OBJECTIO V.
Ad Meditationem tertiam.
DE DEO.
Quaedam ex his (scilicet cogitationibus humanis) tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie convenit ideae nomen, ut cum hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum, vel Deum cogito.
Cùm hominem cogito, agnosco ideam, sive imaginem constitutam ex figura, et colore, de qua possum dubitare an sit hominis similitudo, vel non. Similiter cum cogito coelum. Cum Chimaeram cogito, agnosco ideam, sive imaginem, de qua possum dubitare an sit similitudo alicujus animalis, non existentis, sed quod existere possit, vel extiterit alio tempore, vel non.
Caeterum cogitanti Angelum obversatur animo aliquando imago flammae, aliquando puelli formosi alati, de qua certus mihi videor esse quod non habet similitudinem Angeli, neque ergo esse eam Angeli Elzevier, p. 204 ideam, sed credens AT VII, 180 esse creaturas aliquas Deo ministrantes, invisibiles, et immateriales, rei creditae, vel suppositae nomen imponimus Angelum, cum tamen idea, sub qua Angelum imaginor, sit composita ex ideis rerum visibilium.
Eodem modo ad nomen venerandum Dei, nullam Dei habemus imaginem, sive ideam, ideoque prohibemur Deum sub imagine adorare, ne illum, qui inconceptibilis est, videamur nobis concipere.
Videtur ergo nullam esse in nobis Dei ideam ; Sed sicut coecus natus, saepius igni admotus, et sentiens se calere, agnoscit esse aliquid, a quo calefactus est ; audiensque illud appellari ignem, concludit ignem existere, nec tamen qualis figurae, aut coloris ignis sit cognoscit, vel ullam omnino ignis ideam, vel imaginem animo obversantem habet.
Itaque homo cognoscens debere esse causam aliquam suarum imaginum, vel idearum, et causae illius aliam causam priorem, et sic continuo, deducitur tandem ad finem, sive suppositionem alicujus causae aeternae, quae quia nunquam coepit esse, causam se habere priorem non potest, necessario aliquid aeternum existere concludit ; nec tamen ideam ullam habet, quam possit dicere esse ideam aeterni illius, sed rem creditam, Elzevier, p. 205 vel agnitam nominat, sive appellat Deum.
Jam quoniam expositione hac, quod habemus ideam Dei in anima nostra, procedit D. C. ad probationem hujus Theorematis, quod Deus (id est summe potens, sapiens, mundi creator) existat, oportuit illam ideam Dei melius explicare, et non modo inde deducere ipsius existentiam ; sed etiam mundi creationem.