AT VII, (562) Elzevier, p. (139) AT VII, (563)

Admodum Reverendo Patri
PATRI DINET
Societatis Jesu
Praeposito provinciali per
Franciam
Renatus Des Cartes S.D.

Cum nuper R. P. Mercenno per literas significassem me valde cupere, ut Dissertatio, quàm audiebam à R. P.* in me scriptam esse, vel ab ipso R. P.* in lucem ederetur, vel saltem ad me mitteretur, ut eam cum reliquis Objectionibus ab aliis ad me missis edi curarem, rogassemque ut hoc, vel ab illo, vel certe, quia aequissimum esse judicabam, à Reverentia tua impetrare conaretur : respondit se literas illas meas R. tuae legendas tradidisse, ipsasque non modo tibi fuisse gratas, sed et multa singularis Elzevier, p. 140 prudentiae, humanitatis, ac benevolentiae erga me tuae signa sibi à te esse demonstrata. Hocque etiam re sum expertus, quia statim postea ista Dissertatio ad me fuit missa. Quae me non modo ad agendas tibi maximas gratias impellunt, sed etiam ad opinionem meam de illa Dissertatione libere AT VII, 564 aperiendam, simulque ad consilium de studiorum meorum instituto petendum invitant. Equidem cum primum illam in manibus meis tenui, tanquam de magno thesauro gaudebam : nihil enim mihi optatius est quam, vel opinionum mearum certitudinem experiri, si forte, à magnis viris examinatae, nulla in parte falsae reperiantur ; vel saltem errorum admoneri, ut ipsos emendem. et quemadmodum in corporibus bene constitutis talis est partium omnium inter se communicatio et consensus, ut singulae non Elzevier, p. 141 suis privatis viribus tantum utantur, sed praecipue etiam commune quoddam sit totius robur, quod ad unamquamque, dum operatur, accedit : ita, cum scirem quàm arcta soleat esse inter omnes vestros animorum conjunctio, non unius R. P.* Dissertationem, sed totius Societatis aequum et accuratum de opinionibus meis judicium habere me arbitrabar. Ubi vero illam legi, plane obstupui, et longe aliud mihi de ipsa credendum esse cognovi. Nam sane, si profecta esset ab Authore qui eodem spiritu quo tota vestra Societas regeretur, major aut saltem non minor in ea benignitas, et mansuetudo, et modestia, quàm in privatorum eadem de re scriptis, appareret : at contra, si cum aliorum in meas Meditationes objectionibus conferatur, nemo non credet illas potius à Religiosis factas, hanc autem Elzevier, p. 142 tanta cum acerbitate scriptam esse, ut ne privatum quidem, et nullis specialibus votis magis quàm reliquos homines ad virtutem impulsum, decere possit. Appareret etiam amor Dei, ejusque promovendae gloriae desiderium ardens : at AT VII, 565 contra principia, ex quibus existentiam Dei et humanae animae à corpore distinctionem deduxi, magno in ea studio, contra rationem ac veritatem, falsa authoritate ac figmentis impugnantur. Appareret quoque doctrina, et ratio, et ingenium : at, nisi forsan latinae linguae notitiam, qualem olim plebecula Romae habebat, pro doctrina numeremus, nullam plane in ea inveni, nullumque ratiocinium non illegitimum aut falsum, nec etiam ullum acumen ingenii, quod non caementario dignius sit quàm Patre Societatis. Omitto prudentiam, caeterasque virtutes, quae Elzevier, p. 143 cum in Societate vestra eximiae sint, nullae tamen in ista Dissertatione apparent, nec ullum vel minimum sui odorem in ipsam transfuderunt. Sed appareret saltem veritatis reverentia, et probitas, et candor : at contra patet ex Notis, quas ei adjunxi, nullum convicium fingi posse ab omni veri specie magis remotum, quàm id totum quod mihi in ipsa exprobratur. Ac proinde, ut magna unius partis à communi totius corporis lege dissensio indicat ipsam morbo aliquo sibi peculiari laborare, ita omnino ex Dissertatione R. P.* manifestum est ipsum ea sanitate non frui, quae in reliquo vestro corpore existit. Neque vero minoris facimus vel caput vel totum hominem, ob id quod forte pravi humores, contra ejus voluntatem ac citra culpam, in pedem aut digitum influxerint ; sed contra aestimamus constantiam ac virtutem Elzevier, p. 144 cum dolorem curationis ferre non recusat : et nemo unquam contempsit C. Marium quod varices in cruribus haberet, sed non minus saepe laudatur quod unam forti animo secari sit passus, quàm ob septem suos AT VII, 566 consulatus et plurimas victorias ab hostibus reportatas. Eodemque modo, cum non ignorem quam pio et paterno affectu omnes tuos prosequaris, quo deterior Dissertatio illa mihi videtur, eo pluris facio integritatem ac prudentiam tuam, quod illam ad me mitti volueris, eoque magis totam Societatem suspicio et colo. Sed quia ipsemet R. P.* suam Dissetationem ad me mittendam dedit, ne temere videar judicare id illum sponte non fecisse, quid me ad hoc credendum impellat, et simul omnia quae mihi hactenus cum ipso intecesserunt, enarrabo. Scripsit jam ante, anno 1640, alios Elzevier, p. 145 quosdam in me Tractatus de Opticis, quos audio ipsum discipulis suis legisse, ac etiam exscribendos dedisse, non forte omnibus, id enim ignoro, sed saltem nonnullis (nempe, ut credibile est, maxime charis et fidelibus : cum enim ab uno, in cujus manibus visi fuerant, exemplar peti curassem, non potuit impetrari). Deinde Theses de iis edidit, quas per triduum in Collegio vestro Parisiensi magno cum apparatu et insolita celebritate ventilavit : ubi quidem de nonnullis etiam aliis rebus, sed praecipue de meis opinionibus disputavit, multasque de me (nempe haud difficiles de absente) victorias reportavit. Quin et vidi Velitationem five Praefatianonem istarum Disputationum initio recitatam et à R. P.* elucubratam, in qua de nulla plane alia re quàm de me impugnando agebatur, et nullum tamen Elzevier, p. 146 verbum ut AT VII, 567 meum reprehendebatur, quod unam scripserim aut cogitarim, quodque non sit tam aperte absurdum, ut non magis quàm ea, quae in Dissertatione mihi affingit, ulli homini sano venire possit in mentem, ut Notis in ipsam factis, et ad Authorem, quem nondum sciebam esse ex Societate, privatim missis, tunc explicui. In Thesibus autem, non modo quasdam meas opiniones falsas esse ajebat, quod sane cuilibet licet, praesertim si rationes habeat ad id probandum ; sed etiam, ut candore solito uteretur, verborum quorundam significationes mutabat, ut, exempli causa, angulo, qui hactenus ab opticis Refractus fuit appellatus, dabat nomen anguli Refractionis, pari acumine quo in sua Dissertatione per corpus dicit à se intelligi id quod cogitat, et per animam, id quod est extensum ; atque hujus Elzevier, p. 147 artificii ope, nonnulla mea inventa, verbis à meis valde diversis expressa, tanquam sua proferebat, meque, tanquam si de illis aliud quid plane ineptum sensissem, arguebat. Quorum ubi fui admonitus, dedi statim literas ad R. P. Rectorem ejus Collegii, quibus rogabam, ut quandoquidem opiniones meae dignae visae fuerant, quae ibi publice refutarentur, me quoque non indignum judicaret, ad quem refutationes istas mitteret, quique inter vestros discipulos censeri possem ; Aliaque multa addebam, quibus omnino mihi videbar id debere impetrare, ut inter caetera, AT VII, 568 quod longe malim à vestris quam ab ullis aliis doceri, quia vos ut Praeceptores adhuc meos, et totius meae primae aetatis institutores unicos, summopere colo et observo ; quodque tam expresse in Dissertatione de Methodo pag. 75 rogarim omnes, ut me errorum, quos in scriptis Elzevier, p. 148 meis invenirent, monere dignarentur, tamque paratum ad illos emendandos me esse ostenderim, ut non putarim quemquam fore, praesertim religiosam vitam professum, qui me mallet absentem apud alios erroris condemnare, quàm mihimetipsi meos errores ostendere, de cujus saltem charitate erga proximum non mihi liceret dubitare. Ad quae, non ipse R. P. Rector, sed R. P.* principio respondit, se Tractatus suos, sive rationes quibus meas opiniones impugnabat, intra octiduum esse missurum. Ac paulo post alii quidam Patres Societatis idem intra sex menses ejus nomine promiserunt : forte quia, cum Tractatus istos non probarent (expresse enim eorum, quae ab illo in me suscepta fuerant, conscios se non fuisse fatebantur), id temporis ad illos emendandos requirebant. Ac denique R. P.* literas ad me dedit, non solum sua Elzevier, p. 149 manu scriptas, sed etiam communi Societatis sigillo munitas, ut tunc tandem illum ex Superiorum voluntate scribere appareret ; iisque significabit : 1. sibi à R. P. Rectore AT VII, 569 praeceptum esse, ut cum literae, quas ad illum scripseram, se praesertim spectarent, ipse ad eas responderet, suique instituti rationem aperiret. 2. Nullum à se suscipi, sed nec iri susceptum peculiare proelium adversus meas opiniones. 3. Quod nihil dedisset petitioni quam proposui Methodi p. 75, id suae tribuendum ignorantiae, quia Methodum non perlegerat. 4. De Notis meis in suam prolusionem, se nihil addere, ab eo quod pridem significarat, fuissetque scripturus, nisi aliter suasissent amici , hoc est, nihil omnino, quia nihil antea significarat, nisi tantum se rationes, quas contra me habebat, esse missurum : adeo ut tantum per haec verba declararet se nunquam eas esse missurum, qui dissuaserant Elzevier, p. 150 amici. Ex quibus omnibus etsi erat manifestum illum summo de me maledicendi studio flagrasse, idque privato consilio, et non consentientibus reliquis Patribus Societatis, suscepisse, ac proinde alio quàm vos spiritu agi, et denique nihil minus velle, quàm ut ea videam, quae in me scribit : etsi etiam mihi valde indignum videretur, hominem religiosum, cum quo nulla mihi unquam inimicitia nec quidem notitia intercesserat, tam publice, tam aperte, tam insolenter de me maledixisse, nihilque aliud habere excusationis, quàm quod diceret se Dissertationem meam de Methodo non legisse : quod quàm verum esset, clare patebat ex eo, quod Analysim meam, tum in Thesibus, tum in prolusione, aliquoties reprehendisset, quamvis nullibi de ipsa egissem, AT VII, 570 nec quidem nomen Analyseos Elzevier, p. 151 scripsissem, praeterquam in ea Dissertatione de Methodo, quàm se non legisse fingebat : verumtamen, quia se in posterum quieturum esse promittebat, libenter praeterita dissimulabam. Et minime mirabar R. P. Rectorem mihi severius pro prima vice in illum decrevisse, quàm ut ipsemet mihi facti sui rationem aperiret ; atque ita non occulte fateretur, se nihil eorum, quae contra me in Thesibus, Disputatione ac Tractatibus suis magno cum fastu protulerat, coram me tueri posse ; nihilque habere, quod ad Notas, quas in ejus Velitationem scripseram, responderet. At certe miror hunc R. P.* tanto me lacessendi desiderio arsisse, ut, quamvis ei prior illa Velitatio tam parum foeliciter successisset, atque ex quo nullum se peculiare proelium in meas opiniones suscepturum esse promiserat, Elzevier, p. 152 nihil mihi novi cum illo vel alio ullo ex vestris intercessisset, Dissertationem tamen suam postea scripserit. Nisi enim in ea peculiare proelium adversus meas opiniones contineatur, nescio certe quidnam sit in opiniones alicujus praeliari : nisi forsan eo nomine se excuset, quod non revera meas opiniones, sed alias plane insanas, mihi a se per calumniam affictas, impugnet ; vel etiam quod non sperarit illam unquam ad manus meas esse perventuram. Nam sane patet ex stylo non eo instituto fuisse conscriptam, ut Objectionibus in meas Meditationes factis annumeraretur ; patetque etiam ex aliis illis Tractatibus, quos à me noluit videri (quid enim in iis pejus quàm in ipsa potuit esse ?) ; patet denique ex mira ejus AT VII, 571 licentia opiniones à meis quammaxime diversas mihi affigendi : neque enim Elzevier, p. 153 tanta usus fuisset, si hoc sibi unquam à me publice exprobatum iri putasset. Ideoque, quod ipsam acceperim, non sane illi, sed Societati, ac tibi, maximas gratias habeo atque ago. Vellemque ut ea qualiscunque occasio, quae mihi nunc datur, gratiam referendi, cum ejus in me injuriarum dissimulatione, potius quàm cum aliqua ultione, conjungi posset, ne id mea causa facere videar : quod revera non committerem, nisi etiam ad laudem Societatis, et tuam, veritatumque scitu perutilium patefactionem, conducere existimarem. Sed, cum R. P.* Mathesim doceat in vestro Collegio Parisiensi, quod spectari potest ut primarium totius orbis terrarum, Mathesis autem sit facultas, qua ego praecipue uti dicor : ut nullus est in tota vestra Societate qui authoritate sua plus possit ad meas opiniones impugnandas, Elzevier, p. 154 ita nullus etiam est cujus errores ea in re admissi facilius vobis omnibus tribuerentur, si de ipsis tacerem. Multi enim sibi persuaderent illum unum ex universo vestro corpore fuisse delectum ad judicium de meis ferendum, ideoque non minus ei soli, quàm vobis omnibus simul sumptis, hac de re credi oportere, nec etiam aliter de vobis, quàm de ipso, esse judicandum. Ac praeterea consilium sequutus est, ut ad cognitionem veritatis aliquandiu impediendam et retardandam valde efficax, sic ad ipsam plane supprimendam non sufficiens, quodque, cum tandem detegeretur, nullo vobis honori esset. Quippe non conatus est AT VII, 572 meas opiniones rationibus refutare, sed alias plane ineptas et absurdas, verbis fere meis expressas, pro meis proposuit, ac tanquam refutatione indignas derisit. Quo artificio facile Elzevier, p. 155 omnes eos, qui me non norunt nec scripta mea viderunt, ab iis legendis avertisset, ac etiam eos, qui viderunt quidem, sed nondum satis intelligunt, hoc est fere omnes qui viderunt, ab ipsis ulterius examinandis revocasset : nunquam enim suspicati fuissent hominem religiosum, praesertim ex vestra Societate, adeo confidenter opiniones pro meis proponere, et irridere, quae revera meae non essent. Atque ad hoc multum juvisset, quod suam Dissertationem non palam omnibus, sed privatim tantum amicis suis lectitasset : ita enim facile cavisset, ne ulli eam viderent, qui possent ejus figmenta dignoscere ; ac caeteri majorem ei fidem ideo habuissent, quod putassent eum nolle ipsam in lucem edere, ne famae meae noceret, ac mihi esse amicum. Nec interim fuisset periculum ne à non satis Elzevier, p. 156 multis legeretur : nam, si tantum Sociis suis, in vestro Parisiensi Collegio, id quod sperabat persuasisset, hinc facile ad omnes alios vestrae Societatis, toto orbe sparsos, eadem opinio transiisset ; atque ab his etiam ad alios homines fere omnes, qui Societatis vestrae authoritati credidissent. Nec sane mirarer, si hoc contigisset : nam, cum vestri sint semper suis quisque studiis quammaxime occupati, fieri non potest ut singuli examinent omnes novos libros, qui quotidie magno numero prodeunt in lucem, sed crediderim expectari judicium ejus, qui primus ex Societate AT VII, 573 quemque librum legendum suscipit, ac prout ille de eo judicat, caeteros postea vel etiam legere, vel abstinere. Jamque mihi videor ejus rei fecisse experimentum circa Tractatum quem edidi de Meteoris : cum enim partem Philosophiae Elzevier, p. 157 contineat, quae, nisi admodum fallor, accuratius et verius in ipso explicatur, quàm in ullis scriptis aliorum, nullam puto esse causam cur Philosophi, qui Meteora singulis annis in unoquoque ex vestris Collegiis docent, illum praetermittant, quam quia forte, falsis de me R. P.* judiciis credentes, nunquam legerunt. At quandiu tantum illa ex meis, quae ad Physicam aut Mathesim pertinebant, impugnavit, parum curavi. Cum autem in sua Dissertatione principia illa Metaphysica, quorum ope Dei existentiam realemque humanae animae à corpore distinctionem demonstravi, non rationibus, sed maledictis, evertenda susceperit, harum veritatum cognitio tanti est momenti, ut nemini probo possit displicere, quod ea, quae de illis scripsi, pro viribus defendam. Nec sane difficulter id praestabo : cum enim Elzevier, p. 158 mihi nihil aliud quàm nimiam dubitationem objecerit, non opus est, ad ostendendum quàm injuste ipsam mihi affingat, ut referam loca omnia mearum Meditationum, in quibus eam diligenter, ac, ni fallor, accuratius quam ullus alius cujus scripta habeamus, refutavi et sustuli ; sed satis est si moneam ejus quod expresse scripsi, initio meae responsionis ad tertias Objectiones : nempe nullas dubitandi rationes AT VII, 574 fuisse à me propositas, eo fine ut ipsas persuaderem, sed contra ut refutarem ; eodem plane modo, quo Medecinae scriptores morbos describunt, quorum curandorum Methodum volunt docere. Quis tam audax et tam impudens in calumniando unquam fuit, ut accusaret Hippocratem aut Galenum, quod causas ex quibus morbi nasci solent exponant, atque inde concluderet, ipsos nihil aliud docere Elzevier, p. 159 quàm Methodum aegrotandi ? Certe, qui tantam in R. P.* audaciam fuisse sciunt, non facile sibi persuaderent ipsum hac in re privato tantum consilio usum esse, nisi ego ipse testarer, notumque facerem quo pacto, et ea quae prius in me scripserat, non probata sint à vestris, et ultima ejus Dissertatio tuo jussu ad me fuerit missa. Quod cum nullibi commodius possim quàm in hac epistola, non abs re esse puto eam simul cum Notis meis in Dissertationem edi curare.

Atque, ut ego etiam ex ipsa fructum percipiam, dicam hic aliquid de Philosophia quàm conscribo, et quam, nisi quid obstiterit, post annum unum aut alterum in lucem edere decrevi. Cum, anno 1637, nonnulla ejus Specimina vulgarem, nihil non facere conatus sum, ut praecaverem invidiam, quàm mihi, licet AT VII, 575 indigno, imminere advertebam ; Elzevier, p. 160 haec causa fuit cur nomen meum istis Speciminibus praefigi noluerim, non, ut quibusdam forte visum est, quod rationibus in iis contentis non fiderem, vel eorum me puderet ; haecque etiam fuit causa, cur declararim expressis verbis, in Dissertatione de Methodo, pag. 66, mihi non in animo esse ut, dum viverem, Philosophia mea vulgaretur. Quo in instituto adhuc manerem, si, ut sperabam et ratio postulabat, hoc me, saltem aliqua ex parte, invidia liberasset. At plane secus accidit. Ea enim est fortuna Speciminum meorum, ut, quamvis non à multis intelligi potuerint, quia tamen a nonnullis, iisque maxime ingeniosis et doctis, qui ea dignati sunt examinare curiosius, multas veritates, nondum antea vulgatas, continere comperta sunt, haec fama transierit ad multos, qui statim ideo sibi persuaserunt Elzevier, p. 161 me aliquid in Philosophia certi et nullis controversiis obnoxii posse explicare. Unde sequutum est, ut maxima quidem pars, nempe non tantum ii qui extra scholas libere philosophantur, sed plaerique etiam ex iis qui docent, praesertim juniores, et qui magis ingenio quam immerita doctrinae fama nituntur, ac verbo omnes qui amant veritatem, integram à me Philosophiam in lucem edi optarint. Sed alia pars, ii scilicet qui docti videri malunt quàm esse, jamque aliquod nomen inter eruditos ex eo se habere putant, quod de scholae contraversiis acriter disputare didicerint, timentes ne, detecta veritate, controversiae istae abrogentur, ac simul eorum doctrina omnis abeat in contemptum, meaeque Philosophiae editione veritatem detectum iri existimantes, non ausi quidem sunt Elzevier, p. 162 aperte AT VII, 576 ostendere se non cupere ut ederetur, sed summa in me invidia exarserunt. et quidem perfacile mihi fuit hos ab aliis distinguere. Qui enim Philosophiam meam optarunt, optime recordati sunt me de illa, dum viverem, non vulganda consilium sumpsisse, ac nonnulli etiam sunt conquesti quod eam mallem nepotibus quàm coaevis meis concedere, quanquam omnes ingenui, causam cur id facerem advertentes, et mihi non deesse voluntatem publicis commodis serviendi, non ideo minus me amarint. Qui autem ipsam timuerunt, nullo modo id recordati sunt, aut saltem credere noluerunt, sed contra supposuerunt ejus me editionem promisisse : hinc vocabar apud illos celebris promissor ; hinc comparabar nonnullis, qui librorum, quos à se scribi simulabant, editionem Elzevier, p. 163 per multos annos frustra minati sunt ; hincque etiam R. P.* ait hoc tandiu à me expectari, ut deinceps sit desperandum : ridicule profecto, si putat aliquid ab homine nondum sene potuisse diu expectari, quod ab aliis in multis saeculis nondum est praestitum ; ac imprudenter, quod, ubi me conatur vituperare, talem esse concedat, ut id à me intra paucos annos diu potuerit expectari, quod ego ab illo intra sexcentos, si tandiu vita utriusque prorogaretur, non expectarem. Hujusmodi autem homines, cum plane sibi persuaderent me decrevisse Philosophiam illam, quàm metuebant, emittere statim atque esset parata, non modo eas opiniones, quae in scriptis jam à me editis explicantur, sed etiam praecipue istam Philosophiam, sibi nondum cognitam, multis maledictis, qua occultis, qua etiam Elzevier, p. 164 apertis et publicis, sunt prosequuti, ut scilicet vel me ab ea edenda absterrerent, AT VII, 577 vel editam statim everterent, et tanquam in cunis suffocarent. Risi quidem initio illorum conatus, et quanto vehementiores in meis impugnandis esse animadverti, tanto pluris me ab ipsis fieri existimavi. Sed ubi eorum numerum in dies augeri vidi, atque, ut fit, multo diligentiores eos esse ad occasiones mihi nocendi quaerendas, quàm ullos benevolentes ad me protegendum, veritus ne forte clandestinis moliminibus aliquid possint, ac ne otium meum magis interturbent, si permaneam in instituto Philosophiam meam non edendi, quàm si aperte ipsis me opponam, at, praestando id totum quod timent, ne amplius timendum habeant efficiam : pauca illa omnia, quae de Philosophia cogitavi, publici juris Elzevier, p. 165 facere institui, ac contendere ut, si vera sint, à quamplurimis recipiantur. Quapropter illa non eodem ordine ac stylo proponam, quo magnam eorum partem ante conscripsi, eo in Tractatu cujus argumentum in Dissertatione de Methodo explicui, sed alio ad scholarum usum magis accommodato, brevibus scilicet articulis singulas quaestiones includendo, talique ordine ipsas exequendo, ut sequentium probatio ex solis praecedentibus dependeat, omnesque in unum corpus redigantur. Qua ratione spero me veritatem eorum omnium, de quibus in Philosophia solet disputari, tam clare esse expositurum, ut quicunque illam quaerent, perfacile ipsam ibi sint inventuri. Quaerunt autem profecto veritatem juvenes omnes, AT VII, 578 cum primum ad discendam Philosophiam se accingunt. Quaerunt Elzevier, p. 166 etiam illam caeteri omnes cujuscunque aetatis, cum soli apud se de rebus Philosophicis meditantur, easque in proprium usum examinant. Sed et Principes omnes, et Magistratus, aliive qui Academias aut Gymnasia instituunt, sumptusque suppeditant ut Philosophia in iis doceatur, non nisi veram, quantum fieri potest, volunt doceri ; nec patiuntur dubias et controversas opiniones ibi ventilari, ut ex disputandi consuetudine subditi magis contentiosi, et refractarii, et pertinaces, atque ideo superioribus suis minus obsequentes, et seditionibus commovendis aptiores evadant, sed tantum ob spem veritatis, quàm ex istis disputationibus aliquando emersuram plaerique sibi persuadent ; vel si jam longa experientia sint edocti quam raro illa hoc pacto reperiatur, adeo tamen ipsam curant, ut etiam perexiguam Elzevier, p. 167 ejus spem non putent esse negligendam. Nulla autem unquam gens fuit tam fera aut tam barbara, tamque à recto usu rationis, quo solo homines sumus, abhorrens, ut apud se doceri voluerit opniones, quae pugnarent contra cognitam veritatem. Atque ideo non dubium est, quin veritas opinionibus omnibus ab ea diversis, quantumlibet inveteratis et pervulgatis, sit praeferenda ; et quin omnes ii, qui alios docent, ipsam pro viribus quaerere atque inventam docere teneantur. Sed nempe non creditur eam fore in nova illa Philosophia quàm promitto. Non verisimile est me unum plus vidisse, quàm sexcenta millia ingeniosissimorum virorum, qui opiniones in scholis vulgo receptas sequuti AT VII, 579 sunt ; viae tritae ac cognitae novis ac ignotis sunt semper tutiores ; praesertim propter Theologiam, cum qua Elzevier, p. 168 veterem et vulgarem Philosophiam optime consentire multorum annorum experientia jam docuit, de nova autem incertum est. Ideoque ne forte, imperitam multitudinem novitatis avidam ad se alliciendo, paulatim crescat et vires sumat, Scholarumque sive Academiarum pacem et quietem perturbet, vel etiam in Ecclesia novas haereses adducat, mature prohibendam atque extinguendam esse quidam contendunt. Ego vero contra respondeo, me quidem mihi nihil arrogare, nec profiteri me plus videre quàm caeteros ; sed hoc forte mihi profuisse, quod, cum proprio ingenio non multum fidam, planas tantum et faciles vias sim sequutus. Nam, si quis per ipsas magis promoveat quàm alii, multo majori ingenio praediti, per salebrosas et impenetrabiles illas quas sequuntur, non est mirandum. Elzevier, p. 169 Addo me nolle ut mihi credatur de veritate eorum quae promitto, sed ut ex iis Speciminibus quae jam dedi judicetur. Non enim ibi unam aut alteram, sed plus sexcentis quaestionibus explicui, quae sic à nullo ante me fuerant explicatae ; ac quamvis multi hactenus mea scripta transversis oculis inspexerint, modisque omnibus refutare conati sint, nemo tamen, quod sciam, quicquam non verum potuit in iis reperire. Fiat enumeratio quaestionum omnium, quae in tot saeculis, quibus aliae Philosophiae viguerunt, ipsarum ope solutae sunt, et forte nec tam multae, nec tam illustres invenientur. Quinimo profiteor ne unius quidem quaestionis AT VII, 580 solutionem, ope principiorum Peripateticae Philosophiae peculiarium, datam unquam fuisse, quàm non possim demonstrare esse illegitimam et falsam. Elzevier, p. 170 Fiat periculum, proponantur, non quidem omnes, neque enim operae pretium puto multum temporis ea in re impendere, sed paucae aliquae selectiores : stabo promissis. et moneo tantum, ne captioni locum relinquam, loquendo de principiis Peripateticae Philosophiae peculiaribus, me excipere illas quaestiones, quarum solutiones desumptae sunt vel a sola experientia omnibus hominibus communi, vel à consideratione figurarum et motuum quae Mathematicorum propria est, vel denique in Metaphysicis à communibus illis notionibus quas à me admitti, ut et praecedentia, ex Meditationibus meis apparet. Addo etiam, quod forte videbitur esse paradoxum, nihil in ea Philosophia esse, quatenus censetur Peripatetica, et ab aliis diversa, quod non sit novum ; nihilque Elzevier, p. 171 in mea, quod non sit vetus. Nam, quantum ad principia, ea tantum admitto, quae omnibus omnino Philosophis hactenus communia fuere, suntque idcirco omnium antiquissima ; et quae deinde ex iis deduco, jam ante in ipsis contenta et implicita fuisse tam clare ostendo, ut etiam antiquissima, utpote humanis mentibus à natura indita, esse appareat. Contra autem principia Philosophiae vulgaris, eo saltem tempore quo ab Aristotele aliisve inventa sunt, erant nova, nec jam meliora putari debent quàm tunc fuere ; nihilque ex iis deducitur quod non sit controversum, et ex more scholarum à singulis Philosophis mutari possit, ac AT VII, 581 proinde quod non sit maxime novum, cum quotidie adhuc renovetur. Quantum ad Theologiam, cum una veritas alteri adversari nunquam possit, esset Elzevier, p. 172 impietas timere, ne veritates in Philosophia inventae iis quae sunt de fide adversentur. Atque omnino profiteor nihil ad religionem pertinere, quod non aeque ac etiam magis facile explicetur per mea principia, quam per ea quae vulgo recepta sunt. Jamque hujus rei mihi videor specimen dedisse satis luculentum, in fine meae responsionis ad quartas Objectiones, circa quaestionem in qua omnium difficillime Philosophia cum Theologia solet conciliari. et idem in aliis quibuslibet, si opus fit, praestare paratus sum, ac etiam ostendere multa e contra esse in vulgari Philosophia, quae revera pugnant cum iis quae in Theologia sunt certa, etsi id vulgo à Philosophis dissimuletur, vel ob longam iis credendi consuetudinem non advertatur. Non etiam metuendum est, ne meae opiniones, Elzevier, p. 173 imperitam et novitatis avidam multitudinem alliciendo, nimis crescant ; cum e contra doceat experientia ipsas praecipue à peritioribus probari, quos non novitate, sed sola veritate, allicientes, nimium crescere non possunt. Nec magis metuendum est, ne Scholarum pacem perturbent ; sed contra, cum omnes Philosophi tot controversiis se mutuo vexent, ut nunquam majore in bello esse possint quàm jam sunt, nulla melior ratio est AT VII, 582 ad pacem inter ipsos conciliandam, haeresesque etiam, quae quotidie ex istis controversiis repullulant, minuendas, quàm si verae opiniones, quales meas esse jam probavi, recipiantur : earum enim clara perceptio omnem dubitandi ac disputandi materiam tollet. Atque ex his patet, nullam revera esse rationem, ob quàm nonnulli tanto studio reliquos homines ab iis cognoscendis Elzevier, p. 174 velint avertere : nisi quod, nimis evidentes et certas eas esse existimantes, vereantur ne obsint famae doctrinae, quàm ipsi ex aliarum minus probabilium cognitione quaesiverunt. Adeo ut haec ipsa illorum invidia non exiguum sit veritatis meae Philosophiae argumentum. Sed ne forte hic videar de invidia falso gloriari, ac solam Dissertationem R. P.* in testimonium vocare posse, dicam quid nuper in recentissima harum Provinciarum Academia contigerit.

Doctor quidam Medicinae, vir acerrimi ac perspicacissimi ingenii, atque ex eorum numero qui, quamvis Scholarum Philosophiam recte didicerint, quia tamen ei non credunt et sunt ingenui, non ideo multum superbiunt, nec se admodum doctos esse fingunt, ut aliis quibusdam in more est, qui ipsa sunt inebriati : legit Dioptricam Elzevier, p. 175 meam et Meteora, cum primum edita sunt in lucem, ac statim aliqua in iis verioris Philosophiae principia contineri judicavit. Quae colligendo diligentius, et alia ex iis deducendo, ea fuit sagacitate, ut intra paucos menses integram inde Physiologiam concinnarit, AT VII, 583 quae, cum privatim à nonnullis visa esset, eis sic placuit, ut Professionem Medicinae, ibi tunc forte vacantem, pro illo, qui antea ipsam non ambiebat, à Magistratu petierint et impetrarint. Ita professor factus officii sui esse putavit ea potissimum docere, propter quae ad illud munus vocatus fuisse videbatur : praesertim cum ipsa vera esse, ac quaecunque cum iis pugnant falsa, judicaret. Sed cum id agendo magnam, pro ratione loci, haberet auditorum frequentiam, quidam statim ex ejus collegis, ipsum sibi praeferri advertentes, Elzevier, p. 176 manifeste inviderunt, ac persaepe apud Magistratum conquesti sunt, petentes ut ei nova ista docendi ratio prohiberetur. Nec tamen aliud tribus annis potuerunt impetrare, quàm ut hortaretur ad vulgaris, tum Philosophiae, tum Medicinae principia simul cum suis docenda, ut ita auditores ad aliorum etiam scripta legenda pararet. Sentiebat enim prudens Magistratus, si nova ista vera essent, prohiberi non debere ; si autem falsa, non opus esse, quia sponte intra paucos menses essent collapsura. Cum autem e contra crescerent in dies, excolerenturque potissimum ab honestissimis et ingeniosissimis quibusque, magis quàm ab humilioribus aut junioribus, qui facilius invidorum authoritate aut consilio ab iis audiendis revocabantur : novam etiam provinciam Magistratus Medico Elzevier, p. 177 dedit, ut nempe Problemata Physica, tum Aristotelis, tum aliorum, certis diebus, lectione extraordinaria explicaret, atque ita majorem haberet occasionem, quàm in sola sua Medicina AT VII, 584 de omnibus Physicae partibus agendi. et quievissent fortasse deinceps reliqui ejus Collegae, ac veritati locum dedissent, nisi unus inter caeteros, qui tunc erat illius Academiae Rector, omnes suas in eum machinas intendere decrevisset. Ut autem cujus generis adversarios habeam appareat, hunc paucis hic describam. Cluet Theologus, Concionator, Disputator ; magnamque sibi apud plebejos homines gratiam potentiamque conciliavit, ex eo quod, modo in Romanam Religionem, modo in alias quascunque à sua diversas, modo in potentiores invehendo, ferventem et indomitum pietatis Elzevier, p. 178 zelum prae se ferat, interdumque etiam dicteriis scurrilibus plebeculae aures demulceat ; quodque, multos quotidie libellos, sed à nemine legendos, emittendo, varios Authores, sed saepius contra se quàm pro se facientes, ac forte ex indicibus tantum notos, citando, et de quibuslibet scientiis, tanquam si earum gnarus esset, audacissime, sed et imperitissime, loquendo, admodum doctus indoctis videatur. Peritiores autem, qui sciunt quam importunus in aliis provocandis semper fuerit, ac quàm saepe, ubi fuit disputandum, convitia pro rationibus attulerit, turpiterque victus discesserit, si sint diversae ab ipso religionis, palam irrident et contemnunt, eumque jam publice nonnulli sic exceperunt, ut nihil novi deinceps in ipsum scribi posse videatur ; si vero AT VII, 585 cum illo in religione consentiunt, Elzevier, p. 179 esti quantum possunt excusent et tolerent, in animo tamen non probant. Postquam hic homo aliquandiu Rector fuit, contigit ut, cum theses Medico Praeside ab ejus auditoribus defendebantur, non daretur ipsis libertas ad argumenta quae proponebantur respondendi, sed scholasticis et importunis supplosionibus turbarentur. Quas supplosiones non dico a Theologo per amicos fuisse excitatas, neque enim scio, sed antea non fiebant ; atque audivi à fide dignis, qui adfuerant, nullo eas nec respondentium nec Praesidis merito potuisse contingere, cum semper prius inciperent quam ipsi mentem suam explicuissent. et interim rumor spargebatur, novam ibi Philosophiam male defendi, ut scilicet inde inferrent homines, non dignam esse quae publice doceatur. Contigit etiam, cum frequentes disputationes Elzevier, p. 180 sub praesidio Medici haberentur, ac Theses minus curiose, ad arbitrium respondentium, ex variis et inconnexis quaestinonibus conflarentur, ut in quadam Thesi posuerint : ex mente et corpore non fieri unum ens per se, sed per accidens ; vocando scilicet ens per accidens id omne quod ex duabus substantiis plane diversis constaret, nec ideo negando unionem substantialem qua mens corpori conjungitur, nec utriusque partis aptitudinem naturalem ad istam unionem, ut patebat ex eo quod statim postea subjunxissent : illas substantias dici incompletas, ratione compositi quod ex earum unione oritur : AT VII, 586 adeo ut nihil in ipsis posset reprehendi, nisi forsan modus loquendi minus in scholis usitatus. At vero haec satis magna occasio visa est Rectori Theologo ad Medicum circumveniendum, haereseosque Elzevier, p. 181 condemnandum, et ita, vel invito Magistratu, si res ut sperabat successisset, de Professione deturbandum. Nec obstitit quod, ubi Medicus advertit eam ab illo thesim non probari, statim ipsum et reliquos ibi Theologiae Professores adierit, iisque mentem suam explicando, affirmarit se nihil adversus Theologiam ipsorum, et suam, sensisse aut scribere voluisse. Nam paucis post diebus Theses edidit, quibus, ut mihi certo nuntiatum est, hunc titulum voluit praefigere : Corollaria admonitoria, ex authoritate S. S. Facultatis Theologicae ad studiosos proposita ; et addito : Sententiam Taurelli, quem Heidelbergenses Theologi appellarunt Atheum Medicum, et vertiginosi juvenis Gorlaei, qua statuitur homo esse ens per accidens, multis impingere modis in Physicam, Metaphysicam, Pneumaticam et Theologiam Elzevier, p. 182 etc. ; ut nempe, iis subsignatis a reliquis omnibus illius loci Professoribus Theologiae ac Concionatoribus (si tamen subsignassent, id enim ignoro), mitteret ex collegis, qui dicerent Magistratui Medicum, ecclesiastico concilio, cum Taurello et Gorlaeo, quos Authores forte nunquam legit, mihi certe sunt ignoti, haereseos esse damnatum : ut ita non posset Magistratus, cum plebis gratia, eum diutius in Professorem retinere. Sed cum jam Theses istae essent sub praelo, forte ad AT VII, 587 manus quorundam e Magistratu pervenerunt, qui Theologum ad se vocatum officii admonuerunt, atque ut titulum saltem mutaret, Facultatisque Theologicae publica authoritate ad calumnias suas non abuteretur, effecerunt. At nihilominus perrexit in Thesibus edendis ; ac de iis, ad imitationem R. P.*, per Elzevier, p. 183 triduum disputavit. et quia parum materiae in ipsis fuisset, si egisset tantum de illa logomachia : an compositum ex duabus substantiis dicendum sit ens per accidens, necne, alias quasdam quaestiones huic adjunxit, quarum praecipua erat de formis substantialibus reum materialium, quas omnes, excepta anima rationali, Medicus negarat ; ille autem, quibuscunque potuit rationibus, ipsas fulcire ac, tanquam Peripateticae Scholae Palladium, defendere conatus est. Atque, ut hic non videar sine causa me alienis controversiis immiscere, praeterquam quod in Thesibus suis nomen meum expresserat, ut et Medicus saepe in suis, etiam inter disputandum me nominabat, quaerebatque ab opponente mihi nunquam viso, num ipsi argumenta suggessissem ; et indignissima comparatione utens, ajebat eos, quibus Elzevier, p. 184 vulgaris Philosophandi ratio displicet, aliam à me expectare, ut Judaei expectant suum Eliam, qui eos deducat in omnem veritatem. Cum autem per triduum sic triumphasset, Medicus, qui praevidebat se, si taceret, à multis habitum iri pro AT VII, 588 victo, si autem publicis disputationibus se defenderet, strepitus, ut antea, fore paratos ad impediendum ne audiretur : sumpsit consilium de responsione ad Theologi Theses edenda, in qua quidem ea omnia, quae in istis Thesibus contra se aut sua dogmata continebantur, solidis rationibus refutaret ; sed interim earum Authorem tam blande ac tam honorifice compellaret, ut ipsum sibi conciliare conaretur, aut saltem exulceratum ejus animum non irritaret. Ac revera responsionem illam suam ita concinnavit, ut multi, qui legerunt, existimarint nihil in Elzevier, p. 185 ea esse, de qua Theologus queri posset, nisi quod ibi vir pius et ab omni maledicendi studio alienus diceretur. Sed etsi verbis non laederetur, sibi tamen magnam injuriam à Medico factam esse putabat, quia rationibus victus erat, et quidem rationibus ex quibus videbat aperte sequi se esse calumniatorem, et rerum quas jactaverat imperitum. Cui malo nullum aliud remedium potuit reperire, quam ut potentia uteretur, ac responsionem illam sibi odiosam in urbe sua prohiberi curaret. Audiverat forsan quod de Aristotele quidam dicunt, ipsum, cum Philosophorum se antiquiorum opiniones solide refutare non posset, alias quasdam valde absurdas ipsis affinxisse, nempe illas quae in ejus scriptis leguntur, ac ne fraus à posteris detegeretur, omnes eorum libros diligenter perquisitos comburi Elzevier, p. 186 curasse. Quod noster, ut fidelis Peripateticus, imitari AT VII, 589 conatus, congregavit Senatum suum Academicum, de libello in se à Collega edito conquestus est, eum prohibendum ac totam istam turbatricem Academiae Philosophiam eliminandam esse dixit. Assenserunt plaerique. Tres ex eorum numero, delegati ad Magistratum, idem ibi conquesti sunt. Magistratus, ut eis satisfaceret, pauca quaedam exemplaria à Bibliopola auferri jussit : quo factum est, ut reliqua cupidius emerentur, ac curiosius legerentur. Cumque nihil in iis appareret, de quo Theologus juste queri posset, praeter solam vim rationum, quas declinare non poterat, omnes eum irriserunt. Ipse vero interim non cessabat ; congregabat quotidie Senatum suum Academicum, ut ei aliquid de ista infamia impertiret. Magna pro Elzevier, p. 187 ipso re erat : quaerendae erant rationes, cur responsionem Medici ac totam ejus Philosophiam damnari vellet, nec ullas poterat invenire. At nihilominus prodiit tandem in lucem judicium, nomine Senatus Academici, sed quod soli Rectori tribuere aequius est. Cum enim in omnibus conventiculis, quae congregabat, sederet ut judex essetque idem acerbissimus accusator, Medicus autem nec audiretur, nec unquam adesset, quis dubitat quin facile maximam suorum Collegarum partem eo quo voluit pertraxerit, ac suffragiorum numero alios à se dissentientes superarit ? cum praesertim aliqui eandem quàm ille, vel etiam majorem, haberent occasionem Medicum odio prosequendi ; ac alii, viri pacifici, Rectori AT VII, 590 suo, quem noverant esse mordacem, non libenter contradicerent. Hocque etiam insigne, Elzevier, p. 188 quod nullus ex ipsis ut istius judicii approbator nominari voluerit, sed unus, nec Medico ulla familiaritate conjunctus, nec mihi unquam notus, ne particeps fieret infamiae quàm inde sequuturam esse praevidebat, expresse petierit, ut nomen suum, tanquam non approbantis, in eo poneretur. Istius autem judicii exemplar hic apponam, tum quia forte Reverentiae tuae non erit ingratum scire quid in his regionibus inter literatos agatur, tum etiam ut, quantum in me est, impediam ne post aliquot annos, cum leves chartulae, in quibus impressum est, erunt forte omnes disperditae, utantur ejus authoritate maledici, ac fingant justas aliquas in eo fuisse rationes ad Philosophiam meam condemnandam. Nomen tantum Academiae tacebo, ne quod heri aut nudiustertius turbulentus ejus Rector Elzevier, p. 189 imprudenter fecit, ac fortasse cras vel perendie alius mutabit, ei apud exteros dedecori vertatur.

Iudicium sub nomine Senatus
Academici ** editum.

Professores Academiae*, cum non sine gravi dolore vidissent libellum in lucem editum, mense Febr. ⅭⅼↃ.ⅼↃ.Ⅽ.ⅩⅬⅡ. AT VII, 591 hoc praescripto titulo : Responsio seu Notae ad corollaria Theologico-Philosophica, etc. ; eumque ad singulare ejusdem Academiae detrimentum et ignominiam, excitandasque in aliorum animis sinistras suspiciones, spectare animadverterent ; visum illis fuit, omnes et singulos certiores facere :

Primo, displicere sibi eum agendi modum, quo collega alius in alium libros aut libellos publice edat, praesertim expresso nomine ; idque ob theses, aut corollaria, de rebus in Academia Elzevier, p. 190 controversis, nullius nomine edito, disputata.

Deinde, se improbare eam propugnandi pro nova et praesumpta philosophia rationem, quae in praedicto libello frequentatur ; utpote cum verborum insolentia conjunctam, in eorum opprobrium, qui hic et alibi contrariam et vulgarem, omnibusque in Academiis receptam, philosophiam ut veriorem profitentur. Veluti, cum auctor praedicti libelli dicit : Pag. 6. Jamdiu enim pernovi magnos meorum auditorum progressus, quos brevissimo temporis spatio apud me faciunt, quosdam male habere. Pag. 7 . Termini, quibus alii ad nodos solvendos uti solent, nunquam ingeniis paulo perspicacioribus plene satisfaciunt, sed solis tenebris et nebulis animos eorum replent. Ibidem. Verus sensus multo melius et promptius ex me percipitur, 1460 . quàm vulgo ex aliis : Elzevier, p. 191 probat ipsa experientia quàm multi meorum discipulorum in publicis disputationibus cum honore jam saepius exhibuerunt, postquam tantum paucos aliquot menses mea institutione AT VII, 592 fuissent usi. Nullus autem dubito quin quilibet mortalium, cui tantum est sanum sinciput, hic nihil quicquam culpandum, sed omnia laudanda, censeat. Pag. 9. Misera illa entia (scilicet formas substantiales, et qualitates reales) nullius plane usus esse perspeximus, nisi forte ad excoecanda studiosorum ingenia, et ipsis in locum doctae illius ignorantiae, quàm tantopere commendas, fastosam quandam aliam ingorantiam obtrudendam. Pag. 15. Contra vero, ex opinione formas substantiales statuente, facillimus est prolapsus in sententiam eorum, qui animam dicunt corpoream et mortalem. Pag. 20. Quaeri posset, annon Elzevier, p. 192 illa philosophandi ratio potius Choraebo aliquo digna sit censenda, quae ad unum principium activum, nempe formam substantialem, omnia revocare solet. Pag. 25 . Atque hinc patet, non illos qui formas substantiales negant, sed potius eos qui illas astruunt, eo tandem per solidas consequentias adigi posse, ut fiant aut athei aut bestiae. Pag. 39. Propterea quod causae, ab aliis hactenus etiam in minimis propositae, sint ut plurimum quàm maxime jejunae et à vero alienae, nec animo veritatis cupido satisfaciant.

Tertio, se rejicere novam istam Philosophiam : primo, quia veteri Philosophiae, quàm Academiae toto orbe terrarum hactenus optimo consilio docuere, adversatur, ejusque fundamenta subvertit ; deinde, quia juventutem a vetere et sana Philosophia avertit, impeditque quo minus Elzevier, p. 193 ad culmen AT VII, 593 eruditionis provehatur : eo quod, istius praesumptae Philosophiae adminiculo, technologemata, in auctorum libris professorumque lectionibus et disputationibus usitata, percipere nequit ; postremo, quod ex eadem variae, falsae et absurdae opiniones partim consequantur, partim ab improvida juventute deduci possint, pugnantes cum caeteris disciplinis et facultatibus, atque inprimis cum orthodoxa Theologia.

Censere igitur ac statuere, omnes philosophiam in hac Academia docentes in posterum à tali instituto atque incepto abstinere debere, contentos modica libertate dissentiendi in singularibus nonnullis opinionibus, ad aliarum celebrium Academiarum exemplum, hic usitata : ita ut veteris et receptae philosophiae fundamenta non labefactent, et in eo etiam atque etiam laborent, ut Academiae tranquillitas in omnibus sarta tecta conservetur. Elzevier, p. 194 * die XVI. Martij, 1642.

Est autem notatu dignum, hoc judicium editum fuisse, cum jam aliquandiu risissent homines, quod Rector librum Medici supprimi maluisset, quam ad ipsum respondere ; nec proinde esse dubitandum, quin omnes rationes, saltem eae quae ab illo potuerunt excogitari ad istud factum excusandum, hic expressae sint. Eas ergo, si placet, percurramus. Primo dicitur libellum Medici spectare ad detrimentum et ignominiam Academiae, ac etiam ad sinistras opiniones in aliorum animis excitandas : quod non aliter possum interpretari, quàm quod hac occasione homines sint AT VII, 594 suspicaturi, vel potius cognituri, Academiae Rectorem fuisse imprudentem, quod manifestae veritati se opponeret, ac malignum, quod rationibus victus authoritate tamen Elzevier, p. 195 vincere conaretur. Sed jam illa ignominia cessavit, quia non amplius est Rector ; nec Academiae tantum dedecoris est, quod hunc habeat adhuc in Professorem, quàm honoris, quod habeat etiam Medicum, modo se illo indignam non praestet. Dicitur secundo ei displicere unum collegam in alium libros edere, praesertim expresso nomine. Sed ob hanc rationem ipse potius Rector, qui in hoc judicio erat accusator et Praeses, solus reus esse debuisset, solusque erat condemnandus. Ipse enim antea, non lacessitus, libellos duos, Thesium nomine, in collegam suum ediderat, eosque etiam S. S. Facultatis Theologicae authoritate munire conatus erat, ut innocentem circumveniret ac per calumniam everteret. Ac ridiculum est, si se excuset quod nomen ejus non posuerit, cum ipsamet ejus verba ante Elzevier, p. 196 edita citarit, eumque ita designarit, ut nemo posset dubitare quin ille esset quem impugnabat. Medicus autem ei tam modeste respondit, ac nomen ejus tot elogiis ornavit, ut non contra ipsum, sed amice potius ad ipsum scripsisse, ac eum honoris tantum nominasse, fuerit credendum : ut et revera creditum fuisset, si Theologus rationes, utcunque saltem probabiles, ad eas Medici refellendas AT VII, 595 habuisset. Quid autem iniquius esse potest, quam quod Rector Collegam suum injuriarum reum faciat, ob id unum, quod tam manifestas et veras rationes attulerit, ad rejicienda crimina haereseos et atheismi quae sibi ab illo fuerant imposita, ut se ab ipso per calumniam circumveniri non passus sit ? At nempe improbat Theologus eam propugnandi pro nova et praesumpta Philosophia rationem quam Elzevier, p. 197 in Medici libello ait frequentari ; utpote cum verborum insolentia conjunctam, in opprobrium eorum qui vulgarem ut veriorem profitentur : Ipse scilicet vir modestissimus verborum insolentiam in alio reprehendit, quàm tamen revera nullam fuisse quisque potest agnoscere, si tantum consideret ipsa loca hic citata, quae hinc inde ex Medici libro, ut omnium maxime insolentia atque ad invidiam concitandam aptissima, excepta sunt ; praesertim si etiam notetur, nihil esse usitatius in scholis philosophorum, quàm ut quisque sine ullis verborum delinimentis id quod sentit loquatur, atque ideo solas suas opiniones veras esse, aliasque omnes falsas, affirmet : assuefecit enim illos disputandi usus isti libertati, quae forte in iis qui urbaniorem vitam sequuntur durior esset. Item plaeraque ex verbis, Elzevier, p. 198 quae hic citantur tanquam si contra omnes omnium locorum Philosophos invidiose dicta essent, non nisi de solo Theologo esse intelligenda, ut ex libro Medici clarum est ; nec in plurali numero, et tanquam de tertia persona, fuisse prolata, nisi tantum ut illum minus offenderent. Ac denique ea quae hic AT VII, 596 notantur de Choroebo, item de Atheis aut bestiis etc., non sponte à Medico fuisse scripta, sed prius injuriose ac falso à Theologo in ipsum jacta, quae ut posset refellere, coactus fuit veris et evidentibus rationibus ostendere illa nomina non sibi, sed potius adversario suo, convenire. Quis ferat hominem tam importunum, ut sibi velit licere alios per calumniam Atheos et bestias vocare, seque abiis cum veris rationibus modeste refutari non patiatur ? Sed festino ad illa quae me magis spectant. Elzevier, p. 199 Tres habet rationes ob quas novam Philosophiam condemnat. Prima est quod veteri adversetur. Hic non repeto quod supra dixi, meam Philosophiam esse omnium antiquissimam, nihilque ab ea diversum esse in vulgari, quod non fit novum. Sed tantum interrogo an recte intelligat istam Philosophiam quàm condemnat, homo usque adeo stolidus (aut, si mavult, malignus), ut eam in Magiae suspicionem voluerit adducere, quia figuras considerat. Interrogo etiam cur disputari soleat in scholis. Haud dubie ad manifestam veritatem quaerendam. Si enim jam haberetur, cessarent istae disputationes, ut patet in Geometria, de qua non moris est disputare. Sed si vel ab Angelo manifesta illa veritas, tandiu quaesita et expetita, proponeretur, nunquid per eandem rationem esset rejicienda, quia nempe iis, qui Elzevier, p. 200 scholarum disputationibus asueti sunt, nova esse videretur ? At forte inquiet non disputari de principiis, quae tamen à praesumpta nostra AT VII, 597 Philosophia evertuntur. Sed cur ea tam facile everti sinit ? Cur rationibus non fulcit ? et nunquid satis ostenditur ea esse incerta, ex eo quod ipsis nihil certi hactenus superstrui potuerit ? Altera ratio est, quod juventus, istius praesumptae Philosophiae adminiculo, technologemata in Authorum libris usitata percipere nequeat. Quasi vero necesse sit ut Philosophia, quae ad veritatis cognitionem est instituta, doceat ulla vocabula, quibus ipsa non egeat ! Cur non Grammaticam et Rhetoricam potius eo nomine condemnat, cum earum magis officium sit agere de verbis, ac tamen ab istis docendis adeo sint alienae, ut tanquam barbara rejiciant ? Dicat ergo eas idcirco juventutem Elzevier, p. 201 à sana Philosophia avertere, ac impedire quominus ad culmen eruditionis provehatur ; nec magis est irridendus, quàm cum de nostra Philosohia idem dicit : neque enim ab ipsa, sed à libris eorum qui vocabulis istis utuntur, ipsorum explicatio est requirenda. Tertia denique ratio duas habet partes : quarum altera est manifeste ridicula ; et altera injuriosa et falsa. Nam quid tam verum et apertum est, ex quo non facile ab improvida juventute variae, falsae et absurdae opiniones deduci possint ; Quod vero ullae ex mea Philosophia revera consequantur quae pugnent cum orthodoxa Theologia, plane falsum est et injuriosum. Neque utar exceptione quod ejus Theologiam orthodoxam esse non AT VII, 598 putem : neminem unquam ideo contempsi, quod alia quàm ego sentiret, praesertim circa res fidei ; novi enim Elzevier, p. 202 fidem esse donum Dei ; quin et multos, qui eandem quàm ille religionem profitentur, etiam Theologos, etiam Concionatores, colo et diligo. Sed jam saepe testatus sum nolle me unquam ullis Theologiae controversiis immiscere ; cumque in Philosophia etiam non agam, nisi de iis quae naturali ratione clarissime cognoscuntur, non possunt pugnare cum ullius Theologia, nisi si quae lumini rationis manifeste adversetur, quod scio neminem de sua esse dicturum. Caeterum, ne temere videar affirmare nullas ex rationibus à Medico allatis à Theologo solvi posse, duplex jam vel triplex ejus rei experimentum habetur. Jam enim duo vel tres libelli ea de re editi sunt, non quidem a Theologo, sed pro ipso, et à talibus, ut, si quid boni continerent, ei soli tribueretur, nec eorum nomine se tegendo, eos Elzevier, p. 203 ineptissima proferre permisisset, si meliora habuisset. Primus libellus editus est titulo Thesium ab ejus filio in eadem Academia Professore. Cumque in eo futilia tantum patris argumenta ad formas substantiales astruendas sint repetita, vel alia etiam inaniora adjuncta, nec ulla plane facta sit mentio rationum Medici, quibus jam ista omnia fuerant refutata, nihil aliud ex ipso colligi potest, quàm ejus Authorem eas non capere, vel certe docilem non esse. AT VII, 599 Alius libellus, et quidem geminus, prodiit sub nomine illius studiosi, qui in seditiosa trium dierum disputatione, Rectore praeside, responderat ; titulusque ejus est, Prodromus sive Examen tutelare orthodoxae Philosophiae principiorum etc. Atque in eo quidem omnia collecta sunt, quae ab ejus Authore, vel Authoribus, potuerunt hactenus excogitari Elzevier, p. 204 ad rationes Medici oppugnandas ; nam etiam secunda pars, sive novus Prodromus primo adjunctus est, ne quid omitteretur ex iis quae Authori venerunt in mentem dum prior typis mandabatur. Sed tamen in iis omnibus, nulla, vel minima, ex rationibus Medici, non dicam solide, sed nequidem verisimiliter est refutata. Ideoque ille Author nihil aliud curasse videtur, quam ut, crassum volumen ex meris ineptiis compingendo, ac etiam Prodromum inscribendo ut adhuc plura expectentur, caveret ne quis respondere dignaretur : atque hoc pacto, saltem coram imperita plebe, quae libros eo meliores esse putat quo crassiores, ac semper eos qui audacissime ac diutissime loquuntur judicat esse victores, triumpharet.

Ego vero, qui plebeculae gratiam non capto, nec aliud curo quàm Elzevier, p. 205 ut, veritatem quantum in me est protegendo, probis et peritis gratificer ac propriae conscientiae satisfaciam : spero me futiles istas astutias, aliasque omnes quibus adversarii uti solent, ita palam esse facturum, ut nemo iis in posterum sit usurus, nisi qui pro calumniatore atque osore veritatis aperte cognosci non erubescet. et quidem hactenus non parum profuit ad verecundiores cohibendos, quod ab initio AT VII, 600 rogarim omnes, ut si quid haberent quo ea, quae in meis scriptis ut vera proposui, impugnarent, id ad me perscribere dignarentur, ac promiserim me iis responsurum : viderunt enim se nihil posse coram aliis de me loqui quod mihimet ipsi non significarent, quin hoc ipso merito in calumniae suspicionem adducerentur. Sed multi hoc neglexerunt, ac quamvis revera nihil invenirent in meis scriptis, Elzevier, p. 206 quod possent falsitatis arguere, nec quidem forte legissent, occulte tamen de ipsis maledixerunt : idque aliqui tanto cum studio, ut integros ea de re libros conscripserint, non quidem in lucem emittendos, sed, quod multo pejus existimo, privatim coram credulis lectitandos ; eosque partim falsis rationibus, sed multis verborum ambagibus tectis, partimque etiam veris, sed quibus tantum impugnabant opiniones falso mihi affictas, impleverunt. Nunc autem ego hos omnes rogo et hortor, ut scripta ista sua in lucem edant. Docuit enim me experientia melius hoc fore, quàm si ea, ut prius rogaram, ad me mittant ; ne, si forte responsione digna non judicarem, ipsi interim vel me sibi respondere non posse falso jactarent, vel se à me contemni quererentur ; neve etiam nonnulli, quorum scripta Elzevier, p. 207 vulgarem, injuriam sibi à me fieri putarent, quod meas responsiones iis adjungerem, quia, ut nuperrime de se ipso quidam ajebat, privarentur hoc pacto fructu quo poterunt gaudere si ea ipsimet edi curent, ut nempe per aliquot menses legantur, ac multorum animos imbuant et praeoccupent, priusquam ad illa possim respondere. Hunc itaque ipsis AT VII, 601 fructum non invidebo ; quin etiam responsurum me esse non promitto, nisi ubi tales rationes invenero, ut eas passim à lectoribus solvi posse non putem. Quantum enim ad cavillationes aut convitia, vocesque alias quascunque à proposito alienas, ipsas pro me potius quam contra me facere arbitrabor, hoc argumento, quod non existimem quemquam iis in tali causa esse usurum, nisi qui plura cupiet persuadere, quam rationibus probare possit ; quique Elzevier, p. 208 hoc ipso veritatem se non quaerere, sed eam velle impugnare, ac proinde ingenuum et probum non esse ostendet. Verum non dubito quin etiam permulti viri candidi ac pii meas opiniones possint habere suspectas, tum quia vident eas ab aliis reprehendi, tum etiam ob hoc solum quod novae esse dicantur, et non à multis hactenus fuerint intellectae. Ac forte non facile ullus judicantium coetus posset inveniri, in quo, si de iis deliberaretur, non multo plures futuri essent, qui censerent esse rejiciendas, quàm qui auderent ipsas approbare. Suadet enim ratio, et prudentia, ut de re nobis non omnino perspecta, non nisi juxta id quod in simili solet contingere, judicemus : ac tam multi hactenus novas in Philosophia opiniones protulerunt, quas vulgatis et receptis, non meliores, sed saepe periculosiores esse cognitum Elzevier, p. 209 est, ut non immerito illi omnes, qui nondum meas clare percipiunt, si sententiam suam rogentur, eas dicturi sint esse rejiciendas. Atque ideo, quantumvis verae existant, mihi nihilominus metuendum esse putarem, ne forte à tota tua Societate, ac universim ab omnibus coetibus eorum qui docent, ut nuper à AT VII, 602 Senatu illo Academico de quo jam scripsi, condemnarentur ; nisi eas à te, pro singulari tua benignitate ac prudentia protectum iri confiderem. Sed cum eam Societatis partem regas, à qua facilius quàm a reliquis mea specimina legi possunt, quia nempe praecipua eorum pars est Gallice conscripta, te unum hac in re plurimum posse mihi persuadeo. Nec vero aliam gratiam à te hic peto, quàm ut vel ipse illa examines, vel, si majora negotia impediant, non uni R. P.*, sed aliis magis ingenuis Elzevier, p. 210 eam curam demandes : ac quemadmodum in forensibus judiciis, cum duo vel tres testes fide digni aliquid se vidisse affirmant, plus iis solis fidei habetur, quàm universae aliorum hominum multitudini, quae forte conjecturis adducta contrarium putat : ita illis dumtaxat credas qui rem, de qua judicabunt, perfecte se intelligere profitebuntur ; ac demum ut, si quas habueris rationes quae me ab instituto meo debeant revocare, ipsas me docere non graveris. Etenim, in paucis illis Meditationibus quas edidi, principia omnia Philosophiae quàm paro continentur ; in Dioptrica autem et Meteoris, particularia multa ex iis deduxi, quae declarant quo ratiocinandi genere utar ; ideoque, quamvis istam Philosophiam nondum totam ostendam, existimo tamen, ex iis quae jam dedi, facile posse intelligi qualis sit futura. Elzevier, p. 211 Nec, ut opinor, sine AT VII, 603 justa ratione malui quaedam ejus specimina praemittere, quam integram exhibere priusquam fuerit expetita. Quamvis enim, ut libere loquar, de ejus veritate non dubitem, quia tamen novi quam facile etiam veritas, à paucis invidis sub specie novitatis impugnata, possit à multis prudentibus condemnari, non certus sum illam ab omnibus optari, nec volo invitis obtrudere. Quamobrem longe ante cunctos praemoneo me illam parare : privati multi cupiunt et expectant : unus quidem docentium coetus judicavit esse rejiciendam ; at quia tantum a seditioso et inepto suo Rectore ad id permotum fuisse scio, nihil apud me habet authoritatis. Sed, si forte alii plures eam nollent, ac rationes nolendi justiores haberent, privatis ipsos anteponendos putarem. Et omnino Elzevier, p. 212 profiteor me nihil scienter contra prudentiorum consilia vel potentiorum voluntatem esse facturum. Cumque non dubitem quin ea pars, in quàm Societas tua se flectet, alteri debeat praeponderare, summo me beneficio afficies, si tuae tuorumque sententiae monere velis : ut, quemadmodum in reliqua vita vos semper praecipue colui et observavi, sic etiam hac in re, quàm alicujus momenti esse puto, nihil nisi vobis faventibus suscipiam. Vale.

FINIS.