AT VII, 193

OBJECTIO XIV.
Ad Meditationem quintam.
DE ESSENTIA RERUM
MATERIALIUM.

Ut cum, exempli causa, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam exstiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, sive essentia, sive forma immutabilis et aeterna, quae a me non efficta est, nec a mea mente dependet, ut patet ex eo quod possint demonstrari variae proprietates de isto triangulo.

Si triangulum nullibi gentium existat, non intelligo quomodo naturam aliquam habeat, quod enim nullibi est, non est : Neque ergo habet esse, seu naturam aliquam : triangulum in mente, oritur ex triangulo viso, vel ex visis ficto, cum autem Elzevier, p. 221 semel rem (unde putamus oriri ideam trianguli) nomine trianguli appellaverimus, quanquam perit ipsum triangulum, nomen manet. Eodem modo si cogitatione nostra semel conceperimus angulos trianguli omnes simul aequari duobus rectis, et nomen hoc alterum dederimus triangulo, habens tres angulos aequales duobus rectis. Etsi nullus angulus existeret in mundo, tamen nomen maneret, et sempiterna erit veritas propositionis istius, triangulum est habens tres angulos duobus rectis aequales ; Sed non erit sempiterna natura trianguli, si forte omne triangulum periret.

Vera similiter in aeternum erit propositio, homo est animal, propter nomina aeterna, sed pereunte genere humano, non erit amplius natura humana.

AT VII, 194 Unde constat essentiam, quatenus distinguitur ab existentia, nihil aliud esse praeter nominum copulationem per verbum, est ; ideoque essentia absque existentia est commentum nostrum : et videtur esse ut Imago hominis in animo ad hominem ; ita esse essentiam ad existentiam, vel ut haec propositio, Socrates est homo, ad hanc, Socrates est, vel existit ; ita Socratis essentia ad ejusdem existentiam : Iam, Socrates est homo, quando Socrates non existit, significat connexionem nominum tantum et est, Elzevier, p. 222 sive esse habet sub se Imaginem unitatis rei duobus nominibus nominatae.