OBJECTIO XII.
Ad Meditationem quartam.
DE VERO ET FALSO.

Atque ita certe intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale, sed tantummodo defectum. Nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua potestate ad hunc finem a Deo tributâ.

Certum est ignorantiam tantummodo esse defectum, neque opus esse facultate aliqua positiva ad ignorandum ; sed de errore non est ita res manifesta, videntur enim lapides et inanimata errare non posse, propter hoc solum quod non habeant facultatem Elzevier, p. 217 ratiocinandi, neque imaginandi : proinde pronum est colligere, quod ad errandum opus sit facultate ratiocinandi, vel saltem imaginandi, quae facultates sunt ambae positivae tributae omnibus, et solis errantibus.

Praeterea D. C. dicit sic : adverto illos (scilicet meos errores) a duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi, sive ab arbitrii libertate : Quod videtur praecedentibus contradictorium. Ubi notandum quoque arbitrii libertatem assumi sine probatione, contra opinionem Calvinistarum.