OBJECTIO XV.
Ad Meditationem sextam.
DE RERUM MATERIALIUM
EXISTENTIA.

Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit Deus ad hoc, utrum ideae emittantur a corporibus nec-ne cognoscendum, sed contra magnam propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video qua ratione possit intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur ; ac proinde res corporeae existunt.

AT VII, 195 Communis est opinio, non peccare medicos qui aegrotos decipiunt ipsorum salutis causa : neque patres qui filios suos fallunt Elzevier, p. 223 boni ipsorum gratia ; neque crimen deceptionis consistere in falsitate dictorum, sed in injuria decipientium. Viderit igitur D. C. an vera sit propositio universaliter sumpta, Deus nullo casu potest nos fallere ; nam si non sit vera ita universaliter, non sequitur conclusio illa, ergo res corporeae existunt.