OBJECTIO IV.

Superest igitur ut concedam, me ne imaginari quidem quid sit haec cera, sed sola mente concipere.

AT VII, 178 Differentia magna est inter imaginari, hoc est, ideam aliquam habere, et mente concipere, hoc est ratiocinando colligere rem aliquam esse, vel rem aliquam existere. Sed non explicuit nobis D. C. in quo differunt. Veteres quoque Peripatetici docuerunt satis clare non percipi substantiam sensibus, sed colligi rationibus.

Quid jam dicimus, si forte ratiocinatio nihil aliud sit quam copulatio, et concathenatio nominum, sive appellationum per verbum hoc est ? unde colligmusimus ratione nihil omnino de Natura rerum, sed de earum appellationibus, nimirum utrum copulemus rerum nomina secundum pacta (quae arbitrio nostro fecimus circa ipsarum significationes) vel non. Si hoc sit, sicut esse potest, ratiocinatio dependebit a nominibus, nomina ab imaginatione, et imaginatio Elzevier, p. 202 forte, sicut sentio, ab organorum corporeorum motu, et sic mens nihil aliud erit praeterquam motus in partibus quibusdam corporis organici.