OBJECTIO X.
Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est, an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci : Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud exstat, est creatum. Quae sane omnia talia sunt, ut quo diligentius attendo, Elzevier, p. 212 tanto minus a me solo profecta esse videantur, ideoque ex antedictis, Deum necessario existere est concludendum.
Considerans attributa Dei, ut Dei ideam inde habeamus, et ut videamus an in illa aliquid sit quod a nobis ipsis non potuerit proficisci, invenio, ni fallor, neque a nobis proficisci quae ad nomen Dei cogitamus, neque esse necessarium ut proficiscantur aliunde quam ab objectis externis, nam Dei nomine intelligo substantiam, hoc est intelligo Deum existere, (non per ideam, sed per ratiocinationem) infinitam (hoc est, quod non possum concipere, neque imaginari terminos ejus, sive partes extremas, quin adhuc possim imaginari ulteriores) ex quo sequitur ad nomen infiniti non oriri ideam infinitatis divinae, sed meorum ipsius finium, sive limitum : Independentem, hoc est, non concipio causam ex qua Deus oriatur.
Ex quo patet me aliam ideam ad nomen independentis non habere praeter memoriam mearum idearum incipientium diversis temporibus, ideoque dependentium.
Quapropter dicere Deum esse independentem nihil AT VII, 187 aliud est quam dicere Deum esse ex earum rerum numero, quarum non imaginor originem ; sicut dicere Deum esse infinitum, idem est ac si dicamus eum esse Elzevier, p. 213 in numero earum rerum, quarum non concipimus fines. Et sic omnis idea Dei excluditur, qualis enim est idea sine origine et terminis.
Summe intelligentem, quaero hic per quam ideam D. C. intelligit intellectionem Dei ? summe potentem : item per quam ideam intelligitur potentia, quae est rerum futurarum, hoc est non existentium.
Certe ego potentiam intelligo ex imagine, sive memoria actionum praeteritarum, hoc modo colligens : sic fecit, ergo sic potuit facere : ergo existens idem sic poterit iterum facere : hoc est, habet potentiam faciendi. Jam haec omnia sunt ideae quae ortae esse possunt ab objectis externis.
Creatorem omnium quae extant, creationis imaginem quandam mihi ipsi fingere possum ex iis quae vidi, velut hominem nascentem, sive crescentem velut ex puncto in figuram, et magnitudinem quam nunc habet ; aliam ideam ad nomen creatoris nemo habet ; sed non sufficit ad probandam creationem quod imaginari possumus mundum creatum.
Ideoque etsi demonstratum esset aliquid infinitum, independens, summe potens, etc. existere, non tamen sequitur existere creatorem. Nisi quis putet recte inferri ex eo quod existit aliquid quod nos credimus Elzevier, p. 214 creasse coetera omnia, ideo mundum ab eo fuisse aliquando creatum.
Praeterea, ubi dicit ideam Dei, et animae nostrae nobis AT VII, 188 innatam esse, velim scire si animae dormientium profunde sine insomnio cogitent ; si non, non habent eo tempore ideas ullas, quare nulla idea est innata, nam quod est innatum semper adest.