

OBJECTIONES
SEPTIMAE.
Cum notis Authoris
Sive
DISSERTATIO
De
Prima philosophia.
doctos salvae et incolumes retineantur. Quia annuis et spondes, ego quoque tuos ad nutus respondeo. Itaque
NOTAE
ederet, vel saltem ad me mitteret, ut reliquis objectionibus in easdem Meditationes ab aliis factis adjungerentur : Non potui recusare quin illam hic adjungerem, nec etiam dubitare quin ego is sim quem ille hoc in loco alloquitur, etsi profecto non meminerim me unquam ab eo quaesivisse quid de mea vestigandi veri methodo sentiret. Quin e contra, cum ante sesquiannum Velitationem quamdam ab ipso in me conscriptam vidissem, in qua veritatem non quaeri, sed ea quae nunquam scripsi nec cogitavi, mihi affingi judicabam, non dissimulavi me in posterum quicquid ab illo solo veniret responsione indignum crediturum. Sed quoniam addictus est Societati, ob doctrinam ac pietatem celeberrimae, cujusque omnia membra ita inter se conjuncta sunt, ut raro quicquam ab uno ex ipsis fiat, quod non ab omnibus approbetur : fateor me non modo postulasse, sed et instanter ursisse, ut Elzevier, p. 5
aliqui ex ea Societate mea scripta examinare, ac quicquid in iis a veritate alienum esset, mihi indicare dignarentur. Rationes etiam multas addidi, ob quas id mihi non recusatum iri sperabam : Ac monui, me ob hanc spem quicquid in posterum, vel ab hoc authore, vel a quovis alio ejusdem Societatis, de meis opinionibus scriberetur, maximi esse facturum ; atque non dubitaturum quin illud, cujuscunque tandem nomen ferret, non ab illo uno, sed a pluribus ex doctissimis et prudentissimis ejusdem Societatis esset compositum, examinatum et correctum, atque ideo nullas contineret cavillationes, nulla sophismata, nulla AT VII, 453
convitia, nullamque inanem loquacitatem, sed tantum firmissimas et solidissimas rationes ; atque ex iis argumentis, quae jure in me afferri possunt, nullum in eo esset omissum : adeo ut per illud unum scriptum erroribus me omnibus meis liberatum iri considerem ; et si quid ex iis quae vulgavi non foret in eo refutatum, a nemine posse refutari, sed omnino verum et certum esse, arbitrarer. Quamobrem nunc haec omnia de hac Dissertatione judicarem, crederemque ipsam totius Societatis jussu scriptam esse, si nullas in ea cavillationes, nulla sophismata, nulla convitia, nullamque inanem loquacitatem contineri certus essem. Sed sane, si quae sint, nefas puto illam a tam sanctis viris profectam esse suspicari : Et Elzevier, p. 6
quoniam hac in re judicio meo non fido, dicam hic ingenue ac candide quid mihi videatur, non ut ullo modo meis verbis lector credat, sed tantum ut ipsi praebeam occasionem ad examinandam veritatem.
affingere, quia nempe ex meis scriptis mendacii argui non poterit, cum se illa non impugnare profiteatur ; Ac praeterea, quod cavere velit ne lectoribus suis occasionem det ea examinandi : daret enim fortasse, si de iis loqueretur ; quodque malit me tam ineptum atque imperitum describere, ut ipsos ab omnibus iis, quae unquam a me proficiscentur, legendis absterreat. Ita larva quadam, ex fragmentis mearum Meditationum male compacta, vultum meum non tegere, sed deformare conatur. Ego vero illam detraho et rejicio, tum quia Histrioniae faciendae non sum assuetus, tum etiam quia hic, ubi mihi Elzevier, p. 7
cum viro religioso de re admodum seria quaestio est, parum deceret.
QUAESTIO PRIMA.
An et
Quo pacto dubia pro falsis habenda.
Quaeris primo sitne legitima lex illa vestigandi veri : quidquid habet vel minimum dubitationis, illud pro falso habendum est. Ut respondeam, quaerenda mihi sunt a te nonnulla : 1. Quid sit istud Minimum dubitationis. 2. Quid illud Habendum pro falso. 3. Quatenus habendum pro falso. Ac dubitationem quod attinet.

1. Quid minimum Dubitationis.
Quid est istud Minimum ? Pluribus, ais, te non morabor. Illud habet dubitationis aliquid, de quo possum dubitare, an sit vel an ita se habeat, non temere quidem, dubitationis habet non parum ; secundum nonnihil quidem, sed illud minimum, satis tamen ut illud dubium vocetur et sit. Vis exemplum ? Esse terram, coelum, colores ; te habere caput, te oculos, te corpus et mentem, dubia sunt primi generis. Secundi vero haec : 2 et 3 faciunt 5 ; totum est sua parte majus, et similia.
Praeclare sane. At ita si se res habet, quid, quaeso, erit, quod dubitationis habeat nonnihil ? Quid immune ab eo metu, quem vafer intentat Genius ? imponat in iis, quae clare et distincte intellexero, tum enimvero, si quae erunt talia, si quid clare et distincte percepero, haec vera, haec certa esse dicam, ut tunc temporis ea sit regula Elzevier, p. 9
veri certique, Illud omne est verum, quod valde clare, et distincte percipio. Nihil est, quod ultra quaeram : venio ad secundam, ac
2. Quid, pro falso habendum.
Dicis gratia, cum dubium sit habere te oculos, te caput, te corpus, adeoque illud habere debeas pro falso, ex te scire velim quid sit illud habere pro falso. An credere et dicere : falsum est me habere oculos, caput, corpus ? An credere et voluntate plane in contrarium versa dicere : non habeo oculos, caput, corpus ; sive, ut verbo dicam, An tibi numquam contigit, quod bene multis, ut somnianti certa et clara ea viderentur, quae dubia postea, quae falsa compereris ? Sane prudentiae est numquam illis plane confidere, qui te AT VII, 457
vel semel decepere. At, ais,
scientiae alicujus et Metaphysicae summe certa et accuratae ; hoc, inquam, habeam tam certum atque illud : 2 et 3 faciunt 5, nedum tam certum, ut de eo nullo modo quisquam dubitare possit, nec decipi circa illud a Genio aliquo malo ; nec vereor tamen, ea si in mente perstitero, ut me quisquam putet pervicacem. Quare aut ex lege illa tua sic dicam : non est certum id esse certum, quod apparet certum ei qui dubitat vigiletne an dormiat ; ergo quod dubitanti vigiletne an dormiat apparet certum, id reputari potest ac debet tanquam falsum, et omnino pro falso habendum est. Aut sane, si quam habes aliam peculiarem tibi regulam, mecum communicabilis. Venio ad tertiuam, et

3. Quatenus habendum pro falso.
Quaero, cum certum non videatur 2 et 3 facere 5, cumque ex praecedenti regula debeam credere et dicere : 2 et 3 non faciunt 5, ita certum, ut etiam ab artibus mali Genii tutum sit ?
Rides, ais : Id sano homini qui veniat in mentem ?
Quid igitur ? Dubium erit et incertum, perinde atque illud : 2 et 3 faciunt 5 ? Hoc si ita est, si dubium est illud : 2 et 3 non faciunt 5, credam, et tua ex lege dicam, illud esse falsum, adeoque ponam contrarium, et ita statuam : 2 et 3 faciunt 5. Atque eodem modo in caeteris me geram ; et quia certum non videtur esse corpus aliquod, dicam : Nullum est corpus ; et quia certum non est illud, Nullum est corpus, dicam, voluntate penitus in contrarium versa : Aliquod est corpus ; simulque et corpus erit, et non erit.
Ita est, ais ;
expectabis, nisi illud quoque nutans, dubium et incertum.
fecero syllabum. 1. De rebus omnibus, ac praesertim de materialibus, possumus dubitare, quandiu scilicet non habemus alia scientiarum fundamenta, quam ea quae antehac habuimus. 2. Aliquid habere pro falso est assensionem suam ab eo tanquam ab aperte falso cohibere, et, voluntate plane in contrarium versa, opinionem suam de eo tanquam falsam et imaginariam fingere. 3. Eatenus id quod dubium est haberi debet pro falso, ut oppositum illius sit quoque dubium et pro falso habeatur.
NOTAE.
Puderet me esse nimis diligentem, et multa verba impendere, in omnibus annotandis, quae, meis fere verbis hic expressa, pro meis tamen non agnosco. Sed rogo tantum lectores ut memoria repetant ea quae in 1 Meditatione atque initio 2 ac 3, ipsarumque synopsi a me scripta sunt ; agnoscent enim fere omnia quae hic habentur, inde quidem esse desumpta, sed ita turbata, distorta et perperam interpretata proponi, ut, quamvis ibi nihil non valde consentaneum rationi contineant, hic tamen magna ex parte absurdissima videantur.
clare perspeximus, dubitare ob Elzevier, p. 14
validas et meditatas rationes : quia nempe ibi tantum agebatur de summa illa dubitatione, quam saepe metaphysicam, hyperbolicam, atque ad usum vitae nullo modo transferendam esse inculcavi, et ad quam id omne, quod vel minimum suspicionis afferre potest, pro satis valida ratione sumi debet. Hic vero vir amicus et candidus proponit in exemplum eorum, de quibus dixi dubitari ob validas rationes, an sit terra, an habeam corpus, et similia, ut nempe sui lectores, qui de hac Metaphysica dubitatione nihil scient, ipsam ad usum vitae referentes, me non sanae mentis esse arbitrentur.
ac validae, nisi probent de eadem re semper esse dubitandum.
est. Ubi dixi dubia esse aliquandiu pro falsis habenda, sive tanquam falsa rejicienda, tam manifeste explicui me tantum intelligere, ad veritates metaphysice certas investigandas, non majorem habendam esse rationem dubiorum, quam plane falsorum, ut nemo sanae mentis videatur posse aliter mea verba interpretari ; et nemo mihi affingere, me voluisse credere oppositum ejus quod dubium est, praesertim, ut paulo post habetur,
verum, quamvis ille aliquis possit interim dubitare somnietne an vigilet, imo etiam, si lubet, quamvis somniet, quamvis sit delirus : quia nihil potest clare ac distincte percipi, a quocunque demum percipiatur, quod non sit tale quale percipitur, hoc est, quod non sit verum. Sed AT VII, 462
quia soli prudentes recte distinguunt inter id quod ita percipitur, et id quod tantum videtur vel apparet, nolo mirari quod vir bonus unum pro altero hic sumat.
RESPONSIO.
Resp. 1. Si lex illa, in vestigando vero, id quod vel minimum dubitationis habet pro falso habendum est, sic intelligatur : cum vestigamus quid sit certum, non debemus ullo modo niti iis, quae non sunt Elzevier, p. 17 certa, aut quae habent dubitationis aliquid, legitima est, usu recepta, et
Resp. 2. Si dicta lex ita intelligatur : cum vestigamus quid sit certum, ita debemus rejicere omnia quae certa non sunt, aut aliquo modo dubia, ut illis nullo pacto utamur, adeoque ea spectemus perinde quasi non essent, aut potius ea non spectemus omnino, sed ab iis penitus abducamus animum, legitima quoque est, tuta, a tyronibus
Resp. 3. Si dicta lex ita sumatur : cum vestigamus quid certum sit, ita debemus rejicere dubia omnia, ut ponamus ea de facto non esse, aut esse illorum oppositum revera, et utamur ea suppositione tanquam certo aliquo fundamento, sive utamur iis non existentibus, aut nitamur eorum non existentia, illegitima est, fallax, et cum bona pugnans Philosophia, ut quae supponat dubii aliquid et incerti ad vestigandum verum et certum, aut quae supponat tanquam certum id quod alio atque alio modo se potest habere, puta ea quae dubia sunt de facto non existere, cum fieri possit ut existant.
Resp. 4. Si quis, ea lege intellecta ut paulo ante, vellet uti ad vestigandum verum certumque, is oleum et operam perderet, Elzevier, p. 18 ac, versaret molam citra mercedem, ut qui non magis conficeret id quod quaerit, quam illius oppositum. Vis exemplum ? Vestigat aliquis an possit esse corpus, aut corporeus, eoque inter caetera utitur, Non est certum, corpus aliquod existere.
satis ? Vereor ut ne plane fecerim, quantum ex quaesitis sequentibus colligo. Itaque
NOTAE.
Hic in duabus primis responsionibus omne id approbat, quod de re proposita censui, quodve ex meis scriptis elici potest : addit esse communissimum tritumque etiam a Tyronibus. In duabus autem ultimis id reprehendit quod me censuisse vult credi, quamvis sit tam absurdum ut in mentem nullius hominis sani venire possit. Astute sane, ut quicunque Meditationes meas non legerunt, vel non tam attente legerunt, ut recte sciant quid in iis contineatur, ipsius authoritate commoti, me ridiculas opiniones habere arbitrentur ; Atque ut aliis, qui id non credent, saltem persuadeat, nihil a me allatum, quod non sit communissimum, tritumque etiam a Tyronibus. Ego vero de hoc ultimo non disputo. Neque ullam unquam ex novitate mearum opinionum laudem quaesivi : nam contra ipsas omnium antiquissimas puto, quia verissimas ; et nulli rei magis soleo studere, quam simplicissimis quibusdam veritatibus animadvertendis, quae cum mentibus nostris sint innatae, statim atque alius admonetur, non putat se illas unquam ignorasse. Ac certe facile potest intelligi hunc authorem non aliam ob causam mea impugnare, quam quia et bona et nova esse arbitratur : nam sane, si tam absurda crederet ac fingit, contemptu et silentio AT VII, 465
potius quam tam longa et affectata refutatione digna judicasset.
negavi meam esse, Nempe in notis ad verba Credere, dicere, ponere oppositum ejus quod dubium est ; Nec ille, opinor, meam esse sustinebit, si ea de re interrogetur ; Induxit enim me, supra in 3 §, de iis quae dubia sunt sic loquentem, Nec pones, nec negabis, neutro uteris, utrumque habebis velut falsum ; Ac paulo post, in suo doctrinae meae syllabo, oportere assensionem suam a dubio, tanquam ab aperte falso, cohibere ; ac voluntate plane in contrarium versa opinionem suam de eo tanquam falsam et imaginariam fingere, quod plane aliud est, quam ponere et dicere oppositum, ita scilicet ut istud oppositum pro vero habeatur, quemadmodum hic supponit. Atque ubi ego, in 1 Meditatione, dixi me velle aliquandiu conari mihi persuadere oppositum eorum quae antea temere credideram, statim addidi me id velle, ut velut aequatis utrimque praejudiciorum ponderibus non magis in unum quam in aliud propenderem, non autem ut alterutrum pro vero sumerem, idve tanquam scientiae summe certae fundamentum statuerem, ut alibi etiam cavillatur. Itaque vellem scire quo instituto legem illam suam attulerit. Si ut ipsam mihi affingat, desidero ejus candorem ; patet enim ex dictis ipsum recte scire meam non esse, quia fieri non potest ut quis AT VII, 466
putet utrumque habendum esse velut falsum, sicut dixit me putare, ac simul unius oppositum ponat et dicat esse verum, ut in hac lege habetur. Elzevier, p. 21
Si vero tantum animi causa ipsam attulit, ut aliquid haberet quod impugnaret, miror acumen ejus ingenii, quod nihil magis verisimile aut subtile potuerit excogitare ; Miror otium, quod tam multa verba impenderit in refutanda opinione tam absurda, ut nequidem ulli puero septuenni probabilis videri possit ; notandum enim est illum huc usque nihil prorsus praeter ineptissimam istam legem impugnasse. Miror denique vim ejus imaginationis, quod cum tantum in istam vanissimam et ex cerebro suo eductam chimaeram praeliaretur, eodem tamen plane modo composuerit gradum, iisdemque semper usus sit verbis, ac si me adversarium habuisset, sibique repugnantem coram vidisset.
QUAESTIO SECUNDA.
An sit bona Methodus Philosophandi,
par abdictionem dubiorum omnium.
Quaeris 2 : An bona sit methodus philosophandi per abdicationem eorum omnium, quę quovis modo dubia sunt. Hanc nisi methodum fusius aperias, non est quod a me responsum expectes ; sic vero facis.
Ut philosopher, ais, ut vestigem sitne aliquid certi, et summe certi, et quid illud sit, sic facio. Omnia quae olim credidi, pro Elzevier, p. 22
falsis habeo, eaque penitus abdico, ac mihi persuadeo nec esse terram, nec caelum, nec quidquam eorum quae olim credidi in mundo esse, sed nec mundum ipsum, nec corpus ullum, nec mentem, verbo dico, nihil. Tum facta illa generali abdicatione, atque obtestatus nihil esse, penitus philosophiam ingredior meam, eaque duce verum et certum vestigo caute, prudenter, perinde tanquam esset Genius aliquis potentissimus et callidissimus, qui me vellet in errorem inducere. Quare, ut ne decipiar, circumspicio attente, atque illud habeo plane constitutum, nihil admittere, quod non sit istiusmodi, ut in eo, quantumvis nitatur Genius ille vaferrimus, mihi nullo modo possit imponere, sed ne ipse quidem possim a me extorquere id ut esse dissimulem, nedum negem. Cogito igitur, volvo et revolvo, quoad occurrat aliquid tale, atque illud ubi offendi, eo tanquam Archimedeo puncto utor ad eruenda caetera, eoque pacto alia ex aliis certa penitus et explorata indipiscor.
Praeclare omnino, ac, speciem quod attinet, facile responderem Methodum illam videri mihi illustrem et eminentem ; verum, quia responsum expectas accuratum, nec illud a me reddi potest, nisi antea usu et exercitatione aliqua tentem illam tuam methodum, tritam tutamque ineamus viam, exploremus Elzevier, p. 23 ipsi, quid in ea sit tandem ; et quia flexus illius nosti, calles et diverticula, teque in ea diu exercuisti, ducem mihi te praebe. Age, fare : expeditum habes aut socium aut discipulum. Quid jubes ? Ad illud iter, etsi novum et mihi tenebris non assueto formidandum, accedo lubens, adeo me veri species potenter allicit. Audio te : iubes id faciam quod te facientem videro ; ibi pedem figam, ubi fixeris. Praeclara sane imperandi ducendique ratio. Ut mihi places. Audio.

1. Aditus aperitur in Methodum.
Principio, ais, ut vetera revolvi animo, cogor tandem fateri nihil esse ex iis quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam vel levitatem, sed propter validas et meditatas rationes ; ideoque etiam ab iisdem, non minus quam ab aperte falsis, assensionem esse cohibendam, si quid certi velim invenire. Quare non male agam, si, voluntate plane in contrarium versa, meipsum fallam, ac veteres illas opiniones aliquandiu omnino falsas imaginariasque esse fingam, donec tandem, velut aequatis praejudiciorum ponderibus, nulla amplius prava consuetudo judicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Supponam igitur Genium aliquem malignum, Elzevier, p. 24 eundemque summe potentem et callidum, omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret. Putabo coelum, aërem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit. Persuadebo mihi nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora,
AT VII, 469 Hic, si placet, subsistamus aliquantulum, ut novos resumamus spiritus. Rei novitas me nonnihil commovit. Jubes abdicem vetera omnia ?
Iubeo, ais, omnia.
Omnia, addis.
AEgre sane, facio tamen. At oppido durum est, atque ut ingenue fatear, non sine scrupulo id facio ; ac nisi eum mihi eximis, vereor ut ne pro voto aditus ille noster succedat. Fateris vetera omnia dubia esse, et, ut ais, validas fuisse et meditatas rationes. At quae sunt illae tandem ? Si validae, cur abdicas ? quin retines ? Si dubiae et suspicionum plenae, qua te illae vi coegere ?
En, ais, sunt in propatulo. Has, uti fundibularios, soleo praemittere, ut pugnam inchoent. Nempe sensus nos aliquando decipiunt. Aliquando somniamus. Delirant interdum nonnulli, atque ea se videre credunt, quae minime vident, quae nusquam sunt.
Dixisti ? probare verum esse ?
illuserit tibi : atque omnino verendum est, ne dum dicis modo, tanquam validi aliquid et meditati, Sensus nos aliquando decipiunt, vafer ille digito te commonstret, et illudat illuso
At, ais, suspicor.
Hic nempe scrupulus meus. Ubi pedem admovi, validas illas rationes sensi molles, et instar suspicionum evanidas, adeoque premere formidavi. Suspicor.
Ita, ais, suspicor. Sat si suspicere. Sat si dicas : Vigilemne an dormiam, nescio. Nescio an me sensus fallant, an non fallant.
Tua pace dixero, haud mihi est satis. induxisti, a quo boni habeas nihil.
dubia, et nutantia proponat, cum firma sint, cum certa
Imo, ais, plus aequo diffidentiae indulgere non possum, ac scio nihil inde periculi vel erroris sequuturum.
Barbara recte concludit. Item sum aliquid constans ex corpore et anima : ac, si mihi licet ex vultu et voce conjicere, nequidem ipse tu, qui ducem te caeteris praebes, qui viam munis, immunis es a formidine.
immemorem ! quid feci ? totum me tibi principio commiseram, me socium, me discipulum, et ecce haereo in aditu, et meticulosus, et obstinatus. Ignosce ; peccavi largiter, et
NOTAE.
pro scire putavi. Est enim contrarietas inter verba scivi et dubia sunt: Quam tamen haud dubie non animadvertit. Nec illi est malitiae tribuendum : alioqui enim non tam leviter attigisset, sed fingens a me esse profectam, multis ipsam verbis exagitasset.
enumerarim ; postea vero, advertens rem quae cogitat non posse non existere, illamque rem cogitantem nomine mentis appellans, dixerim mentem existere : Tanquam si fuissem oblitus me prius idem negasse, cum mentem pro re mihi ignota sumebam ; Et tanquam si ea, quae tunc, quia mihi dubia erant, negabam, in perpetuum neganda esse censuissem, nec fieri posset ut evidentia et certa mihi postea redderentur. Notandumque ipsum ubique considerare dubitationem et certitudinem, non ut relationes cognitionis nostrae ad objecta, sed ut proprietates objectorum quae perpetuo ipsis inhaereant, adeo ut ea, quae semel dubia esse cognovimus, non possint unquam reddi certa. Quod tantum ejus bonitati, non malitiae, est tribuendum.
retinendae : ut jam supra notatum est. Atque validae quidem sunt, quandiu nullas alias habemus, quae dubitationem tollendo certitudinem inducant ; Et quia tales nullas inveniebam in I. Meditatione, quantumvis circumspicerem et meditarer, idcirco eas, quas habui ad dubitandum, dixi esse validas et meditatas. Sed hoc non est ad captum nostri authoris,
promisisti, expectavi certas, quales tua deposcit libella, tanquam si haec quam fingit libella ad ea quae in prima Meditatione dicta sunt referri possit.
patet, quod supra monui, dubitationem et certitudinem considerari ab illo tanquam in objectis, non tanquam in nostra cogitatione. Alioqui enim quomodo posset fingere aliquid mihi proponi tanquam dubium, quod non esset dubium, sed certum ? cum ex hoc solo, quod proponatur ut dubium, dubium reddatur. Sed forte Genius impedivit ne videret Elzevier, p. 32
esse repugnantiam in suis verbis. Dolendum est quod ejus cogitationi Genius ille tam saepe obversetur.
AT VII, 476
quo tamen eum, qui 2 et 3 simul addit, posse decipi probat exemplum, quod supra ipsemet attulit, de eo qui quater numerabat horam primam.
quibus est familiaris, nihil unquam, quatenus Sceptici, clare perceperunt. Ex hoc enim ipso quod aliquid clare percepissent, de eo dubitare ac Elzevier, p. 34
Sceptici esse desiissent. et quia vix etiam alii ulli ante istam abdicationem quicquam clare unquam percipiunt, ea scilicet claritate quae ad certitudinem metaphysicam requiritur, idcirco haec abdicatio perutilis est iis qui tam clarae cognitionis sunt capaces, illamque nondum habent ; Non autem authori nostro, ut res judicat, sed existimo ipsi ab illa studiose esse cavendum.
2. Paratur ingressus in Methodum.
Ego Elzevier, p. 35
existo, quoties a me profertur vel mente concipitur, necessario est verum.
Praeclare, vir eximie, Archimedeum punctum occupas : mundum haud dubie, si lubet, movebis. En jam nutant omnia. At te quaeso (vis enim, opinor, ad vivum resecari omnia, ut nihil sit tua in Methodo non aptum, non cohaerens, non necessarium),
Denuo, ais, meditabor quidnam sim, quidnam me olim crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem ; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari, ut ita praecise remaneat illud tantum quod certum est et inconcussum.
Audebone, priusquam intro pedem feras, ex te sciscitari, quo consilio tu, qui vetera omnia tanquam dubia et falsa abdicaris solenni ritu, ea iterum velis inspicere, perinde quasi ex panniculis illis speres certi aliquid ? Quid si male olim de te credidisti ? Imo, quia omnia, quae paulo ante ejurasti, dubia erant et incerta (secus cur abdicasses ?), Elzevier, p. 36
qui amicos inducunt in palatia et basilicas videndi causa, posticis familiaribus, non praetoria aut decumana porta, ingrediantur. Sequor etiam per specus subterraneos, dum ad veritatem aspirem aliquando.
Quidnam igitur, ais, antehac me esse putavi ? Hominem scilicet.
Hic etiam patiere
Quid est homo, ais.
Si vis ut respondeam, rogem ante permitte. Quem quaeris hominem ? aut quid quaeris, cum quaeris Quid sit homo ? An homo ille, quem mihi fingebam olim, quem me Elzevier, p. 37 esse credebam, et quem, ex quo abdicavi tua gratia, pono me non esse ? Hunc si quaeris, si quem mihi formabam male, est conflatum quoddam ex anima et corpore : An feci satis. Opinor, quia sic pergis.
NOTAE.
Notandum est illum hic fateri, initium philosophandi, sive initium firmae alicujus propositionis statuendae, a me factum esse a cognitione propriae existentiae : ut sciatur ipsum aliis in locis, ubi finxit me illud a positiva sive affirmativa dubiorum omnium abdicatione fecisse, contrarium ejus quod revera sentiebat affirmasse. Non addo, quam subtiliter hic me philosophari incipientem inducat, Sum, cogito etc. ; satis enim in omnibus, vel me tacente, candor ejus agnosci potest.
postea resumam, si contingat ut ipsa clare percipiam. Sed nempe Author noster hoc non capit, quia putat dubitationem esse aliquid objectis inseparabiliter inhaerens :
centonem illum etc. Utar hic exemplo valde familiari, ad facti mei rationem ipsi explicandam, ne deinceps illam non intelligat, aut se non intelligere ausit simulare. Si forte haberet corbem pomis plenam, et vereretur ne aliqua ex pomis istis essent putrida, velletque ipsa auferre, ne reliqua corrumperent, quo pacto id faceret ? An non in primis omnia omnino ex corbe rejiceret ; ac deinde singula ordine perlustrans, ea sola, quae agnosceret non esse corrupta, resumeret, atque in corbem reponeret, aliis relictis ? Eadem ergo ratione, ii qui nunquam recte philosophati sunt, varias habent in mente sua opiniones, quas cum a pueritia coacervare coeperint, merito timent ne pleraeque ex iis non sint verae, ipsasque ab aliis separare conantur, ne ob earum misturam reddantur omnes incertae : Hocque nulla meliore via facere possunt, quam si Elzevier, p. 39
omnes simul et semel, tanquam incertas falsasve rejiciant ; ac deinde singulas ordine perlustrantes, eas solas resumant, quas veras et indubitatas esse cognoscent. Atque ita non male initio omnia rejeci ; deinde advertens nihil certius evidentiusque a me cognosci, quam quod ego cogitans existerem, non male etiam hoc primum asserui, ac denique non male quesivi postea, quem me olim esse credidissem, non ut eadem omnia de me adhuc crederem, sed ut, si quae perciperem vera esse, resumerem ; si quae falsa, rejicerem, et si quae incerta, in aliud tempus examinanda reservarem.
Et ea, quae hic de Pythagorae gallo gallinaceo, atque in duobus sequentibus paragraphis de aliorum opinionibus, circa naturam corporis et animae nugatur, nihil plane ad rem pertinere : Cum ego nec debuerim nec voluerim recensere quicquid alii unquam de iis crediderunt, sed tantum quid sponte ac natura duce mihi olim visum fuerit, aut vulgo aliis videatur, sive id verum sit, sive falsum, quia non recensui ut ipsa crederem, sed tantum ut examinarem.
3. Quid corpus.
Quid, ais, corpus ? Quid per corpus intelligebam olim ?
Elzevier, p. 40 Non aegre feres, si omnia circumspiciam, si ubique verear, ut ne in plagas incidam. Quare quonam, quaeso, de corpore interrogas ? An de eo, quod mihi olim in animo proponebam, certis ex proprietatibus constans, et quidem, ut suppono ex legibus abdicationis, male ? An de quovis alio, si forte esse potest ? Quid enim scio ? Dubito, possit necne. Si primum quaeris, facile respondebo : per corpus intelligebam illud omne quod aptum est figura aliqua terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus excludat, sensu percipi, necnon moveri ab alio quopiam a quo tangatur. En primum quod ita intellexi, ut quidquid haberet ea quae percensui, illud a me vocaretur corpus, nec continuo tamen putarem, praeter illud, nihil aliud aut esse aut vocari posse corpus, maxime cum aliud sit, Intelligebam, per corpus, hoc aut illud. Aliud, Intelligebam nihil, praeter hoc aut illud, esse corpus. Si secundum, respondebo ex Recentiorum AT VII, 483
Philosophorum opinione; Neque enim tam sensum meum exigis, quam quid sentire quis possit. Per corpus intelligo illud omne quod aptum est vel loco circumscribi, ut lapis ; vel definiri loco, adeo ut sit in eo toto totum, et totum in quavis parte, ut indivisibilia quantitatis, aut lapidis, et similium, quae nonnulli recentiores inducunt Elzevier, p. 41
ad instar Angelorum aut animarum indivisibilium, et docent, non sine plausu, saltem suo, ut videre est apud Oviedonem : vel extendi actu, ut lapis, vel virtute, ut dicta indivisibilia : vel esse partibilia in partes aliquot, ut lapis ; vel impartibile, ut indivisibilia praefata ; vel moveri ab alio, ut lapis sursum, vel a se, ut lapis deorsum :
At male, ais, et perperam. Namque habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel cogitandi, nullo pacto ad naturam corporis pertinere judicabam.
Iudicabas ? Quia dicis, credo ; liberae sunt cogitationes. At dum ita cogitabas, suum cuique sensum sinebas esse liberum ; neque eum te credam, ut esse volueris arbiter cogitationum omnium, has ut rejiceres, illas probares ; nisi forte aliquis tibi fuit canon certus et expeditus, de quo quia siluisti, cum nos abdicare jussisti omnia, utar concessa nobis a natura libertate. Olim judicabas ; judicabam olim. Ego quidem sic, tu vero aliter, forte ambo AT VII, 484 male ; certe non sine dubitatione aliquâ, si Elzevier, p. 42
quidem et tibi et mihi primo in aditu exuenda fuit ea vetus opinio, Quare, ut ne diu lis ista protrahatur, si tuo peculiari ex sensu corpus velis definire, uti primo loco factum est, nihil veto ; ultro admitto, dum sis memor tua illa definitione non omne universim corpus, sed certum quoddam genus a te comprehensum describi, omitti vero caetera, quae ex virorum doctorum mente, an sint an esse possint, vocantur in disceptationem, aut sane de quibus nihil certo, ea saltem, quam requiris, certitudine, possumus definire, fierine possint an non ; adeo ut, rectene an secus definitum sit omne corpus hactenus, dubium sit et incertum. Quare perge, si placet, dum sequor, et sane tam lubens, quam ipsa est lubentia : adeo me trahit
NOTAE.
se corpus vocari. Sed sane vocet etiam mulum aut simiam, si lubet ; atque si unquam possit efficere, ut nova ista nomina sint usu recepta, ipsis uti non recusabo. Interim vero nullum habet jus reprehendendi, quod utar receptis.

4. Quid anima.
Quid, ais, anima ? Quid per animam intelligebam ? Nempe quid haec esset, vel non advertebam, vel exigui nescio quid imaginabar instar venti, ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset infusum : ad illam vero referebam nutriri, incedere, sentire, cogitare.
Abunde sane. At patieris, opinor, hic a te rogitem nonnihil. De animo cum quaeris, sensa nostra vetera, et quae olim de eo credidimus, exposcis ?
An vero putas nos sensisse bene, ut hac tua methodo nihil sit opus ? an deerrasse neminem tantis in tenebris ? Sane tam variae sunt, et tam discrepantes, Philosophorum sententiae circa animam, ut mirari satis non possim artem illam tuam, quae tam vili ex faece medicamentum certum et salubre confecturam confidat. Quamquam viperino ex veneno fit theriaca. Vis igitur addam ad illam tuam de anima opinionem, Elzevier, p. 44 quid sentiant aut sentire possint nonnulli ? Bene an male, ex me non quaeris ; sat si ita opinentur, ut a sua mente abduci se posse nullis rationum momentis existiment. Animam dicent nonnulli esse certum quoddam genus corporis ita vocitatum. Quid stupes ? Is eorum sensus ; nec sine aliqua, ut putant, veri specie. Nempe cum corpus appelletur, et vero sit illud omne, quod est extensum, quod trinam habet dimensionem, quod est divisibile certas in partes, cumque in equo, dicis gratia, AT VII, 486
aliquid animadvertant extensum, ac partibile, puta carnem, ossa, ac compagem illam externam, quae incurrit in sensus, concludant vero, vi et momento rationum, praeter illam compagem esse adhuc internum aliquid, et illud quidem tenue, fusum, et extensum per compagem, et dimensum trine, et partibile, adeo ut, abscisso pede, abscindatur quoque illius interni pars quaedam : intelligunt conflatum equum ex duobus extensis, et trine dimensis, et partibilibus, adeoque ex corporibus duobus, quae, ut differunt inter se, ita et nominibus distinguuntur, atque alterum, puta externum Corporis appellationem retinet, alterum, quod interius est, vocatur Anima. Porro sensum quod attinet, quod imaginationem, quod cogitationem, putant Elzevier, p. 45
illi tum sentiendi, tum cogitandi et imaginandi vim inesse animae, sive interno corpori, cum habitudine tamen aliqua ad externum, sine quo nullus sit sensus. Alii aliud dicent et comminiscentur, ut quid enim singula persequar ? Nec deerunt, qui putent omnes omnino animas esse tales, quales paulo ante sunt descriptae.
Apage, ais, hoc impium.
Ita sane impium. At cur quaeris ? Quid Atheis facias ? quid carneis hominibus, quorum cogitationes omnes in faecibus ita sunt defixae, ut praeter corpus et carnem sentiant nihil ? externum, et sensus omnis, et imaginationis, et cogitationis principium, adeo ut 3 sint gradus, Corpus, Corporeum sive animus, et Mens sive spiritus, cujus existentia quaeritur. Quare deinceps tres illos gradus tribus his vocibus exprimamus, Elzevier, p. 46
Corpus, Animus, Mens. Sit inquam, qui tibi roganti sic respondeat, an fecerit satis ? Sed artem tuam nolo praevertere ; sequor. Sic ergo progrederis.
NOTAE.


5. Tentatur ingressus in Methodum.
Bene est, ais ; jacta sunt fundamenta feliciter. Ego sum, dum cogito. Hoc certum, hoc inconcussum. Extruendum deinceps, ac providendum caute, ne mihi Genius malus imponat. Sum. cogitans, sum mens, intellectus, ratio. En Methodum illam meam, qua feliciter sum praetergressus. Tu sequere, sodes.
O te felicem, tantis qui in tenebris uno prope saltu evaseris in lucem ! At, te quaeso, manum ne recuses, ut nutantem firmes, tuis dum insisto vestigiis. Ea ut eadem repeto, sed, meo pro modulo, paulo lentius. Sum, cogito. Sed quid sum ? An aliquid eorum, quae olim me esse credebam ? Sed an credebam bene ? Id incertum. Dubia abdicavi AT VII, 489 omnia, et habeo tanquam falsa.
Figam ? Nutant omnia. Quid si aliud sim ?
Meticulosus es, addis. Aut corpus es, aut mens.
Sim igitur. Quanquam haud dubie vacillo. Manum licet prehenses, vix audeo insistere. Quid, te quaeso, quid, si sim animus ? Quid si aliud quid ? Nescio.
Perinde est, ais,
Esto igitur. Sum corpus, aut mens. Annon corpus ? Ero haud dubie corpus, si quid in me reperero, quod esse corporis olim credideram. Quanquam vereor ut bene crediderim.
Euge, addis, verendum nihil.
Audebo igitur, quia sic facis animos. Elzevier, p. 49 Credideram olim Cogitare esse aliquid corporis. At at cogito. εὕρηκα, εὕρηκα. Sum, cogito, sum res cogitans, sum corporeum quid, sum extensio, divisibile aliquid, voces mihi prius significationis ignotae. Quid succenses, et praetervectum manu repellis ? Ripam teneo, et quo tu stas in littore, sto ego, tua et abdicationis illius tuae gratia.
At perperam, addis.
Quippe quid peccavi ?
Quin ergo monueras principio ? Quin, ubi me accinctum vidisti et paratum ad vetera prorsus abdicanda, jussisti ut saltem hoc retinerem, imo a te sumerem veluti Naulum Cogitare est aliquid mentis ? Atq; omnino sum tibi author, hoc ut effatum Tyronibus deinceps inculces, ac ne cum caeteris, ne cum illo vetere, Duo et 3. faciunt 5. abjurent, accurate praecipias. Quanquam AT VII, 490 sintne illi obsecuturi, haud facile praestabo. Suus cuique est sensus, ac paucos reperias, qui id tibi, quod olim silentes Pythagorae, in eo αὐτὸς ἔφα conquiescant. Quid si sint qui renuant ? qui recusent ? qui sua illa in veteri opinione perstent ? Quid facies ? Ac caeteros ne appellem, Elzevier, p. 50
unum te volo. Cum polliceris te confecturum vi et momento rationum animam humanam non esse corpoream, sed plane spiritualem,


NOTAE
bitari non possit quin praecise idem tantum per illas ac per nomen rei cogitantis intellexerim.
AT VII, 492
Taedet autem me toties ipsum falsitatis arguere, dissimulabo deinceps ; et reliquos ejus ludos, ad finem usque, cum silentio spectabo : Quanquam sane dispudeat videre P. R. prae nimia cavillandi cupiditate, comicum soccum induisse ; atque hic, seipsum, ut meticulosum, lentum, parvi ingenii, describendo, non Epidicos Elzevier, p. 53 aut Parmenones veteris Comoediae, sed hodiernae AT VII, 493
vilissimam illam personam, quae insulsitate sua risum movere affectat, imitari voluisse.
6. Iterum tentatur ingressus.
Placet, ais, dum mea proxime premas vestigia.
Obsequor, nec te vel transversum unguem desero. Resume.
Cogito, ais.
Ego quoque.
Sum, addis, dum cogito.
Sum pariter ego, dum cogito.
Quid vero sum, apponis.
O sapienter ! hoc enim quaero, tecumque dico lubens, quid vero sum ?
Pergis, Quem me olim esse credidi ? de me quis mihi olim fuit sensus ?
Verba ne quaeso ingemines ; sat illa audio. At at, precor, adjuva. Ubi ponam vestigium tantis in tenebris, non video.
Dic, ais, mecum, mecum vestiga. Quidnam me olim esse credidi ?
Erras, addis.
Imo tu ipse, si pateris, dum olim ingeris. Vetera abdicavi omnia : etiam illud olim nihil fuit, nihil est. At te benignum Elzevier, p. 54 ductorem ! ut manum praehensas, ut trahis.
Cogito, ais, sum.
Ita est. Cogito, sum. Hoc habeo, et unum habeo, ac praeter illud unum, nihil est, nihil fuit.
AT VII, 494 Euge, addis, quid de te olim credidisti ?
Vis, opinor, me probare, an dies 15. vel mensem integrum in tyrocinio illo abdicationis posuerim ; horam quidem posui hic dumtaxat tecum ; at oppido tanta contentione animi, ut extensionem temporis operationis intensio compenset : posui mensem, etsi vis, annum. En Cogito, sum. Nihil praeterea est. Abdicavi omnia.
Sed recordare, ais, memineris.
Quid est hoc, recordare ? Cogito quidem modo, olim me cogitasse ; at an continuo olim cogitavi, quod modo cogitem, me olim cogitasse ?
Timidus es, ais, Umbram vereris. Resume. Cogito.
O me infelicem ! intenduntur tenebrae, nec illud Cogito, quod mihi antea clarum apparebat, modo animadverto. Somnio me cogitare, non cogito.
Imo, ais, qui somniat cogitat.
Allucet.
Elzevier, p. 55
Itane vero ? sed an illud somnias ? an vero cogitas ? Quid, si somnies cogitare patere latius ? an ideo latius patebit ? Sane, si lubet, somniabo latius patere somniare quam cogitare. Sed unde habes latius patere cogitare, si nullum est, sed somniare dumtaxat ? Quid si quoties putasti te cogitare vigilantem, non cogitasti vigilans, sed somniasti te cogitare vigilantem, ut hoc unum sit dumtaxat Somniare, cujus opera somnies interdum te somniare, interdum te vigilantem cogitare. Quid hic facias ? siles. Vin me audire ! vadum aliud vestigemus, hoc dubium est et infidum, ut mirari satis non possim, cur intentatum AT VII, 495 antea mihi modo aperire volueris. Ex me igitur ne quaeras quem me olim esse crediderim, sed quem me modo somniem olim me somniasse. Si facis, respondeo. Ac ne verba illa somniantium sermonem nostrum interturbent, verbis utor vigilantium, dum sis memor Cogitare deinceps nihil aliud significare quam somniare, et nihilo plus ponas tuis in cogitatis, quam somnians suis in somniis ; imo Methodum illam tuam inscribas
somniandi
Non est opus, ais.
Imo, tua pace, opus maxime, aut inani labore fatigaris, dum vestigas quid te olim fuisse putaveris. Et vero fac fieri posse, ut non sis illud quod olim te esse credidisti, ut Pythagorae contigit, sed aliquid aliud ; an non frustra quaeres quid te olim fuisse credideris ?
At, ais, effatum illud vetus est, et abdicatum.
Est omnino, si quidem abdicata sunt omnia ; at quid facias ? Aut sistendum hic, aut utendum eo.
Imo, ais, tentandum iterum, et alia via. En sum vel corpus, vel mens. An corpus ?
Ne ultra, quaeso. Unde habes istud Sum corpus, vel Mens. Cum et corpus et mentem abdicaris ? imo quid, si neque sis Elzevier, p. 57 corpus, neque mens, sed animus, aut aliquid aliud ? quid enim scio ? hoc vestigamus ; ac si scirem, si AT VII, 496
nossem, haud ita fatigarer. Neque enim velim putes, deambulandi aut spatiandi tantum gratia, has me in abdicationis oras, plenas caliginis, et timoris, venisse : una me certi spes aut trahit, aut impellit.
Resumamus igitur, ais, sum vel corpus, vel aliquid non corpus, sive non corporeum.
Aliud iter, et novum, ingrederis modo. At an illud certum ?
Certissimum, ais, et necessarium.
Cur ergo abdicasti ? An non verebar merito ut ne quid esset retinendum, ac fieri posse, ut plus aequo diffidentiae indulgeres ? Sed esto. Sit hoc certum. Quid tandem ?
An sum corpus, pergis ? an quidquam reperio in me eorum, quae olim ad corpus pertinere censui ?
Quippe cur, ais ?
Nempe si omisisti aliquid olim, si censuisti Elzevier, p. 58 male (homo es, et humani a te nihil alienum putas) supervacaneus erit omnis ille labor tuus, atque omnino vereri debes,
ergo est, cum nec bos, nec equus, nec capra sit. Quid rides ? exitum fabulae expecta. Attenim, ait adolescens herus, quidni esse equum perinde conficis atque asinum ? Age. An est bos ? Non. Cornua non habet. An asinus ? minime Auriculas non video. An capra ? nihil barbae habet ; non est. Est ergo equus. Turbatus nonnihil rusticus Analysi illa nova. At at, exclamavit, non est animal. Nempe animalia, quae novi sunt Bos, equus, capra, asinus. Non est bos, non equus, non capra, non asinus. Ergo assiliens et triumphans non est animal. Ergo aliquid non animal. Strenuum sane Philosophum, non ex lycaeo, sed ex armento. Vis peccatum illius ?
Elzevier, p. 59 Sat, ais, video. Male posuit apud se in animo, etsi reticuit, Novi animalia omnia, aut nullum est animal praeter ea quae novi. At quid illud nostrum ad institutum ?
Nempe lacti lacte non videtur similius. Ne dissimules. Taces nonnihil, quod habes in animo. An non istud Novi omnia quae spectant et spectare possunt ad corpus, aut illud.
Repedemus, ais, et tertio tentemus ingressum. Aditus omnes, vias, flexus, et meandros obeamus.
Placet admodum, at ea lege, ut quae occurrent dubia, AT VII, 498 non tondeamus modo, sed eradamus. Age, praei, nihil non ad vivum reseco. Pergis.

7. Tertio tentatur ingressus.
Hoc, ais, voco Cogitare.
Male vocas. Ficum ego ficum voco. Somnias. Hoc habes. Perge.
Sum ais, dum cogito.
Esto. Quia sic loqui vis, non rixabor.
Hoc certum,
Perstas, Ergo saltem certum est et evidens somnianti.
Nego.
Elzevier, p. 61 Quem, ais, me olim esse credidi ?
Apage olim. Invia illa via est. Quoties dixi occlusa esse vetera omnia ? Es dum cogitas, et certus es te esse dum cogitas. Aio dum cogitas, praeteritum omne dubium est et incertum, ac solum tibi superest praesens. AT VII, 499 Perstas tamen. Amo te, quem nec adversa fortuna frangat.
Nego. Probas.
Ex quo ais, abdicavi omnia nullum est corpus, nullus animus, nulla mens, verbo, nihil. Ergo si sum, uti sum certus me esse, non sum corpus, aut quidquam corporeum.
Ut mihi places, dum ita incalescis, dum ratiocinaris, teque ad formam paulatim refers. Perge, hac via citius labyrinthorum istorum reperiemus exitum, et quia liberalis es, ero liberalior. Nego ego, et antecedens, et consequens, et consequentiam. Nec stupeas, quaeso : non abs re nego. En causas. Nego consequentiam, eo, quia tu pari modo posses arguere oppositum hoc pacto. Ex quo abdicavi omnia non est mens, non animus, non corpus, verbo nihil. Ergo, si sum, uti sum, Non Elzevier, p. 62 sum Mens. En nucem cariosam, cujus tu vitia agnosces ex sequentibus. Interim tecum ipse delibera num melius tuo ex antecedenti ita deinceps sis conclusurus. Ergo si sum, uti sum, nihil sum. Aut sane male positum fuit antecedens, vel positum destruitur postea allata conditionali, Si sum. Quare nego antecedens illud. Ex quo abdicavi omnia, non est ullum corpus, non animus, non mens, non aliud quid, et quidem merito. Etenim, dum abdicas omnia, vel male abdicas omnia, vel omnia non omnino abdicas ; nec enim potes ; cum necessario sis ipse, qui abdicas. Atque ut accurate respondeam Cum dicis Nihil est, non corpus, non animus, non mens, etc. aut excludis te a propositione illa tua Nihil est, etc. Et intelligis Nihil est, etc. praeter me, AT VII, 500
quod necessario debes facere, ut propositio illa tua fiat, et perseveret, perinde atque in Logica de iis vulgo dicitur. Omnis propositio scripta in hoc libro est falsa. Ego mentior, et sexcentis istiusmodi, quae seipsas excludunt : aut temet ipse quoque includis, ut neque esse velis, dum abdicas, dum dicis Nihil est, etc. Si primum, stare nequit propositio, Ex quo abdicavi omnia Nihil est, etc. Es enim, et aliquid es ; et necessario es vel corpus, vel animus, vel Mens, vel quidpiam aliud, Elzevier, p. 63
adeoque existit necessario vel corpus, vel animus, vel mens, vel quid aliud. Si secundum, peccas, et quidem peccatum geminum, tum quod satagas id quod fieri nequit, ac velis nihil esse, cum sis. Tum quod propositum illud tuum destruas in consequente, dum addis Ergo si sum, uti sum, etc. Etenim qui fieri potest, ut sis, si nihil sit ? et quandiu ponis nihil esse, qui potes ponere te esse ? et si ponis te esse, annon destruis paulo ante positum Nihil est etc. Falsum igitur est antecedens, falsum et consequens. At pugnam instauras.
Dum, ais, Dico Nihil est, non sum certus me esse corpus, me animum, me mentem, aut aliud quid. Imo non sum certus esse aliquod aliud corpus, aut animum, aut mentem, Ergo ex lege abdicationis, qua dubia ponuntur velut falsa, dicam et ponam, Non est corpus, non animus, non mens, non aliquid aliud. Ergo si sum, uti sum, non sum Corpus.
determinate, te aliquid aliud determinate. Esto AT VII, 501
antecedens. Hoc enim quaeris. Non es certus te esse indeterminate vel corpus, vel animum, vel mentem, vel aliud quid; nego antecedens. Es enim, et es aliquid, et es necessario vel corpus, vel animus, vel mens, vel aliud quidpiam ; neque id potes serio in dubium vocare, te quantumvis sollicitet Genius. Venio ad consequens. Ergo ex lege abdicationis dicam Non est corpus, non animus, non mens, non aliud quidpiam. Distinguo consequens. Dicam determinate non est corpus, non animus, non mens, non aliud quid, esto consequentia ; dicam indeterminate non est vel corpus, vel animus, vel mens, vel aliquid aliud. Nego consequentiam. Atque eodem modo distinguam illud tuum ultimum consequens. Ergo si sum, uti sum, non sum corpus. Determinate, concedo. Indeterminate, nego. En me liberalem. Propositiones tuas altero tanto auxi. At animum non despondes ; aciem restituis. Ut te amo.
Quid praeterea ? Omniane dixisti ? Consequentiam ego aliquam, ut paulo ante, expectabam. Elzevier, p. 65 Forte veritus es ne meliorem exitum non sortiretur. Prudenter sane, tuo pro more ; sed resumo singula. Nosti te existere. Esto. Quaeris quis sis ille quem nosti. Ita est, et tecum quaero, et diu est ex quo quaerimus. Notitia illius, quem quaeris, non pendet ex iis, quae nondum nosti existere. Quid dicam, nondum liquet satis, nec satis video, quo pertineat effatum illud tuum. Et vero, si quaeris quis sis ille quem nosti, quaero ego quoque.
ab iis, quae aut nosti olim aut olim scies ? non opinor, ab iis, quae olim nosti. Dubiis scatent, et abdicata sunt. Ergo ab iis quae nondum scis, scies vero postea ; nec video, cur hic commovearis adeo.
vel mentem, vel aliquid aliud. At quid tum ? nosces te postea clare et determinate. Quid hic facias ? Unus te ille echinus
Una, ais, restat via, quae si habet obicem, si vel offendiculum, actum est, pedem referam, nec me unquam hae abdicationis orae videbunt erronem. Vis hanc etiam explorare ?
Placet ; at ea lege ut, quia extrema est, extrema omnia expectes a me : praei.
8. Quarto tentatur ingressus, et desperatur.
AT VII, 503
At, te quaeso, ais, Certus sum, mihi Elzevier, p. 67 sum conscius, haec mea conscientia est, me esse, me cogitare.
Vel si manum pectori admoveas, vel si iures et obtestere, Nego. Nihil est, non es, non cogitas, non es tibi conscius. En remora, quam, ut probe noscas, ut vites, en pono ob oculos. Si vera est haec propositio Nihil est, vera quoque est haec et necessaria Non es, non cogitas. Sed vera est haec Nihil est, ut vis. Ergo vera quoque illa Non es, non cogitas.
Nimius est, ais, iste rigor. Emolliendus nonnihil.
Quia rogas, facio, et ultro. Es : permitto. Cogitas : do. Es res cogitans, adde, substantia cogitans, adeo verbis delectaris magnificis ; gaudeo, gratulor ; at ne plura. Vis tamen, et sic ultimos colligis spiritus.
aut existentis corporis. Ergo cum existam, et existam substantia cogitans, et corpus non existat, non sum corpus. Ergo mens. Haec sunt, haec, quae me cogunt ut assentiar, cum nihil in ipsis sit non cohaerens, atque ex evidentibus principiis juxta Logicae regulas conclusum.
AT VII, 504 O Cygneam vocem ! At quin antea sic loquebare, clare et perspecte amissa procul abdicatione illa tua ? Est profecto de te quod querar, qui nos hic diu errare sis passus, imo duxeris per avia, et invia, cum uno passu has ad metas nos potueris sistere ; est quod et succenseam, atque omnino, nisi admodum esses amicus, in te stomachum erumperem : nec enim agis ut solebas olim, candide et rotunde, imo est tibi quod asserves velut peculiari in penu, nec mecum communices. Stupes.
cogitantis conceptum ? si a verbis, ab ipsa re, adeo est clara et evidens, postulabo etiam atque etiam, eum ut mihi
AT VII, 505 Papae ! quam subtilis es et acutus ! ut momento penetras et pervadis omnia, quae sunt et quae non sunt, et quae esse queunt et quae nequeunt. Formas conceptum clarum et distinctum substantiae cogitantis, dum concipis clare et distincte existere substantiam cogitantem. An ergo, si clare cognoscas, ut
clarum et distinctum montis sine valle ?
In promptu est, ais,
Audio te tandem, ac, ni fallor, capio.
Illud, ais, plane sufficit, ut affirmem me, quatenus me ipsum novi, nihil esse aliud quam rem cogitantem.
Abunde omnino, ac si clare mentem tuam cepi, existeres quatenus te nosti, esses tantum substantia cogitans, et praeterea nihil
isto, quo utor praeter morem, verborum ductu moras nectere, pugnam defugere, ut infractam tuam illam aciem declinem. At profecto alia mihi mens est.
Elzevier, p. 72
Sum res cogitans,
existat, non sum mens, ergo corpus
9. Tuto fit receptus in veteri forma.
Ergo nullum corpus existit de facto.
Annon major propositio tua est, ut ne vetera revocem ? Est et minor propositio, ut tua quoque sit conclusio. Resumo igitur.
Nullum corpus existit de facto.
Elzevier, p. 74 Ego (ego substantia cogitans) sum existens de facto.
AT VII, 508 Ergo ego (ego substantia cogitans) non sum corpus.
Quid vultus renidet, in eoque se ver aperit novum ? Arridet, credo, forma, et quod forma conficitur. At ecce
Nulla res, quae talis est ut de ea dubitare possim an existat, de facto existit.
Ergo nulla mens existit de facto.
Nulla mens existit de facto.
Ergo. Nullum de facto existens est Mens.
Nullum existens de facto est Mens.
Ego (ego substantia cogitans) sum existens de facto.
Ergo ego (ego substantia cogitans) non sum Mens.
Quid ergo ? forma bona est, legitima ; nusquam peccat, nusquam falsum conficit, nisi fors ex falso. Ergo quod vitium displicet in consequenti, non a forma sit, necesse est, sed ab aliquo male posito in praemissis. tuae peregrinationis firmamentum, Nulla res, quae talis est ut de ea dubitare possim an existat aut an vera sit, de facto existit, aut vera est ? an certum illud an ita exploratum, ut firmo, et libero animo huic possis insistere ? Fare, quaeso, Cur illud negas, habeo corpus ? haud dubie quia dubium videtur tibi. An vero illud quoque dubium non est. Non habeo corpus ? An quisquam est, qui scientiae suae omnis, et disciplinae, atque illius maxime quam caeteris uti magistram velit imponere, fundamentum stabiliat illud, quod prudenter falsum existimet. Sed abunde. Haec meta ultima, et errorum finis, Nihil est quod sperem deinceps : AT VII, 509
Quare quaesito tuo An sit bona Methodus philosophandi per abdicationem dubiorum omnium respondeo, ut expectas, ingenue, libere, et citra verborum involucra.
NOTAE.
Hucusque R. P. jocatus est : et quia in sequentibus serio agere, ac plane aliam personam induere velle videtur, hic breviter ea interim ponam quae in his jocis animadverti. sumpsit dignissimae ; Ut et gravis quaestio. An cogitare latius pateat quam somniare, atque argutum dictum, De Methodo somniandi, et, Ut quis bene ratiocinetur, somniet. Sed non puto me istis ullam vel minimam dedisse occasionem, quia expresse significavi me, dum loquebar de abdicatis, non affirmare quod essent, sed tantummodo quod viderentur ; adeo ut, quaerendo quid me olim esse putassem, quaererem tantum quid mihi tunc videretur me olim putasse ; Ac dum dixi me cogitare, non inquisivi, an cogitarem vigilans, an somnians ; Et miror eam ab illo vocari Methodum somniandi, a qua non parum videtur fuisse excitatus.
AT VII, 510
nec an bene credidissem, ut nempe auxilio eorum, quae tunc de novo essem percepturus, istud ipsum examinarem ; atque, si nihil aliud, saltem addiscerem nihil a me illa via posse inveniri.
quod supposuerim me olim de natura corporis recte censuisse ; Sed propterea quod hoc nomine corpus non utendo, nisi ad rem mihi satis notam, nempe substantiam extensam significandam, agnoverim rem cogitantem ab ea differre.
eo qui serio ageret essent ineptae. Ne vero Tyrones forte hic errent, putantes dubitanti vigiletne, an somniet, nihil aliud posse esse certum et evidens, sed tantum videri, aut apparere, velim ut recordentur ejus quod ante notatum est, (ad F) nempe id quod clare percipitur, a quocunque demum percipiatur, verum esse, non autem videri, aut apparere verum dumtaxat. Etsi profecto pauci sint, qui recte distinguant inter id, quod revera percipitur, et, id quod percipi putatur, quia pauci claris ac distinctis perceptionibus sunt assueti.
Nihilo conflavit. Serio vero in ipsam certat, argumentatur, sudat, facit inducias, Logicam in auxilium vocat ; instaurat pugnam, singula excutit, librat, trutinat ; Et quia tam valentis adversarii ictus clypeo non audet excipere, corpore ipsos declinat, distinguit,
fugiens evadit. Cujus sane rei spectaculum est perjucundum ; Praesertim si tanti dissidii causa intelligatur, Nempe cum in meis scriptis forte legisset, si quas veras opiniones, antequam serio philosophemur, habeamus, eas tam multis aliis, vel falsis, vel saltem dubiis esse permistas, ut, ad illas ab his secernendas, optimum sit omnes initio rejicere, sive nihil plane ex iis non abdicare, ut postea commodius quae verae fuerant, agnosci, vel novae inveniri, ac solae verae admitti possint. Quod plane idem est, ac si dixissem, ad cavendum, ne in canistro vel corbe pomis pleno aliqua corrupta haberentur, principio omnia esse effundenda, nihilque prorsus in eo relinquendum, et deinde ea sola, vel resumenda, vel aliunde assumenda, in quibus nullum vitium esse cognosceretur, At ille rem tam altae speculationis non capiens, vel certe, ut fit, simulans se non capere, miratus est praecipue quod diceretur Nihil non esse abdicandum, ac diu multumque de isto Nihilo cogitando, sic illud cerebro suo infixit, ut quamvis nunc in ipsum saepe praelietur, non facile tamen eo se possit liberare
esse umbram meam, Elzevier, p. 80
ea enim perpetuo ejus phantasiae obversatur, sed nunc ipsam ex nova materia componit, nempe ex verbis. Novi me existere quaero quis sim, etc.
vultus et vestitus multum sapientiae, gravitatisque promittebant. Sed ut hoc clarius pateat, considerandus est Actor noster tanquam vir gravis et doctus, qui, ad impugnandam eam AT VII, 514
Methodum quaerendae veritatis, quae jubet ut, rejectis omnibus incertis, incipiamus a cognitione propriae existentiae, atque inde progrediamur ad examen naturae nostrae, sive ejus rei quam jam existere cognoscimus, probare conatur per hanc viam nullum aditum patere ad ulteriorem cognitionem, hacque utitur ratione, Cum noveris tantum te esse, non autem quis sis : non potes hoc discere ab iis quae olim nosti, cum omnia abdicaveris : Ergo ab iis quae nondum scis. Ad quae vel puer triennis posset respondere, Nihil obstare quominus disceret ab iis quae olim noverat, quia etsi fuissent abdicata, cum dubia erant, poterant tamen resumi postea, cum vera esse constaret : Ac praeterea etsi concederetur disci nihil posse ab olim cognitis, saltem alteram viam, per ea, quae nondum noverat, sed studio, et animadversione esset cogniturus, omnino patere. Sed hic noster fingit sibi adversarium, qui non modo priorem viam concedit esse occlusam, sed etiam qui alteram ipsemet claudit hoc verbulo, Non novi ista existere. Tanquam si nova existentiae cognitio nulla posset acquiri ; ac tanquam si ejus ignoratio omnem essentiae cognitionem impediret, Quod sane est quam Elzevier, p. 82
maxime insulsum. Sed nempe alludit ad mea verba ; scripsi enim, fieri non posse ut ea, quam jam habeo, notitia rei, quam novi existere, pendeat a notitia ejus, quod existere nondum novi ; Atque hoc, quod tantum dixi de praesenti, ridicule transfert ad futurum, eadem ratione ac si, quia jam non possumus videre illos, qui nondum nati sunt, sed hoc anno nascentur, concluderet nos nunquam videre ipsos posse. Nam sane AT VII, 515
perspicuum est rei, quae cognoscitur ut existens, notitiam illam, quae jam habetur, non pendere a notitia ejus, quod nondum cognoscitur ut existens ; quia hoc ipso quod aliquid percipiatur ut pertinens ad rem existentem, necessario etiam percipitur existere : Sed longe aliud est de futuro, quia nihil obstat quominus notitia ejus rei, quam novi existere, augeatur aliis rebus, quas existere nondum novi, sed tum demum sum cogniturus, cum eas ad ipsam pertinere percipiam. Pergit vero inquiens, Spera bene, cognosces aliquando. Ac deinde, Te diu non patiar ancipitem. Quibus verbis jubet nos a se expectare, vel ut demonstret per viam propositam ad nullam ulteriorem cognitionem posse deveniri ; vel certe si supponat illam ab adversario esse occlusam (quod tamen esset ineptum) ut aliquam aliam aperiat : Sed tantummodo subjungit, Nosti quis sis indeterminate Elzevier, p. 83
et confuse, non autem determinate et clare. Ex quibus verbis nihil proclivius est, quam ut concludamus, nobis ergo viam patere ad ulteriorem cognitionem, quia meditando, et advertendo possumus efficere, ut id quod indeterminate ac confuse dumtaxat cognoscimus, clare ac determinate postmodum percipiamus. Sed nihilominus ille concludit, verba Determinate, indeterminate, esse echinum quod nos saeculum possit remorari, atque ideo aliud iter esse quaerendum. Quibus omnibus nihil aptius, ad summam ineptitudinem, et imbecillitatem ingenui proprii simulandam, excogitari ab eo potuisse mihi videtur
Hic rursus praeliatur in priorem umbram, putansque se statim in primo congressu ipsam obtruncasse, gloriabundus exclamat, Omnino facinus insigne, uno ictu amputavi omnia. Sed quia haec umbra ab ejus cerebro vitam habet, nec nisi simul cum illo mori potest, etiam obtruncata reviviscit ; Et manum pectori admovens jurat se esse, se cogitare. Quo novo precandi genere mollitus veniam illi vivendi concedit, ac multa, spiritibus ultimis collectis, ineptissime garriendi, quae ipse non refutat, sed potius amicitiam cum illa contrahit, atque ad alias delicias transit.
ante, vix ante passus centum, quae esses, nunc non modo scis, sed et clarum et distinctum habes illius conceptum. Deinde rogat conceptum tam clarum, tam distinctum, sibi ostendi, ejus ut aspectu reficiatur. Tum fingit illum sibi ostendi in his verbis, Certo scio me esse, me cogitare, me existere substantiam cogitantem, actum est. Quae non sufficere probat hoc exemplo. Cognoscis etiam nullum montem existere sine valle, ergo habes conceptum clarum, et distinctum montis sine valle. Idemque sic interpretatur, Clarus est conceptus ille tuus, quia certo cognoscis ; distinctus est, quia nihil aliud cognoscis. Atque adeo conceptus clarus et distinctus, quem formas, in eo est, quod repraesentet tibi substantiam existere cogitantem, nihil attendendo ad corpus, ad animum, ad mentem, ad quicquam aliud, sed AT VII, 517
tantum quod existat. Postremo stratioticos animos resumendo, putat se ibi videre magnum apparatum, triariosque cuneatim ac serratim ordinatos, quos omnes novus Pyrgopolinices difflat spiritu,
Et ita ut ne vel nuntius restet. Primo flatu emittit haec verba, A nosse ad esse non valet consequentia : simulque ostentat, instar Elzevier, p. 85 vexilli, abacum quemdam in quo substantiam cogitantem pro arbitrio descripsit. Secundo flatu emittit haec, Determinate, indeterminate. Distincte, confuse. Explicite, implicite. Tertio haec, Quod nimis concludit, nihil concludit. Hocque ultimum ita explicat, Novi me existere substantiam cogitantem, et tamen nondum novi mentem existere. Ergo notitia existentiae meae non pendet a notitia existentis mentis. Ergo cum existam, et mens non existat, non sum mens ; ergo corpus. Quibus auditis, illa silet, pedem refert, animum despondet, ac se captivam duci ab eo patitur in triumphum. Ubi multa immortali risu digna possem ostendere. Sed malo parcere Actoris togae ; ac etiam meum esse non puto de rebus tam levibus diu ridere. Quapropter hic ea tantum notabo, quae a veritate aliena cum sint, forte tamen ab aliquibus crederentur tanquam a me concessa, si de ipsis plane tacerem.
pertinent, ut unas ab aliis distinguerem, quod solum post sublata praejudicia potuit optari. Sed fateor illos, qui praejudicia non exuunt, non facile ullius unquam rei clarum et distinctum conceptum habere posse : manifestum enim est eos conceptus, quos in pueritia habuimus, claros, et distinctos non fuisse ; ac proinde ab ipsis, nisi fuerint depositi, alios, quoscunque postea acquirimus, obscuros reddi et confusos. Cum itaque vult sibi ostendi clarum istum et distinctum conceptum ejus ut aspectu reficiatur ; nugas agit. Ut etiam cum me inducit illum sibi ostendentem in his verbis, Certo scio me esse etc. Cum vero vult eas ipsas nugas refutare hoc exemplo, Certo etiam scis nullum montem existere sine valle, ergo habes conceptum clarum et distinctum montis sine valle, sophismate se ipsum fallit, nam ex antecedentibus tantum sequitur, Ergo clare et distincte percipis nullum montem existere sine valle ; non autem, habes conceptum montis sine valle, quia, cum nullus sit, non debet haberi, ut percipiatur nullum montem esse sine valle. Sed nempe est adeo AT VII, 519
felicis ingenii, ut ipsasmet illas ineptias, quas finxit, non possit sine novis ineptiis refutare.
corporeae intelligerem : nempe id tantum quod est extensum, sive in cujus conceptu extensio continetur. Quod autem addit de spirituali, crasse affingit ; ut et allis pluribus in locis, ubi me inducit dicentem, sum res cogitans, sed non sum corpus, nec animus, nec mens, etc. non possum enim de re cogitante negare, nisi ea in quorum conceptu nullam cogitationem contineri scio, quod me scire de animo, vel de mente, nunquam scripsi, nec cogitavi.
est plane falsum : Etsi enim, ex eo, quod noscamus alicujus rei essentiam, non sequatur illam existere ; nec ex eo quod putemus nos aliquid cognoscere, sequatur illud esse, si fieri possit ut Elzevier, p. 88
fallamur : Omnino tamen A nosse ad esse valet consequentia, quia plane fieri non potest, ut aliquam rem cognoscamus, nisi revera ipsa sit prout illam cognoscimus ; nempe vel existens, si eam existere percipimus ; vel hujus aut illius naturae, si tantum ejus natura nobis sit nota.
persuadere, cum nihil boni habet quod dicat, se tamen aliquid boni cogitare.
nihil concludit, non sine distinctione debet admitti : Nam si per verbum nimis intelligat tantum aliquid amplius quam id quod quaerebatur, ut cum infra reprehendit argumenta quibus existentiam Dei demonstravi, ob id quod putet per illa plus concludi, quam leges prudentiae exigant, aut quisquam mortalium deposcat, plane falsum est et ineptum, quia, quo plus concluditur, modo recte concludatur, tanto melius est, nec ullae unquam prudentiae leges huic rei possunt adversari ; Si vero intelligat per verbum nimis, non simpliciter aliquid amplius quam quaerebatur, sed aliquid quod sine controversia sit falsum, tunc quidem est verum, Sed plane errat R. P., cum tale quid mihi affingere conatur. Cum enim ita scripsi, Notitia eorum quae novi existere, non pendet a notitia eorum quae existere nondum novi : Atqui novi rem cogitantem existere, ac nondum novi corpus existere ; ergo notitia rei cogitantis non pendet a notitia corporis. Nihil nimis, et nihil non recte conclusi.
mente, nisi sciam quid per hoc nomen Mens intelligam ; nihilque possum Elzevier, p. 90
intelligere, ex iis quae per illud solent intelligi, in quo non contineatur cogitatio : Adeo ut repugnet, ut quis cognoscat rem cogitantem existere, ac non cognoscat mentem, sive aliquid ejus quod significatur nomine mentis, existere. Quodque subjungit, Imo nulla mens existit, nihil est, abdicata sunt omnia, tam absurdum est, ut responsionem non mereatur, Cum enim post abdicationem agnita sit existentia rei cogitantis, agnita simul est existentia mentis (saltem quatenus hoc nomine res cogitans significatur) nec proinde amplius est abdicata.
qua spe, qua confidentia id AT VII, 523
susceperit : Nempe in prima Meditatione, in qua nondum de ulla veritate statuenda, sed tantummodo de praejudiciis tollendis agebam, postquam ostendi eas opiniones, quibus credendis quammaxime fueram assuetus, in dubium posse revocari, ac proinde ab iis, non minus quam ab aperte falsis, assensionem esse cohibendam, ne quo mihi in veritate quaerenda impedimento esse possent, Addidi haec verba. Sed nondum satis est hoc advertisse, curandum est ut recorder, assidue enim recurrunt consuetae opiniones, occupantque credulitatem meam, tanquam longo usu et familiaritatis jure sibi devinctam, fere etiam me invito ; nec unquam iis assentiri, et confidere desuescam, quamdiu tales esse supponam quales sunt revera, nempe aliquo, quidem, modo dubias, ut jam jam ostensum est, sed nihilominus valde probabiles, et quas multo magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter ut opinor non male agam, si, voluntate plane in contrarium versa, me ipsum fallam, illasque aliquandiu omnino falsas, imaginariasque esse fingam, donec tandem, velut aequatis utrimque praejudiciorum ponderibus, nulla amplius prava consuetudo judicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Ex quibus Author noster elegit haec verba, caeteris rejectis, Elzevier, p. 92
Opiniones aliquo modo dubias, voluntate plane in contrarium versa, omnino falsas imaginariasque esse fingam ; Ac praeterea in locum verbi fingam substituit ponam, credam, et ita credam ut contrarium ejus quod dubium est pro vero affirmem. Voluitque hoc esse tanquam effatum sive AT VII, 524
regulam certam qua semper uterer, non ad praejudicia tollenda, sed ad fundamenta Metaphysicae summe certae et accuratae statuenda. Primo tamen cunctanter tantum et per ambages hoc proposuit, nempe in §. 2. et 3. primae suae quaestionis :
tanquam mea retulerat, oblitus, non modo contrarium affirmavit, sed et tam saepe inculcavit, ut fere hoc unum in tota sua dissertatione reprehendat, et omnia illa duodecim peccata, quae deinceps ad finem usque mihi affingit ex hoc uno componat.
existit, meam esse affirmat, tum aliis omnibus in locis ubi quid tale mihi tribuit, nisi prorsus ignorem quid verbum mentiri significet, illum inexcusabiliter mentiri, sive contra mentem et conscientiam loqui evidentissime demonstratur : Et quamvis admodum invitus tam inhonesto verbo utar, exigit tamen hoc a me defensio veritatis, quam suscepi, ut quod ille tam aperte facere non erubescit, ego saltem nomine proprio vocare non recusem. Cumque in toto hoc scripto nihil aliud fere agat, quam ut hoc idem ineptissimum mendacium, sexcentis variis modis expressum, lectori persuadeat, et inculcet, non video ipsum aliter posse excusari, quam quia forte tam saepe idem affirmavit, ut paulatim sibi ipsi persuaserit esse verum, nec amplius pro mendacio suo cognoscat.
ut ad ejus conclusionem debet intelligi, est quoque falsa, et nego meam esse : Nam statim post initia secundae Meditationis, ubi certo perspexi rem cogitantem existere, quae res cogitans ex vulgari usu mens appellatur, non amplius dubitare potui quin mens existeret ; ut etiam post sextam Meditationem, in qua corporis existentiam cognovi, non amplius de ipsa potui dubitare. Quam stupendi vero ingenii est author noster, qui duas falsas praemissas tam artificiose potuit excogitare, ut ex iis, in bona forma, conclusio falsa sequeretur.
adscribat, cum laetitiae causam dumtaxat, non quidem per magnae, sed certe verae ac solidae in ejus dissertatione repererim : nempe quod ille, multa ibi reprehendendo, quae non mea sunt, sed a se mihi afficta, clare ostendat se nullum non movisse lapidem, ut aliquid reprehensione dignum inveniret in meis scriptis, et tamen nihil omnino invenisse
mihi prudens et sciens affinxit, quodque paulo ante non potui honestius quam mendacium ejus nominare : Quia tamen putat se jam illud Lectori suo plane persuasisse (Non quidem vi rationum, utpote quas nullas habet ; Sed primo admirabili affirmandi confidentia, quae, in viro pietatem et charitatem Christianam peculiariter professo, tanta, et tam sine pudore, de re falsa esse posse nunquam putatur ; Ac deinde pertinaci et frequenti ejusdem repetitione qua saepe sit ut, ex consuetudine audiendi etiam res quas falsas scimus, consuetudinem eas pro veris habendi acquiramus : atque hae duae machinae apud plebem, illosque omnes qui res accurate non examinant, omni pondere rationum potentiores esse solent) Nunc victo superbe insultat, et me tanquam puerum gravis Paedagogus objurgat, pluriumque peccatorum reum facit AT VII, 527
in sequentibus 12. responsionibus, quam in Decalogo praecepta habeantur. Excusandus tamen est R. P. quia non amplius apud se esse videtur ; sed, cum plusculum poti duas tantum res pro una soleant videre, tanto ille charitatis zelo turbatus est, ut in unico contra mentem et conscientiam propriam dicto suo duodecim peccata mihi tribuenda inveniat : quae, nisi me aperte, ac citra verborum involucra hic loqui puderet, non deberem aliter quam Elzevier, p. 96
convitia, et calumnias vocare : sed, quia jam puto meas esse vices jocandi, hallucinationes tantum dicam ; Et velim ut Lector animadvertat, ne minimum quidem verbum, ab ipso, contra me, in sequentibus haberi, in quo non sit hallucinatus.
RESPONSIO
Resp. 1. Peccat Methodus circa principia. Nempe nulla habet, et infinita habet. Ac caeterae quidem facultates, ut ex certis educant certa ; clara, evidentia, et innata sibi ponunt principia. Totum est sua parte majus. Ex nihilo nihil fit, et sexcenta id genus, quibus subnixa evehunt sese in altum et ad veritatem tuto contendunt. Haec vero secus, ut faciat aliquid, non ex aliquo, sed ex nihilo, amputat, abdicat, ejurat omnia ad unum principia vetera, ac voluntate plane in contrarium versa ne videatur alis omnibus carere, fingit et aptat sibi e cera, ac principia ponit nova veterum plane contraria, Atque eo pacto vetera exuit praejudicia, ut induat nova ; certa deponit ut assumat dubia : alas sibi aptat, sed cereas : subvehit sese in AT VII, 528 altum, at ut cadat : Denique ex nihilo molitur aliquid, ut faciat nihil.
Elzevier, p. 97 Resp. 2. Peccat Methodus circa media. Nempe nulla habet dum tollit vetera, nec adhibet nova. Reliquae disciplinae formas habent logicas et syllogismos, et modos argumentorum certos, quorum ductu, velut Ariadnaeo filo, ex labyrinthis expediant sese, et res involutas extricent facile et tuto. Haec vero contra, formam veterem deturpat, dum novo pallet metu, quem sibi a Genio fingit, dum veretur ut ne somniet ; dum dubitat an deliret. Propone syllogismum pallebit ad majorem, quaecunque sit illa tandem. Forte, ait, Genius me decipit. Quid vero ad minorem ? trepidabit, dubiam dicet. Quid si somniem ? quoties somnianti visa sunt certa, et clara, quae post somnium falsa comperta sunt ? Quid denique faciet ad conclusionem ? Omnes omnino velut laqueos et pedicas fugitabit. Annon deliri, et pueri, et amentes praeclare se credunt ratiocinari, cum omni mente, et judicio deficiantur ? Quid si mihi idem contingat modo ? Quid, si fucum faciat, et offucias Genius ? malus est. Nec dum Deum novi existere, et ab eo deceptorem coerceri. Quid hic facias ? Quid cum dicet, et obstinato animo, consequentiam dubiam esse nisi antea certo scias te nec somniare, nec desipere, sed esse Deum, Elzevier, p. 98
et veracem Deum, et ab eo Genium malum haberi in vinculis ? Quid cum syllogismi hujus repudiabit materiam et formam ? Idem est dicere aliquid in rei alicujus natura sive conceptu contineri, ac dicere ipsum de ea re esse verum. Atqui existentia etc. Quid alia id genus, quae si urgeas, Expecta dicet quoad esse Deum sciam, et Genium videam ligatum. At saltem, ais, id habet commodi, dum nullos adhibet syllogismos, tuto vitat paralogismos. AT VII, 529
Praeclare enimvero, ut ne mucosus sit puer, denasetur. Num melius caeterae matres suos emungunt ? Quare unum hoc habeo, quod dicam. Sublata omni forma, nihil remanet, nisi informe.
Resp. 3. Peccat Methodus contra finem, dum nihil certi assequitur, sed nec potest assequi, cum ipsa sibi vias omnes ad veritatem occludat. Ipsemet vidisti, et expertus es tuis in erroribus Ulysseis, quibus te, meque socium fatigasti. Contendebas te esse mentem, aut habere mentem : id vero minime potuisti conficere, sed haesisti in salebris, et vepribus, et quidem toties, ut meminisse vix possim. Quanquam et recordari proderit modo, ut responsioni huicce nostrae suum sit robur. En igitur summa capita, quibus ipsa sibi Elzevier, p. 99 Methodus nervos succidit, omnemque plane spem ad veritatis lucem praecludit. 1. Nescis an somnies an vigiles, adeoque nihilo plus debes tuis in cogitatis, et ratiocinationibus (si quas tamen habes, non vero somnias dumtaxat te habere) ponere, quam somnians in suis. Hinc dubia omnia, et nutantia, et ipsae conclusiones incertae. Exempla non afferam, obi ipse, et percurre apothecas memoriae tuae, etsi quid repereris, quod ea labe non sit infectum, profer : gratulabor. 2. Antequam sciam Deum existere, qui Genium malum liget, dubitare debeo de omni re, et omnem omnino propositionem habere suspectam, aut sane, quae vulgaris est philosophia et vetus ratiocinandi methodus, ante omnia definiendum est an sint, et quae illae tandem propositiones immunes, deque iis retinendis monendi sunt Tyrones. Hinc, perinde atque ex praecedenti, dubia omnia. Et ad vestigandum verum prorsus inutilia. 3. Si quid sit quod habeat vel minimum dubitationis, id voluntate plane in contrarium versa falsum AT VII, 530
esse crede, et crede oppositum, eoque utere tanquam principio. Hinc aditus omnes ad veritatem praeclusi. Quid enim speres ab illo, caput non habeo. Nullum est corpus, nulla mens, et sexcentis istiusmodi ? Neque Elzevier, p. 100
vero dicas abdicationem illam non esse perpetuam, sed justitii instar, ad tempus, ad mensem, ad dies 15. Ut quisque majori contentione in illam incumbet. Esto enim, sit ad tempus ; at est eo tempore quo veritatem vestigas, quo uteris abdicatis, et abuteris, perinde quasi ab iis veritas omnis pendeat, et in iis veluti necessario in stereobate consistat. At, ais, ea utor, ut stylobatam, et columnam stabiliam, ut solenne est Architectis. Annon illi machinas extemporaneas extruunt, iis utuntur, ut columnam elevent, et suo in loco stabiliant, tum velut praeclare suo defunctas munere dissolvunt, et amovent ? Quidni illos imiter ? Imitare, per me licet, at vide ne et stylobata et columna extemporaneae illi machinae sic innitantur, ut hac remota illa concidant. Atque illud est quod in Methodo reprehensione dignum putem. Falsa ponit fundamenta, iisque ita nititur, ut remotis illis, illa quoque sit amovenda.
Resp. 4. Methodus peccat excessu. Hoc est, plus molitur quam ab ea prudentiae leges exigant, plus quam ab ea quisquam mortalium deposcat. Petunt quidem nonnulli, sibi ut demonstretur Dei existentia, et humanae mentis immortalitas, at profecto nemo repertus est hactenus, Elzevier, p. 101 qui sibis satis esse non duxerit, si Deum existere, et mundum ab eo administari, et animas hominum esse spirituales, et immortales, tam certo sciat, atque illud, 2. et 3. faciunt 5. aut istud, habeo caput, habeo corpus, ut superflua sit omnis cura majoris alicujus certitudinis vestigandae. Praeterea, AT VII, 531
ut in practicis, aut agendis rebus certi sunt fines certitudinis, qui sufficiant abunde, ut quisque prudenter et tuto se gerat ; ita in meditandis et speculandis rebus definiti sunt limites, quos qui attigit certus est, et ita certus, ut merito aut desperatis, aut damnatis aliis, quae quis ulterius tentare vellet, in eo prudenter, ac secure conquiescat. Ne plus ultra, Ne quid nimis. At, ais, haec laus non vulgaris Metas promovere, et vadum ab omnibus retro seculis intentatum pervadere. Ita sane laus eximia, at dum vadum vadari possit citra naufragium, quare.
Resp. 5. Peccat deffectu. Hoc est, dum plus stringit, quam sit par, nihil colligit. Unum te volo testem, te judicem. Quid praestitisti apparatu illo magnifico ? quid abdicatione illa tam solenni, adeo generali et generosa ; ut ne tibi ipsi peperceris, nisi hoc tritum Cogito, sum, sum res cogitans ? hoc, inquam, ita vel plebeculae familiare, ut nemo repertus sit ab orbe Elzevier, p. 102 condito, qui de eo vel leviter dubitarit, nedum qui serio poposcerit probari sibi, se esse, se existere, se cogitare, se esse rem cogitantem, ut merito gratias tibi nemo sit habiturus, nisi forte, quod ego mea pro amicitia, et singulari erga te voluntate facio, ut prolixam tuam erga genus humanum voluntatem probet, et laudet conatum.
Resp. 6. Peccat commune peccatum, quod in caeteris arguit. Nempe miratur mortales omnes omnino haec dicere, et ponere tam confidenter. Habeo caput, habeo oculos, etc. Et seipsam non miratur, dum pari confidentia dicit Non habeo caput, etc.
Resp. 7. Peccat peculiare sibi peccatum. Nempe, quod caeteri hominum aliquatenus certum habent, et sufficienter, habeo caput, est corpus, est mens, illa singulari AT VII, 532 sibi consilio, oppositum. Non habeo caput, non est corpus, non mens, non modo certum, sed ita certum, ut in eo fundari possit accurata Metaphysica, ponit, eoque nititur usque eo, ut hoc si fulcrum removeris, in vultum procumbat.
Resp. 8. Peccat imprudens. Nempe non advertens Dubium esse gladium ancipitem, dum alteram fugit aciem, ab altera laeditur. Dubium illi est an aliquod corpus Elzevier, p. 103 existat ; quia dubium removet et ponit oppositum, Nullum est corpus, atque in hoc dubio, tanquam si esset certum, dum imprudens nititur, vulneratur.
Resp. 9. Peccat prudens, dum sciens, ac volens, et monita occaecat sese, et voluntaria abdicatione eorum quae sunt necessaria ad vestigandum verum, sua deludi se sinit Analysi non modo id conficiens quod non intendit, sed illud etiam, quod maxime reformidat.
Resp. 10. Peccat commissione, dum, quod vetat solenni edicto, redit ad vetera, et contra leges abdicationis, repetit abdicata. Sat recordaris.
Resp. 11. Peccat omissione, dum, quod praescribit uti firmamentum Summopere cavendum est ne quid ut verum admittamus, quod non possimus probare verum esse, non semel praetergreditur, impune assumens uti summe certum, et verum, nec probans, sensus nos aliquando deludunt ; somniamus omnes ; nonnulli delirant, et alia id genus.
Resp. 12. Methodus aut nihil habet boni, aut nihil novi, plurimum vero superflui. Etenim si dicat sua illa abdicatione dubiorum se intelligere abstractionem, ut vocant Metaphysicam, qua dubia AT VII, 533 non considerantur, nisi ut dubia, adeoque ab Elzevier, p. 104
iis animus avocatur, ubi quaeritur certi aliquid, neque tunc in iis plus ponitur quam in falsis, Boni aliquid dicet, sed nihil Novi, nec nova erit illa abstractio, sed vetus, et omnium philosophorum ad unum.
Si abdicatione illa dubiorum ita velit amandari dubia, ut supponantur, et dicantur esse falsa, et iis tanquam falsis, aut eorum oppositis tanquam veris utatur, Novi dicet aliquid, sed nihil Boni, eritque abdicatio illa quidem nova, sed spuria.
Si dicat se vi, et, momento rationum id conficere certo, et evidenter, Ego sum res cogitans, et qua cogitans, nec sum mens, nec animus, nec corpus, sed res ab iis sic abducta, ut possim intelligi, nondum intellectis illis, perinde atque intelligitur animal, sive res sentiens nondum intellecta re hinniente, rugiente, etc. Boni aliquit dicet, sed nihil novi, cum id ubique pulpita resonent, ac disertis verbis id doceant quotquot animantes aliquas censent cogitare, ac, si cogitatio etiam sensum complectitur, ut illud quoque cogitet quod sentiat, videat, audiat, quotquot existimant bruta sentire, hoc est ad unum omnes.
Si dicat probatum a se rationibus validis, et meditatis se revera existere rem, et Elzevier, p. 105 substantiam cogitantem, et, dum existit, non existere reapse mentem, non corpus, non animum, Novi dicet aliquid, sed nihil boni, et nihilo plus quam si diceret existere animal, nec esse tamen leonem, aut vulpem, etc.
Si dicat se cogitare, hoc est se intelligere, velle, imaginari, sentire, et sic cogitare, ut suam illam cogitationem actu reflexo intueatur, et consideret, adeoque cogitet, sive sciat, et consideret se cogitare (quod vere est esse conscium, AT VII, 534 et actus alicujus habere conscientiam) id vero esse proprium facultatis, aut rei, quae sit posita supra materiam, quaeque sit plane spiritualis, eoque pacto se esse mentem, se spiritum : dicet quod nondum dixit, et quod debuit dicere, et quod expectabam ut diceret, et quod saepius saepe, ubi vidi parturientem, sed inani conatu, volui suggerere, dicet, inquam, boni aliquid, sed novi nihil, cum illud nos a nostris olim praeceptoribus acceperimus, et illi a suis, atque, opinor, alii ab aliis jam inde ab Adamo.
Id porro si dicat, quae et quanta supererunt ? quae redundabunt ? quanta battologia ? quae machinae aut ad pompam aut ad praestigias ? Quorsum fallaciae sensuum, somniantium illusiones, ludibria delirantium ? quis finis abdicationis illius adeo Elzevier, p. 106 austerae, ut ne nobis plus residui esse patiatur, quam hilum ? Cur peregrinationes tam longae, ita diuturnae exteras in oras, procul a sensibus, umbras inter, et spectra ? Quid faciunt illa tandem ad stabiliendum Dei existentiam, perinde quasi stare illa non possit, nisi omnia sus deque vertantur ? Sed cur interpolationes opinionum tot ac tantae, ut veteres ponantur, induantur novae, iisque abjectis rursum veteres assumantur ? An forte, ut sacris olim Bonae Deae, et Consi, et caeterorum, sui singulis erant ritus, ita hae novorum arcanorum novae sunt caerimoniae At quin illa, procul amissis ambagibus, nitide, clare, breviter, sic verbo veritatem exhibuit. Cogito, habeo cogitationis conscientiam, ergo sum mens ?
Denique si dicat intelligere, velle, imaginari, sentire, hoc est cogitare, sic esse propria mentis, ut nulla prorsus animalia, praeter hominem, cogitent, nulla imaginentur, AT VII, 535 sentiant, videant, audiant, etc. novi dicet aliquid, sed nihil boni, et illud quidem gratis, et ingratiis, nisi fors aliquid asservat et abscondit (quod unicum superest perfugium) suo tempore velut e machina stupentibus exhibendum. At illud, quandiu est, ex quo expectatur, ut plane sit desperandum ?
Elzevier, p. 107 Resp. ult. Hic vereris, opinor, Methodo illi tuae, quam amas, quam amplecteris, ignosco, quam uti filiolam oscularis tuam, times ut ne, quia tot peccatorum feci ream, quia, ut ipse vides, rimas agit et undique diffluit, veteres ad testas abjiciendam putem. Ne vereare, amicus sum. Vincam expectationem tuam, aut sane fallam ; silebo et expectabo. Novi te, et aciem ingenii tui acrem, ac perspicacem. Ubi tempus aliquod ad meditandum acceperis, ac maxime ubi Analysim illam tuam fidam secreto in recessu consulueris, pulverem excuties, sordes ablues, tersam, et politam Methodum nostris sistes aspectibus. Interea hoc habe, meque audi tuis dum quaesitis pergo respondere, iisque complector bene multa, quae brevitatis studio perstrinxi leviter, ut ea, quae mentem attinent, quae conceptum clarum ac distinctum, quae verum, quae falsum, et similia ; sed ea ipse relegis, quae prudentibus excidere, et
Quaestio 3. An possit instaurari Methodus.
Quaeris 3. an * Plura non missa sunt a R. P. Cumque reliqua ab eo rogarentur, respondit sibi nunc otium non esse plura componendi. Elzevier, p. 108 Nobis vero religio fuit, vel minimam ejus scripti syllabam omittere.

NOTAE.
Satis esse putarem egregium hoc de mea qualicunque investigandi veri Methodo judicium retulisse, ad ejus falsitatem ,et absurditatem declarandam, si profectum esset ab ignoto : Sed quia ejus Author in tali loco est constitutus, ut non facile ab ullo credatur, ipsum esse vel non compotem sui ; vel eximie mendacem, et maledicum, et impudentem, Ne nimia ejus authoritas contra manifestam veritatem aliquid possit, rogo lectores ut meminerint illum supra, ante has responsiones, nullam vel minimam rem contra me probasse, sed ineptis tantum cavillationibus usum fuisse, ad opiniones mihi tam ridiculas affingendas, ut ne refutatione quidem indigerent ; Nunc vero in his responsionibus ipsum ne conari quidem aliquid probare, sed falso supponere omnia, quae mihi affingit, jam ante a se fuisse probata ; Utque aequitas ejus judicii magis appareat, illum prius in accusando jocatum tantum fuisse, hic autem postea in judicando maxime serium esse ac severum ; atque in undecim primis responsionibus indubitanter et decretorie me condemnare, ac demum in duodecima deliberare, et distinguere, Si dicat Elzevier, p. 109 hoc, nihil habet novi ; si hoc, nihil boni etc., cum tamen in iis omnibus agat tantum de una et eadem re diversis modis spectata, nempe de uno suo figmento, cujus absurditatem atque insulsitatem similitudine hic declarabo.
Testatus sum ubique in meis scriptis, me Architectos in eo imitari, quod, ut solida aedificia construant, AT VII, 537 in locis ubi saxum, vel argilla, vel aliud quodcunque firmum solum arenosa superficie contectum est, fossas primum excavent, omnemque ex iis arenam, et alia quaevis arenae nixa aut permista, rejiciant, ut deinde in solo firmo ponant fundamenta : Sic enim ego dubia omnia, instar arenae, primum rejeci ; ac deinde animadvertens dubitari non posse quin saltem substantia dubitans sive cogitans existat, hoc usus sum tanquam saxo in quo Philosophiae meae fundamenta locavi. Author autem noster similis est Caementario cuidam, qui cum in sua urbe magnus artifex haberi vellet, atque ideo summopere invideret Architecto sacellum ibi construenti, studiosissime quaesivit occasiones ad ejus artem reprehendendam : Sed quia erat tam rudis, ut nihil eorum quae ab illo fiebant capere posset, nihil aliud ausus est attingere, quam prima, et maxime obvia initia. Nempe notavit eum principio fodere, ac non modo arenam et terram mobilem, sed et ligna, et lapides, et quaevis alia arenae admista rejicere, ut ad solum firmum Elzevier, p. 110
perveniret, ibique sacelli jaceret fundamenta : Et praeterea audivit ipsum aliquando, quaerentibus cur ita foderet, respondisse, terrae superficiem, cui insistimus, non semper esse satis firmam ad magna aedificia sustinenda ; et arenam praecipue esse instabilem, quia non modo magnis ponderibus pressa subsidet, sed etiam aquae praeterfluentes eam non raro secum abducunt, unde sequitur inexpectata ruina eorum quae ab ipsa sustinentur ; et denique, cum tales ruinae in fodinis interdum accidunt, earum causam ad Lemures, aut malos Genios loca subterranea inhabitantes, AT VII, 538
solere a fossoribus referri. Ex quibus sumpsit occasionem fingendi fossionem illam, qua Architectus utebatur, haberi ab ipso pro sacelli constructione ; atque vel fossam, vel saxum in ejus fundo retectum, vel certe id quod supra fossam ita construeretur ; ut ipsa interim vacua remaneret, pro sacello construendo ; Ipsumque Architectum esse tam fatuum, ut timeret ne terra, cui insistebat, sub pedibus suis fatisceret, neve a Lemuribus everteretur. Quae cum forte persuasisset quibusdam pueris, aliisve Architecturae tam ignaris, ut iis novum esset ac mirum, fossas fieri ad locanda aedificiorum fundamenta ; et qui facile credebant illi quem norant, satisque peritum artis suae ac probum virum esse putabant, de Architecto sibi ignoto, et quem nihil adhuc struxisse, se Elzevier, p. 111
fossas tantum excavasse audiebant. Tantopere delectatus est hoc suo figmento, ut speraverit se idem universo mundo esse persuasurum. Et quamvis jam Architectus omnes fossas a se primum factas lapidibus implevisset, atque ibi sacellum suum ex solidissima materia firmissime construxisset, omnibusque videndum exhiberet, manebat ille nihilominus in eadem spe et instituto, nugas suas cunctis hominibus persuadendi. Atque in hunc finem stans quotidie in plateis, ludos de Architecto plebi transeunti exhibebat. Quorum tale erat argumentum.
Primo inducebat illum jubentem ut fossae fierent ; et non modo ex iis arena omnis, sed etiam ea omnia quae arenae essent admista, aut superstructa, etiam caementa, etiam lapides quadrati, verbo Omnia rejicerentur, et Nihil plane relinqueretur. Atque haec verba, Nihil, Omnia, etiam caementa, etiam lapides, valde inculcabat : AT VII, 539 Simulque fingebat se velle artem illam ab eo addiscere, ac cum ipso descendere in istas fossas. Ducem te praebe, ajebat, age, fare, expeditum habes aut socium aut discipulum, quid jubes ? Ad illud iter, etsi novum, et mihi tenebris non assueto formidandum, accedo lubens. Audio te, jubes id faciam quod te facientem videro, ibi pedem figam ubi fixeris. Praeclara sane imperandi ducendique ratio, Ut mihi places, audio.
Elzevier, p. 112 Deinde, simulans sibi metum esse a Lemuribus in istis fossis, ita risum spectatorum elicere conabatur. Et vero, an tu mihi illud praestabis, ut non verear modo, non formidem, metus mihi non sit a malo Genio ? Sane, me licet confirmes manu et verbo, non sine timore ingenti istuc descendo. Ac paulo post. Sed o me propositi immemorem ! quid feci ? totum me tibi principio commiseram ; me socium, me discipulum, et ecce haereo in aditu, et meticulosus, et obstinatus. Ignosce : peccavi largiter, et tenuitatem ingenii mei probavi dumtaxat. Debueram omni metu deposito, in istius fossae caliginem intrepide me inferre, et haesi, et restiti.
Tertio, repraesentabat Architectum sibi ostendentem in fossae fundo lapidem, sive saxum, cui totum aedificium suum inniti vellet. Hocque ita risu excipiebat. Praeclare vir eximie Archimedeum punctum occupas, mundum haud dubie si lubet movebis. En jam nutant omnia. At te quaeso, vis enim, opinor, ad vivum resecari omnia, ut nihil sit tua in arte non aptum, non cohaerens, non necessarium, cur lapidem hic retines ? an non exulare AT VII, 540 jussisti lapides cum arena ? Sed forte excidit, adeo est arduum etiam expertis, oblivisci penitus eorum quibus a pueris assuevimus, ut mihi rudi, si fors vacillem Elzevier, p. 113
haud male sit sperandum, etc. Item Architectus rudera quaedam simul cum arena ex fossis rejecta colligebat, ut iis ad aedificandum uteretur, qua de re alter ita jocabatur. Audebone, priusquam intro pedem feras, ex te sciscitari quo consilio, tu, qui rudera omnia ut non satis firma rejeceris solenni ritu, ea iterum velis inspicere : perinde quasi ex panniculis illis speres firmi aliquid ? etc. Imo, quia omnia, quae paulo ante rejecisti nutantia erant et infirma (secus cur rejecisses) qui fiet ut eadem modo non nutantia sint et infirma ? etc. Et paulo post. Hic etiam patiere artem tuam admirer, qui, ut firma stabilias utare infirmis, ut nos educas in lucem, jubeas in tenebris mergi, etc. Atque hic multa ineptissime differebat de nominibus et officiis Architecti et Caementarii, nihil ad rem facientia, nisi ut, nominum significatione confusa, unum ab alio distingui minus posset.
Quarto actu stabant uterque in fossae fundo, ibique Architectus sacelli sui constructionem incipere conabatur, sed frustra : Nam primo, cum ibi lapidem quadratum locare vellet, statim a Caementario monebatur se jussisse ut lapides omnes rejicerentur, atque hoc ideo pugnare cum regulis suae artis, quo verbo, tanquam Archimedea demonstratione victus, ab opere desistere cogebatur : Cumque deinde caementa, Elzevier, p. 114 cum lateres, cum calcem aqua et sabulo fermentatam, sive AT VII, 541
quidvis aliud assumebat, semper ingerebat Caementarius omnia rejecisti, nihil retinuisti, solisque istis verbis Nihil, Omnia etc., tanquam incantamentis quibusdam, omnia ejus opera destruebat. Atque utebatur oratione tam simili iis quae supra a 5. ad 9. §. habentur, ut hic non opus sit eam referre.
Quinto denique, cum videbat satis magnam plebis coronam circa se esse collectam, Comoediae suae hilaritatem, novo more, in tragicam severitatem mutabat, calcisque maculis ex facie sua abstersis, serio vultu assumpto, censoria voce, omnes Architecti errores (eos scilicet quos supponebat in praecedentibus actibus esse demonstratos) enumerabat et condemnabat. Totumque hoc enarrabo ejus judicium, quale ipsum protulit ultima vice, qua hos ludos populo dedit, ut, quam accurate illud Author noster sit imitatus, agnoscatur. Fingebat se rogatum fuisse ab Architecto, ut suum de ejus arte judicium expromeret, eique respondebat hoc pacto.
Primo peccat Ars illa circa fundamenta. Nempe nulla habet, et infinita habet. Ac caeterae quidem domuum construendarum artes fundamenta ponunt firmissima, ut lapides quadratos, lateres, caementa, et sexcenta id genus, quibus subnixa Elzevier, p. 115 aedificia evehunt in altum. Haec vero secus, ut construat aliquid, non ex aliquo, sed ex nihilo, diruit, effodit, rejicit omnia ad unum fundamenta vetera, ac voluntate plane in contrarium versa, ne videatur alis omnino carere, fingit et aptat sibi e cera, ac fundamenta ponit nova, veterum plane contraria. Atque eo pacto veterum vitat instabilitatem, ut incurrat in novam : firma AT VII, 542
evertit, ut assumat infirma : alas sibi aptat, sed cereas : tollit aedificium in altum, at ut cadat : Denique ex nihilo molitur aliquid, ut faciat nihil.
Quae omnia vel solum sacellum ab Architecto jam constructum irridendae falsitatis arguebat : In eo enim erat manifestum, et firmissima ipsum posuisse fundamenta ; et nihil destruxisse, quod non fuisset destruendum ; et nulla in re ab aliorum praeceptis deflexisse, nisi ubi aliquid melius habuerat ; et aedificium ita in altum sustulisse, ut nullam ruinam minaretur ; Et denique non ex nihilo, sed ex solidissima materia ; non Nihil, sed firmum et duraturum sacellum, in honorem Dei construxisse. Ut et consimilia etiam, in quibus hallucinatus est Author noster, ex solis Meditationibus a me editis satis patent. Nec vero arguendus est Historicus, ex quo Caementarii verba exscripsi, quod eum induxerit alas Architecturae tribuentem, et alia multa, quae Elzevier, p. 116 parum ipsi videntur convenire : hoc enim de industria forsan fecit, ut perturbationem animi talia dicentis exprimeret. Atque profecto eadem omnia Methodo quaerendae veritatis non melius conveniunt, cui tamen ab Authore nostro tribuuntur.
Respondebat 2. Peccat Architectura illa circa media. Nempe nulla habet, dum tollit vetera, nec adhibet nova. Reliquae ejusmodi artes normam habent, et libellam, et perpendiculum, quorum ductu, velut Ariadneo filo, ex labyrinthis expediant sese, et caementa quantumvis informia disponant facile et recte. Haec vero contra formam veterem deturpat, dum novo pallet metu, quem sibi a Lemuribus fingit, dum veretur ne terra subsidat, dum dubitat AT VII, 543 an non arena diffugiet. Propone columnam. Pallebit ad stereobatam et basim, quaecunque sit illa tandem. Forte, ait, Lemures illam dejicient. Quid vero ad scapum ? trepidabit, infirmum dicet. Quid, si ex gypso tantum sit, non ex marmore ? Quoties alia nobis visa sunt dura ; et firma, quae, facto experimento, fragilia comperta sunt ? Quid denique faciet ad Epistylium ? Omnia omnino velut laqueos et pedicas fugitabit. Annon mali Architecti alia saepe struxerunt, quae quamvis firma putarent, sponte tamen sunt collapsa ? quid, Elzevier, p. 117
si huic idem contingat modo ? Quid, si Lemures solum concutiant ? mali sunt. Necdum novi basim subnixam saxo tam firmo, ut in illud Lemures nihil possint. Quid hic facias ? Quid cum dicet et obstinato animo, epistylii firmitatem dubiam esse, nisi antea certo scias, nec columnam ex fragili materia constare, nec arenae inniti, sed firmo saxo, et saxo quod nulli unquam Lemures valeant commovere ? Quid, cum columnae hujus repudiabit materiam et formam ? (Hic joculari audacia proferebat effigiem unius ex illis ipsis columnis, quas Architectus in sacello suo posuerat) Quid alia id genus, quae si urgeas. Expecta, dicet, quoad saxum subesse sciam, nullosque ibi Lemures versari. At saltem, ais, id habet commodi, dum nullas adhibet columnas, tuto cavet ne quas male construat. Praeclare enimvero, ut, ne mucosus etc. Ut supra. Hoc enim est nimis sordidum, ut repetatur ; Et rogo Lectorem, ut singulas hasce responsiones cum earum comparibus Authoris nostri velit conferre.
Atque haec responsio, ut praecedens, vel a solo sacello impudentissimi mendacii arguebatur. Quoniam AT VII, 544 et in eo multae solidissimae columnae extabant, et inter caeteras illa ipsa, cujus, tanquam ab Architecto repudiatae, effigiem ostendebat. Eademque ratione, me non Elzevier, p. 118
improbare syllogismos, nec earum veterem formam deturpare, satis judicant mea scripta, in quibus semper iis usus sum, cum fuit opus. Et inter caeteros illum ipsum, cujus hic fingit me repudiare materiam, et formam, ex me exscripsit. Habeo enim illum in fine responsionis ad primas Objectiones Propositione 1. ubi Deum existere demonstro. Nec video quo instituto id fingat, nisi forte ad innuendum ea omnia, quae ut vera et certa proposui, pugnare cum abdicatione dubiorum, quam solam nomine meae Methodi vult intelligi. Quod plane idem est, et non minus puerile ac ineptum, quam figmentum Caementarii sumentis fossionem, quae sit ad jacienda aedificiorum fundamenta, pro tota arte Architecti ; et id omne quod ab eo construitur, tanquam pugnans cum ista fossione, reprehendentis.
Respondebat 3. Peccat ars illa contra finem, Dum nihil firmi construit ; sed nec potest construere, cum ipsa sibi vias omnes ad opus faciendum occludat. Ipsemet vidisti et expertus es, tuis in erroribus Ulysseis, quibus te meque socium fatigasti. Contendebas te esse Architectum, aut habere artem Architecti : id vero minime potuisti conficere, sed haesisti in salebris et vepribus, et quidem toties, ut meminisse vix possim. Quanquam et recordari proderit modo, ut responsioni huicce nostrae Elzevier, p. 119 suum sit robur. En AT VII, 545
igitur summa capita, quibus ipsa sibi ars illa nervos succidit, omnemque plane spem ad opus promovendum praecludit. 1. Nescis an infra superficiem terrae sit arena vel saxum, adeoque nihilo plus debes fidere saxo (si cui tamen unquam saxo insistas) quam arenae. Hinc dubia omnia et nutantia, et ipsae structurae infirmae. Exempla non afferam, obi ipse, et percurre apothecas memoriae tuae, et si quid repereris, quod ea labe non sit infectum, profer : gratulabor. 2. Antequam invenerim solum firmum, infra quod nullam arenam mobilem esse sciam, nullosque Lemures ipsam commoventes, debeo omnia rejicere, et omnem omnino materiam habere suspectam, aut sane, quae vulgaris est Architectura et vetus, ante omnia definiendum est an sint, et quae illae tandem materiae non rejiciendae, deque illis in fossa retinendis monendi sunt fossores. Hinc, perinde atque ex praecedenti, infirma omnia, et ad constructionem aedificiorum prorsus inutilia. 3. Si quid sit quod vel minimum concuti possit, id voluntate plane in contrarium versa, jam collapsum esse crede, et crede esse effodiendum, et utere fossa vacua tanquam fundamento. Hinc aditus omnes ad aedificationem praeclusi. Quid enim speres ab illo Elzevier, p. 120
Nulla hic jam est terra, Nulla arena, nulli lapides, et sexcenta istiusmodi ? Neque vero dicas fossionem illam non esse perpetuam, sed, justitii instar, ad tempus, et ad altitudinem quamdam, ut quoque in loco magis alta est arena. Esto enim, sit ad tempus ; at est eo tempore quo putas te aedificare, quo uteris fossae vacuitate, et abuteris, perinde quasi ab ea aedificatio omnis pendeat, et in ea, veluti necessario in stereomate, consistat. At, ais, ea utor ut stylobatam et columnam stabiliam, ut solenne est aliis Architectis. Annon illi machinas AT VII, 546
extemporaneas extruunt, iis utuntur, ut columnam elevent ? etc. ut supra.
In quibus etiam nihil est magis ridicule a Caementario, quam ab Authore nostro excogitatum. Quod enim rejectione dubiorum non magis mihi vias praecluserim, ad cognitionem veritatis ; quam Architectus fossione ad sacelli constructionem, satis declarant ea quae postea demonstravi ; vel certe aliquid in iis, aut falsum, aut incertum, notare debuisset. Quod cum nec faciat, nec possit, ipsum inexcusabiliter hallucinari est confitendum. Nec magis unquam laboravi, ut probarem me, sive rem cogitantem, esse mentem ; quam alter, ut probaret se esse Architectum : sed sane Author noster magno conatu, et labore nihil hic probavit, nisi se mentem, saltem bonam, non habere. Elzevier, p. 121 Nec, ex eo quod metaphysica dubitatio eo usque procedat, ut quis supponat se nescire an somniet, an vigilet, magis sequitur eum nihil certi posse invenire ; quam, ex eo quod Architectus, dum fodere incipit, nondum sciat, an saxum, an argillam, an quid aliud infra arenam sit inventurus, sequitur illum ibi non posse saxum invenire, vel invento fidere non debere. Nec ex eo quod antequam quis sciat Deum existere, habeat occasionem dubitandi de omni re (nempe de omni re cujus claram perceptionem animo suo praesentem non habet, ut aliquoties exposui) magis sequitur omnia esse ad vestigandum verum inutilia : quam, ex eo quod Architectus omnia ex fossis suis rejici curasset, antequam firmum solum esset inventum, sequebatur nulla rudera aut alia in ipsis fuisse, quae sibi postea in jaciendis fundamentis AT VII, 547
usui sore judicaret. Nec magis inepte errabat Caementarius, dicendo, juxta vulgarem et veterem Architecturam, illa non esse ex fossis rejicienda, et de iis retinendis monendos esse fossores ; quam errat Author noster, tum dicendo ante omnia definiendum esse an sint, et quae, illae tandem propositiones a dubitatione immunes : qui enim definiri possent ab eo quem nullas adhuc nosse supponimus ! Tum affirmando hoc esse praeceptum vulgaris, ac veteris Philosophiae, in ea enim nihil tale reperitur. Nec magis insulse fingebat Caementarius Architectum velle uti fossa vacua pro fundamento, omnemque Elzevier, p. 122
ejus aedificationem ab ea pendere ; Quam aperte hallucinatur Author noster, dicendo me uti opposito ejus quod dubium est, ut principio, et abuti abdicatis, perinde quasi ab iis veritas omnis pendeat, et in iis veluti necessario in stereomate, consistat : immemor verborum quae pro meis supra retulerat Nec pones, nec negabis, neutro uteris, utrumque habebis velut falsum. Nec denique imperitiam suam magis declarabat Caementarius, fossam ad jacienda fundamenta excavatam comparando extemporaneae machinae, cujus usus esset ad columnam erigendam ; quam Author noster, eidem machinae comparando abdicationem dubiorum.
Respondebat 4. Ars illa peccat excessu. Hoc est plus molitur, quam ab ea prudentiae leges exigant, plus quam ab ea quisquam mortalium deposcat. Petunt quidem nonnulli sibi ut firma aedificia construantur, at profecto nemo repertus est hactenus, qui sibi satis esse non duxerit, si aedes, AT VII, 548 in quibus habitaret, aeque firma essent, ac ipsa terra quae nos sustinet, ut superflua sit omnis cura majoris alicujus firmitatis quaerendae. Praeterea ut ad inambulandum certi sunt fines stabilitatis soli, qui sufficiant abunde, ut quisque supra illud tuto incedat, ita in domibus aedificandis certi sunt limites, quos qui attigit certus est etc. ut supra.
Ubi quamvis injuste Architectus a Caementario Elzevier, p. 123 culparetur, multo tamen injustius in re simili ab Authore nostro reprehendor. Verum enim est, in domibus construendis certos esse fines, infra summam firmitatem soli, ultra quos progredi operae pretium esse non solet, iique varii sunt pro magnitudine molis construendae : nam et humiliores casae ipsi arenae tuto imponuntur ; neque haec minus firma est ad illas sustinendas, quam saxum, ad altas turres. Sed falsissimum est, in fundamentis Philosophiae statuendis, tales esse aliquos dubitandi limites infra summam certitudinem, in quibus prudenter ac secure conquiescere poimus. Cum enim veritas in indivisibili consistat, potest contingere, ut quod non agnoscimus esse summe certum, quantumvis probabile appareat, sit plane falsum : nec sane ille prudenter philosopharetur, qui ea scientiae omnis suae poneret fundamenta, quae cognosceret esse fortasse falsa. Et vero, quid respondebit Scepticis, qui omnes dubitationis limites transcendunt ? qua ratione ipsos refutabit ? Nempe desperatis aut damnatis annumerabit. Egregie certe : sed quibus illi eum interim annumerabunt ? Neque putandum est eorum sectam dudum esse extinctam ; viget enim hodie quam maxime, ac fere omnes, qui se aliquid ingenii prae caeteris AT VII, 549
habere putant, nihil invenientes in vulgari Philosophia quod ipsis satisfaciat, aliamque veriorem non videntes, ad Scepticam transfugiunt. Atque ii sunt praecipue, qui Dei Elzevier, p. 124
existentiam et humanae mentis immortalitatem sibi demonstrari exposcunt. Adeo ut valde mali exempli ea sint, quae ab Authore nostro hic dicuntur, praesertim cum eruditus clueat, ostendunt enim ipsum non putare Atheorum Scepticorum errores posse refutari ; atque ita illos, quantum in se est, fulcit, et confirmat. Quippe omnes hodierni Sceptici non dubitant quidem in praxi quin habeant caput, quin 2. et 3. faciant 5, et talia : sed dicunt se tantum iis uti tanquam veris, quia sic apparent ; non autem certo credere, quia nullis certis rationibus ad id impelluntur : Et quia non eodem modo ipsis apparet Deum existere, mentemque humanam esse immortalem ; ideo his nequidem in praxi tanquam veris utendum putant, nisi prius sibi probata fuerint, rationibus magis certis quam sint ullae ex iis ob quas apparentia omnia amplectuntur. Quae cum a me sic probata sint, et a nemine ante me, saltem quod sciam, nulla major et indignior maledicentia excogitari posse mihi videtur, quam ea est Authoris nostri, dum in tota hac sua dissertatione, unum illum errorem, in quo Scepticorum secta consistit, nempe nimiam dubitationem, continue mihi affingit, et sexcenties inculcat. Estque profecto liberalis in meis peccatis recensendis ; etsi enim hic dicat laudem esse non vulgarem Metas promovere, et vadum ab omnibus retro saeculis intentatum pervadere, nullamque habeat rationem Elzevier, p. 125
suspicandi, hoc a me AT VII, 550
factum non esse, in eadem illa re de qua agit, ut mox ostendam, Hoc tamen ipsum pro peccato mihi apponit. Quia, inquit, est sane laus eximia, at dum vadum vadari possit citra naufragium, Nempe vult a Lectoribus credi me ibi naufragium fecisse, sive errorem aliquem commisisse : quod tamen ipsemet nec credit, nec quidem ulla ratione suspicatur. Nam sane si vel minimam excogitare potuisset rationem, ad suspicandum me aliquid errasse, in toto illo itinere, in quo mentem a cognitione propriae existentiae ad cognitionem existentiae Dei et distinctionem sui ipsius a corpore perduxi, procul dubio ipsam in Dissertatione tam longa, tam verbosa, et rationum tam vacua, non omisisset ; longeque maluisset illam proferre, quam mutare quaestionem, ut semper fecit, quoties argumentum postulabat ut ea de re loqueretur, ac inepte me inducere disputantem An res cogitans esset Mens. Non habuit itaque rationem ullam ad suspicandum me aliquid errasse in iis quae asserui, et quibus Scepticorum dubitationem omnium primus everti, Fatetur hoc eximia laude dignum esse ; Ac nihilominus satis habet frontis, ut hoc nomine me reprehendat, ipsamque illam dubitationem affingat, quae caeteris omnibus mortalibus, qui eam nunquam refutarunt, meliori jure quam uni mihi tribui posset. Caementarius autem
Respondebat 5. Peccat defectu. Hoc est, Elzevier, p. 126 dum plus molitur quam sit par, nihil absolvit. Unum te volo testem, te judicem. Quid praestitisti apparatu illo magnifico ? quid fossione illa tam solenni, adeo generali et generosa, ut ne quidem firmissimis lapidibus peperceris, nisi hoc tritum, AT VII, 551
Saxum, quod invenitur infra omnem arenam, est solidum et firmum ? Hoc inquam ita vel plebeculae familiare etc. ut supra.
Hicque expectabam, tum a Caementario, tum etiam ab Authore nostro, ut aliquid probaretur : Sed, ut ille petebat tantum quid Architectus praestitisset fossione, nisi quod saxum retexisset, dissimulando ipsum ei saxo sacellum suum superstruxisse ; ita noster quaerit dumtaxat quid praestiterim dubiorum rejectione, nisi hoc tritum Cogito, sum : quia nempe pro nihilo ducit, quod ex his, et Dei existentiam, et reliqua multa demonstrarim. Atque unum me vult testem, tam insignis scilicet audaciae suae ; ut et alibi, de aliis etiam non veris, ait Credere ad unum omnes. Ubique pulpita resonare. Se a praeceptoribus suis accepisse, illosque ab aliis, jam inde ab Adamo, et talia. Quibus non major debetur fides, quam juramentis quorumdam hominum, qui eo pluribus uti solent, quo id, quod volunt persuadere, magis incredibile ac falsum putant. Alter vero
Respondebat 6. Peccat commune peccatum, Elzevier, p. 127 quod in caeteris arguit. Nempe miratur mortales omnes omnino haec dicere, et ponere tam confidenter, Satis firma est arena quae nos sustinet. Hoc solum in quo stamus non movetur etc. Et se ipsam non miratur, dum pari confidentia dicit, Arena est rejicienda etc.
Quod non magis erat ineptum, quam quod Author noster in re simili affirmat.
Respondebat 7. Peccat peculiare sibi peccatum. Nempe AT VII, 552 quod caeteri hominum aliquatenus firmum habent, et sufficienter, terram in qua stamus, arenam, lapides ; illa singulari sibi consilio oppositum, fossam scilicet ex qua arena, lapides et reliqua sublata sunt, non modo pro re firma, sed pro tam firma, ut in ea fundari possit solidissimum sacellum, sumit, eoque nititur usque eo, ut hoc si fulcrum removeris, in vultum procumbat.
Ubi non magis hallucinatur, quam Author noster, dum immemor est verborum Nec pones, nec negabis, etc.
Respondebat 8. Peccat imprudens. Nempe non advertens instabilitatem soli esse gladium ancipitem, dum alteram fugit aciem, ab altera laeditur. Arena non est illi solum satis stabile ; quia illam removet, et ponit oppositum, fossam scilicet arena vacuam, atque in hac fossa tanquam si esset res firma, Elzevier, p. 128 dum imprudens nititur, vulneratur.
Ubi rursus meminisse tantum oportet verborum, Nec pones nec negabis. Hocque de gladio dignius est sapientia Caementarii, quam Authoris nostri.
Respondebat 9. Peccat prudens, dum sciens, ac volens, et monita occaecat sese, et voluntaria rejectione eorum, quae sunt necessaria ad aedificandas domos, sua deludi se sinit regula, non modo id conficiens quod non intendit, sed illud etiam, quod maxime reformidat.
Quod quam verum esset de Architecto, constructio sacelli ; et quam simile verum sit de me, quae demonstravi declarant.
AT VII, 553 Respondebat 10. Peccat commissione, dum, quod vetat solenni edicto, redit ad vetera, et contra leges fossionis, resumit rejecta. Sat recordaris.
Quod imitando, Author noster non recordatur verborum Nec pones, nec negabis, etc. Alioqui enim qua fronte fingeret, id solenni edicto vetitum, quod nequidem negandum esse prius dixit.
Respondebat 11. Peccat omissione, dum quod praescribit uti firmamentum, Summopere cavendum est, ne quid ut verum admittamus, quod non possimus probare verum esse, non semel praetergreditur, impune Elzevier, p. 129 assumens uti summe certum et verum, nec probans, Arenosum solum non satis firmum est ad aedificia sustinenda, et alia id genus.
Ubi plane, ut Author noster, hallucinabatur, applicans fossioni, ut noster dubiorum rejectioni, quod pertinet tantum ad structionem, tam aedificiorum, quam Philosophiae : Verissimum enim est, nihil admittendum esse ut verum, quod non possimus probare esse verum, cum de eo statuendo vel affirmando quaestio est ; sed, cum tantum de effodiendo, vel abdicando, sufficit quod suspicemur.
Respondebat 12. Ars illa aut nihil habet boni, aut nihil novi, plurimum vero superflui. Etenim ; 1. si dicat sua illa rejectione arenae se intelligere fossionem illam qua caeteri utuntur Architecti, dum arenam non rejiciunt, nisi quatenus non est satis firma ad aedificiorum molem sustinendam, Boni aliquid dicet, sed nihil novi, nec nova erit illa fossio, sed vetus, et omnium Architectorum ad unum.
AT VII, 554 2. Si fossione illa arenae ita velit amandari omnem arenam, ut tollatur, et nihil ejus retineatur, et ea tanquam nulla, aut ejus opposito, nempe vacuitate loci quem illa prius implebat, tanquam re solida et firma utamur ; Novi dicet aliquid, sed nihil Boni, eritque fossio illa quidem nova, sed spuria.
Elzevier, p. 130 3. Si dicat se vi et momento rationum id conficere certo et evidenter, Ego sum peritus Architecturae, illamque exerceo ; et tamen, qua talis nec sum Architectus, nec Caementarius, nec Bajulus, sed res ab iis sic abducta, ut possim intelligi, nondum intellectis illis, perinde atque intelligitur animal, sive res sentiens, nondum intellecta re hinniente, rugiente, etc. Boni aliquid dicet, sed nihil Novi, cum id ubique compita resonent, ac disertis verbis id doceant quotquot homines aliquos censent Architecturae esse peritos ; ac, si Architectura etiam parietum constructionem complectitur, ut illi quoque Architecturam sciant, qui calcem cum arena temperant, qui lapides caedunt, qui materiam apportant, quotquot existimant operarios id agere, hoc est ad unum omnes.
4. Si dicat probatum a se rationibus validis, et meditatis se revera existere, et esse Architecturae peritum, et, dum existit, non existere reapse Architectum, non Caementarium, non bajulum. Novi dicet aliquid, sed nihil boni, et nihilo plus quam si diceret existere animal, nec esse tamen leonem, aut vulpem, etc.
5. Si dicat se aedificare, hoc est Architectura uti in aedificiis construendis, et sic aedificare ut suam illam actionem actu reflexo intueatur, et consideret, adeoque sciat Elzevier, p. 131 et consideret AT VII, 555
se aedificare (quod vere est esse conscium, et actus alicujus habere conscientiam), id vero esse proprium Architecturae, sive artis quae sit posita supra peritiam bajulorum, eoque pacto se esse Architectum, dicet quod nondum dixit, et quod debuit dicere, et quod expectabam ut diceret, et quod saepius saepe, ubi vidi parturientem sed inani conatu, volui suggerere, dicet, inquam, boni aliquid sed novi nihil, cum illud nos a nostris olim praeceptoribus acceperimus, et illi a suis, atque opinor, alii ab aliis, jam inde ab Adamo.
Id porro si dicat, quae et quanta supererunt ? quae redundabunt ? quanta battologia ? quae machinae aut ad pompam aut ad praestigias ? Quorsum arenae instabilitas, et terrae commotiones, et Lemures, sive inania terriculamenta ? quis finis fossionis illius adeo profundae, ut ne nobis plus residui esse patiatur quam hilum ? Cur peregrinationes tam longae, ita diuturnae, exteras in oras, procul a sensibus, umbras inter et spectra ? Quid faciunt illa tandem ad stabiliendum sacellum, perinde quasi stare illud non possit, nisi omnia susque deque vertantur ? Sed cur interpolationes materiarum tot ac tantae, ut veteres ponantur, eligantur novae, iisque abjectis rursum veteres assumantur ? An forte, ut dum sumus in templo, vel coram magnatibus, Elzevier, p. 132 aliter nos gerere debemus, quam in gurgustio vel popina, ita hae novorum arcanorum novae sunt caerimoniae ? At quin illa, procul amissis ambagibus, nitide, clare, breviter, sic verbo veritatem exhibuit. AEdifico, habeo istius aedificationis conscientiam, ergo sum Architectus ?
AT VII, 556 6. Denique, si dicat domos construere, earum cubicula, cellas, porticus, januas, fenestras, columnas, et reliqua, mente praeordinare, disponere, ac deinde ad ea construenda materiariis, latomis, caementariis, scandulariis, bajulis, operariisque caeteris praeesse, ipsorumque opera dirigere, ita esse proprium Architecti, ut nulli prorsus alii artifices id possint, novi dicet aliquid, sed nihil boni, et illud quidem gratis et ingratiis, nisi fors aliquid asservat et abscondit (quod unum superest perfugium) suo tempore velut e machina stupentibus exhibendum. At illud quamdiu est, ex quo expectatur, ut plane sit desperandum.
Resp. ult. Hic vereris, opinor, arti illi tuae, quam amas, quam amplecteris, ignosco, quam uti filiolam oscularis tuam, times ut ne, quia tot peccatorum feci ream, quia, ut ipse vides, rimas agit et undique diffluit, veteres ad testas abjiciendam putem. Ne vereare, amicus sum. Vincam expectationem tuam, aut sane fallam ; Silebo et expectabo. Elzevier, p. 133 Novi te, et aciem ingenii tui acrem ac perspicacem. Ubi temporis aliquid ad meditandum acceperis, ac maxime ubi regulam illam tuam fidam secreto in recessu consulueris, pulverem excuties, sordes ablues, tersam, et politam Architecturam nostris sistes aspectibus. Interea hoc habe, meque audi tuis dum quaesitis pergo respondere, iisque complector bene multa, quae brevitatis studio perstrinxi leviter, ut ea, quae fornices attinent, quae fenestrarum aperturas, quae columnas, quae porticus, et similia. Sed en Programma novae Comoediae.

An possit instaurari Architectura.
Quaeris 3. an * Ad quae verba cum pervenisset, aliquot ejus amici, videntes nimiam invidentiam, et odium, quibus percellebatur, jam plane in morbum transiisse, non passi sunt ipsum diutius ita in plateis declamare, sed protinus ad Medicum deduxerunt.
Ego certe non ausim quidquam tale de Authore nostro suspicari ; sed pergam tantum hic notare, quam accurate illum in omnibus sit imitatus. Eodem plane modo agit judicem, integerrimum scilicet, ac valde circum specte ac religiose caventem, ne quid temere pronunciet. Cum postquam undecies me condemnavit, ob id Elzevier, p. 134 unum quod dubia rejecerim ad certa stabilienda ; et quasi fossas fecerim ad jacienda aedificii fundamenta, duodecima demum vice rem examinat, aitque 1. Si eam intellexerim, ut revera scit me intellexisse, patetque ex verbis Nec pones nec negabis etc. ab ipso mihi tributis ; tunc quidem me aliquid Boni habere, sed nihil Novi ; 2. Si vero intellexerim alio illo modo, ex quo praecedentia undecim peccata desumpsit, et quem tamen ab omni sensu meo tam remotum esse novit, ut supra in 3 §. primae suae quaestionis induxerit me de ipso cum admiratione ac risu dicentem, Id sano homini qui veniat in mentem ? Tunc me scilicet aliquid Novi habere sed AT VII, 558
nihil Boni, Quis unquam in conviciando, non dicam tam impudens, tam mendax, tam veri omnis verisimilisque contemptor ; sed tam imprudens et immemor fuit, ut in meditata atque elaborata dissertatione, sexcenties unam et eandem opinionem alicui exprobraret, a qua fassus esset, in principio ejusdem dissertationis, illum ipsum, cui eam exprobrabat, adeo abhorrere, ut ipsam nulli homini sano in mentem venire posse putaret ?
Quantum ad quaestiones quae sequuntur (n. 3, 4, 5), tam apud Authorem nostrum quam apud Caementarium, nihil plane ad rem pertinent, nec a me vel Architecto unquam sunt motae ; Sed verisimile est ipsas primum a Caementario fuisse excogitatas, ut, cum nihil eorum Elzevier, p. 135 quae ab Architecto facta fuerant auderet attingere, ne imperitiam suam nimis declararet, aliquid tamen amplius quam solam ejus fossionem reprehendere videretur ; Authoremque nostrum illum etiam hac in parte esse imitatum. 3. Cum enim ait, rem cogitantem posse intelligi non intellecta mente, nec animo, nec corpore, non melius philosophatur quam Caementarius, cum ait Architecturae peritum non esse magis Architectum, quam Caementarium, aut Bajulum, et sine ullo ex iis posse intelligi. 4. Ut etiam sane aeque ineptum est, dicere rem cogitantem existere non existente mente, quam Architecturae peritum, non existente Architecto (saltem cum sumitur nomen mentis, ut illud, usu consentiente, a me sumi significavi). et non magis repugnat rem AT VII, 559
cogitantem existere sine corpore, quam Architecturae peritum sine Caementario, vel Bajulo. 5. Item cum ait non sufficere, quod substantia aliqua sit cogitans, ut sit posita supra materiam, et plane spiritualis, quam solam vult vocari mentem ; sed insuper requiri ut actu reflexo cogitet se cogitare, sive habeat cogitationis suae conscientiam, aeque hallucinatur ac Caementarius, cum ait Architecturae peritum debere actu reflexo considerare se habere illam peritiam, priusquam esse possit Architectus : Etsi enim revera nemo sit Architectus, qui non saepe considerarit, aut saltem considerare potuerit, se habere aedificandi peritiam, manifestum tamen Elzevier, p. 136
est istam considerationem non requiri ut sit Architectus : Nec magis etiam similis consideratio sive reflexio requiritur, ut substantia cogitans sit posita supra materiam. Etenim prima quaevis cogitatio per quam aliquid advertimus, non magis differt a secunda per quam advertimus nos istud prius advertisse, quam haec a tertia per quam advertimus nos advertisse nos advertisse : nec ulla vel minima ratio afferri potest, si prima concedatur rei corporeae, cur non etiam secunda. Quapropter notandum est Authorem nostrum multo periculosius errare hac in parte quam Caementarium : tollendo enim veram et maxime intelligibilem differentiam, quae est inter res corporeas et incorporeas, quod nempe hae cogitent, illae non item, et aliam in ejus locum substituendo, quae nullo modo essentialis videri potest, quod nempe hae considerent se cogitare, illae non considerent, facit omne quod in se est ad impediendum ne realis AT VII, 560
humanae mentis a corpore distinctio intelligatur. 6. Minus etiam est excusandus quod brutorum animalium causae faveat, eisque non minus quam hominibus cogitationem tribui velit, quam Caementarius quod sibi, et sui similibus, Architecturae peritiam, non minus quam Architectis arrogare sit conatus.
Ac denique in omnibus satis apparet, utrumque eodem modo, non quid verum aut verisimile esset cogitasse, sed tantummodo quid fingi posset ad detrahendum de inimico, illumque apud eos, Elzevier, p. 137 qui ipsum non nossent, nec de rei veritate curiosius inquirere curarent, ut plane imperitum et stultum describendum. Et quidem apposite Historicus Caementarii, ad insanam ejus invidiam exprimendam, refert illum Architecti fossionem, ut apparatum magnificum, extulisse, saxum vero fossione ista retectum, sacellumque ipsi superstructum, ut rem nullius momenti, contempsisse ; nec minus tamen pro amicitia, et singulari erga ipsum voluntate gratias egisse, etc. Itemque in conclusione inducit ipsum egregia haec epiphonemata proferentem. Id porro si dicat, quae et quanta supererunt ? quae redundabunt ? quanta battologia ? quae machinae aut ad pompam aut ad praestigias ? etc. Et paulo post. Hic vereris opinor arti illi tuae, quam amas, quam amplecteris. Ignosco etc. Itemque Ne vereare, amicus sum etc. Haec enim omnia Caementarii morbum tam graphice repraesentant, ut nihil ad id aptius ab ullo poeta fingi potuisse videatur. AT VII, 561
At mirum est Authorem nostrum eadem omnia tanto cum affectu imitari, ut quid ipse agat non advertat, illoque cogitationis actu reflexo, quo mox ajebat homines a brutis distingui, non utatur. Non enim profecto diceret nimium esse apparatum verborum in meis scriptis, si consideraret quanto majorem habeat, ad unicam dubitationem de qua egi, non dico impugnandam, quia nullis rationibus impugnat, sed (liceat uti verbo duriusculo, quia nullum aliud aeque aptum Elzevier, p. 138
ad rei veritatem exprimendam occurrit) allatrandam, quam ego ad eandem proponendam. Nec etiam battologiae meminisset, si adverteret quam prolixa, quam superflua, quam inani loquacitate usus sit in tota sua Dissertatione, in cujus tamen fine affirmat se brevitati studuisse. Quia vero ibidem ait se mihi esse amicum, ut quam amicissime cum ipso agam, quemadmodum Caementarius ab amicis suis ad Medicum ductus fuit, ita ego hunc nostrum Superiori suo commendabo.