OBJECTIO XIII.

Exempli causa cum examinarem his diebus, an aliquid in mundo existeret, atque adverterem ex hoc ipso quod illud examinarem, evidenter sequi me existere, non potui quidem non judicare quod tam clare intelligebam verum esse, non quod ab aliqua vi externa fuerim ad id coactus, sed quia ex magna luce in intellectu magna consequuta est propensio in voluntate, atque ita tanto magis sponte, et libere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens.

Vox haec, magna lux in intellectu, metaphorica est, nec igitur argumentativa : unusquisque autem qui dubitatione AT VII, 192 caret, talem lucem praetendit, et habet propensionem voluntatis ad affirmandum id de Elzevier, p. 219 quo non dubitat, non minorem quam qui revera scit. Potest ergo lux haec esse causa quare quis obstinate opinionem aliquam defendat, vel teneat, sed non quod sciat veram eam esse.

Praeterea non modo scire aliquid verum esse, sed et credere, vel assensum praebere, aliena sunt a voluntate ; nam quae validis argumentis probantur, vel ut credibilia narrantur, volentes nolentes credimus. Verum est, quod affirmare, et negare, propugnare, et refellere propositiones sunt actus voluntatis, sed non ideo sequitur assensum internum dependere a voluntate.

Non itaque satis demonstratur conclusio quae sequitur, atque in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio illa inest quae formam erroris constituit.