Elzevier, p. 237 AT VII, 206

DE DEO.

Prioris de existentia Dei demonstrationis, quam in Meditatione 3. author explicat, duae sunt partes, prior est, quod Deus sit, siquidem ejus idea in me sit : posterior est quod ego habens talem ideam non possim esse nisi a Deo.

Circa priorem partem id unum mihi non probatur, quod cum vir C. asseruisset non nisi in judiciis falsitatem proprie reperiri, paulo post tamen admittat ideas non formaliter quidem, sed materialiter, falsas esse posse, quod ab ejus principiis dissonum mihi videtur.

Sed vereor ut in re obscurissima animi mei sensa satis dilucide possim explicare : res exemplo clarior fiet. Si, inquit, frigus sit tantum privatio caloris, idea frigoris quae illud mihi tanquam rem positivam repraesentat, materialiter falsa erit.

Imo, si frigus sit tantum privatio, nulla poterit dari frigoris idea quae illud mihi tanquam rem positivam repraesentet, et judicium hic ab authore cum idea confunditur.

Quid enim est idea frigoris ? frigus ipsum, quatenus est objective in intellectu : at si frigus sit privatio, non potest esse objective Elzevier, p. 238 in intellectu per ideam, cujus esse objectivum sit ens positivum : Ergo, si frigus sit tantum privatio, nunquam illius poterit esse idea positiva, et proinde nulla quae materialiter falsa sit.

Confirmatur eodem argumento quo probat vir C. ideam entis infiniti non posse non esse veram, nam quamvis fingi AT VII, 207 possit tale ens non existere, non tamen fingi potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere.

Ita plane de omni idea positiva dici potest, nam quamvis fingi possit frigus, quod arbitror idea positiva repraesentari, non esse positivum ; non tamen fingi potest ideam positivam nihil reale, et positivum mihi exhibere ; cum idea positiva non dicatur secundum esse quod habet tanquam modus cogitandi, eo enim modo omnes positivae essent : sed ab esse objectivo quod continet, et menti nostrae exhibet : potest ergo illa idea non esse frigoris idea, sed non potest esse falsa.

Sed, inquies, eo ipso falsa est quod non est frigoris idea ; imo judicium tuum falsum, si illam judicas esse frigoris ideam : ipsa vero in te verissima. Sicut idea Dei ne materialiter quidem falsa dici debet, quamvis illam quis possit transferre ad rem quae non sit Deus, sicut fecerunt idolatrae.

Elzevier, p. 239 Denique illa frigoris idea, quam dicis materialiter falsam esse, quid menti tuae exhibet ? Privationem ? ergo vera est ; ens positivum ? ergo non est frigoris idea : et praeterea quae causa illius entis positivi objectivi, unde fieri vis, ut materialiter falsa sit illa idea ? Ego, inquis, quatenus a nihilo sum : Ergo esse objectivum positivum alicujus ideae a nihilo esse potest, quod praecipua C. viri fundamenta convellit.

Sed pergamus ad posteriorem demonstrationis partem, qua quaeritur, utrum ipse habens ideam entis infiniti ab alio esse possim quam ab ente infinito, et praesertim AT VII, 208 utrum a me ipso. Contendit vir C. me a me ipso esse non posse, eo quod, si mihi ipse esse darem, darem etiam omnes perfectiones quarum ideam in me esse animadverto. Sed reponit acute Theologus : Esse a se non positive sumi debet, sed negative, ut sit idem quod non esse ab alio. Nunc vero, inquit, si aliquid a se est, id est non ab alio, quomodo probem istud omnia complecti et esse infinitum, Jam enim non audio si dicas : si a se est, sibi facile omnia dedisset : nec enim a se est, ut a causa, nec sibi ante praevius fuit, ut ante deligeret, quod esset postmodum.

Ut hoc argumentum dissolvat contendit Vir C. esse a se non negative, sed positive debere sumi, etiam quantum ad Deum Elzevier, p. 240 spectat, ita ut Deus quodam modo idem praestet respectu sui ipsius quod causa efficiens respectu sui effectus. qQuod sane durum mihi videtur, et falsum.

Itaque partim cum Viro C. consentio, partim ab illo dissentio. fateor enim non posse me a me ipso esse nisi positive, nego vero idem de Deo dici debere, imo arbitror manifestam esse contradictionem quod aliquid sit a seipso positive et tanquam a causa. unde idem efficio quod author noster, sed alia plane via, in hunc scilicet modum.

Ut a me ipso essem, deberem a me ipso essem positive, et AT VII, 209 tanquam a causa ; ergo fieri non potest ut a me ipso sim ; hujus syllogismi propositionem probant viri rationhes ex eo desumptae, quod cum temporis partes a se mutuo sejungi possint, ex eo quod sim, non sequatur me futurum, nisi aliqua causa me quasi rursus efficiat singulis momentis.

Quod vero ad sumptionem attinet, illam arbitror adeo claram esse lumine naturali, ut vix probari possit nisi nugatorie notum probando per minus notum. Imo illius veritatem Author videtur agnovisse, cum aperte inficiari ausus non est. haec. n. quaeso verba pensentur in responsione ad Theologum.

Elzevier, p. 241 Non dixi, inquit, impossibile esse ut aliquid sit causa efficiens sui ipsius, etsi enim aperte id verum sit, quando restringitur efficientis significatio ad illas causas quae sunt effectibus tempore priores, vel quae ab ipsis sunt diversae, non tamen videtur in hac quaestione ita esse restringenda, quia lumen naturale non dictat ad rationem efficientis requiri ut tempore prior sit suo effectu.

Optime quantum ad prius membrum, sed cur omissum posterius, nec additum idem lumen naturale non dictare ad rationem efficientis requiri ut diversa sit a suo effectu, nisi quia per lumen ipsum naturale id asserere non licebat ?

Et sane cum effectus omnis a causa dependeat, a causa esse suum accipiat, nonne clarum est idem a seipso dependere AT VII, 210 non posse, idem a seipso suum esse accipere non posse ?

Praeterea causa omnis est effectus causa, et effectus causae effectus, et proinde mutua est inter causam et effectum habitudo : at habitudo nonnisi duorum est.

Deinde concipi sine absurditate non potest rem aliquam accipere esse, et tamen illud idem esse habere priusquam conceperimus illud jam accepisse. At istud contingeret, si notiones causae et effectus eidem rei respectu sui ipsius tribueremus. Quae est Elzevier, p. 242 enim notio causae ? dansDare esse. quaenotio effectûs ? accipere esse. Prior est autem natura causae notio, quam notio effectus.

Jam vero concipere non possumus rem aliquam sub notione causae ut dantem esse, nisi illam concipiamus habere esse, nemo enim dat quod non habet ; Ergo prius rem conciperemus habere esse, quam conciperemus illud eam accepisse ; et tamen in eo qui accipit, prius est accipere quam habere.

Aliter ea ratio formari potest ; nemo dat quod non habet, ergo nemo potest sibi dare esse nisi qui jam illud esse habeat : si autem jam habet, ut quid sibi illud daret.

Denique asserit lumine naturali notum esse creationem a conservatione sola ratione distingui : At eodem lumine naturali notum est nil seipsum creare posse ; ergo nec seipsum conservare.

Verum si a thesi generali ad hypothesim de Deo specialem descendamus, res adhuc meo judicio manifestior erit, Deum a seipso positive esse non posse, sed tantum negative, id est non ab alio.

AT VII, 211 Ac primum quidem id patet ex ratione quam affert. V. C. ad probandum si corpus a se sit, debere a seipso esse positive. Temporis enim, inquit, partes aliae ab aliis non pendent, nec proinde ex eo quod illud corpus supponatur Elzevier, p. 243 ad hoc usque tempus a se fuisse, id est sine causa, hoc sufficit ut etiam in posterum sit futurum, nisi aliqua potentia in eo sit, ipsum continuo veluti reproducens.

At tantum abest ut haec ratio in ente summe perfecto, sive infinito locum habere possit, quin potius contrarium ob contrarias causas evidenter deduci possit : in idea enim entis infiniti continetur, quod ejus duratio sit etiam infinita, scilicet nullis clausa limitibus, ac proinde indivisibilis, permanens, tota simul, et in qua non nisi per errorem et intellectus nostri imperfectionem concipi possit prius, et posterius.

Unde manifeste sequitur concipi non posse Ens infinitum vel per momentum existere, quin simul concipiatur et semper extitisse, et in aeternum existentiam habiturum (quod Author ipse alicubi docet) ut proinde vanum sit quaerere cur in esse perseveret.

Imo ut frequenter docet Augustinus (quo nemo unquam post authores sacros dignius et sublimius de Deo locutus est) in Deo nullum est vel fuisse vel futurum esse, sed semper esse, ut hinc evidentius appareat non nisi cum absurditate quaeri posse cur Deus in esse perseveret, cum haec quaestio manifeste involvat prius et posterius, praeteritum et futurum, quae ab Entis infiniti notione excludi debent.

Elzevier, p. 244 Praeterea Deus a se esse positive cogitare non potest AT VII, 212 quasi seipsum primo produxerit, fuisset enim antequam esset, sed tantum (ut saepius declarat Author) quia se revera conservat.

At in ens infinitum conservatio non magis cadit quam prima productio ; quid enim quaeso conservatio, nisi continua quaedam rei reproductio, unde conservatio omnis supponit primam productionem ; et propterea nomen ipsum continuationis, sicut et conservationis, potentialitatem quandam involvit, Ens autem infinitum actus est purissimus sine ulla potentialitate.

Concludamus igitur concipi non posse Deum esse a seipso positive, nisi per imperfectionem nostri intellectus Deum instar rerum creatarum concipientis : quod magis adhuc constabit alia ratione.

Causa efficiens rei alicujus non quaeritur nisi ratione existentiae, non vero ratione essentiae ; verbi gratia, si triangulum conspicio, causam efficientem quaeram per quam factum sit ut hic triangulus existeret, sed causam efficientem sine absurditate non quaeram cur triangulus habeat tres angulos aequales duobus rectis ; et id quaerenti non bene responderetur per causam efficientem, sed id tantum quia ea est natura trianguli : unde Mathematici, quia de sui objecti Elzevier, p. 245 existentia non agunt, nihil demonstrant per efficientem, et finem. At non minus est de essentia entis infiniti quod existat, imo etiam, si velis, quod in esse perseveret, quam de essentia trianguli habere tres angulos aequales duobus rectis ; ergo, sicut quaerenti cur triangulus tres angulos aequales duobus rectis habeat, responderi non debet per causam efficientem, sed dicendum solummodo eam esse aeternam et immutabilem trianguli naturam : ita quaerenti cur Deus sit, vel in esse perseveret, AT VII, 213 nulla vel in Deo, vel extra Deum, causa efficiens, vel quasi causa efficiens (de re enim non de nomine disputo) quaerenda est, sed id unum pro ratione afferendum, quia ea est natura entis summe perfecti.

Unde ad id quod ait V. C. dictare lumen naturae nullam rem existere de qua non Liceat petere cur existat, sive in ejus causam efficientem inquirere ; aut si non habeat, cur illa non indigeat, postulare ? Respondeo petenti cur Deus existat, non per causam efficientem respondendum esse, sed nihil aliud, quam quia Deus est, seu Ens infinitum : et in ejus causam efficientem inquirenti, respondendum causa efficienti non indigere : et rursum percontanti cur illa non indigeat, respondendum quia ens infinitum est, cujus existentia est sua essentia : Elzevier, p. 246 ea enim solummodo causa efficienti indigere, in quibus existentiam actualem ab essentia distinguere licet.

Quamobrem corruunt quae verbis citatis subjungit. Adeo, inquit, ut si putarem nullam rem idem quodammodo esse posse erga seipsam quod est causa efficiens erga effectum, tantum abest ut inde concluderem aliquam esse causam primam, quin e contra ejus ipsius, quae vocaretur prima, causam rursus inquirerem ; et ita nunquam ad ullam omnium primam devenirem.

Imo vero si putarem cujuscunque rei causam efficientem, vel quasi efficientem esse quaerendam, cujuscunque rei assignatae causam ab ea diversam inquirerem, cum evidentissimum AT VII, 214 mihi sit nihil ullo modo erga seipsum esse posse, quod est causa efficiens erga effectum.

Monendus vero mihi videtur ut haec attente, diligenterque consideret, quia certo scio vix ullum Theologum reperiri posse, qui non ea propositione offendatur, Quod Deus a seipso sit positive, et tanquam a causa.

Unicus mihi restat scrupulus, quomodo circulus ab eo non committatur, dum ait, non aliter nobis constare quae a nobis clare et distincte percipiuntur, vera esse, quam quia Deus est.

Elzevier, p. 247 At nobis constare non potest Deum esse, nisi quia id a nobis clare, et evidenter percipitur, ergo priusquam nobis constet Deum esse, nobis constare debet verum esse quodcunque a nobis clare et evidenter percipitur.

Addo quod exciderat, falsum mihi videri quod pro certo affirmat U.V.. C., nihil in se, quatenus est res cogitans, esse posse, cujus conscius non sit ; per se enim, quatenus est res cogitans, nihil aliud intelligit quam mentem suam, quatenus a corpore distincta est. At quis non videt multa in mente esse posse, quorum mens conscia non sit ; mens infantis in matris utero habet vim cogitandi, at ejus conscia non est ; mitto innumera similia.