OBJECTIO VII.

Superest ut examinem, qua ratione ideam istam a Deo accepi, neque enim illam sensibus hausi, nec unquam expectanti mihi advenit, ut solent rerum sensibilium ideae, cum ipsae res externis sensuum organis occurrunt, vel occurrere videntur, nec etiam a me efficta est, nam nihil ab ea detrahere, nihil illi superaddere plane possum, ac proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius.

Si non detur Dei idea (non autem probatur dari) quemadmodum non dari videtur, tota haec collabitur disquisitio. Praeterea idea mei ipsius mihi oritur (si corpus meum spectatur) ex visione, (si anima) nulla omnino animae est idea, sed ratione colligimus esse aliquid internum corpori humano, quod ei motum impertit animalem, quo sentit, et movetur, atque hoc quidquid est, sine idea vocamus animam.