OBJECTIO IX.
Nam procul dubio illae ideae, quae substantiam mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae quae tantum modos, sive accidentia repraesentant. Et rursus illa per quam summum aliquem Deum, aeternum, infinitum, AT VII, 185 omniscium, omnipotentem, rerumque omnium, quae praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae exihibentur.
Notavi saepius ante, neque Dei, neque animae dari ullam ideam ; addo jam, neque substantiae ; substantia enim (ut quae est materia subjecta accidentibus, et mutationibus) sola ratiocinatione evincitur, nec tamen concipitur, aut ideam ullam nobis exhibet ; hoc si verum sit, quomodo dici potest ideas, quae substantias mihi exhibent, majus aliquid esse, et plus habere realitatis objectivae, quam illas quae mihi exhibent accidentia ? praeterea consideret denuo D. C. quid velit dicere plus realitatis ? an realitas suscipit magis et minus ? Vel si putat unam rem alia magis esse rem ; consideret quomodo hoc possit captui nostro cum tanta Elzevier, p. 211 perspicuitate explicari, quanta exigitur in omni demonstratione, et quanta ipse alias usus est.