Elzevier, p. 132

OBJECTIONES
SECUNDAE.

Cum authorem rerum omnium V. C. adversus novos gigantes asserendum, illiusque demonstrandam existentiam AT VII, 122 adeo foeliciter aggressus fueris ut deinceps probi sperare queant nullum esse futurum qui post tuarum meditationum attentam lectionem non fateatur esse numen aeternum, a quo singula pendeant, te monitum atque rogatum voluimus ut quibusdam locis inferius notatis tanta luce affulgeas nil ut supersit in opere tuo quod non clare, si fieri potest, demonstretur. Cum autem a pluribus annis tuum animum ita continuis meditationibus exercueris, ut quae reliquis dubia, perobscuraque videntur certissima tibi sint, eaque forte claro mentis intuitu, veluti prima, praecipuaque naturae lumina percipias, ea solum hic advertemus quibus operae pretium est te clarius, latiusque explicandis atque demonstrandis incumbere : quibus peractis vix est qui possit negare tuas rationes, quas ad majorem Dei gloriam, et omnium mortalium ingentem fructum inchoasti, vim habere demonstrationum.

Elzevier, p. 133 IMPRIMIS memineris te non actu quidem, et revera, sed tantum animi fictione corporum omnium phantasmata pro viribus rejecisse, ut te solam rem cogitantem esse concluderes, ne postea forte concludi posse credas te revera nil esse praeter mentem, aut cogitationem, vel rem cogitantem ; quod circa duas primas meditationes solum animadvertimus, in quibus clare ostendis saltem te esse qui cogitas certum esse : sed tantisper hic subsistamus ; hactenus agnoscis te esse rem cogitantem, sed quid sit res illa cogitans nescis : quid enim si fuerit corpus, quod variis motibus, et occursibus illud faciat quod vocamus cogitationem ? licet enim existimes te corpus omne repulisse, in eo decipi potuisti quod teipsum minime rejeceris qui sis corpus. Quomodo enim demonstras corpus non posse cogitare ? AT VII, 123 vel motus corporeos non esse ipsam cogitationem ? sed et totum tui corporis systema, quod rejecisse putas, vel aliquae partes illius, puta cerebri, possunt concurrere ad formandos illos motus quos appellamus cogitationes. Sum, inquis, res cogitans ; sed qui scis num sis motus corporeus, aut corpus motum ?

SECUNDO, ex idea summi entis, quam a te minime produci posse contendis, audes concludere necessitatem existentiae Elzevier, p. 134 summi entis, a quo solo possit esse illa idea, quae tuae menti obversatur. At vero in nobis ipsis sufficiens reperimus fundamentum, cui solum innixi praedictam ideam formare possumus, licet ens summum non existeret, aut illud existere nesciremus, et nequidem de eo existente cogitaremus ; nunquid enim video me cogitantem gradum aliquem habere perfectionis ? Igitur et aliquos praeter me habere similem gradum, unde fundamentum habeo cujuslibet numeri cogitandi, atque adeo gradum perfectionis alteri et alteri gradui superextruendum usque in infinitum ; quemadmodum etiam si unicus gradus lucis, aut caloris existeret, novos semper gradus in infinitum usque fingere, et addere possum. Cur simili ratione alicui gradui Entis, quem in me percipio, non possim addere quemlibet alium gradum, et ex omnibus addi possibilibus ideam entis perfecti formare ? Sed, inquis, effectus nullum gradum perfectionis seu realitatis potest habere, qui non praecesserit in causa ; verum (praeterquam quod videmus muscas, et alia animalia, vel etiam plantas produci a sole, pluvia, et terra, in quibus non est vita, quae nobilior est quolibet gradu mere corporeo, unde sit ut effectus aliquam realitatem habeat a causa, quae tamen non sit Elzevier, p. 135 in causa) illa AT VII, 124 idea nil est aliud quam ens rationis, quod mente tua cogitante non est nobilius. Praeterea nisi doctos inter nutritus esses, sed solus in deserto quopiam tota vita degisses, unde scis tibi illam ideam adfuturam ? quam ex praeconceptis animi meditationibus, libris, mutuis amicorum sermonibus etc. non a sola tua mente, aut a summo ente existente hausisti. Itaque clarius probandum est istam ideam tibi adesse non posse, si non existat summum ens ; quod ubi praesisteris, manus omnes damus. Quod autem illa idea veniat ab anticipatis notionibus, inde constare videtur, quod Canadenses, Hurones, et reliqui Sylvestres homines nullam prae se ferant hujuscemodi ideam ; quam etiam efformare possis ex praevia rerum corporalium inspectione, adeo ut nil idea tua praeter mundum hunc corporeum referat, qui perfectionem omnimodam a te cogitabilem complectatur ; ut nondum quidpiam concludas praeter Ens corporeum perfectissimum, nisi quidpiam aliud addas quod ad incorporeum seu spirituale nos evehat ; Vis addamus te angeli posse (quemadmodum et entis perfectissimi) formare ideam, sed illa idea non efficietur in te ab angelo, quo tamen es imperfectior. Sed nec ideam habes Dei, quemadmodum nec numeri infiniti, Elzevier, p. 136 aut infinitae lineae ; quam si possis habere, est tamen numerus ille impossibilis. Adde ideam illam unitatis, et simplicitatis unius perfectionis quae omnes alias complectatur, fieri tantummodo ab operatione intellectus ratiocinantis, eo modo quo fiunt unitates universales, quae non sunt in re, sed tantum in intellectu, ut constat ex unitate generica, trascendentali, etc.

TERTIO, cum nondum certus sis de illa Dei existentia, neque tamen te de ulla re certum esse, vel clare, et distincte AT VII, 125 aliquid te cognoscere posse dicas nisi prius certo et clare Deum noveris existere, sequitur te nondum clare et distincte scire quod sis res cogitans, cum ex te illa cognitio pendeat a clara Dei existentis cognitione, quam nondum probasti locis illis, ubi concludis te clare nosse quod sis. Adde Atheum clare, et distincte cognoscere trianguli tres angulos aequales esse duobus rectis ; quamvis tantum absit ut supponat existentiam Dei, quam plane negat, ex eo quod si existeret, inquit, esset summum ens, summumque bonum, hoc est infinitum ; at infinitum in omni genere perfectionis excludit quodlibet aliud, nempe quodlibet ens, et bonum, imo et quodlibet non ens, et malum, cum tamen plura, entia, bona, non entia, et mala, sint ; cui objectioni te satisfacere Elzevier, p. 137 debere judicamus, ne quid impiis supersit quod obtendant.

QUARTO, Deum negas posse mentiri, aut decipere, cum tamen non desint Scholastici qui illud affirment, ut Gabriel, Ariminensis, et alii, qui putant Deum absoluta potestate mentiri, hoc est contra suam mentem, et contra id quod decrevit, aliquid hominibus significare, ut cum absque conditione dixit Ninivitis per Prophetam, adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur : et cum alia multa dixit quae tamen minime contigerunt, quod verba illa menti suae, aut decreto suo respondere noluerit. Quod si Pharaonem induravit, et obcaecavit, in Prophetas mendacii AT VII, 126 spiritum immisit, unde habes nos ab eo decipi non posse ? Nunquid Deus se potest erga homines gerere, ut medicus circa aegros, et pater circa filiolos, quos uterque tam saepe decipiunt, idque sapienter, et cum utilitate ? siSi enim Deus puram nobis ostenderet veritatem, quis eam oculus, quae mentis acies sustinere valeat ?

Quanquam non est necessarium Deum fingere deceptorem, ut in iis quae te clare, et distincte nosse putas decipiaris, cum deceptionis istius causa in te possit esse, licet de ea nequidem cogites ; quid enim si tua natura sit ejuscemodi ut semper decipiatur, Elzevier, p. 138 vel saltem saepe saepius ? sed unde habes quod in iis quae clare et distincte putas te cognoscere, certum sit te neque decipi, neque posse decipi ? quoties enim quempiam experti sumus deceptum fuisse in iis quae sole clarius se scire credebat ? hoc igitur principium clarae, et distinctae cognitionis ita clare, et distincte debet explicari, ut nullus probae mentis possit unquam decipi in iis quae se clare, et distincte scire crediderit, alioqui nullum adhuc certitudinis gradum penes homines, seu apud te possibilem cernimus.

QUINTO, si nunquam aberrat voluntas, aut peccat cum sequitur claram, et distinctam mentis suae cognitionem, seque periculo exponat si conceptum intellectus sectetur minime clarum, et distinctum, vide quid inde sequatur, nempe Turcam, aut alium quemlibet non solum non peccare quod non amplectatur religionem Christianam, sed etiam peccare si amplectatur, quippe cujus veritatem neque clare, neque distincte cognoscat. Imo si haec tua regula vera sit, nil fere licebit amplecti voluntati, cum nil fere cognoscamus ea claritate, et distinctione quam requiris ad certitudinem nulli dubio obnoxiam. Vide igitur ut cum AT VII, 127 veritati cupias patrocinari, nimium probes, et evertas, non aedifices.

Elzevier, p. 139 SEXTO, ubi respondes Theologo, videris aberrare in conclusione, quam ita proponis ; quod clare, et distincte intelligimus pertinere ad alicujus rei veram, et immutabilem naturam etc. Id de ea re cum veritate affirmari potest, sed (postquam satis accurate investigavimus quid sit Deus) clare et distincte intelligimus ad ejus naturam pertinere ut existat ; oporteret concludere, ergo (postquam satis accurate investigavimus quid sit Deus) cum veritate possumus affirmare ad naturam Dei pertinere ut existat. Unde non sequitur Deum revera existere, sed tantum existere debere, si illius natura sit possibilis, seu non repugnet ; hoc est, non potest concipi Dei natura, seu essentia absque existentia, adeo ut, si sit, revera existat ; quod ad illud argumentum revocatur, quod alii hisce verbis afferunt ; si non implicet Deum esse, certum est illum existere, at non implicat illum existere : sed de minori laboratur, quae est, sed non implicat, de qua veritate adversarii vel se dubitare ajunt, vel illam negant. Praeterea, clausula illa tuae rationis (ubi satis clare et distincte investigavimus quid sit Deus) supponitur tanquam vera, quod nondum omnes credunt, cum et ipse fatearis te solum inadaequate ens infinitum attingere ; Idémque plane dicendum de quolibet Elzevier, p. 140 illius attributo, cum enim quidquid est in Deo sit prorsus infinitum, quis nisi inadaequatissime, ut ita loquamur, vel aliquantisper Dei quidpiam mente potest attingere ? quomodo igitur satis clare, et distincte investigasti quid sit Deus ?

SEPTIMO, nequidem verbulum de mentis humanae facis AT VII, 128 immortalitate, quam tamen maxime probare, atque demonstrare debueras adversus illos homines immortalitate indignos, quippe qui eam pernegant, et forte oderunt. Sed necdum videris satis probasse distinctionem illius ab omni corpore, uti jam prima animadversione diximus ; cui jam addimus, non ex illa distinctione a corpore sequi videri illam esse incorruptibilem, seu immortalem ; quid enim si illius natura duratione vitae corporeae limitata sit, et Deus tantumdem ei virium, et existentiae solummodo dederit, ut cum vita corporea desinat.

Haec sunt, (Vir Clarissime) quae abs te desideramus illustrari, ut tuarum subtilissimarum, et, ut existimamus, verarum meditationum lectio singulis utilissima sit. Quamobrem fuerit operaepretium si ad tuarum solutionum calcem quibusdam definitionibus, postulatis, et axiomatibus praemissis rem totam more geometrico, in quo tantopere versatus es, concludas, ut unico Elzevier, p. 141 velut intuitu lectoris cujuscunque animum expleas, ac ipso numine divino perfundas.