Primae Objectiones.

VIRI CLARISSIMI,
Ut vidi vos omnino istius animi esse, ut scripta Domini Cartesii penitius inspiciam, non debui hac in causa viris mihi undequaque amicissimis non obtemperare ; tum ut hoc ipso videatis quanti vos aestimem, tum etiam ut constet quantum et viribus meis, et ingenio desit, ut in posterum et ametis plusculum, si indigeo, et minus oneri sitis, si non sufficio. Est sane D. Cartesius quantum animadverto vir ingenii maximi, summaeque modestiae, quales vel ipse Momus amet, si adsit. Cogito, inquit, ergo sum ; imo ipsa cogitatio, aut mens sum ita : atqui cogitando, ideas rerum AT VII, 92 in me habeo, ac imprimis ideam entis perfectissimi et infiniti. Etiam : illius autem causa ego non sum, qui ejus realitatem objectivam non aequo, ergo aliquid Elzevier, p. 97 causa ejus est me perfectius, ac proinde aliquid praeter me est, aliquid me perfectius est ; aliquis qui non quovis modo ens est, sed simpliciter, et incircumscripte, totum esse in se pariter complexus, et velut causa anticipans, ut habet Dionys. de divin. nom., cap. 8.

Hic vero cogor paululum subsistere ne fatiger nimium : jam enim ingenium mihi aestuat instar fluctuantis Euripi : ajo, nego, probo, refello iterum, dissentire a viro nolo, assentiri non possum, quam enim, quaeso, causam idea requirit ? aut fare quid idea sit. Est ipsa res cogitata quatenus objective est in intellectu. Sed quid est esse objective in intellectu ? olim didici : est ipsum actum intellectus per modum objecti terminare : quod sane extrinseca denominatio est, et nihil rei. sicutSicut enim, videri, nihil aliud est quam actum visionis in me tendere ; ita cogitari, aut objective esse in intellectu, est mentis cogitationem in se sistere et terminare ; quod, re immota immutataque, quin et non existente fieri potest. quidQuid ergo causam ejus inquiro, quod actu non est, quod nuda denominatio, et nihil est.

Et tamen, inquit, magnum istud ingenium, quod haec idea realitatem objectivam hanc, vel illam contineat potius quam aliam, hoc profecto habere debet ab aliqua causà. Imo Elzevier, p. 98 a nulla : realitas enim objectiva pura denominatio est, actu non est. Causa autem realem influxum AT VII, 93 donat, et actualem : illam istud quod actu non est non recipit, ac proinde actualem causae effluxum non patitur, nedum requirit. Ergo ideas habeo, causam earum non habeo, tantum abest ut me majorem, et infinitam.

At si idearum causam non das, rationem saltem assigna cur haec idea hanc realitatem objectivam potius contineat quam illam. Opportune admodum ; non soleo enim cum amicis parce agere, sed quam largissime. Illud universim dico de ideis omnibus, quod D. Cartesius alias de triangulo : Etsi fortasse, inquit, talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, sive essentia, sive forma immutabilis et aeterna. Est nempe aeterna illa veritas, quae causam non postulat. Scapham, scapham esse, et nihil aliud ; Davum, Davum esse, non Oedipum. Si tamen mordicus rationem exigis, imperfectio est intellectus nostri, qui infinitus non est ; cum enim universum quod est simul et semel uno complexu non comprehendat, bonum omne dividit, et partitur ; atque ita quod totum parturire non potest sensim concipit, aut, ut etiam ajunt, inadaequate.

Elzevier, p. 99 Pergit porro, vir atqui, inquit, quamtumvis imperfectus sit iste essendi modus quo res est objective in intellectu per ideam, non tamen profecto plane nihil est, nec proinde a nihilo esse potest. AEquivocatio est, si enim, nihil, idem est quod ens non actu, omnino nihil est, quia non est actu, atque ita a nihilo est, id est non a AT VII, 94 causa aliqua : Si vero, nihil, fictum quid dicit, quod vulgo ens rationis indigetant, non est, nihil, sed reale aliquid quod distincte concipitur. Et tamen, quia solum concipitur, et actu non est ; concipi quidem, at causari minime potest.

Sed ulterius. quaerere libet, an ego ipse habens illam ideam esse possem, si tale ens nullum existeret, nempe a quo idea entis me perfectioris procedat, ut immediate ante dicit, nempe, inquit, a quo essem ? a me scilicet, vel a parentibus, vel ab aliis, etc. Atqui si a me essem, nec dubitarem, nec optarem, nec omnino quicquam mihi deesset, omnes enim perfectiones, quarum idea aliqua in me est, mihi dedissem, atque ita ipsemet Deus essem. Si vero ab alio sum, tandę ad illud deveniam quod a se est ; et ita de illo, idem quod de me, est argumentum. Illa demum ipsa illa via est quam et S. Thomas ingreditur, quam vocat viam a causalitate causae efficientis, eamque desumpsit ex philosopho ; nisi quod isti de causis idearum non sint solliciti. Et forte opus nõ erat ; quidni Elzevier, p. 100 enim stricte, rectaque incedam ? Cogito, ergo sum, imo ipsa mens et cogitatio sum : Illa autem mens et cogitatio aut a seipsa est, aut ab alio ; si hoc, istud porro a quo ? Si a se est, ergo Deus est ; Quod enim a se est, omnia sibi ipsi facile dederit.

AT VII, 95 Rogo virum, obsecroque ut avidum Lectorem, et forte minus intelligentem se non celet ; accipitur enim, a se, duplici modo : Primo positive, nempe a seipso ut a causa, atque ita quod a se esset, sibique ipsi daret esse suum, si praevio delectu sibi daret quod vellet, haud dubie sibi omnia daret, atque adeo Deus esset. Secundo, accipitur, a se, negative, ut sit idem quod, seipso, aut non ab alio : atque hoc modo, quantum memini, ab omnibus accipitur.

Nunc vero si aliquid a se est, id est non ab alio ; quomodo probem istud omnia complecti et esse infinitum ? Jam enim non audio si dicas, si a se est, sibi facile omnia dedisset ; nec enim a se est ut a causa, nec sibi praevium fuit, ut ante deligeret quod esset postmodum, scio me aliquando ita Suarem audivisse : omnis limitatio est a causa, ideo enim limitata, finitaque res est, vel quia causa majus, perfectiusque dare nihil potuit, aut quia non voluit : si ergo aliquid a se est, et non a causa, profecto illimitatum est et infinitum.

Elzevier, p. 101 Ego vero non omnino acquiesco ; Quid si enim limitatio sit ab intrinsecis principiis constituentibus, hoc est ab ipsa forma et essentia, quam tamen nondum infinitam esse probasti, quantumvis a se sit, hoc est non ab alio ? sane, calidum si supponas calidum esse, ex intrinsecis principiis constituentibus calidum erit, et non frigidum, licet imagineris a nullo esse istud ipsum quod est. Non dubito D. Cartesio rationes non deesse quibus substituat illud quod alii fortassis non satis clare praestiterunt.

Tandem mihi cum viro convenit ; Illud pro regula generali statuit : quicquid clare, distincteque cognosco, istud sane ens verum est. Imo quicquid cogito, verum AT VII, 96 est : jam enim a puero pene chymeris omnibus et cuivis enti rationis aqua et igne interdiximus ; nulla namque potentia a proprio objecto deviare potest ; voluntas si movetur, in bonum tendit, quin nec sensus ipsi errant ; visus enim videt id quod videt, auris audit id quod audit, et si aurichalcum vides, bene vides ; sed erras, cum judicio tuo aurum esse decernis id quod vides. Ita ut D. C. meritissime omnem errorem judicio, et voluntati expensum ferat.

Sed nunc ex regula ista infer quod volebas. Elzevier, p. 102 Atqui ens infinitum clare distincteque cognosco, ergo ens verum est et aliquid. interrogabitInterrogabit non nemo ; clarene distincteque cognoscis ens infinitum ?  ; ergo sibi vult tritum istud et vulgo notum : infinitum, qua infinitum, est ignotum. Si enim ego, cum de Chiliagono cogito, figuram aliquam confuse mihi repraesentans, non chiliagonum ipsum distincte imaginor, aut cognosco, quia mille ejus latera non distincte intueor : sane rogabit ille, quomodo infinitum ut infinitum distincte et non confuse tantum cogitet, si infinitas ejus perfectiones, quibus constat, clare, et velut ad oculum videre non possit ?

Et forte istud est quod sanctus Thomas voluit, cum enim negasset hanc propositionem per se notam esse : Deus est, objicit sibi ex Damasceno : omnibus cognitio existendi Deum naturaliter inserta est ; ergo Deum esse est per se notum. Et respondet, cognoscere Deum esse in aliquo communi, sub quadam, inquit, confusione, in quantum scilicet Deus est hominis beatitudo, id naturaliter nobis insertum est : sed hoc, inquit, AT VII, 97 non est simpliciter cognoscere Deum esse ; sicut cognoscere venientem, non est cognoscere Petrum, quamvis Petrus sit veniens, etc. Quasi dicat Deum sub ratione communi, aut finis ultimi, aut etiam primi Elzevier, p. 103 entis et perfectissimi, aut denique sub ratione complectentis confuse et in genere omnia, cognosci : sed non sub praecisa ratione sui esse, ita enim infinitus est, et nobis ignotus. Scio D. C. facile sic interroganti responsurum esse. Credo tamen quod ex illis, quae exercitii ego causa solum allego, istud Boëtii recordabitur, quod quaedam sunt communes animi conceptiones, et per se notae apud sapientes tantum ; Adeo ut mirandum non sit si multum interrogent qui plus sapere desiderant ; sique his rebus diutius immorentur, quas ut primum totius negotii fundamentum inculcatas esse noverunt ; et tamen sine magna investigatione non intelligunt.

Itaque permittamus ; aliquis claram distinctamque ideam habeat entis summi, et perfectissimi ; quid inde promoves ulterius ? nempe istud infinitum ens existere, idque ita certo, ut in eodem ad minimum certitudinis gradu Dei existentia apud me esse debeat, in quo fuerunt hactenus mathematicae veritates : adeo ut non magis repugnet cogitare Deum (hoc est summe perfectum) cui desit existentia, (hoc est aliqua perfectio), quam cogitare montem cui desit vallis. Ibi totius rei cardo est, qui nunc cedit, victum se fateatur oportet : mihi, quia cum fortiori ago, libet paululum velitari, ut cum vincendus AT VII, 98 sim, Elzevier, p. 104 nonnihil tamen differam quod vitare non possum.

Ac in primis, etsi modo authoritate non agimus, sed ratione tantum ; tamen ne ex libidine maximo ingenio videar reluctari, ipsum potius S. Thomam audite ; objicit sibi ; intellecto quid significet hoc nomen Deus, statim habetur quod Deus est, significatur enim hoc nomine id quo majus significari non potest : majus autem est quod est in re et in intellectu, quam quod est in intellectu tantum : unde cum intellecto hoc nomine Deus statim sit in intellectu, sequitur etiam quod sit in re : quod argumentum in forma ita reddo. Deus est quo majus significari non potest, sed illud quo majus significari non potest includit existentiam, ergo Deus ipso nomine, vel conceptu suo includit existentiam, ac proinde sine existentia nec concipi, nec esse potest. nunc, amabo vos, nunquid ipsum hoc argumentum est D. Cartesii ? S. Thomas Deum ita definit ; quo majus significari non potest : D. C. vocat eum Ens summe perfectum, illo sane majus significari non potest. S. Thomas subsumit : id quo majus significari non potest, includit existentiam ; alioqui eo majus aliquid significari potest, nempe id quod etiam existentiam significatur includere. At nunquid D. C. idem subsumere videtur ? Elzevier, p. 105 Deus est ens summe perfectum, atqui ens summe perfectum existentiam includit, alioqui summe perfectum non esset. Infert S. Thomas, ergo cum intellecto hoc nomine Deus statim in ipso intellectu sit ; sequitur etiam quod sit in re : hoc est, eo ipso quod in ipso conceptu essentiali entis quo majus significari non potest involvatur existentia, sequitur illud ipsum ens esse. Idem Dominus Cartesius infert : atqui, inquit, ex eo AT VII, 99 quod non possum cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam ab eo esse inseparabilem, ac proinde illum revera existere. Nunc vero S. Thomas et sibi, et D. Cartesio respondeat. Dato, inquit, quod quilibet intelligat hoc nomine Deus significari hoc quod dicitur, scilicet illud quo majus cogitari non potest, non tamen propter hoc sequitur quod intelligat id quod significatur per nomen, esse in rerum natura, sed in apprehensione intellectus tantum. Nec potest argui quod sit in re, nisi daretur quod sit in re aliquid, quo majus cogitari non potest, quod non est datum a ponentibus Deum non esse. Ex quo ego quoque breviter respondeo ; etiamsi detur ens summe perfectum ipso nomine suo importare existentiam ; tamen non sequitur ipsammet illam existentiam in rerum natura actu quid esse, sed tantum cum conceptu entis summi conceptum existentiae inseparabiliter esse Elzevier, p. 106 conjunctum. Ex quo non inferas existentiam Dei actu quid esse, nisi supponas illud ens summum actu existere, tunc enim et omnes perfectiones, et hanc quoque realis existentiae actu includet.

Ignoscite viri clarissimi, lassus sum ; ludam paululũ. Complexum hoc, Leo existens utrumque includit, et quidem essentialiter, nempe leonem, et modum existentiae ; si enim alterutrum demas, idem hoc complexum non erit. Nunc autem, nunquid ab aeterno Deus hoc compositum clare, distincteque cognovit ? et nunquid idea hujus compositi, ut compositum, utramque ejus partem essentialiter involvit ? hoc est, nunquid existentia de essentia hujus AT VII, 100 compositi est, Leo existens. Et tamen distincta cognitio Dei, distincta, inquam, cognitio Dei ab aeterno non necessario urget alterutram partem hujus compositi esse, nisi supponas ipsum compositum esse : tunc enim essentiales suas perfectiones omnes, ac proinde etiam actualem existentiam involvet. Ita quoque, etiamsi distincte cognoscam ens summum ; et licet ens summe perfectum in conceptu suo essentiali existentiam includat, non tamen sequitur existentiam modo actu quid esse, nisi supponas ens illud summum esse, tunc enim ut omnes sui perfectiones, ita etiam hanc existentiam actu includet. Elzevier, p. 107 Atque ita ens illud summe perfectum existere aliunde probandum erit.

De essentia animae, ejusque distinctione a corpore pauca dicam. Fateor enim magnum istud ingenium jam ita me defatigavit ut ulterius pene nihil possim. distinctionem animae a corpore si sit, videtur probare ex eo quod distincte, et seorsim concipi possint. Ubi virum doctissimum cum Scoto committo : dicit ipse ad hoc quod unum ab alio distincte, et seorsim concipiatur, sufficere distinctionem quam vocat formalem, et objectivam, quam mediam ponit inter realem, et rationis, atque ita distinguit justitiam divinam, et ejus misericordiam : habent enim, inquit, ante omnem operationem intellectus rationes formales diversas, ita ut jam tunc una non sit alia : et tamen non sequitur ; seorsim justitia a misericordia concipi potest, ergo et seorsim existere. Sed omnino video me epistolae modum excessisse. Haec sunt quae de proposita re dicenda habui. Vos vero, Clarissimi viri, dispicite quid melius esse judicetis. Si a me AT VII, 101 statis, facile Dominum de Cartes amicitia obruemus, ne in posterum male me sit habiturus si paululum ei contradixerim. Si ab illo estis, manus do, victus sum, idque libentius, ne iterum vincar. Valete.