quantitas, sive earumdem magnitudo, et Elzevier, p. 11 numerus : item locus in quo existant, tempusque per quod durent, et similia. Quapropter ex his forsan non male concludemus Physicam, Astronomiam, Medicinam, disciplinasque alias omnes, quae a rerum compositarum consideratione dependent, dubias quidem esse, atqui Arithmeticam, Geometriam, aliasque ejusmodi, quae nonnisi de simplicissimis et maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae sint in rerum natura nec nenecne, parum curant, aliquid certi atque indubitati continere : nam sive vigilem, sive dormiam, duo et tria simul juncta sunt quinque, quadratumque non plura habet latera quam quatuor ; nec fieri posse videtur ut tam perspicuae veritates in suspicionem falsitatis incurrant. AT VII, 21 Verumtamen infixa quaedam est meae menti vetus opinio Deum esse qui potest omnia, et a quo talis, qualis existo, sum creatus : unde autem scio illum non fecisse ut nulla plane sit terra, nullum coelum, nulla res extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nullus locus, et tamen haec omnia non aliter quam nunc mihi videantur existere ? imo etiam quemadmodum judico interdum alios errare circa ea quae se perfectissime scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo et tria simul addo, vel numero quadrati latera, vel si quid aliud facilius fingi potest ? At forte Elzevier, p. 12 noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus ; sed si hoc ejus bonitati repugnaret talem me creasse, ut semper fallar, ab eadem etiam videretur esse alienum permittere ut interdum fallar ; quod ultimum tamen non potest dici. Essent vero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent negare, quam res alias omnes credere esse incertas, sed iis non repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse fictitium, at seu fato, seu casu, seu continuata rerum serie, seu quovis alio modo me ad id quod sum pervenisse supponant ; quoniam falli et errare imperfectio quaedam esse videtur, quo minus potentem originis meae authorem assignabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esse ut semper fallar : quibus sane argumentis non habeo quod respondeam, sed tandem cogor fateri nihil esse ex iis quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam, vel levitatem, sed propter validas et meditatas rationes, ideoque etiam ab iisdem, non minus quam ab aperte falsis AT VII, 22 accurate deinceps assensionem esse cohibendam, si quid certi velim invenire. Sed nondum sufficit haec advertisse, curandum est ut recorder, assidue enim recurrunt consuetae opiniones, occupantque credulitatem meam tanquam longo usu et familiaritatis Elzevier, p. 13 jure sibi devinctam, fere etiam me invito ; nec unquam iis assentiri, et confidere desuescam, quamdiu tales esse supponam quales sunt revera, nempe aliquo quidem modo dubias, ut jam jam ostensum est, sed nihilominus valde probabiles, et quas multo magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter, ut opinor, non male agam, si voluntate plane in contrarium versa me ipsum fallam, illasque aliquandiu omnino falsas, imaginariasque esse fingam, donec tandem velut aequatis utrimque praejudiciorum ponderibus nulla amplius prava consuetudo judicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi, vel erroris interim sequuturum, et me plus aequo diffidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc non rebus agendis, sed cognoscendis tantum incumbo. Supponam igitur non optimum Deum fontem veritatis, sed genium aliquem malignum, eundemque summe potentem, et callidum omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret : putabo coelum, aërem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit : considerabo AT VII, 23 meipsum tanquam manus non habentem, non oculos, non carnem, non Elzevier, p. 14 sanguinem, non aliquem sensum, sed haec omnia me habere falso opinantem : manebo obstinate in hac meditatione defixus, atque ita siquidem non in potestate mea sit aliquid veri cognoscere, at certe hoc quod in me est ne falsis assentiar, nec mihi quidquam iste deceptor, quantumvis potens, quantumvis callidus possit imponere, obfirmata mente cavebo. Sed laboriosum est hoc institutum, et desidia quaedam ad consuetudinem vitae me reducit, nec aliter quam captivus, qui forte imaginaria libertate fruebatur in somnis, quum postea suspicari incipit se dormire, timet excitari, blandisque illusionibus lente connivet : sic sponte relabor in veteres opiniones, vereorque expergisci, ne placidae quieti laboriosa vigilia succedens, non in aliqua luce, sed inter inextricabiles jam motarum difficultatum tenebras, in posterum sit degenda.

MEDITATIO II.
De natura mentis humanae : Quod
ipsa sit notior quam corpus.

In tantas dubitationes hesterna meditatione conjectus sum, ut nequeam amplius earum oblivisci, nec videam tamen Elzevier, p. 15 qua ratione solvendae sint, sed tanquam AT VII, 24 in profundum gurgitem ex improviso delapsus ita turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec enatare ad summum. Enitar tamen et tentabo rursus eandem viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit, nihilo secius quam si omnino falsum esse comperissem, pergamque porro donec aliquid certi, vel si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro certo nihil esse certi cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum et immobile, ut integram terram loco dimoveret ; magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit et inconcussum. Suppono igitur omnia quae video falsa esse, credo nihil unquam extitisse eorum quae mendax memoria repraesentat, nullos plane habeo sensus ; corpus, figura, extensio, motus, locusque sunt chimerae; quid igitur erit verum ? fortassis hoc unum nihil esse certi. Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus quae jam jam recensui, de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi ? Nunquid est aliquis Deus, vel quocunque nomine illum vocem, qui mihi has ipsas cogitationes immittit ? quare vero hoc putem, cum forsan ipsemet illarum author esse possim ? Nunquid ergo Elzevier, p. 16 saltem ego aliquid sum ? sed jam negavi me habere ullos sensus, et ullum corpus ; haereo tamen, nam quid AT VII, 25 inde ? sumne ita corpori, sensibusque alligatis, ut sine illis esse non possim ? sed mihi persuasi, nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora, nonne igitur etiam me non esse ? imo certe ego eram si quid mihi persuasi : sed est deceptor nescio quis, summe potens, summe callidus, qui de industria me semper fallit ; haud dubie igitur ego etiam sum si me fallit, et fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo : adeo ut omnibus satis superque pensitatis denique statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego existo, quoties a me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum. Nondum vero satis intelligo, quisnam sim ego ille, qui jam necessario sum, deincepsque cavendum est ne forte quid aliud imprudenter assumam in locum mei, sicque aberrem etiam in ea cognitione, quam omnium certissimam, evidentissimamque esse contendo. Quare jam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem ; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari, ut ita Elzevier, p. 17 tandem praecise remaneat illud tantum quod certum est et inconcussum. Quidnam igitur antehac me esse putavi ? hominem scilicet ; sed quid est homo ? dicamne animal rationale ? non, quia postea quaerendum foret quidnam animal sit, et quid rationale, atque ita ex una quaestione in plures difficilioresque delaberer ; nec jam mihi tantum otii est, ut illo velim inter istiusmodi subtilitates abuti : sed hic potius attendam quid sponte, AT VII, 26 et natura duce cogitationi meae ante hac occurrebat quoties quid essem considerabam : nempe occurrebat primo me habere vultum, manus, brachia, totamque hanc membrorum machinam, qualis etiam in cadavere cernitur, et quam corporis nomine designabam ; occurrebat praeterea me nutriri, incedere, sentire, et cogitare ; quas quidem actiones ad animam referebam ; Sed quid esset haec anima vel non advertebam, vel exiguum nescio quid imaginabar instar venti, vel ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset infusum : de corpore vero ne dubitabam quidem, sed distincte me nosse arbitrabar ejus naturam, quam si forte, qualem mente concipiebam, describere tentassem, sic explicuissem : per corpus intelligo illud omne quod aptum est figura aliqua Elzevier, p. 18 terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus excludat ; tactu, visu, auditu, gustu, vel odoratu percipi, necnon moveri pluribus modis, non quidem a seipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur ; namque habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel cogitandi nullo pacto ad naturam corporis pertinere judicabam ; quinimo mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri. Quid autem nunc ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum, et, si fas est dicere, malignum, data opera in omnibus, quantum potuit, me delusisse, possumne affirmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus, quae jam dixi ad naturam corporis pertinere ? AT VII, 27 attendo, cogito, revolvo ; nihil occurrit, fatigor eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quae animae tribuebam, nutriri, vel incedere ? quandoquidem jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt nisi figmenta : sentire ? nempe etiam hoc non fit sine corpore, et permulta sentire visus sum in somnis quae deinde animadverti me non sensisse : cogitare ? hic invenio, cogitatio est, haec sola a me divelli nequit, ego sum, ego existo, certum est. Quandiu autem ? nempe quandiu cogito ; nam forte etiam fieri posset si cessarem ab omni cogitatione Elzevier, p. 19 ut illico totus esse desinerem : nihil nunc admitto nisi quod necessario sit verum : sum igitur praecise tantum res cogitans, id est, mens, sive animus, sive intellectus, sive ratio, voces mihi prius significationis ignotae : sum autem res vera, et vere existens, sed qualis res ? dixi, cogitans. Quid praeterea ? imaginabor : non sum compages illa membrorum, quae corpus humanum appellatur ; non sum etiam tenuis aliquis aër istis membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non quidquid mihi fingo, supposui enim ista nihil esse ; manet positio, nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis vero contingit, ut haec ipsa, quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei veritate non differant ab eo me quem novi ? nescio, de hac re jam non disputo : de iis tantum quae mihi nota sunt judicium ferre possum : novi me existere, quaero quis sim ego ille quem novi : certissimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere AT VII, 28 nondum novi : non igitur ab iis ullis, quae imaginatione effingo. Atque hoc verbum, effingo, admonet me erroris mei : nam fingerem revera, si quid me esse imaginarer, quia nihil aliud est imaginari quam rei corporeae figuram, seu imaginem contemplari ; jam autem certo scio me esse, Elzevier, p. 20 simulque fieri posse ut omnes istae imagines, et generaliter quaecunque ad corporis naturam referuntur, nihil sint praeter insomnia ; quibus animadversis, non minus ineptire videor dicendo, imaginabor, ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem, jam quidem sum experrectus, videoque nonnihil veri, sed quia nondum video satis evidenter, data opera obdormiam ut hoc ipsum mihi somnia verius, evidentiusque repraesentent. Itaque cognosco nihil eorum quae possum imaginationis ope comprehendere ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, mentemque ab illis diligentissime esse avocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. Sed quid igitur sum ? res cogitans : Quid est hoc ? nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque, et sentiens. Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me pertineant, sed quidni pertinerent ? nonne ego ipse sum qui jam dubito fere de omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum verum esse affirmo, nego caetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus imaginor, multa etiam tanquam a sensibus venientia animadverto. Quid est horum, quamvis semper dormiam, AT VII, 29 quamvis etiam is qui me creavit quantum in se est me deludat, quod non Elzevier, p. 21 aeque verum sit ac me esse ? quid est quod a mea cogitatione distinguatur ? quid est quod a me ipso separatum dici possit ? Nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui velim, tam manifestum est, ut nihil occurrat per quod evidentius explicetur : sed vero etiam ego idem sum qui imaginor, nam quamvis forte, ut supposui, nulla prorsus res imaginata vera sit, vis tamen ipsa imaginandi revera existit, et cogitationis meae partem facit : idem denique ego sum qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus animadverto : videlicet jam lucem video, strepitum audio, calorem sentio ; falsa haec sunt, dormio enim. At certe videre videor, audire, calescere, hoc falsum esse non potest, hoc est proprie quod in me sentire appellatur ; atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quam cogitare : ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse quisnam sim : sed adhuc tamen videtur, nec possum abstinere quin putem, res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, et quas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod sub imaginationem non venit : quanquam profecto sit mirum res quas animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quam quod verum est, quod Elzevier, p. 22 cognitum, quam denique me ipsum a me comprehendi : sed video quid sit, gaudet aberrare mens mea, nec dum se patitur intra veritatis limites cohiberi. Esto igitur, et adhuc semel laxissimas habenas AT VII, 30 ei permittamus, ut illis paulo post opportune reductis facilius se regi patiatur. Consideremus res illas quae vulgo putantur omnium distinctissime comprehendi ; corpora scilicet, quae tangimus, quae videmus, non quidem corpora in communi, generales enim istae perceptiones aliquanto magis confusae esse solent, sed unum in particulari ; sumamus exempli causa hanc ceram ; nuperrime ex fauis fuit educta, nondum amisit omnem saporem sui mellis, nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est ; ejus color, figura, magnitudo, manifesta sunt : dura est, frigida est, facile tangitur, ac si articulo ferias emittet sonum ; omnia denique illi adsunt quae requiri videntur ut corpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur, saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam si pulses emittet sonum : remanetne adhuc eadem cera ? remanere fatendum est, nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in ea quod Elzevier, p. 23 tam distincte comprehendebatur ? certe nihil eorum quae sensibus attingebam, nam quaecunque sub gustum vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum veniebant, mutata jam sunt, remanet cera. Fortassis illud erat quod nunc cogito, nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum, nunc diversis : quid est autem hoc praecise quod sic imaginor ? attendamus, AT VII, 31 et remotis iis, quae ad ceram non pertinent, videamus quid supersit ; nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile : Quid vero est hoc flexibile, mutabile ? an quod imaginor hanc ceram ex figura rotunda in quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse ? nullo modo, nam innumerabilium ejusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere, nec igitur comprehensio haec ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum ? nunquid etiam ipsa ejus extensio est ignota ? nam in cera liquescente fit major, major in ferventi, majorque rursus si calor augeatur ; nec recte judicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem varietates admittere, Elzevier, p. 24 quam fuerim unquam imaginando complexus : superest igitur ut concedam, me nequidem imaginari quid sit haec cera, sed sola mente percipere : dico hanc in particulari, de cera enim in communi clarius est : quaenam vero est haec cera quae non nisi mente percipitur ; nempe eadem quam video, quam tango, quam imaginor, eadem denique quam ad initio esse arbitrabar : atqui, quod notandum est, ejus perceptio non visio, non tactio, non imaginatio est, nec unquam fuit, quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspectio, quae vel imperfecta esse potest et confusa, ut prius erat, vel clara et distincta, ut nunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat attendo. Miror vero interim quam prona sit mea mens in errores, nam quamvis haec apud me tacitus, et sine AT VII, 32 voce considerem, haereo tamen in verbis ipsis, et fere decipior ab ipso usu loquendi : dicimus enim nos videre ceram ipsammet si adsit, non ex colore, vel figura eam adesse judicare, unde concluderem statim, ceram ergo visione oculi, non solius mentis inspectione cognosci : nisi jam forte respexissem ex fenestra homines in platea transeuntes, quos etiam ipsos non minus usitate quam ceram dico me videre : quid autem video praeter pileos et vestes, sub quibus latere possent automata, sed judico Elzevier, p. 25 homines esse : atque ita id quod putabam me videre oculis, sola judicandi facultate, quae in mente mea est, comprehendo. Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem ex formis loquendi quas vulgus invenit dubitationem quaesivisse, pergamusque deinceps, attendendo utrum ergo perfectius evidentiusque percipiebam quid esset cera, cum primum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, vel saltem sensu communi, ut vocant, id est potentia imaginatrice cognoscere ; an vero potius nunc, postquam diligentius investigavi tum quid ea sit, tum quomodo cognoscatur : certe hac de re dubitare esset ineptum, nam quid fuit in prima perceptione distinctum ? quid quod non a quovis animali haberi posse videretur ? at vero cum, ceram ab externis formis distinguo, et tanquam vestibus detractis nudam considero, sic illam revera, quamvis adhuc error in judicio meo esse possit, non possum tamen sine humana mente percipere. AT VII, 33 Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me ipso, nihildum enim aliud admitto in me esse praeter mentem, quid inquam ego qui hanc ceram videor tam distincte percipere, nunquid me ipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius evidentiusque cognosco ? nam si judico ceram Elzevier, p. 26 existere ex eo quod hanc videam, certe multo evidentius efficitur me ipsum etiam existere ex eo ipso quod hanc videam : fieri enim potest ut hoc quod video non vere sit cera, fieri potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam videatur ; sed fieri plane non potest cum videam, sive (quod jam non distinguo) cum cogitem me videre, ut ego ipse cogitans non aliquid sim : simili ratione si judico ceram esse ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, videlicet me esse : si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex causa, idem plane. Sed et hoc ipsum quod de cera animadverto, ad reliqua omnia quae sunt extra me posita licet applicare. Porro autem si magis distincta visa sit cerae perceptio postquam mihi non ex solo uvisu vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius me ipsum a me nunc cognosci fatendum est, quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam alterius corporis perceptionem possint juvare, quin eaedem omnes mentis meae naturam melius probent. Sed et alia insuper tam multa sunt in ipsa mente, ex quibus ejus notitia distinctior reddi potest, ut ea quae ex corpore ad illam emanant, vix numeranda videantur. Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo AT VII, 34 volebam, nam cum Elzevier, p. 27 mihi nunc notum sit ipsamet corpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangantur, aut videantur, sed tantum ex eo quod intelligantur, aperte cognosco nihil facilius, aut evidentius mea mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi veteris opinionis consuetudo non potest, placet hic consistere, ut altius haec nova cognitio memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur.

MEDITATIO III.
De Deo, quod existat.

Claudam nunc oculos, aures obturabo, avocabo omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium omnes vel ex cogitatione mea delebo, vel certe, quia hoc fieri vix potest, illas ut inanes et falsas nihili pendam, meque solum alloquendo, et penitius inspiciendo meipsum paulatim mihi magis notum et familiarem reddere conabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans, affirmans, negans, pauca intelligens, multa ignorans, volens, nolens, imaginans etiam et sentiens ; ut enim Elzevier, p. 28 ante animadverti, quamvis illa quae sentio vel imaginor extra me fortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos sensus et imaginationes AT VII, 35 appello, quatenus cogitandi quidam modi tantum sunt, in me esse sum certus. Atque his paucis omnia recensui quae vere scio, vel saltem quae me scire hactenus animadverti. Nunc circumspiciam diligentius an forte adhuc apud me alia sint ad quae nondum respexi : sum certus me esse rem cogitantem, nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de aliqua re sim certus ? nempe in hac prima cognitione nihil aliud est, quam clara quaedam et distincta perceptio ejus quod affirmo ; quae sane non sufficeret ad me certum de rei veritate reddendum si posset unquam contingere ut aliquid quod ita clare et distincte perciperem falsum esset : ac proinde jam videor pro regula generali posse statuere, illud omne esse verum quod valde clare et distincte percipio. Verumtamen multa prius ut omnino certa et manifesta admisi, quae tamen postea dubia esse deprehendi : qualia ergo ista fuere ? nempe terra, coelum, sydera et caetera omnia quae sensibus usurpabam ; quid autem de illis clare percipiebam ? nempe ipsas talium rerum ideas, sive cogitationes menti meae obversari ; sed ne nunc quidem illas ideas in me Elzevier, p. 29 esse inficior. Aliud autem quiddam erat quod affirmabam, quodq; etiam ob consuetudinem credendi clare me percipere arbitrabar, quod tamen revera non percipiebam, nempe res quasdam extra me esse a quibus ideae istae procedebant, et quibus omnino similes erant ; atque hoc erat, in quo vel fallebar, vel certe si verum judicabam, id non ex vi meae perceptionis contingebat. Quid vero cum circa res Arithmeticas, vel Geometricas AT VII, 36 aliquid valde simplex et facile considerabam, ut quod duo et tria simul juncta sint quinque, vel similia, nunquid saltem illa satis perspicue intuebar ut vera esse affirmarem ? Equidem non aliam ob causam de iis dubitandum esse postea judicavi, quam quia veniebat in mentem forte aliquem Deum talem mihi naturam indere potuisse ut etiam circa illa deciperer quae manifestissima viderentur, sed quoties haec praeconcepta de summa Dei potentia opinio mihi occurrit, non possum non fateri, siquidem velit, facile illi esse efficere ut errem etiam in iis quae me puto mentis oculis quam evidentissime intueri ; quoties vero ad ipsas res quas valde clare percipere arbitror me converto, tam plane ab illis persuadeor ut sponte erumpam in has voces, fallat me quisquis potest, nunquam tamen efficiet ut nihil sim, quandiu Elzevier, p. 30 me aliquid esse cogitabo, vel ut aliquando verum sit me nunquam fuisse, cum jam verum sit me esse ; vel forte etiam ut duo et tria simul juncta plura vel pauciora sint quam quinque, vel similia, in quibus scilicet repugnantiam agnosco manifestam. Et certe cum nullam occasionem habeam existimandi aliquem Deum esse deceptorem, nec quidem adhuc satis sciam utrum sit aliquis Deus, valde tenuis, et, ut ita loquar, Metaphysica dubitandi ratio est quae tantum ex ea opinione dependet. Ut autem etiam illa tollatur quamprimum occurret occasio, examinare debeo an sit Deus, et si sit, an possit esse deceptor ; hac enim re ignorata non videor de ulla alia plane certus esse unquam posse. Nunc autem ordo videtur exigere, ut prius omnes AT VII, 37 meas cogitationes in certa genera distribuam, et in quibusnam ex illis veritas aut falsitas proprie consistat, inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie convenit ideae nomen, ut cum hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum, vel Deum cogito ; aliae vero alias quasdam praeterea formas habent, ut cum volo, cum timeo, cum affirmo, cum nego, semper quidem aliquam rem ut subjectum meae cogitationis apprehendo, sed aliquid etiam amplius quam istius rei similitudinem Elzevier, p. 31 cogitatione complector ; et ex his aliae voluntates, sive affectus, aliae autem judicia appellantur. Jam quod ad ideas attinet, si solae in se spectentur, nec ad aliud quid illas referam, falsae proprie esse non possunt, nam sive capram, sive chimaeram imaginer, non minus verum est me unam imaginari quam alteram. Nulla etiam in ipsa voluntate, vel affectibus, falsitas est timenda, nam quamvis prava, quamvis etiam ea quae nusquam sunt possim optare, non tamen ideo non verum est illa me optare, ac proinde sola supersunt judicia in quibus mihi cavendum est ne fallar ; praecipuus autem error et frequentissimus qui possit in illis reperiri consistit in eo quod ideas, quae in me sunt, judicem rebus quibusdam extra me positis similes esse, sive conformes : nam profecto, si tantum ideas ipsas ut cogitationis meae quosdam modos considerarem, nec ad quidquam aliud referrem, vix mihi ullam errandi materiam dare possent. Ex his autem ideis aliae innatae, aliae adventitiae, AT VII, 38 aliae a me ipso factae mihi videntur : nam quod intelligam quid sit res, quid sit veritas, quid sit cogitatio, haec non aliunde habere videor quam ab ipsamet mea natura ; quod autem nunc strepitum audiam, solem videam, ignem sentiam, a rebus Elzevier, p. 32 quibusdam extra me positis procedere hactenus judicavi ; ac denique Syrenes, Hippogryphes, et similia, a me ipso finguntur : vel forte etiam omnes esse adventitias possum putare, vel omnes innatas, vel omnes factas, nondum enim veram illarum originem clare perspexi. Sed hic praecipue de iis est quaerendū quas tanquam a rebus extra me existentibus desumtas considero, quaenam me moveat ratio ut illas istis rebus similes esse existimem : nempe ita videor doctus a natura, et praeterea experior illas non a mea voluntate nec proinde a me ipso pendere, saepe enim vel invito obversantur, ut jam sive velim, sive nolim, sentio calorem, et ideo puto sensum illum, sive ideam caloris, a re a me diversa, nempe ab ignis, cui assideo, calore mihi advenire, nihilque magis obvium est, quam ut judicem istam rem suam similitudinem potius, quam aliud quid in me immittere ; quae rationes an satis firmae sint, jam videbo, Cum hic dico me ita doctum esse a natura, intelligo tantum spontaneo quodam impetu me ferri ad hoc credendum, non lumine aliquo naturali mihi ostendi esse verum, quae duo multum discrepant, nam quaecumque lumine naturali mihi ostenduntur, ut quod ex eo quod dubitem, sequatur me esse, et similia, nullo modo dubia esse possunt, quia nulla alia facultas esse potest, cui Elzevier, p. 33 aeque fidam ac lumini isti, quaeque illa AT VII, 39 non vera esse possit docere ; sed quantum ad impetus naturales, jam saepe olim judicavi me ab illis in deteriorem partem fuisse impulsum, cum de bono eligendo ageretur, nec video cur iisdem in ulla alia re magis fidam. Deinde, quamvis ideae illae a voluntate mea non pendeant, non ideo constat ipsas a rebus extra me positis necessario procedere., ut enim impetus illi, de quibus mox loquebar, quamvis in me sint, a voluntate tamen mea diversi esse videntur, ita forte etiam aliqua alia est in me facultas nondum mihi satis cognita istarum idearum effectrix, ut hactenus semper visum est illas, dum somnio, absque ulla rerum externarum ope in me formari ; ac denique quamvis a rebus a me diversis procederent, non inde sequitur illas rebus istis similes esse debere ; quinimo in multis saepe magnum discrimen videor deprehendisse ; ut, exempli causa, duas diversas solis ideas apud me invenio, unam tanquam a sensibus haustam, et quae maxime inter illas quas adventitias existimo est recensenda, per quam mihi valde parvus apparet ; aliam vero ex rationibus Astronomiae desumptam, hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam, vel quocumque alio modo a me factam, per quam aliquoties Elzevier, p. 34 major quam terra exhibetur ; utraque profecto similis eidem soli extra me existenti esse non potest, et ratio persuadet illam ei maxime esse dissimilem quae quam proxime ab ipso videtur emanasse. Quae omnia satis demonstrant me non hactenus ex AT VII, 40 certo judicio, sed tantum ex caeco aliquo impulsu, credidisse res quasdam a me diversas existere, quae ideas sive imagines suas per organa sensuum, vel quolibet alio pacto, mihi immittant. Sed alia quaedam ad huc via mihi occurrit ad inquirendum an res aliquae ex iis quarum ideae in me sunt extra me existant. Nempe quatenus ideae istae cogitandi quidam modi tantum sunt, non agnosco ullam inter ipsas inaequalitatem, et omnes a me eodem modo procedere videntur ; sed, quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, patet easdem esse ab invicem valde diversas, nam proculdubio illae quae substantias mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae quae tantum modos, sive accidentia repraesentant ; et rursus illa per quam summum aliquem Deum aeternum, infinitum, omniscium, omnipotentem, rerumque omnium, quae praeter ipsum sunt creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae Elzevier, p. 35 exhibentur. Jam vero lumine naturali manifestum est tantumdem ad minimum esse debere in causa efficiente et totali, quantum in ejusdem causae effectu, nam quaeso undenam posset assumere realitatem suam effectus nisi a causa ? et quomodo illam ei causa dare posset, nisi etiam haberet ? Hinc autem sequitur nec posse aliquid a nihilo fieri, nec etiam id quod magis perfectum est, hoc est quod plus realitatis in se continet, AT VII, 41 ab eo quod minus : atque hoc non modo perspicue verum est de iis effectibus quorum realitas est actualis sive formalis ; sed etiam de ideis in quibus consideratur tantum realitas objectiva ; hoc est non modo non potest, exempli causa, aliquis lapis qui prius non fuit, nunc incipere esse, nisi producatur ab aliqua re in qua totum illud sit vel formaliter, vel eminenter quod ponitur in lapide ; nec potest calor in subjectum quod prius non calebat induci, nisi a re quae sit ordinis saltem aeque perfecti atque est calor, et sic de caeteris ; sed praeterea etiam non potest in me esse idea caloris, vel lapidis, nisi in me posita sit ab aliqua causa, in qua tantumdem ad minimum sit realitatis quantum esse in calore, vel lapide concipio : nam quamvis ista causa nihil de sua realitate actuali, sive formali in meam ideam transfundat, Elzevier, p. 56[36] non ideo putandum est illam minus realem esse debere, sed talem esse naturam ipsius ideae ut nullam aliam ex se realitatem formalem exigat praeter illam quam mutuatur a cogitatione mea cujus est modus ; quod autem haec idea realitatem objectivam hanc vel illam contineat potius quam aliam, hoc profecto habere debet ab aliqua causa in qua tantumdem sit ad minimum realitatis formalis quantum ipsa continet objectivae ; si enim ponamus aliquid in idea reperiri quod non fuerit in ejus causa, hoc igitur habet a nihilo ; atqui quantumvis imperfectus sit iste essendi modus quo res est objective in intellectu per ideam, non tamen profecto plane nihil est, nec proinde a nihilo esse potest. Nec etiam debeo suspicari cum realitas quam considero in meis ideis sit tantum objectiva, non opus AT VII, 42 esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum idearum, sed sufficere si sit in iis etiam objective ; nam quemadmodum iste modus essendi objectivus competit ideis ex ipsaru natura, ita modus essendi formalis competit idearum causis, saltem primis et praecipuis, ex earum natura : et quamvis forte una idea ex alia nasci possit, non tamen hic datur progressus in infinitum, sed tandem ad aliquam primam debet deveniri, cujus causa sit instar archetypi, in Elzevier, p. 37 quo omnis realitas formaliter contineatur quae est in idea tantum objective ; adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas in me esse veluti quasdam imagines, quae possunt quidem facile deficere a perfectione rerum a quibus sunt desumptae, non autem quicquam majus aut perfectius continere. Atque haec omnia, quo diutius et curiosius examino, tanto clarius et distinctius vera esse cognosco ; sed quid tandem ex his concludam ? nempe si realitas objectiva alicujus ex meis ideis sit tanta ut certus sim eandem nec formaliter, nec eminenter in me esse, nec proinde me ipsum ejus ideae causam esse posse, hinc necessario sequi non me solum esse in mundo, sed aliquam aliam rem quae istius ideae est causa, etiam existere ; si vero nulla talis in me idea reperiatur, nullum plane habebo argumentum quod me de alicujus rei a me diversae existentia certum reddat, omnia enim diligentissime circumspexi, et nullum aliud potui hactenus reperire. Ex his autem meis ideis praeter illam quae me ipsum mihi exhibet, de qua hic nulla difficultas esse AT VII, 43 potest, alia est quae Deum, aliae quae res corporeas, et inanimes, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac denique aliae quae alios homines mei similes repraesentant. Et quantum ad ideas quae Elzevier, p. 38 alios homines, vel animalia, vel Angelos exhibent, facile intelligo illas ex iis quas habeo mei ipsius, et rerum corporalium, et Dei posse componi, quamvis nulli praeter me homines, nec animalia, nec Angeli, in mundo essent. Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil in illis occurrit quod sit tantum ut non videatur a me ipso potuisse proficisci ; nam si penitius inspiciam, et singulas examinem eo modo quo heri examinavi ideam cerae, animadverto perpauca tantum esse quae in illis clare et distincte percipio, nempe magnitudinem sive extensionem in longum, latum, et profundum ; figuram quae ex terminatione istius extensionis exsurgit ; situm quem diversa figurata inter se obtinent ; et motum, sive mutationem istius situs ; quibus addi possunt substantia, duratio, et numerus : caetera autem ut lumen, et colores, soni, odores, sapores, calor et frigus, aliaeque tactiles qualitates, nonnisi valde confuse et obscure a me cogitantur, adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel falsae, hoc est an ideae quas de illis habeo sint rerum quarundam ideae, an non rerum : quamvis enim falsitatem proprie dictam, sive formalem nonnisi in judiciis posset reperiri paulo ante notaverim, est tamen profecto quaedam alia falsitas materialis in Elzevier, p. 39 ideis, cum non rem tanquam rem repraesentant : ita, exempli causa, ideae quas habeo caloris et frigoris tam parum clarae AT VII, 44 et distinctae sunt, ut ab iis discere non possim, an frigus sit tantum privatio caloris, vel calor privatio frigoris, vel utrumque sit realis qualitas, vel neutrum ; et quia nullae ideae nisi tanquam rerum esse possunt, siquidem verum sit frigus nihil aliud esse quam privationem caloris, idea quae mihi illud tanquam reale quid et positivum repraesenta non immerito falsa dicetur, et sic de caeteris. Quibus profecto non est necesse ut aliquem authorem a me diversum assignem, nam si quidem sint falsae, hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali notum mihi est illas a nihilo procedere, hoc est non aliam ob causam in me esse quam quia deest aliquid naturae meae, nec est plane perfecta ; si autem sint verae, quia tamen tam parum realitatis mihi exhibent ut ne quidem illud a non re possim distinguere, non video cur a me ipso esse non possint. Ex iis vero quae in ideis rerum corporalium clara et distincta sunt, quaedam ab idea mei ipsius videor mutuari potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum, et si quae alia sint ejusmodi ; nam cum cogito lapidem esse substantiam, sive esse rem quae per se apta est existere, itemque me esse Elzevier, p. 40 substantiam, quamvis concipiam me esse rem cogitantem, et non extensam ; lapidem vero esse rem extensam, et non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in ratione tamen substantiae videntur convenire ; itemque cum percipio me nunc esse, et prius etiam aliquamdiu fuisse recordor, cumque varias habeo cogitationes quarum numerum intelligo, acquiro AT VII, 45 ideas durationis et numeri, quas deinde ad quascumque alias res possum transferre. Caetera autem omnia ex quibus rerum corporearum ideae conflantur, nempe extensio, figura, situs, et motus, in me quidem, cum nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter non continentur ; sed quia sunt tantum modi quidam substantiae, ego autem substantia, videntur in me contineri posse eminenter. Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud extat, quodcumque extat est creatum. Quae sane omnia talia sunt ut quo diligentius attendo, tanto minus a me solo profecta esse posse videantur. Ideoque ex antedictis, Deum Elzevier, p. 41 necessario existere, est concludendum : nam quamvis substantiae quidem idea in me sit ex hoc ipso quod sim substantia, non tamen idcirco esset idea substantiae infinitae, cum sim finitus, nisi ab aliqua substantia quae revera esset infinita procederet. Nec putare debeo me non percipere infinitum per veram ideam, sed tantum per negationem finiti, ut percipio quietem, et tenebras per negationem motus, et lucis ; nam contra manifeste intelligo plus realitatis esse in substantia infinita quam in finita, ac proinde priorem quodammodo in me esse perceptionem infiniti quam finiti, hoc est Dei quam mei ipsius : qua enim ratione intelligerem me dubitare, me AT VII, 46 cupere, hoc est, aliquid mihi deesse, et me non esse omnino perfectum, si nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cujus comparatione defectus meos agnoscerem ? Nec dici potest hanc forte ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut paulo ante de ideis caloris, et frigoris, et similium animadverti ; nam contra, cum maxime clara, et distincta sit, et plus realitatis objectivae quam ulla alia contineat, nulla est per se magis vera, nec in qua minor falsitatis suspicio reperiatur. Est inquam, haec idea entis summe perfecti, et infiniti maxime vera ; nam quamvis Elzevier, p. 42 forte fingi possit tale ens non existere, non tamen fingi potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere, ut de idea frigoris ante dixi. Est etiam maxime clara et distincta, nam quidquid clare et distincte percipio quod est reale et verum, et quod perfectionem aliquam importat, totum in ea continetur : nec obstat quod non comprehendam infinitum, vel quod alia innumera in Deo sint, quae nec comprehendere, nec forte etiam attingere cogitatione ullo modo possum, est enim de ratione infiniti, ut a me qui sum finitus non comprehendatur ; et sufficit me hoc ipsum intelligere, ac judicare illa omnia quae clare percipio et perfectionem aliquam importare scio, atque etiam forte alia innumera quae ignoro, vel formaliter vel eminenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo sit omnium quae in me sunt maxime vera, et maxime clara et distincta. Sed forte majus aliquid sum quam ipse intelligam, omnesque illae perfectiones quas Deo tribuo potentia quodammodo in me sunt, etiamsi nondum sese exerant, AT VII, 47 neque ad actum reducantur ; experior enim jam cognitionem meam paulatim augeri ; nec video quid obstet quo minus ita magis et magis augeatur in infinitum, nec etiam cur, cognitione sic aucta, non possim ejus ope reliquas omnes Dei Elzevier, p. 43 perfectiones adipisci ; nec denique cur potentia ad istas perfectiones, si jam in me est, non sufficiat ad illorum ideam producendam. Imo nihil horum esse potest, nam primo ut verum sit cognitionem meam gradatim augeri, et multa in me esse potentia quae actu nondum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nempe nihil omnino est potentiale, namque hoc ipsum, gradatim augeri certissimum est imperfectionis argumentum. Praeterea, etiamsi cognitio mea semper magis et magis augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam idcirco fore actu infinitam, quia nunquam eo devenietur, ut majoris adhuc incrementi non sit capax. Deum autem ita judico esse actu infinitum ut nihil ejus perfectioni addi possit. Ac denique percipio esse objectivum ideae non a solo esse potentiali, quod proprie loquendo nihil est, sed tantummodo ab actuali, sive formali posse produci. Neque profecto quicquam est in his omnibus quod diligenter attendenti non sit lumine naturali manifestum : sed quia cum minus attendo, et rerum sensibilium imagines mentis aciem excaecant, non ita facile recordor cur idea entis me perfectioris necessario ab ente aliquo procedat quod sit revera perfectius : ulterius AT VII, 48 quaerere libet an Elzevier, p. 44 ego ipse habens illam ideam esse possem si tale ens nullum existeret. Nempe a quo essem ? a me scilicet, vel a parentibus, vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis, nihil enim ipso perfectius, nec etiam aeque perfectum cogitari, aut fingi potest. Atqui si a me essem, nec dubitarem, nec optarem, nec omnino quicquam mihi deesset, omnes enim perfectiones quorum idea aliqua in me est, mihi dedissem, atque ita ipsemet Deus essem : nec putare debeo illa forsan quae mihi desunt difficilius acquiri posse, quam illa quae jam in me sunt, nam contra, manifestum est longe difficilius fuisse me, hoc est rem, sive substantiam cogitantem, ex nihilo emergere, quam multarum rerum quas ignoro cognitiones, quae tantum istius substantiae accidentia sunt, acquirere. Ac certe si majus illud a me haberem, non mihi illa saltem, quae facilius haberi possunt, denegassem : sed neque etiam ulla alia ex iis, quae in idea Dei contineri percipio ; quia nempe nulla difficiliora factu mihi videntur : si quae autem difficiliora factu essent, certe etiam mihi difficiliora viderentur, siquidem reliqua quae habeo, a me haberem, quoniam in illis potentiam meam terminari experirer. Neque vim harum rationum effugio si supponam me forte semper fuisse ut nunc sum, Elzevier, p. 45 tanquam si inde sequeretur nullum existentiae meae authorem esse quaerendum : quoniam enim omne tempus vitae in AT VII, 49 partes innumeras dividi potest quarum singulae a reliquis nullo modo dependent, ex eo quod paulo ante fuerim non sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua causa me quasi rursus creet ad hoc momentum, hoc est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad temporis naturam eadem plane vi, et actione opus esse ad rem quamlibet singulis momentis quibus durat conservandam, qua opus esset ad eandem de novo creandam si nondum existeret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt. Itaque debeo nunc interrogare me ipsum, an habeam aliquam vim per quam possim efficere ut ego ille qui jam sum, paulo post etiam sim futurus : nam, cum nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem cum de ea tantum mei parte praecise nunc agam quae est res cogitans, si quae talis vis in me esset, ejus procul dubioproculdubio conscius essem ; sed et nullam esse experior, et ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diverso pendere : forte vero illud ens non est Deus, sumque vel a parentibus productus, vel a quibuslibet aliis causis Deo minus perfectis. Elzevier, p. 46 Imo, ut jam ante dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum esse debere in causa quantum est in effectu ; et idcirco, cum sim res cogitans, ideamque quandam Dei in me habens, qualiscunque tandem melmei causa assignetur, illam etiam esse rem cogitantem, et omnium perfectionum quas Deo tribuo, ideam habere fatendum est ; potestque de illa rursus quaeri an sit a se, vel ab alia ; nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse, quia nempe AT VII, 50 cum vim habeat per se existendi, habet proculdubio etiam vim possidendi actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est omnes quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab alia, rursus eodem modo de hac altera quaeretur an sit a se, vel ab alia, donec tandem ad causam ultimam deveniatur quae erit Deus. Satis enim apertum est nullum hic dari posse progressum in infinitum, praesertim cum non tantum de causa, quae me olim produxit, hic agam, sed maxime etiam de illa quae me tempore praesenti conservat. Nec fingi potest plures forte causas partiales ad me efficiendum concurrisse, et ab una ideam unius ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab alia ideam alterius me accepisse, adeo ut omnes quidem illae perfectiones alicubi in universo reperiantur, sed non omnes simul junctae Elzevier, p. 47 in uno aliquo qui sit Deus ; nam contra, unitas, simplicitas, sive inseparabilitas eorum omnium quae in Deo sunt, una est ex praecipuis perfectionibus quas in eo esse intelligo ; nec certe istius omnium ejus perfectionum unitatis idea in me potuit poni ab ulla causa, a qua etiam aliarum perfectionum ideas non habuerim ; neque enim efficere potuit ut illas simul junctas, et inseparabiles intelligerem, nisi simul effecerit ut quaenam illae essent agnoscerem. Quantum denique ad parentes attinet, ut omnia vera sint quae de illis unquam putavi, non tamen profecto illi me conservant, nec etiam ullo modo me, quatenus sum res cogitans, effecerunt, sed tantum dispositiones quasdam in ea materia posuerunt, cui me, hoc est mentem, quam solam nunc pro me accipio, AT VII, 51 inesse judicavi, ac proinde hic nulla de iis difficultas esse potest, sed omnino est concludendum ex hoc solo quod existam, quaedamque idea entis perfectissimi, hoc est Dei, in me sit, evidentissime demonstrari Deum etiam existere. Superest tantum ut examinem qua ratione ideam istam a Deo accepi, neque enim illam sensibus hausi, nec unquam non expectanti mihi advenit, ut solent rerum sensibilium ideae, cum istae res externis sensuum organis occurrunt, vel occurrere Elzevier, p. 48 videntur ; nec etiam a me efficta est, nam nihil ab illa detrahere, nihil illi superaddere plane possum, ac proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius. Et sane non mirum est Deum me creando ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa ; nec etiam opus est ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversa, sed ex hoc uno quod Deus me creavit, valde credibile est me quodammodo ad imaginem et similitudinem ejus factum esse, illamque similitudinem, in qua Dei idea continetur, a me percipi per eandem facultatem, per quam ego ipse a me percipior, hoc est dum in meipsum mentis aciem converto non modo intelligo me esse rem incompletam, et ab alio dependentem, remque ad majora, et majora, sive meliora indefinite aspirantem, sed simul etiam intelligo illum, a quo pendeo, majora ista omnia non indefinite et potentia tantum, sed reipsa infinite in se habere, atque ita Deum esse ; totaque vis argumenti in eo est, quod agnoscam fieri non posse AT VII, 52 ut existam talis naturae qualis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam existeret, Deus inquam ille idem cujus idea in me est, hoc est habens omnes illas perfectiones, quas Elzevier, p. 49 ego non comprehendere, sed quocunque modo attingere cogitatione possum et nullis plane defectibus obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem esse non posse, omnem enim fraudem, et deceptionem a defectu aliquo pendere lumine naturali manifestum est. Sed priusquam hoc diligentius examinem, simulque in alias veritates quae inde colligi possunt inquiram, placet hic aliquandiu in ipsius Dei contemplatione immorari, ejus attributa apud me expendere, et immensi hujus luminis pulchritudinem, quantum caligantis ingenii mei acies ferre poterit, intueri, admirari, adorare. Ut enim in hac sola divinae majestatis contemplatione summam alterius vitae foelicitatem consistere fide credimus, ita etiam jam ex eadem licet multo minus perfecta maximam, cujus in hac vita capaces simus, voluptatem percipi posse experimur.

MEDITATIO IV.
De vero et falso.

Ita me his diebus assuefeci in mente a sensibus abducenda, tamque accurate animadverti perpauca AT VII, 53 esse quae de Elzevier, p. 50 rebus corporeis vere percipiantur, multoque plura de mente humana, multo adhuc plura de Deo cognosci, ut jam absque ulla difficultate cogitationem a rebus imaginabilibus ad intelligibiles tantum, atque ab omni materia secretas, convertam : et sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae, quatenus est res cogitans, non extensa in longum, latum, et profundum, nec aliud quid a corpore habens, quam ideam ullius rei corporeae : cumque attendo me dubitare, sive esse rem incompletam et dependentem, adeo clara et distincta idea entis independentis, et completi, hoc est Dei, mihi occurrit ; et ex hoc uno quod talis idea in me sit, sive quod ego ideam illam habens existeam, adeo manifeste concludo Deum etiam existere, atque ab illo singulis momentis totam existentiam meam dependere, ut nihil evidentius, nihil certius ab humano ingenio cognosci posse confidam. Jamque videre videor aliquam viam per quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri scientiarum et sapientiae absconditi, ad caeterarum rerum cognitionem deveniatur.

In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat ; in omni enim fallacia vel deceptione aliquid imperfectionis Elzevier, p. 51 reperitur ; et quamvis posse fallere, nonnullum esse videatur acuminis, aut potentiae argumentum, proculdubio velle fallere vel malitiam, vel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit. Deinde experior quandam in me esse judicandi facultatem, quam certe, ut et reliqua omnia quae in me AT VII, 54 sunt, a Deo accepi, cumque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut dum ea recte utor, possim unquam errare. Nec ullum de hac re dubium superesset, nisi inde sequi videretur me igitur errare nunquam posse, nam si quodcunque in me est, a Deo habeo, nec ullam ille mihi dederit errandi facultatem, non videor posse unquam errare. Atque ita prorsus, quamdiu de Deo tantum cogito, totusque in eum me converto, nullam erroris, aut falsitatis causam deprehendo ; sed postmodum ad me reversus, experior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium, quorum causam inquirens animadverto non tantum Dei, sive entis summe perfecti realem, et positivam, sed etiam, ut ita loquar, nihili, sive ejus quod ab omni perfectione summe abest, negativam quandam ideam mihi observari, et me tanquam medium quid inter Deum et nihil, sive inter summum ens et non ens ita esse constitutum, ut, quatenus a summo ente Elzevier, p. 52 sum creatus, nihil quidem in me sit, per quod fallar aut in errorem inducar, sed quatenus etiam quodammodo de nihilo, sive de non ente participo, hoc est quatenus non sum ipse summum ens, desuntque mihi quamplurima, non adeo mirum esse quod fallar : atque ita certe intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat, sed tantummodo esse defectum, nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua facultate in hunc finem a Deo tributa, sed contingere ut errem ex eo quod facultas verum judicandi quam ab illo habeo, non sit in me infinita. Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit, non AT VII, 55 enim error est pura negatio, sed privatio, sive carentia cujusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet ; atque attendendti ad Dei naturam non videtur fieri posse, ut ille aliquam in me posuerit facultatem, quae non sit in suo genere perfecta, sive quae aliqua sibi debita perfectione sit privata ; nam si, quo peritior est artifex eo perfectiora opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse quod non sit omnibus numeris absolutum ? nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare ut nunquam fallerer ; nec etiam dubium est quin velit semper id quod est optimum ; anne Elzevier, p. 53 ergo melius est me falli quam non falli ? dum haec perpendo attentius, occurrit primo non mihi esse mirandum si quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam ; nec de ejus existentia ideo esse dubitandum quod forte quaedam alia esse experiar, quae quare vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo : cum enim jam sciam naturam meam esse valde infirmam, et limitatam, Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibilem, infinitam, ex hoc satis etiam scio innumerabilia illum posse quorum causas ignorem ; atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum genus, quod a fine peti solet, in rebus Physicis nullum usum habere existimo ; non enim absque temeritate me puto posse investigare fines Dei. Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum universitatem esse spectandam, quoties an opera Dei perfecta sint inquirimus ; quod enim forte non immerito, si solum esset, valde AT VII, 56 imperfectum videretur, ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum ; et quamvis ex quo de omnibus volui dubitare nihil adhuc praeter me, et Deum existere certo cognovi, non possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti, negare quin multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, Elzevier, p. 54 adeo ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam. Deinde ad me propius accedens, et qualesnam sint errores mei (qui soli imperfectionem aliquam in me arguunt) investigans, adverto illos a duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi, sive ab arbitrii libertate, hoc est ab intellectu, et simul a voluntate ; nam per solum intellectum percipio tantum ideas de quibus judicium ferre possum, nec ullus error proprie dictus in eo praecise sic spectato reperitur ; quamvis enim innumerae fortasse res existant quarum ideae nullae in me sunt, non tamen proprie illis privatus, sed negative tantum destitutus sum dicendus, quia nempe rationem nullam possum afferre, qua probem Deum mihi majorem quam dederit cognoscendi facultatem dare debuisse ; atque quantumvis peritum artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum in singulis ex suis operibus omnes perfectiones ponere debuisse, quas in aliquibus ponere potest : Nec vero etiam queri possum, quod non satis amplam et perfectam voluntatem, sive arbitrii libertatem a Deo acceperim ; nam sane nullis illam limitibus circumscribi experior. Et quod valde notandum mihi videtur, nulla AT VII, 57 alia in me sunt Elzevier, p. 55 tam perfecta, aut tanta, quin intelligam perfectiora, sive majora adhuc esse posse, nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero, statim agnosco perexiguam illam, et valde finitam in me esse, simulque alterius cujusdam multo majoris, imo maximae atque infinitae, ideam formo, illamque ex hoc ipso quod ejus ideam formare possim, ad Dei naturam pertinere percipio. Eadem ratione si facultatem recordandi, vel imaginandi, vel quaslibet alias examinem, nullam plane invenio quam non in me tenuem, et circumscriptam, in Deo immensam esse intelligam ; sola est voluntas, sive arbitrii libertas, quam tantam in me experior ut nullius majoris ideam apprehendam ; adeo ut illa praecipue sit, ratione cujus imaginem quandam, et similitudinem Dei me referre intelligo : nam quamvis major absque comparatione in Deo quam in me sit, tum ratione cognitionis et potentiae quae illi adjunctae sunt, redduntque ipsam magis firmam et efficacem ; tum ratione objecti, quoniam ad plura se extendit ; non tamen, in se formaliter et praecise spectata major videtur, quia tantum in eo consistit quod idem vel facere, vel non facere (hoc est affirmare vel negare, prosequi vel fugere) possimus, vel potius in eo tantum quod ad id quod Elzevier, p. 56 nobis ab intellectu proponitur affirmandum vel negandum, sive prosequendum vel fugiendum ita feramur, ut a nulla vi externa nos ad id determinari sentiamus. Neque enim opus est me in utramque partem ferri posse ut sim liber, sed contra quo magis in unam propendeo, sive quia rationem AT VII, 58 veri, et boni in ea evidenter intelligo, sive quia Deus intima cogitationis meae ita disponit, tanto liberius illam eligo ; nec sane divina gratia, nec naturalis cognitio unquam imminuunt libertatem, sed potius augent, et corroborant. Indifferentia autem illa quam experior, cum nulla me ratio in unam partem magis quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis, et nullam in ea perfectionem, sed tantummodo in cognitione defectum, sive negationem quandam testatur ; nam si semper quid verum et bonum sit clare viderem, nunquam de eo quod esset judicandum, vel eligendum deliberarem ; atque ita, quamvis plane liber, nunquam tamen indifferens esse possem. Ex his autem percipio nec vim volendi, quam a Deo habeo, per se spectatam causam esse errorum meorum, est enim amplissima, atque in suo genere perfecta ; neque etiam vim intelligendi, nam quidquid intelligo, cum a Deo habeam ut intelligam, procul dubio recte intelligo, Elzevier, p. 57 nec in eo fieri potest ut fallar : unde ergo nascuntur mei errores ? nempe ex hoc uno quod, cum latius pateat voluntas quam intellectus, illam non intra eosdem limites contineo, sed etiam ad illa quae non intelligo extendo ; ad quae cum sit indifferens, facile a vero et bono deflectit, atque ita et fallor et pecco. Exempli causa, cum examinarem hisce diebus an aliquid in mundo existeret, atque adverterem, ex hoc ipso quod illud examinarem, evidenter sequi me existere, non potui quidem non judicare illud quod tam clare intelligebam verum esse, non quod ab aliqua AT VII, 59 vi externa fuerim ad id coactus, sed quia ex magna luce in intellectu magna consequuta est proprensio in voluntate, atque ita tanto magis sponte et libere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens. Nunc autem non tantum scio me, quatenus sum res quaedam cogitans, existere, sed praeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obversatur, contingitque ut dubitem an natura cogitans quae in me est, vel potius quae ego ipse sum, alia sit ab ista natura corporea, vel an ambae idem sint ; et suppono nullam adhuc intellectui meo rationem occurrere, quae mihi unum magis quam aliud persuadeat, certe ex hoc ipso sum indifferens ad utrumlibet affirmandum Elzevier, p. 58 vel negandum, vel etiam ad nihil de ea re judicandum. Quin imoQuinimo etiam haec indifferentia non ad ea tantum se extendit de quibus intellectus nihil plane cognoscit, sed generaliter ad omnia quae ab illo non satis perspicue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis a voluntate deliberatur ; quantumvis enim probabiles conjecturae me trahant in unam partem, sola cognitio quod sint tantum conjecturae, non autem certae atque indubitabiles rationes, sufficit ad assensionem meam in contrarium impellendam : quod satis his diebus sum expertus, cum illa omnia quae prius ut vera quammaxime credideram, propter hoc unum quod de iis aliquo modo posse dubitari deprehendissem, plane falsa esse supposui. Cum autem quid verum sit non satis clare, et distincte percipio, si quidem a judicio ferendo abstineam, clarum est me recte agere, et non falli ; sed si vel affirmem, vel negem, tunc libertate arbitrii non recte utor ; atque AT VII, 60 si in eam partem quae falsa est me convertam, plane fallar ; si vero alteram amplectar, casu quidem incidam in veritatem, sed non ideo culpa carebo, quia lumine naturali manifestum est perceptionem intellectus praecedere semper debere voluntatis determinationem ; atque in hoc liberi arbitrii non recto Elzevier, p. 59 usu privatio illa inest quae formam erroris constituit, privatio, inquam, inest in ipsa operatione quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo accepi, nec etiam in operatione quatenus ab illo dependet : neque enim habeo causam ullam conquerendi quod Deus mihi non majorem vim intelligendi, sive non majus lumen naturale dederit quam dedit, quia est de ratione intellectus finiti ut multa non intelligat, et de ratione intellectus creati ut sit finitus ; estque quod agam gratias illi qui mihi nunquam quicquam debuit pro eo quod largitus est, non autem quod putem me ab illo iis esse privatum, sive illum mihi ea abstulisse quae non dedit. Non habeo etiam causam conquerendi, quod voluntatem dederit latius patentem quam intellectum, cum enim voluntas in una tantum re, et tanquam in indivisibili consistat, non videtur ferre ejus natura ut quicquam ab illa demi possit ; et sane quo amplior est, tanto majores debeo gratias ejus datori. Nec denique etiam queri debeo quod Deus mecum concurrat ad eliciendos illos actus voluntatis, sive illa judicia in quibus fallor : illi enim actus sunt omnino veri, et boni quatenus a Deo dependent, et major in me quodammodo perfectio est quod illos possim elicere quam Elzevier, p. 60 si non possem ; privatio autem, in qua sola ratio AT VII, 61 formalis falsitatis et culpae consistit, nullo Dei concursu indiget, quia non est res, neque ad illum relata ut causam privatio, sed tantummodo negatio dici debet, nam sane nulla imperfectio in Deo est, quod mihi libertatem dederit assentiendi vel non assentiendi quibusdam, quorum claram et distinctam perceptionem in intellectu meo non posuit, sed proculdubio in me imperfectio est quod ista libertate non bene utar, et de iis quae non recte intelligo judicium feram. Video tamen fieri a Deo facile potuisse ut etiamsi manerem liber, et cognitionis finitae, nunquam tamen errarem, nempe si vel intellectui meo claram et distinctam perceptionem omnium de quibus unquam essem deliberaturus indidisset ; vel tantum si adeo firmiter memoriae impressisset de nulla unquam re esse judicandum quam clare et distincte non intelligerem, ut nunquam ejus possem oblivisci ; et facile intelligo me, quatenus rationem habeo totius cujusdam, perfectiorem futurum fuisse quam nunc sum ; si talis a Deo factus essem. Sed non ideo possum negare quin major quodammodo perfectio sit in tota rerum universitate, quod quaedam ejus partes ab erroribus immunes non sint, aliae vero sint, quam si omnes Elzevier, p. 61 plane similes essent ; et nullum habeo jus conquerendi quod eam me Deus in mundo personam sustinere voluerit quae non est omnium praecipua, et maxime perfecta, ac praeterea etiam ut non possim ab erroribus abstinere priori illo modo qui pendet ab evidenti eorum omnium perceptione de quibus est deliberandum, possum tamen illo altero qui pendet ab eo tantum AT VII, 62 quod recorder quoties de rei veritate non liquet, a judicio ferendo esse abstinendum ; nam quamvis eam in me infirmitatem esse experiar, ut non possim semper uni et eidem cognitioni defixus inhaerere, possum tamen attenta et saepius iterata meditatione efficere ut ejusdem, quoties usus exiget, recorder, atque ita habitum quemdam non errandi acquiram : qua in re cum maxima et praecipua hominis perfectio consistat, non parum me hodierna meditatione lucratum esse existimo quod erroris et falsitatis causam investigarim : et sane nulla alia esse potest ab ea quam explicui, nam quoties voluntatem in judiciis ferendis ita contineo ut ad ea tantum se extendat quae illi clare et distincte ad intellectu exhibentur, fieri plane non potest ut errem, quia omnis clara, et distincta perceptio proculdubio est aliquid, ac proinde a nihilo esse non potest, sed necessario Deum authorem habet, Deum Elzevier, p. 62 inquam illum summe perfectum, quem fallacem esse repugnat ; ideoque proculdubio est vera. Nec hodie tantum didici quid mihi sit cavendum ut nunquam fallar, sed simul etiam quid agendum ut assequar veritatem ; assequar enim illam profecto, si tantum ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam, atque illa a reliquis quae confusius et obscurius apprehendo, secernam. Cui rei diligenter imposterum operam dabo.

AT VII, 63

MEDITATIO V.
De essentia rerum materialium, et
iterum de Deo, quod existat.

Multa mihi supersunt de Dei attributis, multa de mei ipsius, sive mentis meae natura investiganda, sed illa forte alias resumam, jamque nihil magis urgere videtur (postquam animadverti quid cavendum atque agendum sit ad assequendam veritatem), quàm ut ex dubiis, in quae superioribus diebus incidi, coner emergere, videamque an aliquid certi de rebus materialibus haberi possit. Et quidem priusquam inquiram an aliquae tales res extra me existant, considerare debeo Elzevier, p. 63 illarum ideas, quatenus sunt in mea cogitatione, et videre quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae. Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant continuam, sive ejus quantitatis, aut potius rei quantae extensionem in longum, latum et profundum ; numero in ea varias partes ; quaslibet istis partibus magnitudines, figuras, situs, et motus locales, motibusque istis quaslibet durationes assigno. Nec tantum illa sic in genere spectata mihi plane nota et perspecta sunt, sed praeterea etiam particularia innumera de figuris, de numero, de motu, et similibus attendendo percipio, quorum veritas adeo aperta AT VII, 64 est, et naturae meae consentanea, ut dum illa primum detego, non tam videar aliquid novi addiscere, quàm eorum quae jam ante sciebam reminisci, sive ad ea primum advertere quae dudum quidem in me erant, licet non prius in illa obtutum mentis convertissem. Quodque hic maxime considerandum puto, invenio apud me innumeras ideas quarumdam rerum, quae etiam si extra me fortasse nullibi existant, non tamen dici possunt nihil esse ; et quamvis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur, non tamen a me finguntur, sed suas habent veras et immutabiles naturas : ut cum, exempli Elzevier, p. 64 causa, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, sive essentia, sive forma, immutabilis et aeterna, quae a me non efficta est, nec a mente mea dependet, ut patet ex eo quod demonstrari possint variae proprietates de isto triangulo, nempe quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis ; quod maximo ejus angulo maximum latus subtendatur, et similes, quas velim nolim clare nunc agnosco, etiamsi de iis nullo modo antea cogitarim cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint effictae. Neque ad rem attinet, si dicam mihi forte a rebus externis per organa sensuum istam trianguli ideam advenisse, quia nempe corpora triangularem figuram habentia interdum vidi ; possum enim alias innumeras figuras excogitare, de quibus nulla suspicio esse potest quod mihi unquam per sensus illapsae sint, et tamen AT VII, 65 varias de iis, non minus quam de triangulo, proprietates demonstrare : quae sane omnes sunt verae, quandoquidem a me clare cognoscuntur, ideoque aliquid sunt, non merum nihil : patet enim illud omne quod verum est esse aliquid ; et jam fuse demonstravi illa omnia quae clare cognosco esse vera ; atque quamvis id non demonstrassem, Elzevier, p. 65 ea certe est natura mentis meae ut nihilominus non possem iis non assentiri, saltem quamdiu ea clare percipio ; meminique me semper, etiam ante hoc tempus, cum sensuum objectis quammaxime inhaererem, ejusmodi veritates, quae nempe de figuris, aut numeris, aliisve ad Arithmeticam, vel Geometriam, vel in genere ad puram atque abstractam Mathesim pertinentibus evidenter agnoscebam, pro omnium certissimis habuisse. Jam vero si ex eo solo, quod alicujus rei ideam possim ex cogitatione mea depromere, sequitur ea omnia quae ad illam rem pertinere clare et distincte percipio, revera ad illam pertinere, nunquid inde haberi etiam potest argumentum quo Dei existentia probetur ? Certe ejus ideam, nempe entis summe perfecti, non minus apud me invenio, quam ideam cujusvis figurae aut numeri ; nec minus clare et distincte intelligo ad ejus naturam pertinere ut semper existat, quam id quod de aliqua figura, aut numero demonstro ad ejus figurae, aut numeri naturam etiam pertinere ; ac proinde, quamvis non omnia quae superioribus hisce diebus meditatus sum vera essent, in eodem ad minimum certitudinis gradu esse deberet apud me Dei existentia, AT VII, 66 in quo fuerunt hactenus Mathematicae veritates. Quanquam Elzevier, p. 66 sane hoc prima fronte non est omnino perspicuum, sed quandam sophismatis speciem refert. Cum enim assuetus sim in omnibus aliis rebus existentiam ab essentia distinguere, facile mihi persuadeo illam etiam ab essentia Dei sejungi posse, atque ita Deum ut non existentem cogitari : sed tamen diligentius attendenti fit manifestum non magis posse existentiam ab essentia Dei separari, quam ab essentia trianguli magnitudinem trium ejus angolorum aequalium duobus rectis, sive ab idea montis ideam vallis : adeo ut non magis repugnet cogitare Deum (hoc est ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est cui desit aliqua perfectio) quam cogitare montem cui desit vallis. Verumtamen ne possim quidem cogitare Deum nisi existentem, ut neque montem sine valle, at certe ut neque ex eo quod cogitem montem cum valle, ideo sequitur aliquem montem in mundo esse, ita neque ex eo quod cogitem Deum ut existentem, ideo sequi videtur Deum existere : nullam enim necessitatem cogitatio mea rebus imponit ; et quemadmodum imaginari licet equum alatum, etsi nullus equus habeat alas, ita forte Deo existentiam possum affingere, quamvis nullus Deus existat. Imo sophisma hic latet, neque enim ex eo quod non possim Elzevier, p. 67 cogitare montem nisi cum valle, sequitur alicubi montem et vallem existere, sed tantum montem AT VII, 67 et vallem, sive existant, sive non existant, a se mutuo sejungi non posse  ; atqui ex eo quod non possim cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum revera existere, non quod mea cogitatio hoc efficiat, sive aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contra quia ipsius rei, nempe existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum : neque enim mihi liberum est Deum absque existentia (hoc est ens summe perfectum absque summa perfectione) cogitare, ut liberum est equum vel cum alis, vel sine alis imaginari. Neque etiam hic dici debet necesse quidem esse ut ponam Deum existentem, postquam posui illum habere omnes perfectiones, quandoquidem existentia una est ex illis, sed priorem positionem necessariam non fuisse ; ut neque necesse est me putare figuras omnes quadrilateras circulo inscribi, sed posito quod hoc putem, necesse erit me fateri rhombum circulo inscribi, quod aperte tamen est falsum. Nam, quamvis non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem, quoties tamen de ente primo, et summo libet cogitare, atque ejus ideam Elzevier, p. 68 tanquam ex mentis meae thesauro depromere, necesse est ut illi omnes perfectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerem, nec ad singulas attendam : quae necessitas plane sufficit ut postea, cum animadverto existentiam esse perfectionem, recte concludam ens primum et summum existere : quemadmodum non est necesse me ullum triangulum unquam imaginari, sed quoties volo figuram rectilineam tres tantum angulos habentem considerare, necesse est ut illi ea tribuam ex quibus AT VII, 68 recte infertur ejus tres angulos non majores esse duobus rectis, etiamsi hoc ipsum tunc non advertam. Cum vero examino quaenam figurae circulo inscribantur, nullomodo necesse est ut putem omnes quadrilateras ex eo numero esse ; imo etiam idipsum nequidem fingere possum quamdiu nihil volo admittere nisi quod clare et distincte intelligo : ac proinde magna differentia est inter ejusmodi falsas positiones, et ideas veras mihi ingenitas, quarum prima et praecipua est idea Dei : nam sane multis modis intelligo illam non esse quid fictitium a cogitatione mea dependens, sed imaginem verae et immutabilis naturae ; ut, primo, quia nulla alia res potest a me excogitari ad cujus essentiam existentia pertineat praeter solum Deum ; deinde quia non possum duos, Elzevier, p. 69 aut plures ejusmodi Deos intelligere ; et quia posito quod jam unus existat, plane videam esse necessarium ut et ante ab aeterno extiterit, et in aeternum sit mansurus ; ac denique quod multa alia in Deo percipiam quorum nihil a me detrahi potest, nec mutari.

Sed vero quacumque tandem utar probandi ratione, semper eo res redit, ut ea me sola plane persuadeant quae clare et distincte percipio. Et quidem ex iis quae ita percipio etsi nonnulla unicuique obvia sint, alia vero nonnisi ab iis qui proprius inspiciunt, et diligenter investigant, deteguntur ; postquam tamen detecta sunt, haec non minus certa quam illa existimantur. Ut quamvis non tam facile appareat in triangulo rectangulo AT VII, 69 quadratum basis aequale esse quadratis laterum, quam istam basim maximo ejus angulo subtendi, non tamen minus creditur postquam semel est perspectum. Quod autem ad Deum attinet, certe nisi praejudiciis obruerer, et rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius, aut facilius agnoscerem, nam quid ex se est apertius, quam summum ens esse, sive Deum ad cujus solius essentiam existentia pertinet, existere ? Atque quamvis mihi attenta consideratione opus fuerit ad hoc ipsum percipiendum, nunc Elzevier, p. 70 tamen non modo de eo aeque certus sum, ac de omni alio quod certissimum videtur ; sed praeterea etiam animadverto caeterarum rerum certitudinem ab hoc ipso ita pendere, ut absque eo nihil unquam perfecte sciri possit.

Etsi enim ejus sim naturae ut quamdiu aliquid valde clare et distincte percipio non possim non credere verum esse, quia tamen ejus etiam sum naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam clare percipiendam, recurratque saepe memoria judicii ante facti, cum non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid judicavi, rationes aliae afferri possunt quae me, si Deum ignorarem, facile ab opinione dejicerent, atque ita de nulla unquam re veram et certam scientiam, sed vagas tantum et mutabiles opiniones haberem. Sic, exempli causa, cum naturam trianguli considero, evidentissime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequales esse duobus rectis ; nec possum non credere id verum esse quamdiu ad AT VII, 70 ejus demonstrationem attendo sed statim atque mentis aciem ab illa deflexi, quantumvis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere ut dubitem an sit vera, si quidem Deum Elzevier, p. 71 ignorem : possum enim mihi persuadere me talem a natura factum esse ut interdum in iis fallear quae me puto quam evidentissime percipere, cum praesertim meminerim me saepe multa pro veris et certis habuisse, quae postmodum aliis rationibus adductus falsa esse judicavi.

Postquam vero percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem ; atque inde collegi illa omnia, quae clare et distincte percipio necessario esse vera, etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas istud verum esse judicavi, modo tantum recorder me clare et distincte perspexisse, nulla ratio contraria afferri potest quae me ad dubitandum impellat, sed veram et certam de hoc habeo scientiam ; neque de hoc tantum, sed et de reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis et similibus : quid enim nunc mihi opponetur ? Mene talem factum esse ut saepe fallar ? At jam scio me in iis, quae perspicue intelligo falli non posse : mene multa alias pro veris et certis habuisse quae postea falsa esse deprehendi ? atqui nulla ex iis clare et distincte perceperam, sed hujus regulae veritatis ignarus ob alias causas forte credideram, quas postea minus firmas esse detexi. Elzevier, p. 72 Quid ergo dicetur ? anne (ut nuper mihi objiciebam) me forte somniare, sive illa omnia quae jam cogito non magis vera esse quam ea quae dormienti occurrunt ? imo etiam hoc nihil mutat ; nam certe AT VII, 71 quamvis somniarem, si quid intellectui meo sit evidens, illud omnino est verum.

Atque ita plane video omnis scientiae certitudinem et veritatem ab una veri Dei cognitione pendere, adeo ut priusquam illum nossem, nihil de ulla alia re perfecte scire potuerim. Jam vero innumera, tum de ipso Deo, aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illa natura corporea, quae est purae Matheseos objectum, mihi plane nota et certa esse possunt.

MEDITATIO VI.
De rerum materialium existentia,
et reali mentis a corpore distinctione.

Reliquum est ut examinem an res materiales existant : et quidem jam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse existere, quandoquidem ipsas clare et distincte percipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego sic Elzevier, p. 73 percipiendisum capax ; nihilque unquam ab illo fieri non posse judicavi, nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex imaginandi facultate, qua me uti experior dum circa res istas materiales versor, sequi videtur illas existere : nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio, AT VII, 72 nihil aliud esse apparet quam quaedam applicatio facultatis cognoscitivae ad corpus ipsi intime praesens, ac proinde existens.

Quod ut planum fiat, primo examino differentiam quae est inter imaginationem et puram intellectionem. Nempe, exempli causa, cum triangulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor, atque hoc est quod imaginari appello. Si vero de chiliogono velim cogitare, equidem aeque bene intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figuram constantem tribus, sed non eodem modo illa mille latera imaginor, sive tanquam praesentia intueor : et quamvis tunc, propter consuetudinem aliquid semper imaginandi, quoties de re corporea cogito, figuram forte aliquam confuse mihi repraesentem, patet tamen illam non esse chiliogonum, quia nulla in re Elzevier, p. 74 est diversa ab ea quam mihi etiam repraesentarem si de myriogono, aliave quavis figura plurimorum laterum cogitarem ; nec quicquam juvat ad eas proprietates, quibus chiliogonum ab aliis polygonis differt, agnoscendas. Si vero de pentagono quaestio sit, possum quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque ope imaginationis ; sed possum etiam eandem imaginari, applicando scilicet aciem mentis ad ejus quinque latera, simulque ad aream iis contentam ; et manifeste hic animadverto mihi peculiari AT VII, 73 quadam animi contentione opus esse ad imaginandum ; qua non utor ad intelligendum : quae nova animi contentio differentiam inter imaginationem, et intellectionem puram clare ostendit. Ad haec considero istam vim imaginandi quae in me est, prout differt a vi intelligendi, ad mei ipsius, hoc est ad mentis meae essentiam non requiri ; nam quamvis illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominus illoe idem qui nunc sum ; unde sequi videtur illam ab aliqua re a me diversa pendere ; atque facile intelligo, si corpus aliquod existat cui mens sit ita conjuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitrio se applicet, fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer ; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum Elzevier, p. 75 a pura intellectione differat, quod mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo convertat, respiciatque aliquam ex ideis quae illi ipsi insunt ; dum autem imaginatur, se convertat ad corpus, et aliquid in eo ideae vel a se intellectae, vel sensu perceptae conforme intueatur. Facile, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus existat ; et quia nullus alius modo aeque conveniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde conjicio corpus existere ; sed probabiliter tantum, et quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex ea naturae corporeae idea distincta, quam in imaginatione mea invenio, ullum sumi posse argumentum, quod necessario concludat aliquod corpus existere.

AT VII, 74

Soleo vero alia multa imaginari, praeter illam naturam corpoream quae est purae Matheseos objectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem, et similia, sed nulla tam distincte ; et quia haec percipio melius sensu, a quo videntur ope memoriae ad imaginationem pervenisse ; ut commodius de ipsis agam, eadem opera etiam de sensu est agendum, videndumque an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur, certum aliquod argumentum pro rerum corporearum existentia Elzevier, p. 76 habere possim. Et primo quidem apud me hic repetam quaenam illa sint quae antehac ut sensu percepta vera esse putavi, et quas ob causas id putavi ; deinde etiam causas expendam propter quas eadem postea in dubium revocavi ; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum. Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, et membra caetera, ex quibus constat illud corpus quod tanquam mei partem, vel forte etiam tanquam me totum spectabam ; sensique hoc corpus inter alia multa corpora versari, a quibus variis commodis, vel incommodis affici potest, et commoda ista sensu quodam voluptatis, et incommoda sensu doloris metiebar. Atque praeter dolorem et voluptatem sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus ; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus ; foris vero, praeter corporum extensionem, et figuras, et AT VII, 75 motus, sentiebam etiam in illis duritiem, et calorem, aliasque tactiles qualitates ; ac praeterea lumen, et colores, et odores, et sapores, et sonos, ex quorum varietate caelum, terram, maria, et reliqua corpora ab invicem distinguebam : nec sane absque ratione ob ideas istarum omnium qualitatum quae Elzevier, p. 77 cogitationi meae se offerebant, et quas solas proprie et immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a mea cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent ; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem objectum ullum sentire, quamvis vellem, nisi illud sensus organo esset praesens ; nec possem non sentire cum erat praesens ; cumque ideae sensu perceptae essent multo magis vividae et expressae, et suo etiam modo magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens et sciens meditando effingebam, vel memoriae meae impressas advertebam, fieri non posse videbatur ut a meipso procederent ; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus advenirent : quarum rerum cum nullam aliunde notitiam haberem quam ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi venire in mentem quam illas iis similes esse : Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quam ratione, videbamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, quam illae erant quas sensu percipiebam, et plerumque ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali Elzevier, p. 78 quodam jure meum appellabam, AT VII, 76 magis ad me pertinere quam alia ulla arbitrabar ; neque enim ab illo poteram unquam sejungi, ut a reliquis ; omnes appetitus et affectus in illo, et pro illo sentiebam ; ac denique dolorem et titillationem voluptatis in ejus partibus, non autem in aliis extra illud positis advertebam. Cur vero ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristitia, et ex sensu titillationis laetitia quaedam consequatur, curve illa nescio quae vellicatio ventriculi, quam famen voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis vero ariditas de potu, et ita de caeteris, non aliam sane habebam rationem, nisi quia ita doctus sum a natura ; neque enim ulla plane est affinitas (saltem quam ego intelligam) inter istam vellicationem, et cibi sumendi voluntatem, sive inter sensum rei dolorem inferentis, et cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed et reliqua omnia quae de sensum objectis judicabam, videbar a natura didicisse : prius enim illa ita se habere mihi persuaseram, quam rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem.

Postea vero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt, nam et interdum turres quae rotundae visae fuerant e longinquo, quadratae Elzevier, p. 79 apparebant e propinquo, et statuae permagnae, in eorum fastigiis stantes, non magnae e terra spectanti videbantur ; et talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum judicia falli deprehendebam ; nec externorum duntaxat, sed etiam internorum, AT VII, 77 nam quid dolore intimius esse potest ? atqui audiveram aliquando ab iis, quibus crus aut brachium fuerat abscissum, se sibi videri adhuc interdum dolorem sentire in ea parte corporis qua carebant ; ideoque etiam in me non plane certum esse videbatur membrum aliquod mihi dolere, quamvis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adjeci : prima erat, quod nulla unquam dum vigilo me sentire crediderim, quae non etiam inter dormiendum possim aliquando putare me sentire ; cumque illa quae sentire mihi videor in somnis, non credam a rebus extra me positis mihi advenire, non advertebam quare id potius crederem de iis quae sentire mihi videor vigilando. Altera erat, quod cum authorem meae originis adhuc ignorarem, vel saltem ignorare me fingerem, nihil videbam obstare quo minus essem natura ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae mihi verissima apparebant. Et quantum ad rationes quibus Elzevier, p. 80 antea rerum sensibilium veritatem mihi persuaseram, non difficulter ad illas respondebam. Cum enim viderer ad multa impelli a natura quae ratio dissuadebat, non multum fidendum esse putabam iis quae a natura docentur. Et quamvis sensuum perceptiones a voluntate mea non penderent, non ideo concludendum esse putabam illas a rebus a me diversis procedere, quia forte aliqua esse potest in meipso facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum effectrix.

Nunc autem postquam incipio meipsum, meaeque authorem originis melius nosse, non quidem omnia quae habere videor a sensibus, puto esse temere admittenda ; AT VII, 78 sed neque etiam omnia in dubium revocanda.

Et primò, quoniam scio omnia quae clare et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni ; et non refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur ; ac proinde ex hoc ipso quod sciam me existere, quodque interim nihil plane aliud ad naturam, sive essentiam meam pertinere animadvertã, praeter hoc solum quod sim res cogitans, recte concludo meam essentiam in hoc uno consistere, quod sim res cogitans. Et quamvis Elzevier, p. 81 fortasse (vel potius ut postmodum dicam, pro certo) habeam corpus quod mihi valde arcte conjunctum est, quia tamen ex una parte claram et distinctam habeo ideam mei ipsius quatenus sum tantum res cogitans, non extensa ; et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans, certum est me a corpore meo revera esse distinctum, et absque illo posse existere.

Praeterea invenio in me facultates specialibus quibusdam modis cogitandi, puta facultates imaginandi, et sentiendi, sine quibus totum me possum clare et distincte intelligere, sed non vice versa illas sine me, hoc est sine substantia intelligente cui insint : intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt, unde percipio illas a me, ut modos a re, distingui. Agnosco etiam quasdam alias facultates, ut locum mutandi, varias figuras induendi, et similes, quae quidem, non magis quam praecedentes, absque AT VII, 79 aliqua substantia curi insint possunt intelligi, nec proinde etiam absque illa existere : Sed manifestum est has, siquidem existant inesse debere substantiae corporeae sive extensae, non autem intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non autem ulla plane intellectio, in earum claro et distincto conceptu continetur. Jam vero Elzevier, p. 82 est quidem in me passiva quaedam facultas sentiendi, sive ideas rerum sensibilium recipiendi et cognoscendi, sed ejus nullum usum habere possem nisi quaedam activa etiam existeret, sive in me, sive in alio, facultas istas ideas producendi, vel efficiendi. Atque haec sane in me ipso esse non potest, quia nullam plane intellectionem praesupponit, et me non cooperante, sed saepe etiam invito, ideae istae producuntur : ergo superest ut sit in aliqua substantia a me diversa, in qua quoniam omnis realitas vel formaliter vel eminenter inesse debet quae est objective in ideis ab ista facultate productis, (ut jam supra animadverti) vel haec substantia est corpus, sive natura corporea, in qua nempe omnia formaliter continentur quae in ideis objective ; vel certe Deus est, vel aliqua creatura corpore nobilior in qua continentur eminenter : atqui, cum Deus non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura, in qua earum realitas objectiva non formaliter, sed eminenter tantum contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contra magnam AT VII, 80 propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video qua ratione posset intelligi ipsum non Elzevier, p. 83 esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur. Ac proinde res corporeae existunt. Non tamen forte omnes tales omnino existunt, quales illas sensu comprehendo ; quoniam ista sensuum comprehensio in multis valde obscura est, et confusa ; sed saltem illa omnia in iis sunt quae clare et distincte intelligo, id est omnia generaliter spectata, quae in purae Matheseos objecto comprehenduntur.

Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantum particularia sunt, ut quod sol sit talis magnitudinis, aut figurae etc. vel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor, et similia, quamvis valde dubia et incerta sint, hoc tamen ipsum quod Deus non sit fallax, quodque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae. Et sane non dubium est quin ea omnia quae doceor a natura aliquid habeant veritatis : Per naturam enim generaliter spectatam nihil nunc aliud quam vel Deum ipsum, vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo ; nec aliud per naturam meam in particulari, quam complexionem eorum omnium quae mihi a Deo sunt tributa.

Elzevier, p. 84 Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat quam quod habeam corpus, cui male est cum dolorem sentio ; quod cibo, vel potu indiget, cum famem, aut sitim patior, et similia ; nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit veritatis.

AT VII, 81 Docet etiam natura per istos sensus doloris, famis, sitis etc. Me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest navigio, sed illi arctissime esse conjunctum, et quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam ; alioqui enim cum corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit si quid in nave frangatur ; et cum corpus cibo, vel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis et sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis, famis, doloris etc. Nihil aliud sunt quam confusi quidam cogitandi modi ab unione et quasi permixtione mentis cum corpore exorti.

Praeterea etiam doceor a natura varia circa meum corpus alia corpora existere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe ex eo quod valde diversos sentiam colores, sonos, odores, Elzevier, p. 85 sapores, calorem, duritiem, et similia, recte concludo, aliquas esse in corporibus, a quibus variae istae sensuum perceptiones adveniunt, varietates iis respondentes, etiamsi forte iis non similes ; atque ex eo quod quaedam ex illis perceptionibus, mihi gratae sint, aliae ingratae, plane certum est meum corpus, sive potius me totum, quatenus ex corpore et mente sum compositus, variis commodis et incommodis a circumjacentibus corporibus affici posse.

AT VII, 82 Multa vero alia sunt quae etsi videar a natura doctus esse, non tamen revera ab ipsa, sed a consuetudine quadam inconsiderate judicandi accepi, atque ideo falsa esse facile contingit ; ut quod omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moveat, sit vacuum ; quod in corpore, exempli gratia, calido aliquid sit plane simile ideae caloris quae in me est : in albo aut viridi sit eadem albedo aut viriditas quam sentio ; in amaro aut dulci idem sapor et sic de caeteris : quod et astra et turres, et quaevis alia remota corpora ejus sint tantum magnitudinis et figurae, quam sensibus meis exhibent, et alia ejusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam accuratius debeo definire quid proprie intelligam cum dico me aliquid doceri a natura ; nempe hic naturam strictius sumo, Elzevier, p. 86 quam pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo tributa sunt ; in hac enim complexione multa continentur quae ad mentem solam pertinent, ut quod percipiam id quod factum est infectum esse non posse, et reliqua omnia quae lumine naturali sunt nota, de quibus hic non est sermo ; multa etiam quae ad solum corpus spectant, ut quod deorsum tendat, et similia, de quibus etiam non ago, sed de iis tantum quae mihi ut composito ex mente et corpore a Deo tributa sunt : ideoque haec natura docet quidem ea refugere quae sensum doloris inferunt, et ea prosequi quae sensum voluptatis, et talia : sed non apparet illam praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum perceptionibus sine praevio intellectus examine de rebus extra non positis concludamus, quia de iis verum scire AT VII, 83 ad mentem solam, non autem ad compositum videtur pertinere. Ita quamvis stella non magis oculum meum quam ignis exiguae facis afficiat, nulla tamen in eo realis, sive positiva propensio est ad credendum illam non esse majorem, sed hoc sine ratione ab ineunte aetate judicavi ; et quamvis ad ignem accedens sentio calorem, ut etiam ad eundem nimis prope accedens sentio dolorem, nulla profecto ratio est quae suadeat in igne aliquid esse simile isti calori ; ut neque Elzevier, p. 87 etiam isti dolori, sed tantummodo in eo aliquid esse, quodcunque demum sit quod istos in nobis sensus caloris vel doloris efficiat : et quamvis etiam in aliquo spatio nihil sit quod moveat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus, sed video me in his aliisque permultis ordinem naturae pervertere esse assuetum, quia nempe sensuum perceptionibus, quae proprie tantum a natura datae sunt ad menti significandum quaenam composito, cujus pars est, commoda sint vel incommoda et eatenus sunt satis clarae et distinctae, utor tanquam regulis certis ad immediate dignoscendum quaenam sit corporum extra nos positorum essentia, de qua tamen nihil nisi valde obscure et confuse significant.

Atqui jam ante satis perspexi qua ratione, non obstante Dei bonitate, judicia mea falsa esse contingat. Sed nova hic occurrit difficultas circa illa ipsa quae tanquam persequenda vel fugienda mihi a natura exhibentur ; atque etiam circa internos sensus in quibus errores videor deprehendisse : Ut cum quis grato cibi alicujus sapore delusus venenum intus latens assumit : AT VII, 84 Sed nempe tunc tantum a natura impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit ; non autem ad venenum quod plane ignorat ; Elzevier, p. 88 nihilque hinc aliud concludi potest quam naturam istam non esse omnisciam : quod non mirum, quia cum homo sit res limitata, non alia illi competit quam limitatae perfectionis.

At vero non raro etiam in iis erramus ad quae a natura impellimur ; ut cum ii qui aegrotant, potum, vel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan hic poterit illos ob id errare quod natura eorum sit corrupta : sed hoc difficultatem non tollit, quia non minus vere homo aegrotus creatura Dei est quam sanus ; nec proinde minus videtur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atque ut horologium ex rotis, et ponderibus confectum non minus accurate leges omnes naturae observat, cum male fabricatum est, et horas non recte indicat, quam cum omni ex parte artificis voto satisfacit : Ita si considerem hominis corpus quatenus machinamentum quoddam est ex ossibus, nervis, musculis, venis, sanguine et pellibus ita aptum et compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens existeret, eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis, nec proinde a mente procedunt, Facile agnosco illi aeque naturale fore, si, exempli causa, hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati, quae sitis sensum menti inferre solet, atque Elzevier, p. 89 etiam ab illa ejus nervos, et reliquas partes ita disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur ; quam cum nullum tale in eo vitium est, a simili AT VII, 85 faucium siccitate moveri ad potum sibi utile assumendum. Et quamvis respiciens ad praeconceptum horologii usum dicere possim illud, cum horas non recte indicat, a natura sua deflectere ; Atque eodem modo considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent ; putem illud etiam a natura sua aberrare, si ejus fauces sint aridae, cum potus ad ipsius conservationem non prodest ; satis tamen animadverto hanc ultimam naturae acceptionem ab altera multum differre ; haec enim nihil aliud est quam denominatio a cogitatione mea hominem aegrotum, et horologium male fabricatum, cum idea hominis sani, et horologii recte facti comparante dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca ; per illam vero aliquid intelligo quod revera in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet veritatis.

At certe etiamsi respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantum denominatio extrinseca cum dicitur ejus natura esse corrupta, ex eo quod aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu ; respiciendo tamen ad compositum, sive ad mentem tali corpori unitam, non est pura denominatio, sed verus error naturae quod sitiat cum potus est ipsi nociturus ; ideoque hic remanet Elzevier, p. 90 inquirendum quo pacto bonitas Dei non impediat quominus natura sic sumpta sit fallax.

Nempe imprimis hic adverto magnam esse differentiam inter mentem et corpus, in eo quod corpus ex natura sua sit semper divisibile, mens autem plane AT VII, 86 indivisibilis ; nam sane cum hanc considero, sive meipsum quatenus sum tantum res cogitans, nullas in me partes possum distinguere, sed rem plane unam et integram me esse intelligo : et quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, abscisso tamen pede, vel brachio, vel quavis alia corporis parte, nihil ideo de mente subductum esse cognosco ; neque etiam facultates volendi, sentiendi, intelligendi, etc. ejus partes dici possunt, quia una et eadem mens est quae vult, quae sentit, quae intelligit. Contra vero nulla res corporea sive extensa potest a me cogitari quam non facile in partes cogitatione dividam, atque hoc ipso illam divisibilem esse intelligam : quod unum sufficeret ad me docendum mentem a corpore omnino esse diversam, si nondum illud aliunde satis scirem.

Deinde adverto mentem non ab omnibus corporis partibus immediate affici, sed tantummodo a cerebro, vel forte etiam Elzevier, p. 91 ab una tantum exigua ejus parte, nempe ab ea in qua dicitur esse sensus communis ; quae, quotiescunque eodem modo est disposita, menti idem exhibet, etiamsi reliquae corporis partes diversis interim modis possint se habere, ut probant innumera experimenta, quae hic recensere non est opus.

Adverto praeterea eam esse corporis naturam, ut nulla ejus pars possit ab alia parte aliquantum remota moveri, quin possit etiam moveri eodem modo a qualibet ex iis quae interjacent, quamvis illa remotior nihil agat. Ut exempli causa in fune A, B, C, D, si AT VII, 87 trahatur ejus ultima pars D, non alio pacto movebitur prima A, quam moveri etiam posset si traheretur una ex intermediis B, vel, C, et ultima D, maneret immota : Nec dissimili ratione, cum sentio dolorem pedis, docuit me Physica, sensum illum fieri ope nervorum per pedem sparsorum, qui, inde ad cerebrum usque funium instar extensi, dum trahuntur in pede trahunt etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quemdamque motum in iis excitant, qui institutus est a natura ut mentem afficiat sensu doloris tanquam in pede existentis : Sed quia illi nervi per tibiam, crus, lumbos, dorsum, et collum transire debent, ut a pede ad cerebrum perveniant, potest contingere ut etiamsi eorum Elzevier, p. 92 pers quae est in pede non attingatur, sed aliqua tantum ex intermediis, idem plane ille motus fiat in cerebro qui fit pede male affecto, ex quo necesse erit ut mens sentiat eundem dolorem : et idem de quolibet alio sensu est putandum.

Adverto denique quandoquidem unusquisque ex motibus qui fiunt in ea parte cerebri quae immediate mentem afficit, non nisi unum aliquem sensum illi infert, nihil hac in re melius posse excogitari, quam si eum inferat qui ex omnibus quos inferre potest ad hominis sani conservationem quam maxime, et quam frequentissime conducit ; Experientiam autem testari tales esse omnes sensus nobis a natura inditos ; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non Dei potentiam, bonitatemque testetur. Ita, exempli causa, AT VII, 88 cum nervi qui sunt in pede, vehementer, et praeter consuetudinem moventur, ille eorum motus per spinae dorsi medullam ad intima cerebri pertingens ibi menti signum dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem tanquam in pede existentem, a quo illa excitatur ad ejus causam ut pedi infestam, quantum in se est, amovendam. Potuisset vero natura hominis a Deo sic constitui, ut ille idem motus in cerebro quidvis aliud menti exhiberet ; nempe vel seipsum, quatenus est in cerebro, vel Elzevier, p. 93 quatenus est in pede ; vel in aliquo ex locis intermediis, vel denique aliud quidlibet ; sed nihil aliud ad corporis conservationem aeque conduxisset. Eodem modo, cum potu indigemus, quaedam inde oritur siccitas in gutture nervos ejus movens, et illorum ope cerebri interiora ; hicque motus mentem afficit sensu sitis, quia nihil in toto hoc negotio nobis utilius est scire quam quod potu ad conservationem valetudinis egeamus, et sic de caeteris.

Ex quibus omnino manifestum est, non obstante immensa Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente et corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quae causa, non in pede, sed in alia quavis ex partibus per quas nervi a pede ad cerebrum porriguntur, vel etiam in ipso cerebro eundem plane motum excitet qui solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter falletur, quia cum ille idem motus in cerebro non possit nisi eundem semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a causa quae laedit pedem, quam ab alia alibi existente, rationi consentaneum AT VII, 89 est ut pedis potius, quam alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas non ut solet ex eo quod ad corporis valetudinem potus conducat, sed Elzevier, p. 94 ex contraria aliqua causa oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere, quam si contra semper falleret, cum corpus est bene constitutum, et sic de reliquis.

Atque haec consideratio plurimum juvat non modo ut errores omnes quibus natura mea obnoxia est animadvertam, sed etiam ut illos aut emendare, aut vitare facile possim. Nam sane cum sciam omnes sensus circa ea quae ad corporis commodum spectant multo frequentius verum indicare quam falsum, possimque uti fere semper pluribus ex iis ad eandem rem examinandam ; et insuper memoria, quae praesentia cum praecedentibus connectit ; et intellectu, qui jam omnes errandi causas perspexit, non amplius vereri debeo ne illa quae mihi quotidie a sensibus exhibentur sint falsa, sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes ut risu dignae sunt explodendae ; Praesertim summa illa de somno, quem a vigilia non distinguebam ; nunc enim adverto permagnum inter utrumque esse discrimen in eo quod nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus vitae a memoria conjungantur, ut ea quae vigilanti occurrunt ; nam sane si quis dum vigilo mihi derepente appareret, statimque postea dispareret, ut fit in somnis, ita scilicet ut nec unde venisset, nec quo abiret Elzevier, p. 95 viderem, non immerito spectrum AT VII, 90 potius, aut phantasma in cerebro meo effictum, quam verum hominem esse judicarem : Cum vero eae res occurrunt, quas distincte unde, ubi, et quando mihi adveniant adverto, earumque perceptionem absque ulla interruptione cum tota reliqua vita connecto, plane certus sum non in somnis sed vigilanti occurrere. Nec de ipsarum veritate debeo vel minimum dubitare, si postquam omnes sensus, memoriam et intellectum ad illas examinandas convocavi, nihil mihi quod cum caeteris pugnet ab ullo ex his nuntietur. Ex eo enim quod Deus non sit fallax sequitur omnino in talibus me non falli. Sed quia rerum agendarum necessitas non semper tam accurati examinis moram concedit, fatendum est humanam vitam cira res particulares saepe erroribus esse obnoxiam, et naturae nostrae infirmitas est agnoscenda.