Ad Meditationem primam de
iis quae in dubium revocari
possunt.
OBJECTIO PRIMA.
SATIS constat ex iis quae dicta sunt in hac Meditatione nullum esse κριτήριον, quo somnia nostra a vigilia, et sensione vera dignoscantur ; et propterea phantasmata quae vigilantes, et sentientes habemus, non esse accidentia objectis externis inhaerentia, neque argumento esse talia objecta externa omnino existere. Ideoque si sensus nostros sine alia ratiocinatione sequamur, merito dubitabimus an aliquid existat, necne. Veritatem ergo hujus meditationis agnoscimus. Sed quoniam de eadem incertitudine sensibilium disputavit Plato et alii antiquorum Philosophorum ; et vulgo observatur difficultas dignoscendi vigiliam ab insomniis, nolim excellentissimum authorem novarum speculationum illa vetera publicare.