OBJECTIO II.
Ad Meditationem secundam.
De Natura mentis humanae.
Sum res cogitans ; recte. Nam ex eo quod cogito, sive phantasma habeo ; sive vigilans, sive somnians, colligitur quod sum cogitans, idem enim significant cogito, et sum cogitans. Ex eo quod sum cogitans, sequitur, Ego sum, quia id quod cogitat non est nihil. Sed ubi subjungit, hoc est, mens, animus, intellectus, ratio, oritur dubitatio. Non enim videtur recta argumentatio, dicere, ego sum cogitans, ergo sum cogitatio : neque ego sum intelligens, ergo sum intellectus. Nam eodem modo possem dicere, sum ambulans, ergo sum ambulatio. Sumit ergo D. Cartesius idem esse rem intelligentem, et intellectionem, quae est actus intelligentis ; vel saltem idem esse rem intelligentem, et intellectum, qui est potentia intelligentis. Omnes tamen Philosophi distinguunt subjectum a suis facultatibus, et actibus, hoc est, a suis proprietatibus, et AT VII, 173 essentiis, aliud enim est ipsum ens, aliud est ejus essentia ; potest ergo esse ut res cogitans sit subjectum mentis, Elzevier, p. 195 rationis, vel intellectus, ideoque corporeum aliquid, cujus contrarium sumitur, nonprobatur, est tamen haec illatio fundamentum conclusionis quam videtur velle D. C. stabilire.
Ibidem, novi me existere, quaero quis sim ego quem novi, certissssimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere nondum novi.
Certissimum est notitiam hujus propositionis, ego existo, pendere ab hac, ego cogito, ut recte ipse nos docuit : sed unde nobis est notitia hujus, ego cogito ? certe non ab alio quam ab hoc, quod non possumus concipere actum quemcumque sine subjecto suo, veluti saltare sine saltante, scire sine sciente, cogitare sine cogitante.
Atque hinc videtur sequi rem cogitantem esse corporeum quid, subjecta enim omnium actuum videntur intelligi solummodo sub ratione corporea, sive sub ratione materiae, ut ostendit ipse post in exemplo cerae, quae mutatis colore, duritie, figura et coeteris actibus, intelligitur tamen semper eadem res, hoc est eadem materia tot mutationibus subjecta ; non autem colligitur me cogitare per aliam cogitationem : quamvis enim aliquis cogitare potest se cogitasse, (quae cogitatio nihil aliud Elzevier, p. 196 est quam meminisse) tamen omnino est impossibile cogitare se cogitare, sicut nec scire se scire, esset enim interrogatio infinita, unde scis te scire, te scire, te scire.
Quoniam igitur notitia hujus propositionis, ego existo, pendent a notitia hujus, ego cogito ; et notitia hujus, ex eo quod non possumus separare cogitationem a materia cogitante, AT VII, 174 videtur inferendum potius rem cogitantem esse materialem quam immaterialem.