OBJECTIONES
TERTIAE.
Cum responsionibus Authoris.
Ad Meditationem primam de
iis quae in dubium revocari
possunt.
OBJECTIO PRIMA.
SATIS constat ex iis quae dicta sunt in hac Meditatione nullum esse κριτήριον, quo somnia nostra a vigilia, et sensione vera dignoscantur ; et propterea phantasmata quae vigilantes, et sentientes habemus, non esse accidentia objectis externis inhaerentia, neque argumento esse talia objecta externa omnino existere. Ideoque si sensus nostros sine alia ratiocinatione sequamur, merito dubitabimus an aliquid existat, necne. Veritatem ergo hujus meditationis agnoscimus. Sed quoniam de eadem incertitudine sensibilium disputavit Plato et alii antiquorum Philosophorum ; et vulgo observatur difficultas dignoscendi vigiliam ab insomniis, nolim excellentissimum authorem novarum speculationum illa vetera publicare.
RESPONSIO.
Dubitandi rationes quae hic a Philosopho admittuntur ut verae, non a me nisi tanquam verisimiles fuere propositae : iisque usus sum, non ut pro novis venditarem ; sed partim ut lectorum animos praepararem AT VII, 172 ad res intellectuales considerandas, illasque a corporeis distinguendas, ad quod omnino necessariae mihi videntur, partim ut ad ipsas in sequentibus Meditationibus responderem ; et partim etiam ut ostenderem quam firmae sint veritates quas postea propono, quandoquidem ab istis Metaphysicis dubitationibus labefactari non possunt. Itaque nullam ex earum recensione laudem quaesivi ; sed non puto me magis ipsas omittere potuisse, quam medicinae scriptor morbi descriptionem, cujus curandi methodum vult docere.
OBJECTIO II.
Ad Meditationem secundam.
De Natura mentis humanae.
Sum res cogitans ; recte. Nam ex eo quod cogito, sive phantasma habeo ; sive vigilans, sive somnians, colligitur quod sum cogitans, idem enim significant cogito, et sum cogitans. Ex eo quod sum cogitans, sequitur, Ego sum, quia id quod cogitat non est nihil. Sed ubi subjungit, hoc est, mens, animus, intellectus, ratio, oritur dubitatio. Non enim videtur recta argumentatio, dicere, ego sum cogitans, ergo sum cogitatio : neque ego sum intelligens, ergo sum intellectus. Nam eodem modo possem dicere, sum ambulans, ergo sum ambulatio. Sumit ergo D. Cartesius idem esse rem intelligentem, et intellectionem, quae est actus intelligentis ; vel saltem idem esse rem intelligentem, et intellectum, qui est potentia intelligentis. Omnes tamen Philosophi distinguunt subjectum a suis facultatibus, et actibus, hoc est, a suis proprietatibus, et AT VII, 173 essentiis, aliud enim est ipsum ens, aliud est ejus essentia ; potest ergo esse ut res cogitans sit subjectum mentis, Elzevier, p. 195 rationis, vel intellectus, ideoque corporeum aliquid, cujus contrarium sumitur, nonprobatur, est tamen haec illatio fundamentum conclusionis quam videtur velle D. C. stabilire.
Ibidem, novi me existere, quaero quis sim ego quem novi, certissssimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere nondum novi.
Certissimum est notitiam hujus propositionis, ego existo, pendere ab hac, ego cogito, ut recte ipse nos docuit : sed unde nobis est notitia hujus, ego cogito ? certe non ab alio quam ab hoc, quod non possumus concipere actum quemcumque sine subjecto suo, veluti saltare sine saltante, scire sine sciente, cogitare sine cogitante.
Atque hinc videtur sequi rem cogitantem esse corporeum quid, subjecta enim omnium actuum videntur intelligi solummodo sub ratione corporea, sive sub ratione materiae, ut ostendit ipse post in exemplo cerae, quae mutatis colore, duritie, figura et coeteris actibus, intelligitur tamen semper eadem res, hoc est eadem materia tot mutationibus subjecta ; non autem colligitur me cogitare per aliam cogitationem : quamvis enim aliquis cogitare potest se cogitasse, (quae cogitatio nihil aliud Elzevier, p. 196 est quam meminisse) tamen omnino est impossibile cogitare se cogitare, sicut nec scire se scire, esset enim interrogatio infinita, unde scis te scire, te scire, te scire.
Quoniam igitur notitia hujus propositionis, ego existo, pendent a notitia hujus, ego cogito ; et notitia hujus, ex eo quod non possumus separare cogitationem a materia cogitante, AT VII, 174 videtur inferendum potius rem cogitantem esse materialem quam immaterialem.
RESPONSIO.
Ubi dixi hoc est mens, animus, intellectus, ratio, etc. non intellexi per ista nomina solas facultates, sed res facultate cogitandi praeditas, ut per duo priora vulgo intelligitur ab omnibus ; et per duo posteriora frequenter : hocque tam expresse, totque in locis explicui ut nullus videatur fuisse dubitandi locus.
Neque hic est paritas inter ambulationem, et cogitationem, quia ambulatio sumi tantum solet pro actione ipsa ; cogitatio interdum pro actione, interdum pro facultate, interdum pro re in qua est facultas.
Nec dico idem esse rem intelligentem, et intellectionem, nec quidem rem intelligentem, et intellectum, si sumatur intellectus Elzevier, p. 197 pro facultate, sed tantum quando sumitur pro re ipsa quae intelligit. Fateor autem ultro me ad rem, sive substantiam, quam volebam exuere omnibus iis quae ad ipsam non pertinent significandam, usum fuisse verbis quammaxime potui abstractis, ut contra hic Philosophus utitur vocibus quammaxime concretis, nempe subjecti, materiae, et corporis, ad istam rem cogitantem significandam, ne patiatur ipsam a corpore divelli.
Nec vereor ne cui videatur iste ejus modus plura simul conjungendi aptior ad veritatem inveniendam, quam meus, quo singula quammaxime possum distinguo. Sed omittamus verba, loquamur de re.
AT VII, 175 Potest, inquit, esse ut res cogitans sit corporeum aliquid, cujus contrarium sumitur, non probatur. Imo contrarium non assumpsi, nec ullo modo eo usus sum pro fundamento, sed plane indeterminatum reliqui usque ad sextam meditationem in qua probatur.
Deinde recte dicit nos non posse concipere actum ullum sine subjecto suo, ut cogitationem sine re cogitante, quia id quod cogitat non est nihil : sed absque ulla ratione, et contra omnem loquendi usum, omnemque logicam addit, hinc videri sequi rem cogitantem esse corporeum quid : subjecta enim omnium actuum intelliguntur quidem sub ratione Elzevier, p. 198 substantiae, (vel etiam si lubet sub ratione materiae, nempe Metaphysicae) non autem idcirco sub ratione corporum.
Sed et logici, et vulgo omnes dicere solent substantias alias esse spirituales, alias corporeas. Nec aliud probavi exemplo cerae, nisi tantum, colorem, duritiem, figuram, non pertinere ad rationem formalem ipsius cerae. Nec etiam de ratione formali mentis, nec quidem de ratione formali corporis ibi egi.
Neque ad rem pertinet quod hic Philosophus dicat unam cogitationem non posse esse subjectum alterius cogitationis, quis enim unquam praeter ipsum hoc finxit ? sed ut rem ipsam paucis explicem, certum est cogitationem non posse esse sine re cogitante, nec omnino ullum actum, sive ullum accidens sine substantia AT VII, 176 cui insit : Cum autem ipsam substantiam non immediate per ipsam cognoscamus, sed per hoc tantum quod sit subjectum quorundam actuum, valde rationi consentaneum est, et usus jubet, ut illas substantias quas agnoscimus esse subjecta plane diversorum actuum, sive accidentium, diversis nominibus appellemus : atque ut postea utrum illa diversa nomina res diversas, vel unam et eandem significent, examinemus. Sunt autem actus quidam, quos vocamus corporeos, ut magnitudo, figura, Elzevier, p. 199 motus, et alia omnia quae absque locali extensione cogitari non possunt : atque substantiam, cui illi insunt, vocamus corpus : nec fingi potest alia esse substantia quae sit subjectum figurae, alia quae sit subjectum motus, localis, etc. quia omnes illi actus conveniunt sub una communi ratione extensionis : sunt deinde alii actus, quos vocamus cogitativos, ut intelligere, velle, imaginari, sentire, etc. qui omnes sub ratione communi cogitationis, sive perceptionis, sive conscientiae, conveniunt : atque substantiam cui insunt dicimus esse rem cogitantem, sive mentem, sive alio quovis nomine, modo ne ipsam cum substantia corporea confundamus, quoniam actus cogitativi nullam cum actibus corporeis habent affinitatem, et cogitatio, quae est ipsarum ratio communis, toto genere differt ab extensione, quae est ratio communis aliorum. Postquam vero duos distinctos conceptus istarum duarum substantiarum formavimus, facile est ex dictis in sexta Meditatione, cognoscere an una et eadem sint, an diversae.
OBJECTIO III.
Quid ergo est quod a mea cogitatione distinguatur ? quid, quod a me ipso separatum dici potest ?
Forte respondebit aliquis huic quaestioni ; a mea cogitatione distinguor ipse ego qui cogito : et a me, non separatam quidem, sed diversam esse meam cogitationem eo modo, quo (ut ante dictum est) distinguitur saltatio a saltante : quod si D. C. ostenderit idem esse eum qui intelligit, et intellectum, recidemus in modum loquendi Scholasticum ; Intellectus intelligit, visus videt, voluntas vult, et per analogiam optimam, ambulatio, vel saltem facultas ambulandi, ambulabit. Quae omnia obscura impropria, et perspicuitate solita Domini Des Cartes indignissima.
RESPONSIO.
Non nego me, qui cogito, distingui a mea cogitatione, ut rem a modo, sed ubi quaero, quid ergo est quod a mea cogitatione distinguatur, hoc intelligo de variis cogitandi modis ibi recensitis, non de mea substantia ; et ubi addo, quid quod Elzevier, p. 201 a meipso separatum dici possit, significo tantum illos omnes cogitandi modos mihi inesse ; nec video quid hic dubii vel obscuritatis fingi possit.
OBJECTIO IV.
Superest igitur ut concedam, me ne imaginari quidem quid sit haec cera, sed sola mente concipere.
AT VII, 178 Differentia magna est inter imaginari, hoc est, ideam aliquam habere, et mente concipere, hoc est ratiocinando colligere rem aliquam esse, vel rem aliquam existere. Sed non explicuit nobis D. C. in quo differunt. Veteres quoque Peripatetici docuerunt satis clare non percipi substantiam sensibus, sed colligi rationibus.
Quid jam dicimus, si forte ratiocinatio nihil aliud sit quam copulatio, et concathenatio nominum, sive appellationum per verbum hoc est ? unde colligmusimus ratione nihil omnino de Natura rerum, sed de earum appellationibus, nimirum utrum copulemus rerum nomina secundum pacta (quae arbitrio nostro fecimus circa ipsarum significationes) vel non. Si hoc sit, sicut esse potest, ratiocinatio dependebit a nominibus, nomina ab imaginatione, et imaginatio Elzevier, p. 202 forte, sicut sentio, ab organorum corporeorum motu, et sic mens nihil aliud erit praeterquam motus in partibus quibusdam corporis organici.
RESPONSIO.
Differentiam inter imaginationem, et purae mentis conceptum hic explicui, ut in exemplo enumerans quaenam sint in cera quae imaginamur, et quaenam quae sola mente concipimus ; sed et alibi explicui quo pacto unam et eandem rem, à puta pentagonum, aliter intelligamus, et aliter imaginemur : est autem in ratiocinatione copulatio non nominum, sed rerum nominibus significatarum ; mirorque alicui contrarium venire posse in mentem. Quis enim dubitat quin Gallus, AT VII, 179 et Germanus eadem plane iisdem de rebus possint ratiocinari, cum tamen verba concipiant plane diversa ? et nunquid Philosophus seipsum condemnat cum loquitur de pactis quae arbitrio nostro fecimus circa verborum significationes ? Si enim admittit aliquid verbis significari, quare non vult ratiocinationes nostras esse de hoc aliquid quod significatur, potius quam de solis verbis ? Ac certe eodem jure quo concludit mentem esse motum, posset etiam concludere Elzevier, p. 203 terram esse coelum, vel quidquid aliud ipsi placuerit.
OBJECTIO V.
Ad Meditationem tertiam.
DE DEO.
Quaedam ex his (scilicet cogitationibus humanis) tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie convenit ideae nomen, ut cum hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum, vel Deum cogito.
Cùm hominem cogito, agnosco ideam, sive imaginem constitutam ex figura, et colore, de qua possum dubitare an sit hominis similitudo, vel non. Similiter cum cogito coelum. Cum Chimaeram cogito, agnosco ideam, sive imaginem, de qua possum dubitare an sit similitudo alicujus animalis, non existentis, sed quod existere possit, vel extiterit alio tempore, vel non.
Caeterum cogitanti Angelum obversatur animo aliquando imago flammae, aliquando puelli formosi alati, de qua certus mihi videor esse quod non habet similitudinem Angeli, neque ergo esse eam Angeli Elzevier, p. 204 ideam, sed credens AT VII, 180 esse creaturas aliquas Deo ministrantes, invisibiles, et immateriales, rei creditae, vel suppositae nomen imponimus Angelum, cum tamen idea, sub qua Angelum imaginor, sit composita ex ideis rerum visibilium.
Eodem modo ad nomen venerandum Dei, nullam Dei habemus imaginem, sive ideam, ideoque prohibemur Deum sub imagine adorare, ne illum, qui inconceptibilis est, videamur nobis concipere.
Videtur ergo nullam esse in nobis Dei ideam ; Sed sicut coecus natus, saepius igni admotus, et sentiens se calere, agnoscit esse aliquid, a quo calefactus est ; audiensque illud appellari ignem, concludit ignem existere, nec tamen qualis figurae, aut coloris ignis sit cognoscit, vel ullam omnino ignis ideam, vel imaginem animo obversantem habet.
Itaque homo cognoscens debere esse causam aliquam suarum imaginum, vel idearum, et causae illius aliam causam priorem, et sic continuo, deducitur tandem ad finem, sive suppositionem alicujus causae aeternae, quae quia nunquam coepit esse, causam se habere priorem non potest, necessario aliquid aeternum existere concludit ; nec tamen ideam ullam habet, quam possit dicere esse ideam aeterni illius, sed rem creditam, Elzevier, p. 205 vel agnitam nominat, sive appellat Deum.
Jam quoniam expositione hac, quod habemus ideam Dei in anima nostra, procedit D. C. ad probationem hujus Theorematis, quod Deus (id est summe potens, sapiens, mundi creator) existat, oportuit illam ideam Dei melius explicare, et non modo inde deducere ipsius existentiam ; sed etiam mundi creationem.
RESPONSIO.
Hic nomine ideae vult tantum intelligi imagines rerum materialium in phantasia corporea depictas, quo posito facile illi est probare nullam Angeli, nec Dei propriam ideam esse posse ; atqui ego passim ubique, ac praecipue hoc ipso in loco, ostendo me nomen ideae sumere pro omni eo quod immediate a mente percipitur, adeo ut cum volo, et timeo, quia simul percipio me velle, et timere, ipsa volitio, et timor inter ideas a me numerentur, ususque sum hoc nomine, quia jam tritum erat a Philosophis ad formas perceptionum mentis divinae significandas, quamvis nullam in Deo phantasiam agnoscamus, et nullum aptius habebam. Satis autem puto me explicuisse ideam Dei pro iis qui ad meum Elzevier, p. 206 sensum volunt attendere ; sed pro iis qui mea verba malunt aliter quam ego intelligere, nunquam possem satis. Quod denique hic additur de mundi creatione, plane est a quaestione alienum.
OBJECTIO VI.
Aliae vero (cogitationes) alias quasdam praeterea formas habent, ut cum volo, cum timeo, cum affirmo, cum nego, semper quidem aliam rem ut subjectum meae cogitationis apprehendo. Sed aliquid etiam amplius quam istius rei similitudinem cogitatione complector, et ex his aliae voluntates sive affectus, aliae autem judicia appellantur.
AT VII, 182 Cum quis vult, vel timet, habet quidem imaginem rei quam timet, et actionis quam vult, sed quid amplius volens, vel timens cogitatione complectitur, non explicatur. Etsi quidem timor sit cogitatio, non video quo modo potest esse alia, quam cogitatio rei quam quis timet. Quid enim est timor irruentis leonis aliud, quam idea irruentis leonis, et effectus (quem talis idea generat in corde) quo timens inducitur ad motum animalem illum, quem vocamus fugam. Iam motus hic fugae non est cogitatio, quare remanet non esse in timore Elzevier, p. 207 aliam cogitationem praeter illam quae consistit in similitudine rei : idem dici posset de voluntate.
Praeterea affirmatio, et negatio non sunt sine voce, et appellationibus, ita ut animantia bruta non possint affirmare neque negare, ne cogitatione quidem, ideoque neque judicare ; attamen cogitatio similis potest esse in homine, et bestia. Nam cum affirmamus hominem currere, non habemus aliam cogitationem ab ea quam habet canis videns currentem Dominum suum : nihil igitur addit affirmatio, vel negatio cogitationibus simplicibus, nisi forte cogitationem quod nomina, ex quibus constat affirmatio, sint nomina ejusdem rei in affirmante : quod non est complecti cogitatione plus quam rei similitudinem, sed eandem similitudinem bis.
RESPONSIO.
Per se notum est aliud esse videre leonem et simul illum timere, quam tantum illum videre : item aliud esse videre hominem currentem, quam sibi ipsi affirmmare AT VII, 183 se illum videre quod fit sine voce. Nihilque hic animadverto quod egeat responsione.
OBJECTIO VII.
Superest ut examinem, qua ratione ideam istam a Deo accepi, neque enim illam sensibus hausi, nec unquam expectanti mihi advenit, ut solent rerum sensibilium ideae, cum ipsae res externis sensuum organis occurrunt, vel occurrere videntur, nec etiam a me efficta est, nam nihil ab ea detrahere, nihil illi superaddere plane possum, ac proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius.
Si non detur Dei idea (non autem probatur dari) quemadmodum non dari videtur, tota haec collabitur disquisitio. Praeterea idea mei ipsius mihi oritur (si corpus meum spectatur) ex visione, (si anima) nulla omnino animae est idea, sed ratione colligimus esse aliquid internum corpori humano, quod ei motum impertit animalem, quo sentit, et movetur, atque hoc quidquid est, sine idea vocamus animam.
RESPONSIO
Si detur Dei idea (ut manifestum est illam dari) tota haec collabitur objectio ; cumque additur non dari animae Elzevier, p. 209 ideam, sed ratione colligi, idem est ac si diceretur non dari ejus imaginem in phantasia depictam, sed dari tamen illud quod ego ideam vocavi.
OBJECTIO VIII.
Aliam vero solis ideam, ex rationibus astronomicis desumptam, hoc est, ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam. Solis idea unica uno tempore videtur esse, sive spectetur oculis, sive ratiocinatione intelligatur esse multoties major quam videtur ; Nam haec altera non est idea solis, sed collectio per argumenta, ideam solis multoties fore majorem, si multo propius spectaretur.
Verum diversis temporibus diversae possunt esse solis ideae, ut si uno tempore nudo oculo, alio tubo optico spectetur : sed rationes Astronomiae non reddunt ideam solis majorem, vel minorem, docent potius ideam sensibilem fallacem esse.
RESPONSIO.
Hic quoque quod dicitur non esse idea solis, et tamen describitur, est idipsum quod ego ideam voco.
OBJECTIO IX.
Nam procul dubio illae ideae, quae substantiam mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae quae tantum modos, sive accidentia repraesentant. Et rursus illa per quam summum aliquem Deum, aeternum, infinitum, AT VII, 185 omniscium, omnipotentem, rerumque omnium, quae praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae exihibentur.
Notavi saepius ante, neque Dei, neque animae dari ullam ideam ; addo jam, neque substantiae ; substantia enim (ut quae est materia subjecta accidentibus, et mutationibus) sola ratiocinatione evincitur, nec tamen concipitur, aut ideam ullam nobis exhibet ; hoc si verum sit, quomodo dici potest ideas, quae substantias mihi exhibent, majus aliquid esse, et plus habere realitatis objectivae, quam illas quae mihi exhibent accidentia ? praeterea consideret denuo D. C. quid velit dicere plus realitatis ? an realitas suscipit magis et minus ? Vel si putat unam rem alia magis esse rem ; consideret quomodo hoc possit captui nostro cum tanta Elzevier, p. 211 perspicuitate explicari, quanta exigitur in omni demonstratione, et quanta ipse alias usus est.
RESPONSIO.
Notavi saepius me nominare ideam idipsum quod ratione evincitur, ut et alia quae quolibet modo percipiuntur. Satisque explicui quomodo realitas suscipiat plus et minus : ita nempe ut substantia sit magis res quam modus : atque si dentur qualitates reales, vel substantiae incompletae, sunt magis res quam modi, sed minus quam substantiae completae : ac denique si detur substantia infinita, et independens, est magis res quam finita, et dependens. Haecque omnia per se sunt notissima.
OBJECTIO X.
Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est, an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci : Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud exstat, est creatum. Quae sane omnia talia sunt, ut quo diligentius attendo, Elzevier, p. 212 tanto minus a me solo profecta esse videantur, ideoque ex antedictis, Deum necessario existere est concludendum.
Considerans attributa Dei, ut Dei ideam inde habeamus, et ut videamus an in illa aliquid sit quod a nobis ipsis non potuerit proficisci, invenio, ni fallor, neque a nobis proficisci quae ad nomen Dei cogitamus, neque esse necessarium ut proficiscantur aliunde quam ab objectis externis, nam Dei nomine intelligo substantiam, hoc est intelligo Deum existere, (non per ideam, sed per ratiocinationem) infinitam (hoc est, quod non possum concipere, neque imaginari terminos ejus, sive partes extremas, quin adhuc possim imaginari ulteriores) ex quo sequitur ad nomen infiniti non oriri ideam infinitatis divinae, sed meorum ipsius finium, sive limitum : Independentem, hoc est, non concipio causam ex qua Deus oriatur.
Ex quo patet me aliam ideam ad nomen independentis non habere praeter memoriam mearum idearum incipientium diversis temporibus, ideoque dependentium.
Quapropter dicere Deum esse independentem nihil AT VII, 187 aliud est quam dicere Deum esse ex earum rerum numero, quarum non imaginor originem ; sicut dicere Deum esse infinitum, idem est ac si dicamus eum esse Elzevier, p. 213 in numero earum rerum, quarum non concipimus fines. Et sic omnis idea Dei excluditur, qualis enim est idea sine origine et terminis.
Summe intelligentem, quaero hic per quam ideam D. C. intelligit intellectionem Dei ? summe potentem : item per quam ideam intelligitur potentia, quae est rerum futurarum, hoc est non existentium.
Certe ego potentiam intelligo ex imagine, sive memoria actionum praeteritarum, hoc modo colligens : sic fecit, ergo sic potuit facere : ergo existens idem sic poterit iterum facere : hoc est, habet potentiam faciendi. Jam haec omnia sunt ideae quae ortae esse possunt ab objectis externis.
Creatorem omnium quae extant, creationis imaginem quandam mihi ipsi fingere possum ex iis quae vidi, velut hominem nascentem, sive crescentem velut ex puncto in figuram, et magnitudinem quam nunc habet ; aliam ideam ad nomen creatoris nemo habet ; sed non sufficit ad probandam creationem quod imaginari possumus mundum creatum.
Ideoque etsi demonstratum esset aliquid infinitum, independens, summe potens, etc. existere, non tamen sequitur existere creatorem. Nisi quis putet recte inferri ex eo quod existit aliquid quod nos credimus Elzevier, p. 214 creasse coetera omnia, ideo mundum ab eo fuisse aliquando creatum.
Praeterea, ubi dicit ideam Dei, et animae nostrae nobis AT VII, 188 innatam esse, velim scire si animae dormientium profunde sine insomnio cogitent ; si non, non habent eo tempore ideas ullas, quare nulla idea est innata, nam quod est innatum semper adest.
RESPONSIO.
Nihil eorum quae Deo tribuimus, ab objectis externis tanquam ab exemplari potest esse profectum, quia nihil est in Deo simile iis quae sunt in rebus externis, hoc est corporeis : quidquid autem iis dissimile cogitamus, manifestum est non ab ipsis, sed a causa istius diversitatis in cogitatione nostra proficisci.
Et quaero hic quo pacto iste Philosophus intellectionem Dei a rebus externis deducat : quam autem habeam ejus ideam facile explico, dicendo me per ideam intelligere id omne quod forma est alicujus perceptionis ; quis enim est qui non percipiat se aliquid intelligere, ac proinde qui non habeat istam formam, sive ideam intellectionis, quam indefinite extendendo format ideam intellectionis divinae, et sic de coeteris ejus attributis.
Elzevier, p. 215 Quoniam vero usi sumus idea Dei quae in nobis est ad ejus existentiam demonstrandam, atque in hac idea tam immensa potentia continetur ut intelligamus repugnare, si Deus existat, aliquid aliud praeter ipsum existere, nisi quod ab ipso sit creatum, plane sequitur ex eo quod demonstrata sit ejus existentia, demonstratum etiam esse totum mundum, sive res omnes a Deo diversas, quaecunque existunt, ab ipso esse creatas.
AT VII, 189 Denique cum dicimus ideam aliquam nobis esse innatam, non intelligimus illam nobis semper obversari, sic enim nulla prorsus esset innata, sed tantum nos habere in nobis ipsis facultatem illam eliciendi.
OBJECTIO XI.
Totaque vis argumenti in eo est, quod cognoscam fieri non posse ut existam talis naturae qualis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam existeret, Deus, inquam, ille cujus idea in me est.
Quoniam ergo non est demonstratum nos ideam Dei habere, et Christiana religio nos obligat credere Deum esse inconceptibilem, hoc est, ut ego opinor, cujus idea non habetur, sequitur existentiam. Elzevier, p. 216 Dei non esse demonstratam, multo minus creationem.
RESPONSIO.
Cum dicitur Deus inconceptibilis, intelligitur de conceptu adaequate illum comprehendentee : quomodo autem idea Dei habeatur, ad nauseam usque repetitum est : ac nihil omnino hic affertur quod demonstrationes meas convellat.
OBJECTIO XII.
Ad Meditationem quartam.
DE VERO ET FALSO.
Atque ita certe intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale, sed tantummodo defectum. Nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua potestate ad hunc finem a Deo tributâ.
Certum est ignorantiam tantummodo esse defectum, neque opus esse facultate aliqua positiva ad ignorandum ; sed de errore non est ita res manifesta, videntur enim lapides et inanimata errare non posse, propter hoc solum quod non habeant facultatem Elzevier, p. 217 ratiocinandi, neque imaginandi : proinde pronum est colligere, quod ad errandum opus sit facultate ratiocinandi, vel saltem imaginandi, quae facultates sunt ambae positivae tributae omnibus, et solis errantibus.
Praeterea D. C. dicit sic : adverto illos (scilicet meos errores) a duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi, sive ab arbitrii libertate : Quod videtur praecedentibus contradictorium. Ubi notandum quoque arbitrii libertatem assumi sine probatione, contra opinionem Calvinistarum.
RESPONSIO.
Etsi ad errandum opus sit facultate ratiocinandi (vel potius judicandi, sive affirmandi, et negandi), quia nempe est ejus defectus, non ideo sequitur hunc defectum AT VII, 191 esse realem, ut neque coecitatem esse realem, quamvis lapides non dicantur coeci, propter hoc solum quod non sint visus capaces. Mirorque me nullam hactenus rectam illationem in his objectionibus invenisse. Nihil autem de libertate hic assumpsi, nisi quod omnes experimur in nobis ; estque lumine naturali notissimum, nec intelligo Elzevier, p. 218 quam ob causam praecedentibus contradictorium esse dicatur.
Etsi vero forte multi sint qui cum ad praeordinationem Dei respiciunt, capere non possunt quomodo cum ipsa consistat nostra libertas, nemo tamen, cum seipsum tantum respicit, non experitur unum et idem esse voluntarium, et liberum. Neque hic est locus examinandi quaenam sit ea de re opinio aliorum.
OBJECTIO XIII.
Exempli causa cum examinarem his diebus, an aliquid in mundo existeret, atque adverterem ex hoc ipso quod illud examinarem, evidenter sequi me existere, non potui quidem non judicare quod tam clare intelligebam verum esse, non quod ab aliqua vi externa fuerim ad id coactus, sed quia ex magna luce in intellectu magna consequuta est propensio in voluntate, atque ita tanto magis sponte, et libere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens.
Vox haec, magna lux in intellectu, metaphorica est, nec igitur argumentativa : unusquisque autem qui dubitatione AT VII, 192 caret, talem lucem praetendit, et habet propensionem voluntatis ad affirmandum id de Elzevier, p. 219 quo non dubitat, non minorem quam qui revera scit. Potest ergo lux haec esse causa quare quis obstinate opinionem aliquam defendat, vel teneat, sed non quod sciat veram eam esse.
Praeterea non modo scire aliquid verum esse, sed et credere, vel assensum praebere, aliena sunt a voluntate ; nam quae validis argumentis probantur, vel ut credibilia narrantur, volentes nolentes credimus. Verum est, quod affirmare, et negare, propugnare, et refellere propositiones sunt actus voluntatis, sed non ideo sequitur assensum internum dependere a voluntate.
Non itaque satis demonstratur conclusio quae sequitur, atque in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio illa inest quae formam erroris constituit.
RESPONSIO.
Nihil ad rem attinet quaerere an vox, magna lux, sit argumentativa, nec ne, modo sit explicativa, ut revera est. Nemo enim nescit per lucem in intellectu intelligi perspicuitatem cognitionis, quam forte non habent omnes qui putant se habere, sed hoc non impedit quominus valde diversa sit ab obstinata opinione absque evidenti perceptione concepta.
Elzevier, p. 220 Cum autem hic dicitur non rebus clare perspectis volentes nolentes assentiri, idem est ac si diceretur nos bonum clare cognitum volentes nolentes appetere : verbum enim, nolentes, in talibus non habet locum, quia implicat nos idem velle et nolle.
OBJECTIO XIV.
Ad Meditationem quintam.
DE ESSENTIA RERUM
MATERIALIUM.
Ut cum, exempli causa, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam exstiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, sive essentia, sive forma immutabilis et aeterna, quae a me non efficta est, nec a mea mente dependet, ut patet ex eo quod possint demonstrari variae proprietates de isto triangulo.
Si triangulum nullibi gentium existat, non intelligo quomodo naturam aliquam habeat, quod enim nullibi est, non est : Neque ergo habet esse, seu naturam aliquam : triangulum in mente, oritur ex triangulo viso, vel ex visis ficto, cum autem Elzevier, p. 221 semel rem (unde putamus oriri ideam trianguli) nomine trianguli appellaverimus, quanquam perit ipsum triangulum, nomen manet. Eodem modo si cogitatione nostra semel conceperimus angulos trianguli omnes simul aequari duobus rectis, et nomen hoc alterum dederimus triangulo, habens tres angulos aequales duobus rectis. Etsi nullus angulus existeret in mundo, tamen nomen maneret, et sempiterna erit veritas propositionis istius, triangulum est habens tres angulos duobus rectis aequales ; Sed non erit sempiterna natura trianguli, si forte omne triangulum periret.
Vera similiter in aeternum erit propositio, homo est animal, propter nomina aeterna, sed pereunte genere humano, non erit amplius natura humana.
AT VII, 194 Unde constat essentiam, quatenus distinguitur ab existentia, nihil aliud esse praeter nominum copulationem per verbum, est ; ideoque essentia absque existentia est commentum nostrum : et videtur esse ut Imago hominis in animo ad hominem ; ita esse essentiam ad existentiam, vel ut haec propositio, Socrates est homo, ad hanc, Socrates est, vel existit ; ita Socratis essentia ad ejusdem existentiam : Iam, Socrates est homo, quando Socrates non existit, significat connexionem nominum tantum et est, Elzevier, p. 222 sive esse habet sub se Imaginem unitatis rei duobus nominibus nominatae.
RESPONSIO.
Nota est omnibus essentiae ab existentia distinctio, et quae hic de nominibus aeternis, loco conceptuum, sive idearum aeternae veritatis dicuntur, jam ante fuerunt satis explosa.
OBJECTIO XV.
Ad Meditationem sextam.
DE RERUM MATERIALIUM
EXISTENTIA.
Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit Deus ad hoc, utrum ideae emittantur a corporibus nec-ne cognoscendum, sed contra magnam propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video qua ratione possit intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur ; ac proinde res corporeae existunt.
AT VII, 195 Communis est opinio, non peccare medicos qui aegrotos decipiunt ipsorum salutis causa : neque patres qui filios suos fallunt Elzevier, p. 223 boni ipsorum gratia ; neque crimen deceptionis consistere in falsitate dictorum, sed in injuria decipientium. Viderit igitur D. C. an vera sit propositio universaliter sumpta, Deus nullo casu potest nos fallere ; nam si non sit vera ita universaliter, non sequitur conclusio illa, ergo res corporeae existunt.
RESPONSIO.
Ad meam conclusionem non requiritur ut nullo casu possimus falli (admisi enim ultro nos saepe falli) sed ut non fallamur cum iste noster error decipiendi voluntatem in Deo testaretur, qualem in eo esse repugnat., rursusque hic est mala illatio.
OBJECTIO ULTIMA.
Nunc enim adverto permagnum esse inter utrumque (hoc est inter vigiliam et insomnium) discrimen, in eo quod nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus vitae a memoria conjungantur.
Quaero utrum sit hoc certum, quod quis somnians se dubitare an somniet nec ne, non possit somniare cohaerere suum somnium cum ideis rerum longa serie praeteritarum. Elzevier, p. 224 Si potest, ea quae somnianti videntur esse actiones vitae suae anteactae, possunt censeri pro veris, non minus quam si vigilaret. Praeterea quoniam, ut ipse affirmat, AT VII, 196 omnis scientiae certitudo, et veritas ab una veri Dei cognitione pendet, Atheus vel non potest colligere se vigilare ex memoria anteactae vitae, vel potest aliquis scire se vigilare sine veri Dei cognitione.
RESPONSIO.
Non potest somnians ea quae somniat cum ideis rerum praeteritarum revera connectere, quamvis somniare possit se connectere, quis enim negat dormientem falli posse ? atqui postea experrectus errorem suum facile dignoscet.
Potest vero Atheus colligere se vigilare ex memoria anteactae vitae, sed non potest scire hoc signum sufficere ut certus sit se non errare, nisi sciat se a Deo non fallente esse creatum.