OBJECTIO VI.

Aliae vero (cogitationes) alias quasdam praeterea formas habent, ut cum volo, cum timeo, cum affirmo, cum nego, semper quidem aliam rem ut subjectum meae cogitationis apprehendo. Sed aliquid etiam amplius quam istius rei similitudinem cogitatione complector, et ex his aliae voluntates sive affectus, aliae autem judicia appellantur.

AT VII, 182 Cum quis vult, vel timet, habet quidem imaginem rei quam timet, et actionis quam vult, sed quid amplius volens, vel timens cogitatione complectitur, non explicatur. Etsi quidem timor sit cogitatio, non video quo modo potest esse alia, quam cogitatio rei quam quis timet. Quid enim est timor irruentis leonis aliud, quam idea irruentis leonis, et effectus (quem talis idea generat in corde) quo timens inducitur ad motum animalem illum, quem vocamus fugam. Iam motus hic fugae non est cogitatio, quare remanet non esse in timore Elzevier, p. 207 aliam cogitationem praeter illam quae consistit in similitudine rei : idem dici posset de voluntate.

Praeterea affirmatio, et negatio non sunt sine voce, et appellationibus, ita ut animantia bruta non possint affirmare neque negare, ne cogitatione quidem, ideoque neque judicare ; attamen cogitatio similis potest esse in homine, et bestia. Nam cum affirmamus hominem currere, non habemus aliam cogitationem ab ea quam habet canis videns currentem Dominum suum : nihil igitur addit affirmatio, vel negatio cogitationibus simplicibus, nisi forte cogitationem quod nomina, ex quibus constat affirmatio, sint nomina ejusdem rei in affirmante : quod non est complecti cogitatione plus quam rei similitudinem, sed eandem similitudinem bis.