De iis quae Theologos morari
possunt.

Ut taediosum sermonem aliquando absolvam, libet hic brevitati consulere, et res potius indicare, quam de iis accuratius disputare.

PRIMUM, vereor ne quosdam offendat liberior haec Philosophandi AT VII, 215 ratio, qua omnia revocantur in dubium : et sane Author ipse fatetur in Methodo, mediocribus Elzevier, p. 248 ingeniis hanc viam esse periculosam : fateor tamen hanc invidiam in Synopsi mitigari.

Verumtamen haud scio an aliqua praefatiuncula haec meditatio praemuniri debeat, qua significetur de iis rebus serio non dubitari, sed ut iis aliquantisper sepositis quae vel minimam, et hyperbolicam, ut Author ipse vocat alio in loco, dubitandi occasionem relinquunt, aliquid ita firmum, et stabile reperiri possit, ut de eo ne pervicacissimo quidem liceat vel tantillum dubitare. Unde etiam fit, ut loco illorum verborum quod cum Authorem meae originis ignorarem, reponendum censerem, ignorare me fingerem.

In Meditatione 4. de Vero et Falso multas ob causas, quas longum esset recensere, vehementer optarem, ut in ipsa Meditatione, vel in Synopsi duo significaret.

Primum est, se, dum causam erroris inquirit, de illo potissimum satagere qui committitur in dijudicatione veri et falsi, non autem de illo qui contingit in persecutione boni et mali.

Cum enim prius illud sufficiat ad Authoris institutum et scopum : et quae hic dicuntur de causa erroris, in gravissimas objectiones incidant, si etiam ad posterius caput se extendant, prudentia nisi fallor exigit, et flagitat docendi ordo, cujus Elzevier, p. 249 Author noster amantissimus est, ut quaecunque ad rem non faciunt, et altercationibus ansam AT VII, 216 praebere possunt, omittantur, ne dum lector de superfluis inutiliter jurgatur, a necessariorum perceptione retardetur.

Alterum quod Authorem nostrum indicare velim, est, se, dum asserit nulli nos rei assentiri debere, nisi quam clare et distincte noverimus, de iis tantum rebus agere quae ad disciplinas spectant, et sub intelligentiam cadunt, non vero de iis quae ad fidem pertinent, et ad vitam agendam : Itaque se damnare opinantium temeritatem, non prudenter credentium persuasionem.

Tria enim sunt, ut sapienter monet B. Augustinus, de utilit. credendi c. 15. velut finitima sibimet, in animis hominum distinctione dignissima : Intelligere, credere, opinari.

Intelligit, qui certa ratione aliquid comprehendit. Credit, qui gravi aliqua authoritate commotus verum esse arbitratur etiam quod certa ratione non comprehendit : opinatur, qui quod nesciat se scire existimat.

Opinari autem duas ob res turpissimum est : quod ediscere non potest qui sibi jam se scire persuasit, si modo illud disci potest, et per seipsa temeritas non bene affecti animi signum est.

Quod intelligimus igitur, debemus rationi : quod credimus, authoritati, quod opinamur, Elzevier, p. 250 errori. Haec dicta sunt ut intelligeremus nos, retenta fide illarum etiam rerum quas nondum comprehendimus, a temeritate opinantium vindicari.

Nam qui dicunt nihil esse credendum, nisi quod scimus, id unum cavent nomen opinationis, quod AT VII, 217 fatendum est turpe, ac miserrimum : sed si quis diligenter consideret plurimum interesse, utrum se scire quis putet, an quod nescire se intelligit, credat aliqua authoritate commotus, profecto erroris et inhumanitatis, atque superbiae crimen vitabit.

Et paulo post, c. 12. subjungit. Multa possunt afferri quibus ostendatur, nihil omnino humanae societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus quod non potuerimus tenere perceptum. Huc usque August.

Quanti momenti sit Virum C. haec distinguere ne multi hoc tempore ad impietatem proclives, illius verbis ad eversionem fidei abuti possint, ipse facile pro sua prudentia judicabit.

Verum quod maxime Theologis offendiculo fore praevideo est, quod secundum viri C. dogmata, salva et integra remanere non posse videantur quae de sacrosanctis altaris mysteriis docet Ecclesia.

Fide enim credimus ablata ab Eucharistico pane panis substantia, sola illic accidentia Elzevier, p. 251 remanere : ea autem sunt extensio, figura, color, odor, sapor, aliaeque sensiles qualitates.

Qualitates sensiles nullas esse putat vir C. sed tantummodo varias corpusculorum nobis adjacentium motiones, quibus varias illas impressiones percipimus, quas deinde coloris, saporis, odoris nominibus appellamus. Restant ergo figura, extensio, mobilitas. At negat Author facultates illas absque aliqua substantia cui insint posse AT VII, 218 intelligi, nec proinde etiam absque illa existere : quod etiam repetit in responsione ad Theologum.

Nec agnoscit, inter illas affectiones, et substantiam, distinctionem nisi formalem, quae sufficere non videtur ut quae sic distinguuntur a se invicem etiam divinitus separentur.

Non dubito quin qua pietate est vir Clarissimus id attente diligenterque perpendat, et summo sibi studio judicet incumbendum, ne cum Dei causam adversus impios agere meditatur, fidei illius authoritate fundatae, et cujus beneficio immortalem illam vitam, quam hominibus persuadendam suscepit, se consecuturum sperat, aliqua in re periculum creasse videatur.