OBJECTIONES
QUINTAE.
Eximio viro Renato Cartesio.
P. GASSENDUS S.
VIR EXIMIE,
Beavit me Mersennus noster, cum tuarum illarum sublimium de prima Philosophia Meditationum participem fecit. Quippe argumenti praestantia, ingenii perspicacia, nitorque dictionis mirifice placuit. Quare et lubens gratulor, quod animo adeo excelso ac foelici aggrederis scientiarum fineis provehere, et res omnibus retro saeculis abstrusissimas enucleare. Id mihi fuit durum, quod ille praeterea amicitiae jure exegit, ut ad te perscriberem, si quis fortassis scrupulus ingereretur, superessetve. Siquidem praesensi nihil aliud me, quam hebetudinem testaturum, si rationibus tuis non acquiescerem ; vel potius, quam temeritatem, si tantillum etiam in oppositum, quasi repugnando, AT VII, 257 hiscere auderem. Annui tamen viro amico, ratus aliunde te non tam meum, quam illius, consilium aequi bonique consulturum ; Elzevier, p. 296 cum eo nempe candore sis, ut facile putes nihil aliud me, quam nudas tibi proponere meas dubitandi rationes voluisse. Testor sane abunde fore, si illas vel ad calcem usque legere sustinueris : nam, quod te permovere debeant, ut vel de tuis ratiociniis minimum diffidas, vel ad respondendum tempus deteras melioribus curis destinatum, ipse profecto Author non sum. Quinetiam non audeo, nisi cum rubore, illas coram te propalare, qui certo sum certior nullam esse earum, quae non tibi pluries inter meditandum occurrerit, et quam tamen, certo consilio, vel contempseris, vel censueris dissimulandam. Profero ergo, sed ea mente, ut prolatas duntaxat velim ; prolatas, inquam, non de rebus ipsis, quas demonstrandas suscipis, sed de methodo ac vi demonstrandi. Profecto enim et ter-maximi Dei existentiam, et animorum nostrorum immortalitatem, profiteor ; ac haereo duntaxat circa energiam illius ratiocinii, quo tu tam ista, quam alia Metaphysica cohaerentia, probas.
IN MEDITATIONEM I.
De iis, quae in dubium revocari possunt.
Ac circa primam quidem Meditationem, non est quod multum immorer : comprobo enim institutum, quo mentem tuam exuere omni praejudicio voluisti. Id unum non satis percipio : quamobrem satius non duxeris, simpliciter ac paucis verbis incerta habere quae praenoveras, ut ea deinde seligeres, quae vera deprehenderentur, quam, habendo AT VII, 258 omnia pro falsis, non tam vetus exuere, quam induere novum praejudicium. et vide, ut necesse fuerit, quo tibi ipsi faceres fidem, fingere Deum deceptorem, aut nescio quem malum Genium delusorem ; cum fvisum fuisset sufficere, humanae mentis caliginem, solamve naturae imbecillitatem, caussari. Fingis praeterea te somniare, ut in dubium omnia revoces, et quicquid rerum agitur, pro ludificatione ducas ; sed an propterea a te extorques, ut non vigilare te credas, et incerta falsaque habeas, quae coram te sunt aut geruntur ? Quicquid dixeris, nemo erit, qui persuadeatur te esse persuasum, nihil esse Elzevier, p. 298 verum ex iis omnibus quae cognoveris ; ac tibi perpetuo vel sensum, vel somnium, vel Deum, vel cacodaemonem imposuisse. An non futurum fuisset magis et philosophico candore et veritatis amore dignum, res, ut se habent, et bona fide ac simpliciter enunciare, quam, quod objicere quispiam posset, recurrere ad machinam, captare praestigias, sectari ambages ? Quanquam, quia tibi ita est visum, nolim amplius contendere.
IN MEDITATIONEM II.
De natura Mentis humanae, Quod
ipsa sit notior, quàm corpus.
Circa secundam, Video te adhuc in ludificatione perstare, et nihilominus animadvertere, saltem TE ESSE, qui ludificaris ; atque idcirco statuere illud pronunciatum : Ego sum, Ego existo, quoties a te profertur, vel mente AT VII, 259 concipitur, esse verum. Attamen non video tibi opus fuisse tanto apparatu, quando aliunde certus eras, et verum erat, te esse ; poterasque idem vel ex quavis alia tua actione colligere, cum lumine naturali notum sit, quicquid agit, esse. Subdis, te non propterea satis intelligere quid sis : Elzevier, p. 299 hoc autem serio accipitur, et ultro conceditur ; id ipsumque opus ac labor. Nempe id absque ambagibus totaque illa suppositione videtur fuisse requirendum. Meditari vis consequenter, qualem te esse credideris, ut, subtractis dubiis, id solum remaneat, quod certum sit et inconcussum. Hoc vero nemine non probante facies. Rem aggressus, et cum te putaris esse hominem, quaeris Quid sit homo ; et dimissa consulto definitione vulgari, seligis ea, quae prima fronte tibi occurrebant, ut habere te vultum, manus, et caetera membra, quae nomine corporis designabas ; itemque, te nutriri, incedere, sentire, cogitare, quae referebas ad animam. Hoc porro esto, modo caveamus distintictionem tuam inter animam et corpus. Dicis te tunc non advertisse quid esset anima, sed imaginatum solum aliquid instar venti, ignis, vel aetheris, quod crassioribus tui corporis partibus esset infusum. Istud memorabile est. De corpore, non dubitasse naturam ejus in eo esse, ut sit quid aptum figurari, circumscribi, spatium replere, et ex AT VII, 260 eo omne aliud corpus excludere ; tactu, visu, auditu, odoratu, gustu percipi, et pluribus modis moveri. Potes vero haec etiam hodie attribuere corporibus, dummodo non omnibus omnia : siquidem ventus corpus est, et non percipitur tamen visu ; neque excludas adjuncta alia : nam ventus, ignis, et plura Elzevier, p. 300 movent. Quod subjicis autem, negasse te corpori vim seipsum movendi : non apparet qui tueri jam possis : quasi corpus omne esse debeat suapte natura immobile, omnisque ejus motus a principio incorporeo procedere ; et neque aqua fluere, neque animal incedere, sine incorporeo motore, censeatur.
2. Exploras deinde, num, supposita adhuc deceptione, affirmare possis esse in te aliquid ex iis, quae pertinere censuisti ad naturam corporis, et, attentissimo examine facto, dicis te nihil tale in te reperire. Hoc jam loco non spectas te quasi hominem integrum, sed quasi interiorem occultioremve partem, qualem cogitaras esse animam. Quaeso te ergo, o Anima, seu quocumque velis nomine censeri : emendastine hactenus eam cogitationem, qua prius imaginabaris te esse quidpiam instar venti similisve rei his membris infusae ? Non fecisti sane. Cur non possis igitur esse adhuc ventus, vel potius tenuissimus spiritus, qui calore cordis ex purissimo sanguine, aliundeve, aut ab alia caussa exciteris, ferveris, et fusus per membra vitam illis tribuas, et cum oculo videas, cum aure audias, cum cerebro cogites, caeteraque, quae vulgo tibi tribuuntur, munia exsequaris ? Id si ita sit, cur non habeas eandem figuram, quam totum hoc corpus, Elzevier, p. 301 uti aër eandem AT VII, 261 quam vas continens ? Cur non censearis circumscribi ab eodem ambiente, quo corpus, aut a corporis epidermide ? Cur non replere spatium, sive parteis spatii, quas crassum corpus seu partes ipsius non replent ? Quippe corpus crassum habet porulos, per quos ipsa diffundaris ; adeo ut, ubi partes tuae fuerint, partes illius non sint : eodem modo, quo in vino et aqua mistis, ubi sunt partes unius, non sunt partes alterius, quantumcumque visus discernere nequeat. Cur non excludere corpus aliud ab eodem spatio ? cum in quibuscunque spatiolis fueris, partes corporis crassioris esse simul nequeant. Cur non moveri pluribus motibus ? Cum tu enim plureis ipsis membris tribuas, quomodo id possis, quin movearis ipsa ? Certe neque moves immota, cum opus contentione sit ; neque potes non moveri ad ipsius corporis motum. Si haec igitur ita sint, cur dicas in te nihil esse eorum, quae ad naturam corporis spectant ?
3. Pergis, neque esse in te ex iis, quae animae tribuuntur, nutriri, vel incedere. At primum, potest aliquid esse corpus, nec tamen nutriri. Deinde, si tale sis corpus, qualem spiritum diximus, cur, cum crassiora illa membra crassiore substantia nutriuntur, non possis ipsa tenuior tenuiore quoque nutriri ? Elzevier, p. 302 Et, nonne illo corpore, cujus eae sunt partes, adolescente, ipsa adolescis : et dum illud debilitatur, debilitaris quoque ipsa ? Ad incessum quod attinet, cum membra incedant per te, et in locum nullum concedant, nisi agente et ferente te, quomodo id fiat sine tuo incessu ? quandoquidem, inquis, jam corpus non habeo, haec nihil sunt, nisi figmenta. Verum, seu AT VII, 262 nos ludis, seu ipsa deluderis, nihil nobis morandum. Sin loqueris serio, probandum est tibi, neque te habere ullum corpus quod informes, neque te esse ejusmodi, quod una nutriri incedereque valeat. Pergis adhuc, neque te sentire. At ipsa profecto es, quae vides colores, audis sonos, etc. Hoc, inquis, non fit sine corpore. Credo equidem ; sed primum adest tibi corpus, ipsaque es intra oculum, qui non videt sane absque te ; ac potes deinde esse tenüe corpus, quod per organum sensus opereris. Permulta, inquis, visa sum sentire in somnis, quae me non sensisse postea animadverti. Enimvero tametsi fallaris, quod non utens oculo videaris sentire quod sine oculo non sentitur, non es tamen semper experta eandem falsitatem, neque non usa es oculo, per quem senseris, imaginesque hauseris, quibus jam sine oculo uti possis. Deprehendis tandem te cogitare. Id vero abnuendum non est : sed probandum superest Elzevier, p. 303 tibi, vim cogitandi ita esse supra naturam corpoream, ut neque spiritus, neque aliud corpus agile, purum, tenüe, ulla dispositione parabile sit, quod cogitationis efficiatur capax. Probandum simul animas brutorum esse incorporeas, videlicet quae cogitent, seu, praeter functiones sensuum externorum, aliquid interne, non vigilando modo, sed somniando etiam, cognoscant. Probandum rursus crassum hoc corpus ad cogitationem tuam nihil prorsus conferre (cum absque illo tamen nunquam fueris, neque ab illo sejuncta aliquid huc-usque AT VII, 263 cogitaveris), ac te idcirco independenter ab eo cogitare : adeo ut neque impediri, neque turbari valeas a vaporibus sive fumis taetris crassisque, qui tam male cerebrum interdum afficiunt.
4. Concludis, Sum igitur praecise Res cogitans, id est Mens, sive animus, intellectus, ratio. Heic ego agnosco me hallucinatum. Existimabam enim me alloqui animam humanam, seu internum illud principium, quo homo vivit, sentit, loco movetur, intelligit ; et alloquebar tamen solam mentem, quippe quae non modo corpus exuit, sed exuit quoque animam ipsam. Anne id facis, vir eximie, antiquorum illorum instar, qui, cum putarent animam diffusam toto corpore, principem tamen partem τό ἡγεμονικὸν Elzevier, p. 304 habere sedem opinabantur in determinata parte corporis, ut in cerebro, aut in corde ? Non quod censerent animam quoque in ea parte non reperiri, sed quod crederent animae illeic existenti mentem veluti superaddi, coadunarique, et una cum illa partem informare. et debebam sane id commeminisse ex disputatis in illa tua Dissertatione de Methodo : visus enim es in ea velle munia haec omnia, quae animae tam vegetativae quam sensitivae tribuuntur, non dependere a rationali, posseque etiam exerceri, antequam illa adveniat, ut exercentur quoque in brutis, in quibus rationis nihil esse contendis. Sed nescio quo pacto oblitus id fueram, nisi quia dubius remanseram, illudne principium, quo tam nos quam bruta vegetamur atque sentimus, non velles dici animam, sed animam proprie esse nostram mentem : cum tamen illud principium dicatur proprie animare, mens nihil aliud praestet, quam ut cogitemus, quod tu quidem fieri asseris. Utcumque id fuerit, AT VII, 264 dicare jam Mens, atque esto Res cogitans praecise. Subdis solam cogitationem non posse divelli a te. Hoc vero non est cur tibi negetur, si praesertim sis sola Mens, et nolis tuam substantiam a substantia animae plus quam consideratione distinctam. Quanquam haereo, an, cum dicis non posse cogitationem divelli a te, intelligas te, quandiu Elzevier, p. 305 es, indesinenter cogitare. Id sane conforme effato Philosophorum celebrium, qui immortalitatem tuam probaturi assumpsere te perpetuo moveri, seu, ut ego quidem interpretor, cogitare perpetuo ; verum ii non persuadebuntur, qui non capient quo modo possis aut per soporem lethargicum, aut in utero etiam, cogitare. Quo loco haereo praeterea, an existimes te in corpus illiusve partem, intra uterum, aut ab exortu, esse infusam. Sed nolo molestius id inquirere, neque rogitare, an reminiscaris quid in utero, primisve ab exortu diebus, mensibus, aut annis, cogitaveris, neque, si id sis responsura, quamobrem oblita omnium fueris. Insinuo duntaxat, ut memineris, quam obscura, quam tenuis, quam pene nulla esse potuerit temporibus illis tua cogitatio. Pergis, te non esse compagem membrorum, quae corpus humanum appellatur. Id vero admittendum est, quia spectaris solum ut res cogitans, et pars humani compositi, ab hac exteriore crassioreque distincta. Non sum etiam, inquis, tenuis aliquis aër istis membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non quicquid mihi fingo. Supposui enim ista nihil esse ; AT VII, 265 maneat positio. Heic autem consiste, ô Mens, et positiones, seu potius fictiones illae, tandem facessant. Non sum, inquis, aër, aut aliquid tale : at si anima tota tale Elzevier, p. 306 quidpiam est, quorsum tu, quae censeri potes pars animae nobilissima, non censearis quoque esse quasi flos, seu portio subtilissima, purissima, actuosissimaque illius ? Fortassis, inquis, haec, quae suppono nihil esse, sunt aliquid, neque diversum ab eo me quem novi ; nescio tamen, nec de hoc jam disputo. Sed si nescis, si non disputas, cur te nihil esse istorum assumis ? Novi, inquis, me existere ; hujus autem rei notitia praecise non potest pendere ab eo, quod non novi. Hoc esto ; sed memineris te nondum fidem fecisse, quod non sis aër, non vapor, non alia.
5. Describis consequenter quid sit, quod imaginationem appellas. Dicis quippe, imaginari nihil esse aliud, quam contemplari figuram imaginemve rei corporeae. Videlicet, ut inferas te alia cogitationis specie, quam imaginatione, cognoscere naturam tuam. Attamen, cum tibi pro tuo arbitratu imaginationem definire liceat, quaeso te, si corporea sis, ut nondum probasti oppositum, cur non contemplari te possis sub figura imagineve corporea ? Et quaeso te, dum contemplaris, quidnam experiris tibi obversari, praeter substantiam quandam puram, perspicuam, tenuem, instar aurae universum corpus vel cerebrum certe illiusve partem pervadentis, animantis, functiones tuas illeic obeuntis ? Cognosco, inquis, nihil Elzevier, p. 307 eorum, quae possum imaginationis ope comprehendere, ad hanc, quam de AT VII, 266 me habeo, notitiam pertinere. Verum, quomodo cognoscas, non dicis ; et cum paulo ante statuisses nescire te adhuc istane ad te pertinerent, undenam, quaeso, id jam concludis ?
6. Pergis : Mentem esse ab istis diligentissime evocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. Id recte mones ; sed postquam ipsa te diligentissime avocasti, renuncia, quaeso, quam distincte naturam tuam perceperis. Nam dicere solum te esse Rem cogitantem, operationem memoras, quam omnes prius tenebamus ; sed operantem substantiam, qualis nempe sit, quomodo cohaereat, quomodo ad agendum tam varia tam varie sese comparet, ac hujusmodi caetera prius ignorata nobis non declaras. Dicis, percipi intellectu, quod imaginatione (quam idem esse statuis cum sensu communi) non potest. Sed, ô bona Mens, docerene potes plureis intus esse, et non unicam simplicemve facultatem, qua quidvis demum cognoscamus ? Cum ego Solem oculis apertis intueor, manifesta est sensio. Cum deinde oculis clausis Solem apud me cogito, manifesta est interna cognitio. At quomodo tandem discernere valeam, me sensu communi, seu facultate imaginatrice, non vero mente, seu intellectu Elzevier, p. 308 percipere Solem, adeo ut possim pro libitu, nunc intellectione, quae non sit imaginatio, nunc imaginatione, quae non sit intellectio, Solem comprehendere ? Sane, si cerebro turbato, AT VII, 267 et imaginatrice laesa, intellectus constaret, qui functiones proprias purasque obiret, tum posset intellectio tam dici distingui ab imaginatione, quam imaginatio a sensione externa ; at quia secus esse contingit, facile profecto non est appositum statuere discrimen. Dicere certe, ut tu facis, imaginationem tunc esse, cum rei corporeae contemplamur imaginem : vides, cum non alia ratione contemplari corpora liceat, fore igitur corpora imaginatione solum cognoscenda ; aut ita certe, ut facultas alia cognoscens discerni non valeat. Dicis fieri adhuc non posse, quin putes res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, exploranturque sensibus, distinctius agnosci, quam istud nescio quid tui, quod in imaginationem non cadit : ut mirum sit res dubias et a te alienas distinctius cognosci atque comprehendi. Sed primum, peroptime facis, cum dicis, illud nescio quid tui : revera enim nescis quid sit, seu quae natura ejus sit ; nec proinde potes certior fieri, idne hujusmodi sit, quod in imaginationem cadere non possit. Deinde omnis nostra notitia videtur plane ducere originem a sensibus : Elzevier, p. 309 et quamvis tu neges, quicquid est in intellectu, praeesse debere in sensu, videtur id esse nihilominus verum, cum nisi sola incursione, κατὰ περίπτωσιν, ut loquuntur, fiat, perficiatur tamen analogia, compositione, divisione, ampliatione, extenuatione, aliisque similibus modis, quos commemorare nihil est necesse. Nihil proinde mirum, si ea, quae per se incurrunt et percellunt AT VII, 268 sensum, impressionem vehementiorem in animo faciant, quam quae animus, accepta solum occasione, ex rebus in sensum incidentibus sibi ipsa fingit atque comprehendit. et vocas tu quidem dubias res corporeas ; sed si verum fateri vis, non minus certa es existere corpus, intra quod versaris, et ista omnia, quae te circumstant, quam existere teipsam. et cum ipsa te tibi ipsi sola operatione, quae cogitatio dicitur, manifestes, quid hoc est, respectu manifestationis hujusmodi rerum ? Quippe non modo manifestantur variis operationibus, sed et aliis praeterea multis evidentissimis accidentibus, magnitudine, figura, soliditate, colore, sapore etc., adeo ut, quamvis extra te sint, nihil mirum, si ipsas distinctius, quam te, cognoscas comprehendasque. At quonam modo fieri potest, ut rem alienam melius quam teipsam intelligas ? Quo nempe modo oculus videt caetera, non videt seipsum.
Elzevier, p. 310 7. Sed, inquis, Quid sum igitur ? Res cogitans. Quid est hoc ? Nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque, et sentiens. Multa heic dicis, in quibus singulis non haereo : in hoc uno haereo, quod te rem sentientem dicis. Id nempe mirum, cum jam ante asserueris oppositum. An dicere forte voluisti, esse praeter te facultatem corpoream residentem in oculo, aure, caeterisque organis, quae, species rerum sensilium excipiens, sensionem ita inchoet, ut tu deinde perficias, ipsaque sis, quae revera videas, audias, et caetera sentias ? Hac nempe de causa, ut puto, tam ipsam sensionem, quam etiam imaginationem, cogitationis speciem facis. Id porro AT VII, 269 esto : sed vide tamen, an non quae sensio in brutis est, cum non sit tuae absimilis, cogitatio quoque dici valeat, sicque in ipsis etiam brutis mens sit non dissimilis tui. Ego, inquies, arcem in cerebro tenens, excipio quicquid per spiritus nervis traductos renunciatur ; sicque apud me peragitur sensio, quae dicitur fieri toto corpore. Esto : sed sunt in brutis nervi, sunt spiritus, est cerebrum, est in cerebro principium cognoscens, quod renunciata per spiritus pari modo excipiat, sensionemque perficiat. Dices illud principium in brutorum cerebro non esse aliud quam Phantasiam, sive facultatem imaginatricem. At tu ostende te aliud in cerebro esse, quam Phantasiam, Elzevier, p. 311 imaginatricemve humanam. Quaerebam mox ante criterium, quo te probares aliam ; at non es, opinor, illud allatura. Afferes sane operationes longe praestantiores, quam quae eliciuntur a brutis : at quemadmodum, licet homo sit praestantissimum animalium, non eximitur tamen ex animalium numero, ita, quamvis tu exinde proberis imaginatricum sive Phantasiarum praestantissima, non eximere tamen ex numero earum. Nam et quod te mentem specialiter voces, nomen esse potest dignioris, sed non diversae propterea, naturae. Sane, ut te esse diversae (hoc est, ut contendis, incorporeae) naturae probares, deberes quandam operationem alia ratione exserere, quam exserant bruta, ac nisi extra cerebrum, saltem independenter a cerebro : quod tamen non facis. Siquidem illo perturbato perturbaris ipsa, eodem oppresso opprimeris, et si quae rerum species ex eo excidant, non retines ipsa ullius vestigium. Fiunt omnia, inquis, in brutis impulsione caeca spirituum caeterorumque organorum : AT VII, 270 eo modo, quo in horologio machinave alia peraguntur motus. Sed, utrumcunque id verum sit circa functiones caeteras, ut nutritionis, pulsationis arteriarum, et simileis, quae ipsae quoque pari ratione Elzevier, p. 312 peraguntur in homine ; asserine potest vel actiones sensuum, vel quas passiones animae dicunt, exseri in brutis caeco impetu, non exseri vero in nobis ? Emittit ossa in oculum canis sui speciem, quae, in cerebrum usque trajecta, quibusdam quasi hamulis haeret animae ; ipsaque anima proinde, et cohaerens ipsi totum corpus, quibusdam quasi catenulis subtilissimis rapitur ad ossam. Emittit etiam lapis intentatus sui speciem, quae vectis instar animam propellat, corpusque una abigat, seu fugere cogat. Sed nonne haec eadem in homine fiunt ? Nisi fortassis alius est modus, quo fieri ista concipis, quemque si doceas, valde obstringas. Ego, inquis, libera sum, estque in mea potestate, ut hominem aeque a fuga et prosequutione avertam. Sed nempe facit idem in bruto cognoscens illud principium ; et licet canis, nihil interdum minas ictusque reveritus, in ossam conspectam prosiliat, quam facit homo saepe similia ! Latrat, inquis, canis mero impetu, et non ex delectu, ut loquitur homo. Sed et caussae homini sunt, ut loqui censeatur ex impetu ; nam et quod tribuis delectui, ex majore impetu est, et suus quoque bruto est delectus, ubi major est impetus. Vidi certe canem sic latratum suum attemperantem ad lituum, ut omneis soni acuti, gravis, lenti, celeris Elzevier, p. 313 mutationes imitaretur : quantumcumque illae, pro lubitu et ex inopinato, aut crebrescerent, aut producerentur. Ratione, inquis, carent bruta. Sed nimirum carent humana, AT VII, 271 non sua ; adeo proinde ut non videantur ἄλογα dicenda, nisi comparata ad nos, sedu ad nostram speciem, cum alioquin λόγος, seu Ratio tam videatur esse generalis, posseque illis attribui, quam facultas cognoscens, sensusve internus. Dicis ea non ratiocinari. Verum, cum non ratiocinentur tam perfecte, deque tot rebus, ac homines, et ratiocinantur tamen, et nihil videtur discriminis, nisi secundum magis et minus. Dicis ea non loqui. Sed, cum non proferant voces humanas (scilicet homines non sunt), proferunt tamen proprias, iisque, ut nos nostris, perinde utuntur. Potest, inquis, etiam delirus plureis voces contexere ad aliquid significandum ; cum nihilominus id non possit brutorum sapientissimum. Sed vide, an sis satis aequus, qui voces humanas exigis in bruto, nec attendis ad proprias. Verum haec longioris sunt disquisitionis.
8. Adfers deinde exemplum cerae, ac circa illud plurima habes, ut significes aliud esse, quae vocant accidentia cerae, aliud ipsam ceram ejusve substantiam ; ac opus esse solius mentis sive intellectus, non vero sensus aut imaginationis, Elzevier, p. 314 ipsammet ceram ejusve substantiam distincte percipere. At primo, illud ipsum est, quod omnes vulgo profitentur, abstrahi posse conceptum cerae substantiaeve ejus a conceptibus accidentium. An vero propterea ipsa substantia seu natura cerae distincte concipitur ? Concipimus quidem praeter colorem, figuram, liquabilitatem etc., esse aliquid, quod sit subjectum accidentium, mutationumque observatarum ; sed quidnam aut quale illud sit, nescimus. Quippe latet semper, et solum, quasi conjiciendo, subesse debere aliquid putatur. Heinc miror qui dicas te, peracta illa detractione formarum AT VII, 272 quasi vestium, perfectius atque evidentius percipere quid cera sit. Nam percipis quidem ceram ejusve substantiam debere esse aliquid praeter ejusmodi formas ; at quid illud sit, non percipis, nisi nos fallis. Neque enim id tibi revelatur, ut revelari potest homo, cujus prius vesteis pileumque solum conspeximus, dum ista illi detrahimus, ut quis, aut qualis sit, noscatur. Deinde, cum putes id te quomodocumque percipere, quomodo, quaeso, percipis ? Annon ut aliquid fusum extensumque ? Neque enim tanquam punctum concipis, tametsi hujusmodi sit, ut nunc latius, nunc contractius extendatur. Et cum hujusmodi extensio infinita non sit, habeatque terminum, Elzevier, p. 315 an non illud etiam concipis quadam ratione figuratum ? Et cum videaris tibi illud quasi videre, nonne illi praeterea nescio quem, tametsi confusum, colorem affingis ? Habes id certe, ut corpulentius, ita visibilius, quam merum inane. Quare et tua intellectio imaginatio quaedam est. Si dicas te absque ulla extensione, figura, coloreque concipere, dic, bona fide : qualenam ergo ? Illud, quod habes de hominibus visis, seu mente perceptis, quorum tamen non nisi pileos, aut vesteis, conspicimus, non arguit mentem potius esse quam imaginatricem, quae dijudicet. Certe et canis, in quo parem tibi mentem non admittis, simili modo dijudicat, cum non herum suum, sed pileum solum aut vesteis videt. Quid, quod tametsi herus stet, sedeat, cubet, reclinetur, contrahatur, effundatur, agnoscit tamen semper herum, qui sub omnibus illis formis esse potest, cum tamen non sub una AT VII, 273 potius quam sub alia, sit eadem proportione, qua cera ? et cum leporem currentem venatur, integrumque et mortuum, ac postea excoriatum discerptumque in frusta videt ; putats non existimat eundem semper leporem esse ? Quod proinde dicis, perceptionem coloris, duritiei, et similium, esse non visionem, non tactionem, sed solius mentis inspectionem ; Esto : dummodo mens non differat ab imaginatrice Elzevier, p. 316 reipsa. Cum vero addis, eam inspectionem esse posse imperfectam et confusam, vel perfectam et distinctam, prout minus vel magis ad illa, ex quibus constat cera, attenditur ; id sane arguit, non inspectionem mente factam illius nescio cujus rei quae est praeter omneis formas, esse claram distinctamque cognitionem cerae, sed inspectionem per sensus factam omnium, quantum fieri potest, accidentium mutationumque, quarum cera est capax. Ex his certe concipere et explicare poterimus, quid nomine cerae intelligamus ; at nudam illam vel potius occultatam substantiam, neque ipsi concipere, neque explicare aliis valemus.
9. Subdis consequenter. Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de meipso ? Nihildum enim aliud admitto in me esse praeter mentem. Quid, inquam, ego, qui hanc ceram videor tam distincte percipere ? Nunquid meipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius evidentiusque cognosco ? Nam, si judico ceram existere, ex eo ipso quod hanc videam, quanto magis me ? Fieri enim potest, ut hoc quod video vere non sit cera. Fieri potest, ut nequidem oculos habeam, quibus quicquam AT VII, 274 videam. Sed fieri plane non potest, cum videam, sive (quod jam non distinguo) cum cogitem me videre, ut ipse ego cogitans non aliquid sim. Simili ratione, si judico Elzevier, p. 317 ceram esse, ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, me esse. Si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex caussa, idem plane. Sed et hoc ipsum, quod de cera animadverto, ad reliqua omnia, quae sunt extra me posita, licet applicare. Tot tua sunt verba, quae ideo repono, ut animadvertas demonstrare illa quidem te distincte cognoscere quod existas, ex eo quod distincte videas cognoscasve existere ceram illaque ejus accidentia, at non probare te propterea cognoscere quae aut qualis sis, nec distincte, nec indistincte ; quod operae pretium tamen fuerat : nam, quod existas, non dubitatur. Vide interim, ut heic non insistam, ut neque prius institi circa id, quod, cum nihil in te admittas praeter solam mentem, atque idcirco oculos, manus, caeteraque organa corporea excludas, nihilominus loqueris de cera ejusque accidentibus, quae videas, quae tangas, etc ; quae profecto neque videre sine oculis, neque tangere sine manibus (seu, ut tecum loquar, cogitare te videre et tangere) potes. Pergis. Si magis deistinctea visa sit cerae perceptio, postquam mihi, non ex solo visu vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius meipsum a me nunc cognosci fatendum est : quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam corporis perceptionem AT VII, 275 possunt juvare, quin eaeadem omnes mentis meae Elzevier, p. 318 naturam probent. Verum, ut quae de cera deduxisti, probant tantum perceptionem existentiae mentis, nõ vero naturae illius, ita non probabunt amplius omnia alia. Quod si velis praeterea deducere aliquid ex percepta cerae aliarumque rerum substantia, inferes solum, quemadmodum substantiam illam confuse solum et ut nescio quid concipimus, ita mentem quoque concipi ; adeo ut vere repetere liceat quod est a te dictum, illud nescio quid tui. Concludis, atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam. Nam, cum mihi nunc notum sit ipsam Mentem et corpora, non proprie a sensibus vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi, quod tangatur aut videatur, aperte cognosco nihil facilius aut evidentius mea mente posse percipi. Ita tu quidem ; at ego non video, undenam deducas, aut aperte cognoscas, aliud posse percipi de tua Mente, quam quod existat. Unde et quod fuerat ipso titulo Meditationis promissum, fore ut per ipsam mens humana efficeretur corpore notior, non video qui praestitum sit. Neque enim tuum institutum fuit, probare esse mentem humanam, ejusve existentiam esse existentia corporis notiorem, cum saltem, an sit existatve, controvertatur a nemine ; sed voluisti haud-dubie facere illius naturam notiorem natura corporea, et hoc tamen non praestitisti. De natura certe Elzevier, p. 319 corporea recensuisti ipsa, o Mens, quam multa AT VII, 276 noscamus, extensionem, figuram, occupationem spatii, etc. De te vero ecquidnam tandem ? Non es compages corporea, non aër, non ventus, non res incedens, non sentiens, non alia. Haec ut concedantur (quorum tamen quaedam tu quoque refellisti), non ea sunt tamen, quae expectamus. Scilicet negationes sunt, et non postulatur quid non sis, sed quid tandem sis. Itaque refers nobis ad summum te esse Rem cogitantem, id est dubitantem, affirmantem, etc. Sed dicere primum te esse Rem, est nihil notum dicere. Haec enim vox est generalis, indiscreta, vaga, et te non magis attinens, quam quicquid in toto est mundo, quam quicquid non est prorsus nihil. Tu es Res ? id est, nihil non es ; seu, quod est idem, aliquid es. Sed lapis etiam nihil non est, seu aliquid est, et musca similiter, et caetera omnia. Deinde, quod te Cogitantem dicis, rem quidem notam dicis, sed tamen non prius ignotam, neque requisitam a te. Quis dubitet enim quin sis cogitans ? Quod nos latet, quod quaeritur, intima tua substantia est, cujus proprium est cogitare. Quocirca, ut inquirere, sic concludere oporteret, non quod sis res cogitans, sed qualis sis res, quae es cogitans. An-non, si quaeratur ex te Vini notitia supra vulgarem, non satis erit tibi dicere : Vinum est res Elzevier, p. 320 liquida, ex uvis expressa, alba vel rubra, dulcis, inebrians, etc. ; sed conabere explorare declarareque utcumque internam ejus substantiam, prout contexta observatur, ex spiritu, phlegmate, tartaro, caeterisque partibus, hac aliave quantitate temperationeque inter se commistis ? Pari ergo modo, cum tui notitia supra vulgarem, hoc est hactenus habitam, quaeratur, vides haud AT VII, 277 dubie non satis esse, si nobis renuncies te esse rem cogitantem, dubitantem, intelligentem, etc. ; sed incumbere tibi, ut labore quodam quasi chymico teipsam ita examines, ut internam tuam substantiam et detegere et demonstrare nobis possis. Hoc certe si praestiteris, explorabimus ipsimet, sis-ne ipso corpore notior, quod anatomia, quod chymia, quod tot aliae artes, tot sensus, tot experimenta, cujusmodi sit, multum manifestant.
IN MEDITATIONEM III.
DE DEO,
Quod existat.
1. Circa tertiam, ex eo quod agnoveris claram distinctemque notitiam illius propositionis, Ego sum res cogitans, Elzevier, p. 321 causam esse certitudinis, quam de illa habes, infers te posse statuere generalem hanc Regulam, illud omne verum est, quod valde clare et distincte percipio. Caeterum, licet hactenus Regula nulla melior in tanta rerum caligine inveniri potuerit : cum videamus tamen ingenia tam magna, quae videntur debuisse tam clare tamque distincte plurima percipere, censuisse rerum veritatem vel in DEO vel in puteo esse absconsam : an-non suspicari par est Regulam forte esse fallacem ? et certe, cum tibi ignota Scepticorum argumenta non sint, quid est, quod possimus verum inferre, tanquam clare et distincte perceptum, nisi apparere id, quod cuique apparet ? Ego saporem peponis gratum clare distincteque percipio : itaque verum est peponis saporem apparere mihi hujuscemodi. AT VII, 278 At quod propterea verum sit talem in ipso pepone esse, quomodo mihi persuadeam ? qui, puer cum essem ac bene valerem, secus judicavi, nimirum clare distincteque alium in pepone saporem percipiens. Video et multis hominibus secus videri ; video et multis animalibus, quae gustu pollent, optimeque valent. An ergo verum vero repugnat ? An potius, non ex eo quod aliquid clare distincteque percipitur, id secundum se verum est, sed verum solummodo est, quod clare distincteque tale percipiatur ? Elzevier, p. 322 Idem pene est dicendum de iis, quae ad mentem spectant. Jurassem alias non posse a minore quantitate ad majorem transiri, nisi transeundo per aequalem ; non posse item duas lineas, ad sese continuo magis accedenteies, si producerentur infinite, non tandem concurrere. Nempe videbar mihi ista adeo clare distincteque percipere, ut pro axiomatibus verissimis indubitatissimisque haberem : et postea tamen fuere argumenta, quae oppositum suaserint, veluti perceptum clarius distinctiusque. Nunc vero rursus ambigo, cum ad Mathematicarum suppositionum naturam attendo. Quare et dici quidem potest verum esse me taleis taleisque propositiones agnoscere, prout quantitatem, lineas, et similia, hoc se habere modo suppono aut concipio ; at quod illae propterea verae secundum se sint, pronunciari tuto non potest. et quicquid sit de rebus Mathematicis, quaeso te, quod ad caeteras, de quibus jam quaeritur, spectat, cur nam tot tamque variae sunt inter homines opiniones ? Putat unusquisque se clare distincteque eam percipere, quam defendit. et ne dicas plerosque aut haerere, aut fingere, sunt ecce, qui pro iis, quas habent, opinionibus etiam mortem oppetant, tametsi videant alios pro oppositis oppetenteis : nisi vero putas Elzevier, p. 323 tum demum a pectore imo AT VII, 279 veras voces non ejici ? Et attingis quidem ipse difficultatem, quod prius multa ut omnino certa ac manifesta admiseris, quae postea deprehenderis dubia. Verum hoc loco neque solvis, neque firmas Regulam ; sed occasionem solum captas disserendi de Ideis, quibus deludi potueris, ut repraesentantibus quidpiam extra te, quod extra te tamen fortassis non fuerit, iterumque tractas de DEO deceptore, a quo falli potueris circa illas propositiones : duo et tria sunt quinque, quadratum non habet plura latera quam quatuor ; quo nempe innuas expectandam confirmationem Regulae, donec Deum esse ostenderis, qui non possit esse deceptor. Quanquam, ut hoc praemoneam, non tam est tibi laborandum, ut confirmes hanc Regulam, ex qua proclive adeo est falsum pro vero admittere, quam ut proponas Methodum, dirigentem nos, ac docentem quando fallamur aut non fallamur, quoties existimamus nos clare distincteque aliquid percipere.
2. Distinguis consequenter Ideas (quas vis esse cogitationes, prout sunt tanquam imagines) in innatas, adventitias, factitias. et primi quidem generis statuis, quod intelligas quid sit res, quid veritas, quid cogitatio ; secundi, quod strepitum audias, solem videas, ignem sentias ; tertii, quod Sirenas et Hippogry- Elzevier, p. 324 phes fingas : ac subdis posse forte omneis esse adventitias, vel omneis innatas, vel omneis factas, quatenus nondum originem illarum clare perspexisti. Porro, ne aliqua interea, donec perspexeris, fallacia subrepat, adnotare placet videri omneis Ideas esse adventitias, procedereve a rebus AT VII, 280 extra ipsam mentem existentibus, et cadentibus in aliquem sensum. Videlicet mens facultatem habet (vel ipsa potius facultas est) non perspiciendi modo ipsas Ideas adventitias, seu quas ex rebus per sensus trajectas accipit, perspiciendi, inquam, nudas et distinctas, et omnino qualeis in se recipit ; sed praeterea illas varie componendi, dividendi, contrahendi, ampliandi, comparandi, et id genus similia. Heinc tertium saltem Idearum genus distinctum non est a secundo : nam Idea chimaerae alia non est, quam Idea capitis leonis, ventris caprae, caudae serpentis, ex quibus mens unam componit, cum illae seorsim, sive singulae, adventitiae sint. Sic Idea Gigantis, hominisve instar montis aut mundi totius concepti, non alia est, quam adventitia : Idea puta hominis magnitudinis vulgaris, quam mens ampliat pro libitu, tametsi tanto confusius, quanto amplius concipit illam. Sic Idea Pyramidis, urbis, aut alterius rei nunquam visae, non Elzevier, p. 325 alia est, quam adventitia visae antea Pyramidis, urbis, aut alterius rei, non nihil deformata, ac proinde confusa aliqua ratione multiplicata comparataque. Quod spectat ad species, quas dicis innatas, eae profecto nullae videntur, et quaecunque dicuntur tales, videntur originem quoque habere adventitiam. Habeo, inquis, a mea natura, quod intelligam quid sit Res. Non puto vero te velle loqui de ipsa vi intelligendi, de qua nec dubium, nec quaestio est ; sed potius de Idea REI. Non loqueris etiam de Idea alicujus Rei particularis : nam Sol, hic lapis, omnia singularia, sunt Res, quarum esse Ideas innatas non dicis. Loqueris ergo de Idea Rei universe consideratae, et AT VII, 281 prout cum ente synonyma est, ac tam late quam illud patet. Quaeso te vero, haec Idea quomodo esse potest in mente, nisi simul sint tot res singulares, illarumque genera, ex quibus mens abstrahat formetque conceptum, qui nullius singularium proprius sit, et omnibus tamen conveniat ? Profecto si Idea Rei innata est, innata quoque erit Idea animalis, plantae, lapidis, omnium universalium. Nihilque erit opus, ut nos fatigemus ad internoscendum plura singularia, quo resectis variis discriminibus, id solum retineamus, quod videbitur omnibus commune, seu, quod idem est, generis Ideam. Dicis Elzevier, p. 326 quoque te habere a tua natura, ut intelligas quid sit veritas, seu, ut ego interpretor, Ideam veritatis. Porro, si veritas nihil aliud est, quam conformitas judicii cum re, de qua fertur judicium, veritas est quaedam relatio, ac proinde nihil distinctum ab ipsis re Ideaque ad se relatis, seu, quod idem est, ab ipsa rei Idea : quippe quae et se et rem, qualis est, repraesentat. Quare et non alia est veritatis Idea, quam Idea rei, quatenus rei conformis est, seu quatenus ipsam repraesentat cujusmodi est : adeo proinde, ut, si Idea rei non innata, sed adventitia sit, Idea quoque veritatis adventitia sit, non innata. et cum id de qualibet veritate singulari intelligatur, intelligi etiam potest universe de veritate, cujus notio, seu Idea (ut jam dictum est de idea rei) ex notionibus seu Ideis singularium eruitur. Dicis rursus te habere a tua natura, ut intelligas quid sit cogitatio : (interpretor semper Ideam cogitationis). Verum, ut mens ex Idea unius urbis fingit Ideam alterius, ita ex Idea unius actionis, ut visionis, vel gustationis, fingere potest Ideam alterius, ipsius puta cogitationis. Nempe analogia agnoscitur quaedam inter facultates AT VII, 282 cognoscenteis, unaque ad alterius notitiam facile deducit. Quanquam de Idea cogitationis laborandum non est, sed de Idea potius Elzevier, p. 327 ipsius mentis, atque adeo animae, quam si innatam dederimus, nihil erit incommodi admittere quoque Ideam cogitationis innatam. Quare et exspectandum est, donec probata res fuerit de ipsa mente, seu anima.
3. Videris postea vertere in dubium non tantum utrum Ideae aliquae procedant ex rebus externis, sed etiam utrum omnino sint externae res aliquae. Viderisque proinde inferre : quamvis sint in te Ideae rerum, quae dicuntur externae, non tamen Ideas arguere, quod res sint, quoniam non ab ipsis necessario procedant, sed possint vel a te, vel modo alio nescio quo esse. Hac puto de causa ante dicebas : te non percepisse prius terram, coelum, sidera, sed terrae, coeli, siderum Ideas, a quibus posset esse delusio. Itaque, si nondum credis terram, coelum, sidera, et caetera esse, cur, quaeso, supra terram ambulas, promovesve corpus, ut respectes Solem ? Cur ducis ad ignem, ut calorem sentias ? Cur ad mensam, aut cibum, ut famem exsaties ? Cur moves linguam, ut loquaris, aut manum, ut haec ad nos scribas ? Certe ista quidem aut dici, aut excogitari subtiliter possunt ; at negotium nihil promovent. et cum revera non dubites, quin res istae extra te sint, agamus serio ac bona fide, et ut res sunt, ita loquamur. Sin Elzevier, p. 328 supposita existentia rerum externarum, putas abunde demonstratum non posse nos ex illis mutuari quas habemus ipsarum Ideas, solvendae tibi rationes sunt, non modo quas ipse tibi objicis, sed quae praeterea objici possunt. AT VII, 283 Scilicet ita accipis, quasi ideae admittantur provenire ex rebus, quia ita videmur docti a natura, et quia experimur illas a nobis nostrave voluntate non pendere. Verum, ut nihil neque de rationibus, neque de solutionibus dicamus, opponendum quoque et solvendum erat inter caetera, quamobrem in caeco nato nulla sit idea coloris, aut in surdo vocis, nisi quia istae res externae non potuerunt ex se immittere in infoelicis illius mentem ullam sui speciem : quod fores a nativitate conclusae, obicesque illis trajiciendis fuerint perpetuo positi. Urges postea exemplum Solis, cujus cum duae sint ideae, una hausta ex sensibus, ut puta qua parvus apparet ; altera ex rationibus Astronomicis, qua ingens esse concipitur : illa similior ac verior est, quae non ex sensibus ducta est, sed ex notionibus innatis elicita, vel quacumque alia ratione effecta. Enimvero geminae illae Solis ideae similes sunt, et verae, seu Soli conformes ; sed una magis, alia minus. Eodem modo, quo duae ejusdem hominis ideae, una emissa ex decimo passu, alia ex centesimo, aut millesimo, similes, et verae, seu conformes sunt : Elzevier, p. 329 sed illa magis, ista minus, eo quod illa, quae proprior venit, deteritur minus, quae longius, magis, ut explicaretur, si liceret, paucis, neque tu ipse satis caperes. Quod autem mente sola percipiamus vastam illam ideam solis, non ea propterea elicitur ex innata quadam notione ; sed ea, quae per sensum incurrit, quatenus experientia probat et ratio illi innixa confirmat res distanteis apparere minores seipis vicinis, tantum ampliatur ipsa vi mentis, AT VII, 284 quantum constat Solem a nobis distare, exaequarique diametro sua tot illis terrenis semidiametris. Et capere vis hujusce ideae nihil a natura esse insitum ? Illam require ex caeco nato. Experiere primum non esse in illius mente coloratam aut lucidam ; experiere deinde neque esse rotundam, nisi quis illum monuerit, ipseque prius corpus rotundum manibus attrectaverit ; experiere denique non esse tantam, nisi vel ratione, vel authoritate motus praeacceptam ampliaverit. Quanquam, ut istud interjiciam, quaeso te : nos ipsi, qui toties Solem conspeximus, qui toties apparentem ejus diametrum observavimus, qui toties de vera ratiocinati sumus, quaeso te, inquam, habemusne aliam, quam vulgarem imaginem Solis ? Colligimus quidem ratione esse Solem majorem terra centum sexaginta et pluribus vicibus : at propterea Elzevier, p. 330 ideamne tam vasti corporis habemus ? Ampliamus hanc sane sensibus acceptam, quantum possumus ; contendimus mentem, quantum possumus. At nihil tamen aliud, quam tenebras meras nobis facimus ; et quoties habere distinctam de Sole cogitationem volumus, oportet mens redeat ad speciem, quam intercedente oculo accepit. Sufficit illi, si non abnuat, quin Sol revera major sit, quin, si oculus propius admoveatur, ampliorem ideam adeptura sit ; et interea tamen quantam obtinet, ad tantam attendat.
4. Agnoscens deinde inaequalitatem et diversitatem idearum : Procul dubio, inquis, illae quae substantiam mihi exhibent, majus aliquid sunt, atq; ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae, quae tantum modos sive accidentia repraesentant. et rursus illa, per quam summum aliquem Deum, aeternum, infinitum, omnipotentem, rerum omnium, quae AT VII, 285 praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitaae substantiaae exhibentur. Incedis porro heic passu grandi ; quare nonnihil sistenda es. Ac non haereo quidem circa id, quod vocas realitem objectivam. Satis est, quod, cum vulgo dicant res externas esse subjective seu formaliter in seipsis, objective autem seu idealiter in Intellectu, Elzevier, p. 331 videaris tu nihil aliud velle, quam debere ideam conformari rei, cujus est idea : adeo ut repraesentative nihil contineat, quod ipso facto non sit in ipsamet re, et tanto plus repraesentet realitatis, quanto res repraesentata plus realitatis in seipsa habuerit. Distinguis certe statim post realitatem objectivam a formali, quae, ut interpretor, sit ipsa idea, non ut repraesentans, sed ut entitas aliqua. Caeterum constat seu ideam, seu realitatem objectivam ejus non esse mensurandam penes totam realitatem formalem rei, seu quam res ipsa habet in se ; sed penes eam duntaxtat partem, cujus intellectus notitiam accepit, seu, quod est idem, penes notitiam, quam intellectus habet de re. Sic nempe esse in te dicetur idea perfecta ejus hominis, quem attente et saepius et in omnem faciem circumspexeris ; at illius, quem in transcursu, quem semel, quem ex parte solum videris, erit profecto imperfecta. Quod si non ipsum hominem, sed larvam faciei obductam, et vesteis corpus undequaque contegenteis adspexeris : aut dicendum est non esse in te illius ideam, aut si est aliqua, illam esse imperfectissimam summeque confusam. Ex quo dico haberi quidem ideam distinctam germanamque accidentium ; at substantiae sub iis latentis non nisi confusam AT VII, 286 fictamque ad summum. Adeo Elzevier, p. 332 ut, cum dicis plus esse realitatis objectivae in idea substantiae, quam in idea accidentium : primum negandum sit substantiae esse veram ideam seu repraesentationem, atque idcirco ullam ipsius realitatem objectivam ; ac deinde, ubi fuerit aliqua concessa, negandum quoque sit eam esse majorem, quam sit in ideis accidentium, cum quicquid realitatis hujusmodi habet, habeat ex ideis eorum accidentium, sub quibus vel quorum instar concipi substantiam supra diximus, declarantes illam concipi non posse, nisi ut extensum, figuratum, coloratum aliquid. Circa id, quod subdis de Idea Dei, quaeso te, cum tibi nondum constet an sit Deus, quomodo nosti Deum repraesentari per sui ideam, summum, aeternum, infinitum, omnipotentem, omnium creatorem ? Annon ex praeconcepta de Deo notitia, quatenus audiisti illa attributa de Deo enunciari ? Quippe si nihil tale hactenus audiisses, itane describeres ? Dices hoc jam solum afferri in exemplum, absque eo, quod quidpiam adhuc definiatur. Esto : sed vide ne postea id habeas quasi praejudicatum. Dicis esse in idea Dei infiniti plus realitatis objectivae, quam in idea rei finitae. Sed primo, cum humanus intellectus non sit concipiendae infinitatis capax, ideo neque habet neque respicit ideam infinitae rei repraesentatricem. Elzevier, p. 333 Quare et qui infinitum quid dicit, attribuit rei, quam non capit, nomen quod non intelligit ; quoniam, ut res extenditur ultra omnem illius captum, ita finis negatio extensioni illi attributa, ab eo non intelligitur, cujus intelligentia fine aliquo semper coërcetur. Deinde, cum maximae quaeque perfectiones soleant Deo AT VII, 287 attribui, videntur eae omnes desumptae ex rebus, quas vulgo miramur in nobis, cujusmodi sunt diuturnitas, potentia, scientia, bonitas, beatitudo etc., quae quantum possumus ampliantes, pronunciamus Deum aeternum, omnipotentem, omniscium, optimum, beatissimum, etc. Quae idea porro haec omnia repraesentat, non habet propterea plus realitatis objectivae, quam habeant res finitae simul sumptae, ex quarum ideis idea illa compacta est, ac deinde modo jam dicto adaucta. Nam neque qui dicit aeternum, complectitur propterea mente totam extensionem ejus durationis, quae nunquam coepit, et nunquam desitura est ; neque qui omnipotentem, totam multitudinem effectorum possibilium, atque ita de caeteris. Postremo, ecquis dici potest habere ideam de Deo germanam, seu quae repraesentet Deum qualis est ? quam pusilla res esset Deus, nisi esset alius, haberetque alia, quam nostra haec quantillacumque ! Annon censenda est esse minor perfectionum Elzevier, p. 334 proportio inter Deum et hominem, quam inter elephantem et intercutaneum animalculum acari ? An ergo, si quis, ex observatis in acariacari perfectionibus, efformaret in se ideam, quam elephantis diceret, germanamque asseveraret, ineptissimus haberetur, et sibi plaudet, si quis ex visis hominis perfectionibus ideam efformet, quam et Dei esse, et germanam esse contendat ? Quaeso etiam, pauculas istas, quas in nobis esse deprehendimus, quomodo in Deo agnoscimus esse ? et ubi agnoverimus, qualemnam licebit propterea ejus essentiam imaginari ? Est profecto Deus supra omnem captum infinitis intervallis ; et cum mens nostra ad illius contemplationem comparatur, AT VII, 288 non modo caligat, sed et nulla est. Quare neque est, cur dicamus germanam ullam esse ideam, quae Deum repraesentet ; abundeque est, si, ex analogia harum rerum nostratium, qualemcumque et ad usum nostrum eliciamus formemusque ideam, quae captum humanum non superet, neque realitatem contineat, quam in rebus caeteris, caeterarumve rerum occasione, non percipiamus.
5. Assumis consequenter manifestum esse naturali lumine tantumdem ad minimum debere esse in causa efficiente et totali, quantum in effectu est. Idque ut inferas, tantumdem Elzevier, p. 335 saltem esse debere realitatis formalis in causa Ideae, quantum objectivaae in Idea est. Passus nempe hic etiam grandis, et in quo nonnihil consistendum sit. Primo, vulgare illud dictum, nihil esse in effectu, quod non sit in causa, videtur debere potius de materia, quam de efficiente intelligi. Quippe efficiens externum est, et diversae plerumque naturae ab effectu. et quamvis effectus dicatur habere realitatem ab efficiente, habet tamen, non quam efficiens habeat necessario in se, sed quam mutuari aliunde possit. Patet res perspicue in effectu artis. Nam, quamvis domus habeat totam suam realitatem ab artifice, artifex tamen illam non a se, sed aliunde acceptam tribuit. Idem facit Sol, cum materiam inferiorem varie commutat, variaque animalia procreat. Imo etiam parens, a quo licet proles habeat materiae aliquid, illud tamen non ut a principio efficiente, sed ut a materiali habet. Quod objicis, esse effectus debere vel formaliter vel eminenter AT VII, 289 contineri in causa, nihil amplius arguit, quam effectum aliquando habere formam similem formae suae causae, aliquando dissimilem et imperfectiorem quidem, adeo ut forma causae supra illam emineat. Sed non sequitur ut propterea vel eminens causa det aliquid de suo esse, vel quae continet Elzevier, p. 336 formaliter, partiatur suam formam cum effectu ; nam et quamvis id fieri videatur in generatione viventium, quae est ex semine, non dices tamen, opinor, patrem, cum generat filium, resecare dareque illi rationalis animae partem. Uno verbo, causa efficiens non alia ratione continet effectum, quam quatenus illum ex certa materia adumbrare potest ac perficere.
Deinde circa illud, quod infers de realitate objectiva, exemplum usurpo imaginis meae, quae spectari potest, vel in speculo cui me objicio, vel in tabula quam pictor adornat. Ut enim ego ipse sum causa imaginis in speculo, quatenus ex me emitto mei speciem in speculum, et pictor causa imaginis, quae exhibetur in tabula : ita, cum idea vel imago mei sit in te vel quovis alio intellectu, quaeri potest, an ego ipse sim causa illius, quatenus emitto mei speciem in oculum, et intercedente oculo in ipsum usque intellectum ; an vero sit causa quaepiam alia, quae illam quodam quasi penicillo stylove in intellectu delineet. Videtur porro non alia causa praeter me esse requirenda ; nam et quamvis postea intellectus mei ideam ampliare, minuere, componere, alia ratione tractare possit, ipse sum tamen causa primaria totius realitatis, quam illa habet in se. AT VII, 290 et quod heic dicitur de me, idem intelligendum Elzevier, p. 337 est de quolibet objecto externo. Jam realitas illa ideae distinguitur duplex per te ; et formalis quidem alia esse non potest, quam tenuis illa substantia, quae ex me effluxit, et in intellectu recepta, inque ideam conformata est. (Nisi velis autem speciem ex objecto procedentem effluxionem esse substantialem, fac quodcumque lubuerit, realitatem semper imminues.) Objectiva autem nihil esse potest praeter repraesentationem seu similitudinem mei, quam gerit idea, aut certe praeter symmetriam, qua partes ideae ita disponuntur, ut me referant. Quocumque modo acceperis, nihil esse quidem reale videtur ; quoniam est sola relatio partium inter se et ad me, vel modus realitatis formalis, quatenus hoc modo conformata est. Sed nihil refert : dicatur, quia placet, realitas objectiva. Hoc posito, videreris tu quidem debere comparare realitatem formalem ideae cum realitate mea formali seu cum mea substantia, et realitatem objectivam ideae cum symmetria partium mei seu delineatione et forma externa ; at placet tamen tibi comparare realitatem obiectivam ideae cum realitate mea formali. Porro quicquid sit de explicatione superioris axiomatis, patet non modo esse in me tantumdem realitatis formalis, quantum est objectivae in mei idea, sed realitatem Elzevier, p. 338 etiam formalem ideae, nihil pene esse, respectu meae formalis, seu totius meae substantiae. Quocirca et tibi concedendum esse tantumdem saltem esse debere realitatis formalis in causa ideae, quantum objectivae in idea AT VII, 291 est, quando totum quicquid in idea est, nihil pene est comparatione ipsius causae.
6. Subsumis : si in te sit idea, cujus realitas objectiva sit tanta, ut nec eminenter nec formaliter illam continueris, atque adeo illius causa esse non potueris, tum demum sequi necessario, existere aliquid praeter te in mundo : cum secus careas argumento, quo certus reddaris esse aliquid. Verum ex jam dictis tu causa non es realitatis idearum, sed ipsaemet res per ideas repraesentatae, quatenus emittunt imagines sui in te ut in speculum ; licet tu ex ipsis occasionem possis aliquando sumere chimaerarum depingendarum. Sed, seu ipsa sis causa, seu non, an propterea incerta es, esse aliquid praeter te in mundo ? Bona verba, quaeso ; nam opus non est, ut, quicquid de ideis sit, argumenta ad id quaeramus. Percurris deinceps Ideas, quae in te sunt, ac, praeter ideam tui, numeras ideas Dei, rerum corporearum inanimatarumque, angelorum, animalium, hominum : idque, ut, cum de idea tui difficultatem non esse dicas, inferas ideas hominum, animalium, angelorum, Elzevier, p. 339 componi posse ex iis, quas habes tui, Dei, rerum corporalium, et ideas rerum corporalium potuisse quoque a te proficisci. Hoc vero loco mirari subit, qui dicaris habere ideam tui (et faecundam adeo, ut ex illa possis tot alias depromere), ac rem carere difficultate ; AT VII, 292 cum revera tamen aut ideam tui nullam habeas, aut illam admodum confusam atque imperfectam, prout jam observavimus in superiorem Meditationem. et inferebas tu in illa, nihil posse facilius atque evidentius a te percipi, quam te ipsam. Quid, si, cum non habeas nec habere possis tui ideam, dicaris posse quidvis aliud facilius atque evidentius quam teipsam percipere ? Cogitanti certe mihi quorsum fieri possit, ut neque visus seipsum videat, neque intellectus seipsum intelligat, illud in mentem subiit, quod nihil agat in seipsum : quippe nec manus (aut in ipsa digitus summus) se verberat, nec pes sibi calcem impingit. Cum aliunde vero, ad notitiam alicujus rei eliciendam, necesse sit rem agere in facultatem cognoscentem, immittere nempe in illam sui speciem, sive sui specie illam informare : perspicuum videtur ipsam facultatem, cum extra seipsam non sit, non posse illam sui speciem in seipsam transmittere, neque sui notitiam consequenter elicere, sive, quod idem est, percipere Elzevier, p. 340 seipsam. et quare, putas, oculus, cum se in seipso non videat, videt tamen in speculo ? Nempe quia inter oculum speculumque est interstitium, et oculus ita agit in speculum, immittens in illud sui speciem, ut speculum in ipsum reagat, propriam ejus speciem in illum remittens. Dato mihi porro speculum, in quod ipsa perinde agas : spondeo fore ut, eo reflectente in teipsam tui speciem, tum demum te, non directa quidem, sed reflexa tamen, cognitione percipias ; quousque autem non dederis, spes non est, ut te ipsam noris. Possem heic quoque insistere : qui dicaris habere ideam Dei ? nisi forte qualem, et quo modo jam diximus. Qui Angelorum ? de quibus, nisi aliquid audiisses, nescio an AT VII, 293 unquam cogitasses. Qui animalium, caeterarumque rerum ? quarum, si in sensus non incidissent, pene certus sum te nullas ideas fuisse habituram : ut et nullam habes innumerarum rerum, quarum ad te neque adspectus, neque fama pervenit. Sed his dimissis, illud admitto, ideas diversarum rerum in mente existenteis ita posse componi, ut plures aliarum formae cooriantur, tametsi quas enumeras, non videantur sufficere ad istam tantam diversitatem, imo neque ad distinctam determinatamque certae cujuspiam rei ideam. Haereo autem solum circa ideas rerum corporearum, Elzevier, p. 341 quod difficultas non parva sit, quomodo ex sola tui idea, dum te pro incorporea geris, teque ut talem consideras, eas deducere ex te possis. Nam, si solam substantiam incorpoream nosti, quomodo fieri potest, ut capias praeterea substantiam corpoream ? Est-ne aliqua inter hanc et illam analogia ? Dicis utramque convenire in eo, quod sit apta existere ; at ista convenientia non intelligitur, nisi prius res utraque, quae convenit, intelligatur. Notionem quippe communem facis, quae priusquam formetur, oportet particularia intelligi. Profecto, si ex intellecta substantia incorporea potest intellectus formare ideam substantiae corporeae, non est cur dubitemus quin caecus, vel qui a nativitate detentus fuerit in densissimis tenebris, formare apud se ideam et lucis et colorum possit. Dicis posse consequenter haberi ideas extensionis, figurae, motus, aliorumque sensibilium communium ; sed facile nimirum dicis. Id mirum : cur non lucem, colorem, alia, facilitate AT VII, 294 pari deducas ? Verum immorandum in istis non est.
7. Concludis, Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est, an aliquid sit, quod a meipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam indefinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud Elzevier, p. 342 omne, si quid aliud exstat, quodcumque exstatextat, est creatum. Quae sane omnia talia sunt, ut, quo diligentius attendo, tanto minus a me solo profecta esse posse videantur ; ideoque ex antedictis, Deum necessario existere, est concludendum. Scilicet huc est, quo tendebas. Ego vero, ut conclusionem amplector, ita non video qui sic concludas. Dicis ista, quae de Deo intelligis, hujusmodi esse, ut proficisci a te solo non potuerint : id nempe intend
Dicis, cum ex te possit esse idea substantiae, quia substantia es, non posse tamen ideam substantiae infinitae, quia infinitus non es. Verum nulla est propterea in te infinitae substantiae idea, nisi nomine tenus, et quatenus homines comprehendere (quod est revera non comprehendere) infinitum dicuntur. Adeo ut necesse proinde non sit, talem ideam a substantia infinita proficisci : ea nempe fieri componendo ampliandoque potest, quemadmodum jam dictum est. Nisi cum prisci Philosophi ex comprehenso hoc visibili spatio, hoc unico mundo, his paucis principiis, ipsorum ideas sic in se habuerunt, ut illas ampliantes ideas efformaverint infiniti universi, infinitorum mundorum, infinitorum principiorum : dicturus sis illos non efformasse taleis ideas Elzevier, p. 344 ex vi suae mentis, sed eas processisse in mentem ex infinito universo, infinitis mundis, infinitis principiis. Quod defendis autem, te percipere infinitum per veram ideam : sane, si illa esset vera, repraesentaret AT VII, 296 infinitum cujusmodi est, ac proinde perciperes quod est in ipso praecipuum, et de quo nunc agitur, videlicet infinitatem. Verum cogitatio tua semper terminatur ad finitum aliquid, solumque infinitum dicis, quia non percipis quod est ultra tuam perceptionem, ut proinde non male censearis percipere infinitum per negationem finiti. Neque sufficit dicere percipere te plus realitatis in infinita substantia quam in finita. Oporteret enim te percipere realitatem infinitam, quod tamen non facis. Quinetiam revera non plus percipis, quoniam finitam solum amplias, ac deinde imaginaris esse amplius realitatis in eo quod dilatatum est, quam in eodem, dum est contractum. Nisi velis quoque Philosophos illos plus percepisse realitatis, quae revera esset, cum plureis mundos conciperent, quam dum unicum in mente haberent. Ex quo obiter adnoto caussam, cur mens nostra tento magis confundatur, quanto aliquam speciem sive Ideam magis ampliat, ex eo esse videri, quod hujusmodi speciem a suo situ distrahit, distinctionem partium illi adimit, ac ita totam attenuat, ut tandem Elzevier, p. 345 evanida fiat. Ne memorem mentem perinde confundi ob causam oppositam, cum nimis contrahit ideam.
Dicis non obstare quod non comprehendas infinitum aut omnia quae in illo sunt, sed sufficere ut pauca quaedam intelligas, quo veram et maxime claram distinctamque ideam habere dicaris. Imo vero non habes veram ideam infiniti, sed finiti solum, si non comprehendas AT VII, 297 infinitum, sed finitum dumtaxat.
Dici potes ad summum cognoscere partem infiniti, at non propterea ipsum infinitum : ut ille qui, nunquam egressus specum subterraneam, dici quidem potest cognoscere partem mundi ; at non propterea ipsum mundum ; adeo ut propterea ineptus evasurus sit, si tam angustae partis ideam censeat esse ideam veram germanamque totius mundi. At, inquis, de ratione infiniti est, ut a te, qui finitus es, non comprehendatur. Credo equidem ; at non est de ratione verae ideae rei infinitae, ut illius tantum partem minimam, sive potius nullam ob nullam cum toto proportionem, repraesentet. Sufficere ais, ut pauca haec a te clare percepta intelligas ? Sed nempe, ut sufficit videre extremum capillum ejus hominis, cujus vis habere germanam Ideam. Annon esset mei egregia effigies, si pictor unum mei capillum ejusve extremum duntaxat depingeret ? Elzevier, p. 346 At minor, non dico longe, aut longissime, sed infinite etiam, est proportio eorum omnium quae de infinito seu de Deo cognoscimus, quam unius mei capilli apicisve ejus ad meiipsum totum. Uno verbo, haec de Deo nihil probant, quod non probent etiam de infinitis illis mundis ; ac tanto magis, quanto illi potuerunt clarius ex hoc uno clare perspecto intelligi, quam Deus vel ens infinitum ex tua substantia, quae cujusmodi sit, nondum tibi constat.
8. Argumentaris aliunde sic, Qua enim ratione intelligerem me dubitare, me cupere, hoc est aliquid mihi deesse, et me non esse omnino perfectum, si nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cujus comparatione defectus, meos agnoscerem ? Verum, si de re aliqua AT VII, 298 dubitas, si aliquam cupis, si agnoscis quidpiam tibi deesse, quid mirum, cum non noris omnia, cum non sis omnia, cum non habeas omnia ? Agnoscis te non esse proinde omnino perfectum ? et hoc profecto verum est, dicique citra invidiam potest. Ergo intelligis esse aliquid te perfectius ? Quidni ? tametsi quicquid cupis, non sit semper te, quacumque ratione, perfectius. Quippe, cum panem desideras, non est panis te vel corpore tuo undequaque perfectior ; sed perfectior solum ea inanitate, Elzevier, p. 347 quae in stomacho tuo est. Quomodo ergo colligas esse aliquid te perfectius ? Nempe quatenus vides universitatem rerum, quae et te, et panem, et caetera complectitur : adeo ut, cum singulae partes universi aliquid perfectionis habeant, et aliae aliis inserviant, advenireque valeant, facile sit intelligere plus perfectionis esse in toto, quam in parte ; ac proinde te, cum sis solum pars, debere agnoscere quidpiam te perfectius. Hoc igitur modo esse potest in te idea entis perfectioris, ex cujus comparatione defectus agnoscas. Ut praeteream posse quoque parteis alias perfectiores esse, te cupere quod illae habent, et ex iisdem tecum comparatis posse tuos defectus agnosci. Quippe cognoscere potuisti hominem, qui foret sanior, robustior, pulcrior, doctior, moderatior, ac proinde perfectior ; neque fuit tibi difficile concipere illius ideam, et ex illius comparatione intelligere, non esse in te gradum sanitatis, roboris, aliarumque perfectionum, quae in illo forent.
Objicis tibi postmodum, Sed forte majus aliquid sum, quam ipsa intelligam, omnesque illae perfectiones, quas Deo tribuo, potentia quadam in me sunt, etiamsi nondum ad actum reducantur, ut fieri potest, si mea AT VII, 299 cognitio magis magisque augeatur in infinitum. Respondes autem, Ut verum sit meam cognitionem Elzevier, p. 348 gradatim augeri, et multa esse in me potentia, quae actu nondum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nihil est potentiale : namque hoc ipsum, gradatim augeri, certissimum est imperfectionis argumentum. Porro verum quidem est illa, quae in idea percipis, esse actu in ipsa idea ; at non sunt tamen propterea actu in ipsamet re, cujus est idea. Architectus quippe sibi fingit ideam domus, quae idea actu constat ex designatis parietibus, tabulatis, tectis, fenestris etc., et tamen domus illa ipsiusque partes nondum actu sunt, sed potentia tantum. Sic illa Philosophorum idea continet actu infinitos mundos ; at non dices propterea illos infinitos actu esse. Quare, sive quid in te sit, sive non sit potentia, satis est, quod idea vel cognitio tua gradatim augeri ampliarive possit ; neque propterea inferri debet, quod per eam repraesentatur cognosciturve, actu esse. Quod agnoscis deinde cognitionem tuam nunquam fore infinitam, ultro accipitur ; sed nempe agnoscere debes neque fore in te unquam veram germanamque Dei ideam, de quo semper amplius (imo infinite) cognoscendum restet, quam de homine, cujus videris extremum duntaxat capillum. Certe et nisi hominem illum totum videris, vidisti tamen alium, ex cujus comparatione aliquam facere de illo conjecturam Elzevier, p. 349 valeas ; at aliquid simile Deo illiusque immensitati nunquam est datum cognoscere.
Dicis te judicare Deum actu infinitum, ut nihil perfection AT VII, 300 eiejus addi valeat. Sed judicas nempe quod ignoras, et ex praesumptione solum judicas, ut judicabant Philosophi infinitos mundos, infinita principia, ac infinitum universum, cujus immensitati nihil addi posset. Quod subjicis esse obiectivum ideae non pendere ab esse potentiali, sed ab actuali. Vide qui possit esse verum, si verum sit, quod jam diximus de idea Architecti et antiquorum Philosophorum ; ac praesertim, ubi memineris hujuscemodi ideas conflatas esse ex aliis, quas intellectus praehabuerit ab existentibus actu causis.
9. Quaeris deinceps, an jam habens ideam entis te perfectioris, esse ipsa posses, si tale ens nullum existeret ? Et respondes, Nempe a quo essem ? a me scilicet ? vel a parentibus ? vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis ? Probas consequenter, Te non esse a te : sed hoc nihil necesse. Rationem etiam reddis, cur non semper fueris : sed id quoque superfluum, nisi quatenus vis simul inferre habere te causam tui non productricem modo, sed et conservatricem. Nempe, ex eo quod tempus vitae tuae plureis parteis habet, infers te crearei debere in partibus singulis, ob mutuam Elzevier, p. 350 illarum a se independentiam. Sed vide qui id intelligi possit. Nam sunt nonnulli quidem effectus, qui ut perseverent, neque momento quolibet deficiant, indigent praesentia continuaque efficientia causae, per quam primum esse coeperunt : cujusmodi est solis lux (quanquam hujusmodi effectus non tam iidem reipsa sunt, quam aequivalenter, ut de fluminis aqua dicitur). At AT VII, 301 videmus alios, qui perseverent, non modo ea causa, quam agnoscunt, non amplius agente, sed, si velis, etiam corrupta reductaque in nihilum : hujus generis sunt tot res genitae factaeque, ut recensere pigeat, sufficitque te esse unam ex illis, quaecunque tandem tui causa sit. At partes tui temporis non dependent aliae ab aliis ? Heic instari posset, quaenam sit excogitabilis res, cujus partes sint a se invicem inseparabiles magis ? inter cujus parteis sit inviolabilior series et connexio ? cujus quae sunt partes posteriores, possint minus averti, magis cohaerere, magis dependere a prioribus ? Sed ne haec urgeamus, quid propterea facit haec seu dependentia seu independentia partium temporis, quae externae sunt, successivae sunt, activae non sunt, ad tui productionem reproductionemve ? Elzevier, p. 351 Profecto nihil magis, quam fluxus ac pertransitio partium aquae, ad productionem reproductionemve alicujus rupis, quam fluvius praeterfluit. At ex eo quod paulo ante fueris, non sequitur te nunc esse debere ? Credo sane : verum non ex eo quod causa requiratur, quae te de novo creet, sed quod non teneatur abesse causa, quae te possit destruere, vel tu non debeas in te habere imbecillitatem, qua tandem deficias.
Dicis proinde esse manifestum naturali lumine, conservationem a creatione non-nisi ratione differre. Sed quomodo est manifestum, nisi forte in ipsa luce, effectibusve similibus ? Subdis non esse in te vim, per quam paulo post sis futura, quod conscia illius non sis, cum sis tamen res cogitans. Verum est in te aliqua vis, qua possis existimare te quoque paulo post futuram : non tamen necessario AT VII, 302 aut indubie, quia illa tua vis seu naturalis constitutio, quaecumque ea sit, eo non extenditur, ut omnem causam corrumpentem, seu internam, seu externam, arceat. Quare et futura es, quod vim habeas, non quae te de novo producat, sed quae, ut perseveres, praestare sufficiat, nisi corrumpens causa superveniat. Quod autem colligis dependere te ab aliquo ente diverso a te, bene colligis, non tamen quasi de novo ab eo producaris, sed quasi producta ab ipso olim fueris. Pergis tale ens non esse parentes aliasve causas Elzevier, p. 352 quaslibet. Sed quare parentes non sint, a quibus videris adeo manifeste una cum corpore producta ? ne aliquid dicam de Sole caeterisque causis concurrentibus. At ego, inquis, sum res cogitans, ideamque Dei in me habens ? Verum nonne parentes tui mentesve illorum fuere quoque res cogitantes habentesque ideam Dei ? Ut propterea heic urgeri non debeat effatum illud, de quo jam ante, tantumdem ad minimum esse debere in caussa, quantum in effectu. Si sit alia, inquis, praeter Deum causa, quaeri potest, an sit a se, vel ab alia ? Nam si a se, erit Deus ; si ab alia, toties quaeretur, donec ad illam perveniatur, quae sit a se, et sit Deus, cum in infinitum progredi non liceat. Verum, si causa fuere parentes, ea potuit esse, non a se, sed ab alia ; illaque rursus ab alia, atque ita in infinitum. Neque absurdum probaveris progressum istum infinitum, nisi simul probes coepisse aliquando mundum, ac ideo fuisse parentem primum, cujus parens non fuerit. Infinitus certe progressus videtur duntaxat absurdus in causis ita inter se connexis subordinatisque, ut inferior AT VII, 303 agere sine superiore movente non possit : ut, dum lapis quidpiam impellit, impulsus a baculo, quem impellit manus ; vel cum infimus annulus catenae pondus trahit, tractus ipse a superiore, et iste ab alio ; sic enim perveniendum Elzevier, p. 353 est ad unum movens, quod primum moveat. At in causis ita ordinatis, ut, priore destructa, ea quae ab illa pendet, supersit possitque agere, non videtur esse perinde absurdum. Heinc, cum dicis satis apertum, progressum heic infinitum non dari : vide an fuerit adeo apertum Aristoteli, qui persuasus tantopere fuit nullum fuisse parentem primum. Pergis, nec plureis causas partialeis ad te efficiendum convenisse, ex quibus ideas variarum perfectionum Deo attributarum acceperis ; cum illae reperiri non possint, nisi in uno ac solo Deo, cujus unitas seu simplicitas est praecipua perfectio. Verumtamen, seu una, seu plures tui causae fuerint, non est propterea necesse, ut illae in te impresserint suarum perfectionum ideas, quas adunare potueris. Interea vero occasionem facis quaerendi a te, cur, nisi plures tui causae, saltem res plures esse potuerint, quarum perfectiones mirata, beatam illam rem duxeris, in qua existerent omnes simul. Nosti ut Pandoram Poetae describant. Quidni tu, mirata in hominibus variis eminentem quandam scientiam, sapientiam, justitiam, constantiam, potentiam, sanitatem, pulchritudinem, beatitudinem, diuturnitatem, et alia, componere haec omnia non potuisti, et suspiciendum existimare, si quis omnia simul haberet ? Cur non deinceps omneis perfectiones Elzevier, p. 354 variis gradibus adaugere, AT VII, 304 donec ille magis videretur suspiciendus, si ejus scientiae, potentiae, durationi et caeteris nihil deesset, addive posset, sicque foret omniscius, omnipotens, aeternus, et caetera omnia ? et cum videres tales perfectiones in humanam naturam cadere non posse, cur non potuisti existimare beatam fore illam naturam, si cui ista competerent ? Cur non dignum putare investigatione, talisne esset aliqua, an-non ? Cur non argumentis quibusdam induci, ut consentaneum magis videretur esse, quam non esse ? Cur non consequenter ipsi adimere corporeitatem, limitationem, et caetera omnia, quae imperfectionem quandam connotarent ? Ita profecto processisse plurimi videntur ; cum, existentibus tamen variis ratiocinationis modis gradibusque, aliqui corporeum reliquerint Deum, aliqui membra humana habentem, aliqui non unum, sed multiplicem, et quae sunt alia nimis vulgaria. Circa illud de perfectione unitatis : nihil repugnat omneis perfectiones Deo attributas concipere ut intime junctas et inseparabileis ; tametsi idea, quam habes illarum, non ab ipso fuerit in te posita, sed a te hausta ex rebus perspectis, ampliataque, ut dictum est. Sic certe depingunt non modo Pandoram, omnibus donis perfectionibusque Elzevier, p. 355 ornatam deam, sed perfectam etiam Rempublicam, perfectum Oratorem, etc. Denique, ex eo, quod existas, entisque perfectissimi ideam in te habeas, concludis, demonstrari evidentissime existere Deum : At, cum conclusio vera sit, Deum nempe existere ; non apparet tamen ex dictis, eam esse a te evidentissime demonstratam.
10. Superest, inquis, ut examinem, qua ratione ideam istam a Deo accepi : neque enim illam a sensibus hausi ; nec etiam a me efficta est (nam nihil ab illa detrahere, AT VII, 305 nihil illi superaddere plane possum) ac proinde superest, ut mihi sit innata ; quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius. Enimvero, ut illam partim haurire a sensibus, partim effingere potueris, aliquoties jam dictum est. Quod autem dicis te nihil posse illi addere, aut detrahere, cogita ut initio non aeque perfectam habueris. Cogita ut possint esse homines, vel Angeli, aut aliae naturae te doctiores, a quibus aliqua moneri de Deo valeas, quae nondum novisti. Cogita posse saltem Deum te sic erudire, eaque claritate, sive in hac vita, sive in alia perficere, ut reputari nihilum, quicquid de illo jam nosti, possit. Quicquid demum sit, cogita, ut ex perfectionibus rerum creatarum fieri ascensus valeat ad cognitionem perfectionum Dei, et ut illae omnes non uno momento Elzevier, p. 356 noscuntur, possuntque et plures et plures in dies detegi, ita posse ideam Dei non uno momento haberi perfectam, sed magis magisque in dies perfectiorem. Pergis : et sane non mirum est Deum in creando, ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa. Nec opus est, ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversa ; sed ex hoc uno quod Deus me creavit, valde credibile est me quodammodo ad imaginem et similitudinem ejus factum esse ; illamque similitudinem, in qua idea Dei continetur, a me percipi per eandem facultatem, qua ego ipse a me percipior : h. e., dum meipsum intelligo, non modo intelligo me esse rem incompletam et ab alio dependentem, remque ad majora sive meliora indefinite aspirantem, sed simul etiam intelligo illum, a quo pendeo, majora ista omnia, non indefinite et potentia tantum, sed reipsa AT VII, 306 infinite, in se habere, atque ita Deum esse. Ac tu speciose quidem haec omnia, ipseque non esse vera non objicio : sed quaesierim tamen undenam probentur ? Ut antedicta enim praeteream : Si idea Dei est in te, ut nota artificis operi impressa, quisnam est modus impressionis ? Quaenam est forma istius notae ? Quonam modo illam discernis ? Si non est aliud ab opere sive a teipsa, tu ipsa ergo es idea ? Tu ipsa nihil aliud es, quam cogitationis Elzevier, p. 357 modus ? Tu ipsa es et nota impressa et subjectum impressionis ? Credibile est, inquis, te factam ad imaginem et similitudinem Dei : Credibile sane religiosa fide ; at ratione naturali, qui liceat intelligere, nisi Deum facias hominiformem ? et in quonam consistere potest haec similitudo ? An tu, cum sis pulvis et cinis, praesumere te similem potes aeternae illi, incorporeae, immensae, perfectissimae, gloriosissimae, et quod caput est, invisibilissimae, incomprehensibilissimaeque naturae ? An illam de facie novisti, ut te cum ipsa comparans, asseverare conformem possis ? Credibile dicis, ex eo, quod creavit : Sed ex eo potius incredibile est. Siquidem opus operanti simile non est, nisi cum ab eo generatur per communicationem naturae. At tu hoc modo genita a Deo non es : neque enim es ejus proles, naturaeve ejus particeps ; sed creata solum es, hoc est ab eo facta secundum ideam : adeo ut non possis te dicere illi magis similem, quam sit domus fabro murario. Atque id quidem, supposita tui, quam nondum probasti, a Deo creatione. Percipis, inquis, similitudinem, dum intelligis te rem incompletam, dependentem, et ad majora AT VII, 307 melioraque aspirantem. Sed quare non hoc potius sit dissimilitudinis argumentum, cum Deus ex opposito sit completissimus, independentissimus, Elzevier, p. 358 sibi sufficientissimus, quippe maximus optimusque ? Ut praeteream, cum te pendentemte dependentem intelligis, non propterea statim intelligere te id, a quo dependes, esse aliud, quam parentes ; vel si aliud intelligis, non subesse causam, cur te ipsi similem putes. Ut praeteream quoque mirum esse, cur non caeteri hominum, sive mentium, idem quod tu intelligant ; ac praesertim, cum non sit ratio, cur non credatur Deum illis, perinde ac tibi, impressisse ideam sui. Profecto vel hoc unum arguit, non esse ideam a Deo impressam ; quandoquidem, si ita esset, et omnibus, et simul una eademque, impressa esset, hominesque omnes conciperent Deum simili forma ac specie, eadem illi tribuerent, eadem plane de eo sentirent ; cum oppositum tamen notissimum sit. Sed de his tamen multa jam nimis.
IN MEDITATIONEM IV.
De vero, et Falso.
I. Circa quartam, recenses initio quae putas in superioribus demonstrata, quibusque factam viam praesumis ad progrediendum ulterius. Ipse, ne remoram Elzevier, p. 359 injiciam, non insistam continuo debuisse te illa firmius demonstrare ; abunde erit, si memineris quid concessum fuerit, quid non, ne res trahatur in praejudicium. AT VII, 308 Ratiocinaris consequenter non posse Deum fallere te, et ut facultatem fallacem errorive obnoxiam, quam ab ipso habes, excuses, conjicis culpam in nihilum, cujus tibi ideam quandam obversari dicis, ex quo te ais participare, inter quod et Deum te medium assumis. Ac pulchra quidem ratiocinatio ; sed ut praeteream explicari non posse, quomodo habeatur aut qualis sit nihili idea, quomodo participemus ex nihilo, et alia, observo solum ex distinctione hac non tolli, quin Deus potuerit dare homini facultatem judicandi erroris immunem. Nam, quamvis non dedisset infinitam, ejusmodi tamen dare poterat, quae errori non assentiretur, adeo ut, quae nosset quidem, ea clare perciperet ; quae non nosset, non pronunciarepronuntiaret esse hujusmodi, potius quam alia. Id tibi objiciens, non mirandum censes, si aliqua a Deo fiant, quorum rationem non intelligas. et id quidem recte ; sed mirandum tamen, esse in te ideam veram, quae repraesentet Deum omniscium, omnipotentem, omnino bonum, et videre te nihilominus aliqua ejus opera non omnino absoluta : adeo ut, cum Elzevier, p. 360 saltem potuerit perfectiora condere, neque tamen condiderit, argumento esse videatur, quod aut nescierit, aut non potuerit, aut noluerit. Ac saltem in eo imperfectus fuerit, quod, si sciens et potens noluerit, posthabuerit perfectionem imperfectioni.
Quod autem a Physica consideratione rejicis usum causarum finalium, alia fortassis occasione potuisses recte AT VII, 309 facere ; at de Deo cum agitur, verendum profecto ne praecipuum argumentum rejicias, quo divina sapientia, providentia, potentia, atque adeo existentia lumine naturae stabiliri potest. Quippe, ut mundum universum, ut coelum et alias ejus praecipuas partes praeteream, undenam aut quomodo melius argumentari valeas, quam ex usu partium in plantis, in animalibus, in hominibus, in teipsa (aut corpore tuo) quae similitudinem Dei geris ? Videmus profecto magnos quosque viros ex speculatione anatomica corporis humanis non assurgere modo ad Dei notitiam, sed hymnum quoque ipsi canere, quod omnes partes ita conformaverit, collocaveritque ad usus, ut sit omnino propter solertiam atque providentiam incomparabilem commendandus.
Dices Physicas esse causas hujusmodi formae ac situs, quae investigari debeant, ineptosque esse, qui ad finem, potius quam Elzevier, p. 361 ad agens aut materiam recurrant. Sed, cum nemo mortalium possit intelligere necdum explicare, quod agens formet collocetque, eo quo observamus modo, valvulas illas, quae ad vasorum orificia in sinubus cordis constitutae sunt ; cujus conditionis, aut unde mutuetur materiam, ex qua illas elaborat ; quomodo sese ad agendum applicet ; quibus utatur organis, aut quomodo illa usurpet ; quid opus illi, ut ea temperie, consistentia, cohaerentia, flexilitate, magnitudine, figura, situ illas perficiat : cum, inquam, nemo Physicorum haec et alia perspicere declarareque valeat, quid est cur non saltem miretur praestantissimum illum usum et ineffabilem providentiam, quae tam apposite ad illum taleis valvulas concinnavit ? Cur non laudetur, si exinde primam quandam causam necessario admittendam agnoscat, quae ista caeteraque omnia AT VII, 310 sapientissime et ad suos fines consonantissime disposuerit ?
Dicis temeritatem esse investigare fines Dei ? Sed, cum id possit esse verum, si intelligantur fines quos ipse Deus occultos voluit aut investigari prohibuit, non profecto tamen, si illi quos quasi in propatulo posuit, quique non multo labore innotescunt, ac sunt aliunde hujusmodi, ut laus magna ad ipsum Deum, tanquam authorem, referatur.
Elzevier, p. 362 Dices forte ideam Dei, quae est in unoquoque, sufficere ad habendum veram germanamque de Deo ejusque providentia notitiam : absque eo quod aut ad fines rerum, aut ad aliud quid omnino respiciat. Verum non sunt omnes ea foelicitate, qua tu, ut ideam illam tam perfectam a nativitate obtineant, vel tanta claritate objectam contueantur. Quamobrem, quibus Deus non dedit tantam hanc perspicaciam, invidendum non est, quod ex inspectione operum cognoscere glorificareque opificem possint. Ne memorem id non obstare, quominus idea illa uti liceat, quae etiam videtur omnino ex cognitione rerum ita perfici, ut tu, si verum dicere velis, huic cognitioni non prorsus parum, ne omnia pene dicam, debeas. Quaeso te enim, quousque tandem progressuram te fuisse putas, si ex quo es infusa in corpus, mansisses huc usque in eo clausis oculis, obturatis auribus, et nullo denique sensu externo hanc rerum universitatem et quicquid extra est percepisses ; totaque interea, meditando apud te, volvendoque et revolvendo cogitationes, aevum trivisses ? Dic, bona fide, et describe, quam ideam tui Deique te existimas fuisse habituram ?
2. Solutionem deinde affers, quod creatura, visa imperfecta, considerari debeat, non ut Elzevier, p. 363 totum quid, sed AT VII, 311 tanquam universi pars, qua ratione perfecta erit. Et laudanda sane distinctio ; sed hic non agimus de imperfectione partis, ut pars est et cum integritate totius confertur, sed ut in se totum quid est munusque speciale exercet. Quod cum ad universum retuleris, difficultas semper restabit, annon revera universum futurum fuisset perfectius, si omnes ejus partes perfectae existitissent, quam nunc sit, partibus plerisque imperfectis existentibus. Sic enim illa Respublica est futura perfectior, in qua cives omnes boni fuerint, quam alia, in qua plerique aut aliqui mali.
Quare et cum postmodum dicis, majorem quodammodo esse universitatis rerum perfectionem, quod partes aliquae illius sint errori obnoxiae, quam si omnes similes essent ; perinde est ac si dicas majorem quodammodo esse Reipublicae perfectionem, quod aliqui cives mali sint, quam quod omnes boni. Ex quo fit ut, quemadmodum videtur plane esse debere pro optimi principis voto, habere omnes cives bonos, ita videatur esse debuisse pro instituto Authoris universi, partes ejus omnes creari esseque erroris immunes. et quamvis possis dicere perfectionem earum quae sunt immunes, apparere majorem ex oppositione earum quae sunt obnoxiae, illud tamen est per accidens solum : quemadmodum Elzevier, p. 364 virtus bonorum, quamvis eluceat quodammodo ex oppositione eorum qui vitiosi sunt, elucet solum ex accidenti. Adeo ut, quemadmodum desiderandum non est, ut aliqui cives mali sint, quo boni fiant illustriores, ita neque videatur fuisse committendum, ut AT VII, 312 aliquae universi partes forent errori obnoxiae, quo clarerent magis quae forent immunes.
Dicis non habere te jus conquerendi, quod Deus te eam in mundo sustinere personam voluerit, quae non esset omnium praecipua et maxime perfecta : sed hoc non tollit dubium, cur satis illi non fuerit sustinendam dare personam, quae ex perfectis minima esset, et non etiam tibi dare imperfectam. Nam et quamvis principi vitio non vertatur, quod non omnes cives ad sublimia munera vocet, sed aliquos habeat in mediis, aliquos in infimis, verteretur tamen, si non aliquos modo destinaret operibus vilissimis, sed aliquos etiam destinaret pravis.
Dicis te non posse rationem afferre, qua probes Deum tibi majorem cognoscendi facultatem, quam dederit, dare debuisse ; atque quamtumvis peritum artificem esse intelligas, non ideo tamen putare te illum in singulis operibus omnes perctionesperfectiones ponere debuisse, quas in aliquibus potest ponere. Verum viget semper quod modo dicebam : videsque non tam Elzevier, p. 365 difficultatem esse, cur Deus tibi facultatem cognoscendi majorem non dederit, quam cur dederit errantem ; neque controverti cur artifex summus perfectiones omnes dare nolit omnibus operibus, sed cur etiam aliquibus tribuere velit imperfectiones.
Dicis, tametsi non valeas ab erroribus abstinere ex evidenti perceptione rerum, posse tamen ex instituto, quo firmiter tibi proponas nulli rei assentiri, quam evidenter non perceperis. Sed, utcumque possis AT VII, 313 ea semper attentione esse, nonne semper est imperfectio, ea, quae dijudicare est opus, non percipere evidenter, ac errandi periculo esse perpetuo obnoxium ?
Dicis errorem inesse in ipsa operatione, quatenus a te procedit et privatio quaedam est, non in facultate quam a Deo accepisti, neque etiam ab operatione, quatenus ab illo dependet. Sed, non sit error in facultate a Deo accepta proxime, est tamen remote, quatenus cum ea imperfectione creata est, ut errare possit. Quare non est quidem, ut ais, quod conquerare de Deo, qui revera tibi nihil debuit, et tamen illa bona tribuit, ob quae debes illi gratias agere : sed est semper quod admiremur, cur perfectiora non dederit, si scivit quidem, si potuit, si livore ductus non fuit.
Elzevier, p. 366 Addis, neque esse cur conquerare, quod tecum concurrat ad errandi actum : cum actus omnes sint veri et boni, quatenus a Deo dependent, majorque quodammodo perfectio in te sit, elicere illos posse, quam non posse ; et privatio, in qua sola falsitatis et culpae est ratio formalis, concursu Dei nullo indigeat, quia neque sit res, neque ad eum relata. Verum, cum sit illa subtilis distinctio, non tamen plane satisfacit. Siquidem non concurrat Deus ad privationem quae est in actu falsitasque et error est, concurrit tamen ad actum ; ad quem si non concurreret, privatio non esset. Et aliunde ipse est Author potentiae quae fallitur aut errat, atque adeo, ut ita dicam, impotentis potentiae. Sicque defectus, AT VII, 314 qui est in actu, non tam ad illam, quae impotens est, quam ad Authorem, qui impotentem fecit, nec potentem potentioremve, cum posset, voluit facere, videtur esse referendus. Certe, ut fabro non vertitur vitio, quod aperiendo scriniolo praegrandem clavim non elaboret, sed quod, pusillam fabricatus, formam aperiendo aut inhabilem aut difficilem tribuat : ita non est quidem culpa in Deo, quod, facultatem judicatricem tribuens homuncioni, non tantam illi dederit, quantam rebus vel omnibus vel plurimis vel maximis suffecturam arbitraretur ; sed permirum est, cur ad pauca illa, Elzevier, p. 367 quae dijudicari ab homine voluit, imparem, implicitam incertamque tribuerit.
3. Requiris proinde quaenam sit in te falsitatis vel erroris causa. Ac primum quidem hic non disputo, cur intellectum voces solam facultatem noscendi ideas, seu res ipsas simpliciter et absque ulla affirmatione aut negatione apprehendendi : voluntatem vero ac liberum arbitrium voces facultatem judicandi, cujus sit affirmare aut negare, assentiri aut dissentire. Propono solum : quare voluntas libertasve arbitrii limitibus nullis circumscribatur per te, circumscribatur intellectus ? Sane enim videntur hae duae facultates aeque late patere, et non intellectus saltem minus quam voluntas, cum in nullam rem voluntas feratur, quam intellectus non praeviderit.
Dixi non saltem minus : quippe videtur intellectus etiam latius quam voluntas patere. Siquidem non modo voluntas, sive arbitrium, judicium, et consequenter electio, prosequutio, fuga, de nulla re est, quam non apprehenderimus, seu cujus idea percepta et proposita ab intellectu non fuerit ; sed etiam multa obscure intelligimus, de AT VII, 315 quibus nullum judicium, prosequutio, aut fuga est. et facultas judicandi ita saepe est anceps, ut paribus rationum momentis, Elzevier, p. 368 nullisve existentibus, nullum sequatur judicium, cum intellectus interim apprehendat ea quae remanent injudicata.
Quod porro dicis te posse semper majora majoraque intelligere, ac nominatim facultatem ipsam intellectus, cujus ideam etiam infinitam formare valeas : hoc ipsum arguit intellectum non esse magis limitatum quam voluntatem, quando sese extendere ad usque objectum infinitum potest. Quod vero agnoscis voluntatem tuam exaequari voluntati divinae, non extensive quidem, sed formaliter : vide quorsum idem non possit de intellectu quoque dici, ubi formalem intellectus non secus atque voluntatis notionem definiveris. Sed, paucis, dic nobis, ad quid se voluntas extendere possit, quod intellectum effugiat ? Non videtur proinde error ex eo nasci, ut asseris, quod voluntas latius quam intellectus pateat, et sese ad illa judicanda extendat, quae intellectus non percipit : sed ex eo quod, cum aeque late pateant, intellectus aliquid percipit non bene, et voluntas judicat non bene.
Quare neque est cur voluntatem ultra fines intellectus promoveas, cum neque judicet de rebus quas intellectus non percipit, et prave solum judicet quod intellectus prave percipiat. AT VII, 316 Quod exemplum de reipsa adfers circa ratiocinium a te factum de rerum Elzevier, p. 369 existentia, procedit quidem recte, quantum ad judicium de tui existentia spectat ; sed quantum spectat ad alia, videtur non recte assumptum : cum quicquid dicas, vel potius ludas, revera non dubites, sed omnino judices esse aliquid praeter te, et a te distinctum ; quippe aliquid praeter te, et a te distictum praeintelligens. Quod supponis nullam rationem occurrere ; quae unum persuadeat magis quam aliud, supponere potes ; at simul debes supponere, nullum sequuturum judicium, sed voluntatem semper fore indifferentem, neque se ad judicandum determinaturam, quousque intellectui major aliqua verisimilitudo ex una parte quam ex alia occurrerit. Quod proinde dicis hanc indifferentiam ita extendi ad ea, quae non satis perspicue cognoscuntur, ut quantumvis probabiles conjecturae te in unam partem trahant, sola cognitio, quod sint conjecturae, te impellere ad contrariam assensionem possit : id nullo modo videtur verum. Quippe cognitio illa, quod sint solum conjecturae, faciet quidem ut judicium de ea parte, in quam te trahunt, cum aliqua formidine et haesitatione feras ; sed numquam faciet, ut judicium feras de parte contraria, nisi postquam occurrerint conjecturae non modo aeque probabiles, verum etiam probabiliores. Quod subdis : te id fuisse expertam his diebus, cum falsa esse supposuisti, Elzevier, p. 370 quae maxime vera esse credideras : AT VII, 317 memento id tibi non fuisse concessum. Neque enim revera sensisse aut persuasisse tibi potes, non vidisse te solem, terram, homines, alia, non audiisse sonos, non ambulasse, non comedisse, non scripsisse, non loquutam fuisse (usam scilicet corpore organisve ejus), non alia.
Denique ergo forma erroris non tam videtur consistere in non recto usu liberi arbitrii, sicut asseris, quam in dissonantia judicii a re judicata, et ex eo quidem orta, quod intellectus illam rem, secus quam sese habeat, apprehendat. Quare et non tam videtur esse culpa arbitrii, quod non recte judicet, quam intellectus, quod non recte demonstret. Quippe ea videtur arbitrii ab intellectu dependentia, ut, si intellectus quidem aliquid clare percipiat videaturve percipere, arbitrium ferat judicium ratum atque determinatum, seu id reipsa verum sit, seu verum esse existimetur ; sin autem obscure, tum arbitrium ferat judicium dubium ac formidolosum, et pro tempore tamen habitum verius quam oppositum, seu in re ipsa veritas, seu falsitas subsit. Ex quo fit ut non tam cavere possimus ne erremus, quam ne in errore perseveremus, expendamusque propria judicia, non tam vim facientes arbitrio, quam applicantes intellectum ad clariorem Elzevier, p. 371 notitiam, quam judicium semper secuturum sit.
4. Concludis fructum exaggerando, quem ex hac Meditatione potes consequi, ac praescribis quid sit agendum, ut assequaris veritatem. Nempe assequuturum te dicis, si tantum ad omnia quae perfecte intelligis satis attendas, atque illa a reliquis, quae confusius et obscurius apprehendis, secernas.
AT VII, 318 Hoc porro non modo est verum, sed etiam hujusmodi, ut tota pracedens Meditatio, sine qua potuit intelligi, videatur fuisse supervacanea. Attende tamen, eximie Vir, difficultatem non videri an, ut non fallamur, debeamus clare atque distincte intelligere aliquid, sed qua arte aut methodo discernere liceat, ita nos habere claram distinctamque intelligentiam, ut ea vera sit, nec fieri possit ut fallamur. Quippe initio objecimus, nos non raro falli tametsi nobis videamur aliquid adeo clare distincteque cognoscere, ut nihil posit clarius et distinctius. Tu quoque id tibi ipse objecisti, et expectamus tamen adhuc istam artem, seu methodum, cui praecipue sit incumbendum.
IN MEDITATIONEM V.
De essentia rerum materialium ;
et iterum de Deo, quòd
existat.
I. Circa quintam, Dicis primum te distincte imaginari quantitatem, hoc est extensionem in longum, latum et profundum ; itemque numerum, figuram, situm, motum, durationem. Ex his omnibus, quorum te ideas habere dicis, seligis figuram, et ex figuris triangulum, de quo haec habes : etsi fortassis talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, quae a me non efficta est, nec a mente mea dependet, ut patet ex eo quod demonstrari possint AT VII, 319 variae proprietates de isto triangulo, nempe quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis, quod maximo ejus angulo maximum latus subtendatur, et similes, quas, velim nolim, clare nunc agnosco, etiamsi de iis nullo modo ante cogitaverim, cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint effictae. Et tantum habes de essentia rerum materialium ; nam quae paucula subjicis, eodem Elzevier, p. 373 pertinent. Ac haerere quidem hic nolo ; insinuo solum durum videri statuere aliquam naturam immutabilem et aeternam, praeter Deum termaximum.
Dices te proferre nihil aliud, quam quod in scholis efferunt, naturas seu essentias rerum esse aeternas, fierique de ipsis propositiones sempiternae veritatis. Sed hoc durum perinde est, et capi aliunde non potest esse naturam humanam, cum nullus est homo, aut dici rosam esse florem, cum ne rosa quidem est.
Dicunt aliud esse loqui de essentia, aliud de existentia rerum, et non esse quidem ab aeterno existentiam rerum, sed esse tamen essentiam. Verum, cum praecipuum, quod est in rebus, sit essentia, ecquidnam magni Deus facit, quando producit existentiam ? Videlicet non amplius facit, quam dum sartor veste induit hominem. Quanquam qui defendent essentiam hominis, quae est in Platone, esse aeternam et independentem a Deo ? Ut universalis est, inquient ? At in Platone nihil est, nisi singulare. et solet quidem intellectus ex visis Platonis, Socratis, ac caeterorum hominum consimilibus naturis abstrahere quendam conceptum communem, in quo omnes conveniant, et qui proinde censeri possit universalis natura essentiave hominis, quatenus omni AT VII, 320 Elzevier, p. 374 homini intelligitur convenire ; at universalem fuisse, antequam Plato et caeteri essent et intellectus abstraheret, explicari sane non potest.
Dices, numquid, homine etiam non existente, atque idcirco ab aeterno, vera propositio haec est, homo est animal ? Sed videtur plane non esse, nisi eo sensu quod, quandocumque fuerit homo, futurus sit animal. Certe enim, licet discrimen videatur inter duas illas propositiones : homo est, et homo est animal, quod priore existentia diserte magis significetur, et posteriore essentia, attamen neque ab illa essentia excluditur, neque ab ista existentia ; sed cum dicitur : homo est, intelligitur homo animal ; et cum dicitur : homo est animal, intelligitur homo dum existit. Praeterea autem, cum haec propositio : homo est animal, non sit majoris necessitatis quam ista : Plato est homo, fore igitur etiam istam sempiternae veritatis, et singularem essentiam Platonis non fore minus independentem a Deo, quam universalem hominis ; et alia similia, quae prosequi piget. et addo tamen, cum dicitur hominem esse talis naturae, ut esse non possit quin sit animal, non esse propterea imaginandum, talem naturam esse aliquid aut alicubi praeter intellectum ; sed sensum solummodo esse, ad hoc Elzevier, p. 375 ut aliquid sit homo, debere ipsum simile esse caeteris iis rebus, quibus propter similitudinem mutuam eadem hominis denominatio tributa est ; similitudinem, inquam, naturarum singularium, ex qua intellectus accepit ansam efformandi conceptum seu ideam formamve naturae communis, a qua dissidere non debeat quicquid homo futurum est.
Hinc eadem de tuo triangulo illiusve natura dico. Nam triangulus quidem mentalis est veluti regula, qua AT VII, 321 explores an aliquid mereatur dici triangulum ; at non est propterea dicendum, talem triangulum esse reale quid veramque naturam praeter intellectum, qui solus, visis triangulis materialibus, illam, perinde ac dictum est de natura humana, formavit et communem fecit.
Unde neque est existimandum, proprietates demonstratas de triangulis materialibus, idcirco ipsis convenire, quod illas mutuentur ab ideali triangulo ; cum ipsi potius in se habeant, et idealis non habeat, nisi quatenus intellectus ex ipsis inspectis easdem illi tribuit, redditurus postea inter demonstrandum. Eodem modo, quo proprietates naturae humanae non sunt in Platone et Socrate, quasi ipsi illas a natura universali acceperint, cum potius natura Elzevier, p. 376 universalis ideo habeat, quod intellectus ipsi eas tribuit, postquam in Platone, Socrate et caeteris animadvertit, redditurus illis deinceps, cum ratiocinatione opus fuerit.
Notum est enim intellectum ex visis Platone, Socrate et aliis, omnibus rationalibus, collegisse hanc universalem propositionem : omnis homo est rationalis ; ac deinde, cum vult probare Platonem rationalem esse, illam pro principio in syllogismum induere. et dicis, tu quidem, ô Mens, habere te trianguli ideam, habituramque illam fuisse, tametsi nullam unquam in corporibus triangularem figuram vidisses, quemadmodum habes aliarum figurarum complurium, quae tibi in sensus nunquam incurrerunt.
Verum, si, ut supra dicebam, sic fuisses hactenus orbata omnibus sensuum functionibus, ut nunquam neque vidisses, AT VII, 322 neque tetigisses varias superficies sive extrema corporum, putas ideam trianguli alteriusve figurae habere aut efformare in te potuisses ? Hhabes jam complures in te, quae in te illapsae per sensus non sint ? Sed nimirum facile habes, quia ex iis, qua illapsae sunt, ipsas effingis, formasque varias, modis superius expositis.
Dicendum hic praeterea foret de falsa illa Elzevier, p. 377 Trianguli natura, quaae supponitur constare ex lineis, quae latitudine careant, continere aream, quae profunditate, terminari ad tria puncta, quae omnibus partibus. Attamen nimium evagaremur.
2. Aggrederis consequenter demonstrare Dei existentiam, visque argumenti est in illis verbis, Attendenti fit manifestum, non magis posse existentiam ab essentia Dei separari, quam ab essentia Trianguli magnitudinem trium ejus angulorum aequalium duobus rectis, sive ab idea montis ideam vallis : adeo ut non magis repugnet Deum cogitari (hoc est ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est, cui desit aliqua perfectio), quam cogitare montem, cui desit vallis. Enimvero adtendendum est, videri tuam hujusmodi comparationem non satis justam.
Nam rite quidem comparas essentiam cum essentia : verum non comparas deinde aut existentiam cum existentia, aut proprietatem cum proprietate, sed existentiam cum proprietate. Hinc vel dicendum fuisse videtur, non AT VII, 323 posse magis separari omnipotentiam, v. c., a Dei essentia, quam ab essentia Trianguli illam magnitudinis angulorum aequalitatem ; vel certe, non posse magis separari Dei existentiam ab ejus essentia, quam ab essentia Trianguli ejus existentiam. Sic enim bene Elzevier, p. 378 processisset utravis comparatio, et non modo prior fuisset concessa, verum etiam posterior, quanquam non propterea evicisses Deum necessario existere, quia neque triangulus necessario existit, tametsi illius essentia existentiaque separari reipsa non valeant, quantumcumque mente separentur sive seorsim cogitentur, ut cogitari etiam essentia existentiaque divina possunt.
Deinde adtendendum est te collocare existentiam inter divinas perfectiones, et non collocare tamen inter perfectiones trianguli aut montis, cum perinde tamen, et suo cujusque modo, perfectio dici valeat. Sed nimirum, neque in Deo, neque in ulla alia re existentia perfectio est, sed id, sine quo non sunt perfectiones.
Siquidem id, quod non existit, neque perfectionem neque imperfectionem habet ; et quod existit pluresque perfectiones habet, non habet existentiam ut perfectionem singularem unamque ex eo numero, sed ut illud, quo tam ipsum quam perfectiones existentes sunt, et sine quo nec ipsum habere, nec perfectiones haberi dicuntur. Hinc neque existentia perfectionum instar existere in re dicitur, neque, si res careat existentia, tam imperfecta Elzevier, p. 379 (sive privata perfectione) dicitur quam nulla.
Quamobrem, ut enumerando perfectiones trianguli non recenses existentiam, neque proinde concludis existere triangulum : ita, enumerando perfectiones Dei, non debuisti in illis ponere existentiam, ut concluderes Deum existere nisi principium petere velles.
AT VII, 324 Dicis in aliis omnibus rebus distingui existentiam ab essentia, non vero in Deo. Sed quomodo, quaeso, existentia Platonis et essentia Platonis distinguuntur inter se, nisi cogitatione duntaxat ? Fac enim Platonem non amplius existere : ubinam erit ejus essentia ? Nonne porro in Deo pari modo essentia et existentia cogitatione distinguuntur ?
Objicis tibi ipse, Forte, ut cogitando montem cum valle, aut equum alatum, non sequitur propterea aut montem, aut talem equum existere ; ita ex eo quod cogites Deum ut existentem, non sequi illum existere : ac tum latere sophisma arguis. Verum non fuit difficile solvere sophisma, quod ipse finxisti, assumendo praesertim id quod tam manifeste repugnat, Deum existentem non existere, neque perinde assumendo hominem aut equum.
At si accepisses, ut montem cum valle, et Elzevier, p. 380 equum cum alis, ita Deum cum scientia, potentia attributisve aliis, tum difficultas processisset, explicandumque tibi incubuisset, qui fieri possit, ut mons declivis, aut equus alatus cogitari valeat, absque eo quod existat ; Deus sciens et potens cogitari, absque eo quod existat, non valeat.
Dicis liberum non esse cogitare Deum absque existentia, h. e. ens summe perfectum absque summa perfectione, ut liberum est equum cum alis vel sine alis imaginari. Sed nihil addendum, nisi quod, ut liberum est cogitare equum non habentem alas, non cogitata existentia, quae si advenerit, perfectio, per te, in eo fuerit : ita liberum est cogitare Deum habentem scientiam, potentiam et perfectiones caeteras, non cogitata existentia, quam AT VII, 325 si habuerit, tum consummatae sit perfectionis. Quare, ut ex eo quod equus, cogitatus perfectionem alarum habens, non propterea colligitur habere existentiam, perfectionum, per te, praecipuam : ita neque ex eo quod Deus cogitatur habens scientiam perfectionesque caeteras, colligitur propterea ejus existentia, sed ea demum probanda est. Et quamvis dicas tam existentiam quam perfectiones caeteras in idea entis summe perfecti comprehendi, id dicis, quod probandum est, et conclusionem pro principio assumis. Nam etiam alioquin Elzevier, p. 381 dicerem in idea Pegasi perfecti contineri, non tantum perfectionem illam, quod habeat alas, sed etiam illam, quod existat. Ut enim Deus cogitatur perfectus in omni genere perfectionis, ita Pegasus cogitatur perfectus in suo genere ; nihilque hic posse instari videtur, quod, proportione servata, usurpari utrimque non valeat.
Dicis, ut cogitando triangulum non est necesse cogitare quod treis angulos habeat pareis duobus rectis, licet id minus verum non sit, ut attendenti postea patet ; ita posse quidem cogitari alias Dei perfectiones, non cogitata existentia, sed illam non esse propterea minus veram, cum attenditur perfectionem esse. Attamen vides quid dici possit. Nempe, ut illi proprietas attenditur postea esse in Triangulo, quia demonstratione probatur : ita, ut existentia attendatur esse in Deo, demonstratione probandam esse. Secus profecto quidlibet in quolibet esse facile evincam.
Dicis te attribuentem Deo omnes perfectiones, non perinde facere, ac si putes omnes quadrilateras figuras AT VII, 326 circulo inscribi : quoniam, ut heic falleris, quia deprehendis postea rhombum non inscribi, non ita illic falleris, quia postea existentiam Deo convenire deprehendis. Sed perinde prorsus facere videris ; aut, si non facis, necesse est ut ostendas Deo non repugnare existentiam, quemadmodum ostenditur Elzevier, p. 382 repugnare rhombo circulo inscribi. Caetera praetereo, quae vel non explicas, vel non probas, vel ex jam allatis solvuntur, ut, Nihil posse excogitari, ad cujus essentiam existentia pertineat, praeter solum Deum ; non posse duos, aut plureis ejusmodi Deos intelligi ; talem Deum ab aeterno existitisse, et in aeternum esse mansurum ; percipere te multa alia in Deo, quibus nihil possit detrahi, nec mutari. Oportere ista propius inspici, ac diligentius investigari, ut detegantur, certaque habeantur, etc.
3. Declaras postremo omnis scientiae certitudinem et veritatem ab una veri Dei cognitione ita pendere, ut, hac non habitâ, nulla certitudo aut scientia vera haberi possit. Exemplum adfers. Cum enim, inquis, naturam Trianguli considero, evidentissime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequaleis esse duobus rectis ; nec possum non credere id verum esse, quandiu ad ejus demonstrationem attendo. Sed statim atque mentis aciem ab illa deflexi, quantumvis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere, ut dubitem AT VII, 327 an sit vera, siquidem Deum ignorem. Possem enim mihi persuadere, me talem a natura factum esse, ut interdum in iis fallar, quae me puto quam evidentissime percipere : cum praesertim meminerim me multa pro veris et certis habuisse, quae post modum, aliis rationibus adductus, falsa esse Elzevier, p. 383 judicavi. Postquam vero percepi Deum esse, quia simul intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem, atque inde collegi illa omnia, quae clare et distincte percipio, necessario esse vera : etiamsi non attendam amplius ad rationes, propter quas istud verum esse judicavi : modo tamen recorder me clare et distincte percepisse, nulla ratio contraria afferri potest, quae me ad dubitandum impellat ; sed veram et certam de hoc habeo scientiam. Neque de hoc tantum ; sed et de reliquis omnibus, quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis, et similibus.
Ad ista porro, Vir eximie, cum admittam te serio loqui, nihil aliud licet dicere, nisi quod videris aegre a quoquam fidem impetraturus, te, ante id tempus quo superiora de Deo es ratiocinatus, minus fuisse certum illarum Geometricarum demonstrationum, quam postmodum fueris. Profecto enim eae demonstrationes ejus evidentiae ac certitudinis videntur, ut per se assensum extorqueant, et semel perceptae intellectum amplius haerere non sinant ; adeo ut etiam pravo illi Genio tam facile sit laqueum mandaturus, ac dum (tametsi Deo nondum cognito) tam animose asseverasti non posse tibi imponi circa illam propositionem illationemve, ego cogito : itaque existo. Quinetiam quantumvis sit verum, uti nihil Elzevier, p. 384 verius, Deum existere, AT VII, 328 esse illum omnium Authorem, non esse fallacem, quia tamen haec esse videntur minus evidentia, quam demonstrationes illae Geometricae, vel eo argumento quod Dei existentiam, rerum creationem, et alia de Deo multi controvertant, has demonstrationes nemo inficietur, ecquis est, quem persuadeas istas ab illis evidentiam certitudinemque mutuari ? et quis capiat Diagoram, Theodorum, aut si qui similes sunt athei, certos omnino reddi non posse hujusmodi demonstrationum ? et quotusquisque credentium est, quem si rogaris, cur certus sit in triangulo quadratum baseos aequale esse quadratis crurum, responsurus sit : quia scio Deum esse, et Deum non posse fallere, et ipsum esse tam hujus rei quam aliorum omnium Authorem ? et non respondeat potius : quoniam illud scio, ac persuadeor indubitata demonstratione ? Quanto magis id responderent Pythagoras, Plato, Archimedes, Euclides, caeteri Mathematici, quorum nemo esse videtur qui de Deo cogitet, ut demonstrationum certissimus fiat ! Quanquam, quia forte non de aliis, sed de teipso solo spondebis, idque aliunde pium est, non est profecto quare contendam.
IN MEDITATIONEM VI.
De rerum materialium existentia,
et reali mentis à corpore
distinctione.
I. Circa sextam, id non moror quod initio dicis Res materiales, ut sunt objectum purae Matheseos, posse AT VII, 329 existere : cum tamen res materiales sint objectum mixtae, non purae, matheseos ; et objectum purae matheseos, ut punctum, linea, superficies, constantiaque ex iis indivisibilia, indivisibiliterque se habentia, existere reipsa non possint. In eo solum haereo, quod heic iterum imaginationem ab intellectione distinguis. Quippe, ô Mens, hae duae videntur unius ejusdemque facultatis actiones, ut supra insinuavimus ; et, si quid sit discriminis, id non videtur amplius esse, quam secundum magis et minus ; et vide ut illa inde jam probentur.
Dixisti supra imaginari nihil esse aliud, quam contemplari figuram imaginemve rei corporeae : Heic vero non abnuis intelligere esse contemplari Trigonum, Pentagonum, Chiliogonum, Myriogonum, et hujusmodi caetera, Elzevier, p. 386 quae figurae sunt rerum corporearum. et discrimen quidem jam statuis, quod imaginatio sit cum quadam applicatione facultatis cognoscitivae ad corpus : intellectio vero talem applicationem seu contentionem non exigat. Adeo ut, cum simpliciter et sine labore percipis Trigonum ut figuram constantem tribus angulis, id intelligere te dicas. et cum non sine aliqua tui contentione figuram quasi praesentem habes, inspicis, exploras, distincteque et sigillatim agnoscis, discernisque treis angulos, id te dicas imaginari. Ac proinde, cum percipias quidem absque labore Chiliogonum esse figuram mille angulorum, neque tamen, applicando et contendendo teipsam, discernere possis, AT VII, 330 et quasi praesenteis habere, sigillatimque discernere omneis illius angulos ; sed te perinde confuse habeas, ac circa Myriogonum, aut quamcumque aliam hujuscemodi figurarum ; idcirco censeas, respectu Chiliogoni aut Myriogoni, Intellectionem esse, non Imaginationem.
Veruntamen nihil sane obstat quin, ut ad Trigonum, sic ad Chiliogonum, quemadmodum intellectionem, ita imaginationem extendas. Nam et nonnihil contendis, ut figuram illam tam multorum angulorum aliquo modo imagineris, licet multitudo illa angulorum tanta sit, ut ipsam distincte capere non possis ; et aliunde percipis Elzevier, p. 387 quidem voce Chiliogoni significari figuram mille angulorum, sed haec est tantum vis nominis ; nam non propterea in ea figura intelligis magis mille angulos, quam imaginaris.
Attendendum vero ut amittatur distinctio et acquiratur confusio per gradus. Tetragonum enim, confusius quam Trigonum, percipies imaginaberisve aut intelliges, sed distinctius quam Pentagonum ; tum hoc confusius Tetragono, Hexagono distinctius, atque ita consequenter, donec non habeas quid diserte tibi proponas ; et, quia jam diserte capere non possis, contendere teipsam ut plurimum negligas.
Quamobrem, si velis quidem imaginationem simul et intellectionem vocare, quandiu figuram distincte et cum sensibili quadam contentione cognoscis ; intellectionem vero solum, dum confuse solum et cum nulla aut perexigua AT VII, 331 contentione specularis, licebit profecto. At non erit propterea, cur plusquam unum genus internae cognitionis adstruas, cui accidentarium solummodo sit, ut, secundum magis et minus, distincte vel confuse, intente vel remisse, figuram quampiam intuearis. et certe, cum Heptagonum, Octagonum, caeterasque porro figuras ad Chiliogonum aut Myriogonum usque percurrere voluerimus Elzevier, p. 388 et ad majorem minoremque distinctionem vel remissionem semper continuoque adtenderimus, dicerene poterimus, ubinam, seu in qua figura, imaginatio desinat, intellectio sola remaneat ? Nisi potius non apparebit series tenorque uniusmodi cognitionis, cujus continuo insensibiliterque decrescat distinctio et contentio, crescat confusio et remissio. Alias certe considera, ut intellectionem deprimas, imaginationem extollas. Quid enim aliud, quam illi ludibrium, isti commendationem quaeris, dum illi negligentiam et confusionem tribuis, huic vero diligentiam et perspicuitatem adscribis ?
Asseris postea vim imaginandi, prout a vi intelligendi distinguitur, ad tui essentiam non requiri : quomodo id vero, si una eademque vis sit, cujus functiones differant secundum magis et minus duntaxat.
Subjicis mentem, imaginando, sese convertere ad corpus, intelligendo, ad seipsam ideamve quam habet in se. Quid ita vero, si non potest mens sese ad seipsam ideamve ullam convertere, quin simul sese convertat ad aliquid corporeum, ideave corporea repraesentatum ? Nam Trigonum quidem, Pentagonum, Chiliogonum, Myriogonum, caeteraeque figurae earumve ideae corporeae omnino AT VII, 332 sunt ; neque potest mens ad illas, Elzevier, p. 389 nisi ut corporeas corporearumve instar, intelligendo attendere. Quod spectat ad ideas rerum immaterialium creditarum, ut Dei, Angeli, animae humanae seu mentis, constat etiam quascumque habemus de ipsis ideas, esse vel corporeas, vel quasi corporeas, ex forma scilicet humana et ex rebus alias tenuissimis, simplicissimis, insensibilissimis, cujusmodi sunt aër aetherve, desumptas, ut supra quoque attigimus. Quod autem dicis conjicere te probabiliter solum aliquod corpus existere, quia non potes dicere serio, idcirco morandum non est.
2. Disputas deinceps de Sensu, ac praeclare primum enumerationem instituis eorum, quae per sensus innotuerant et credita vera a te fuerant, sola judice ac duce natura. Refers subinde experimenta, quae habitam sensibus fidem ita labefactaverint, ut eo te adegerint, quo te receptam vidimus circa Meditationem primam.
Hoc porro loco mens mihi non est de veritate sensuum intendere litem. Tametsi enim fallacia falsitasve sit, non in sensu, qui mere passive se habet, refertque solum ea quae apparent, quaeque talia ex suis causis apparere necessum est, sed in judicio, sive in mente, quae circumspecte satis non agit, neque advertit ea quae procul sunt, ex hisce aliisve causis apparere confusiora minoraque Elzevier, p. 390 seipsis, dum prope sunt, et ita caeteris : attamen, ubicumque fallacia sit, negandum non est quin aliqua sit. Solumque difficultas est, sicne semper sit, ut nunquam de rei cujuspiam sensibus perceptae veritate constare possit.
AT VII, 333 Sane vero nihil est necesse exempla obvia conquirere. Dico solum ad ea, quae profers sive potius objicis, constare omnino videri, cum turrim et prope spectamus et contingimus, certos nos esse quod sit quadrata, qui, remotiores, habueramus ansam judicandi rotundam, vel certe dubitandi, quadratane an rotunda an alterius figurae esset.
Sic sensus ille doloris, qui apparet adhuc esse in pede aut manu, postquam ea membra rescissa sunt, fallere aliquando potest, in iis scilicet quibus sunt rescissa, idque ob spiritus sensorios assuetos in ipsa deferre inque ipsis sensum exprimere ; attamen qui integri sunt, tam certi sunt se in pede aut manu, quam compungi vident, dolorem sentire, ut dubitare non valeant.
Sic cum vigilemus, somniemusque per vices, donec vivimus, fallacia quidem per somnium est, quod ea videri coram appareant, quae coram non sunt ; attamen nec semper somniamus, nec, dum revera vigilamus, Elzevier, p. 391 dubitare possumus vigilemusne an somniemus potius.
Sic cum cogitare possimus nos esse naturae fallaciis obnoxiae, etiam in rebus verissimis visis, nihilominus cogitamus etiam nos esse a natura veritatis capaces. et ut aliquando fallimur, ut non detecto sophismate, vel baculo media ex parte in aquam immerso ; ita aliquando intelligimus verum, ut in Geometrica demonstratione, aut in baculo ex aqua educto, adeo ut de neutrius veritate dubitare plane possimus. et ut dubitare de caeteris liceat, saltem de eo dubitare non licet, quod res tales appareant ; nec potest non esse verissimum taleis apparere. AT VII, 334 Quod autem ratio multa dissuadeat, ad quae nos natura impellit, non tollit hoc saltem veritatem ejus quod apparet, τοῦ φαινομένου. Tametsi nihil est necesse heic disquirere, ratio-ne sensus impulsui repugnet, eo duntaxat modo, quo dextera manus prolabentem laevam prae lassitudine sustentat, an vero quodam alio.
3. Accedis consequenter ad institutum, sed levi quasi velitatione. Pergis enim, Nunc autem, postquam incipio meipsum, meaeque Authorem originis melius nosse, non quidem omnia, quae habere videor a sensibus, puto esse temere admittenda, sed neque etiam Elzevier, p. 392 omnia in dubium revocanda. Bene hoc habet, quanquam et antea idem haud dubie putaveras.
Sequitur. Et primo, quoniam scio omnia quae clare et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse, qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni ; et non refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur. Ad hoc nihil aliud dicendum est, quam probare te clarum ex obscuro, ne causser esse obscuritatem in illatione aliquam. Ac non haereo quidem in eo, quod probare prius oportuerit, existere Deum, et ad quae potentia ejus se extendat, ad ostendendum facere eum posse quicquid tu potes intelligere. Quaesierim solum, nonne tu clare distincteque intelligis in triangulo proprietatem illam, quod majora latera majoribus angulis subtendantur, AT VII, 335 separatim ab alia, qua tres simul anguli habentur pares duobus rectis ? et admittisne propterea Deum ita posse illam proprietatem ab hac separare et seorsim ponere, ut triangulus istam, et non illam, habeat, vel ista quoque praeterea sit seorsim a triangulo ? Sed, ne te heic remorer, quod haec separatio parum ad rem faciat, subjicis, Ac proinde ex hoc ipso, quod sciam me existere, Elzevier, p. 393 quodque interim nihil plane aliud ad naturam sive essentiam meam pertinere animadvertam, praeter hoc solum, quod sim res cogitans, recte concludo meam essentiam in hoc uno consistere, quod sim res cogitans. Heic remorarer ; sed vel repetere sufficit quae circa Meditationem secundam dicta sunt, vel exspectandum quid inferre velis.
Postremo enim, Et quamvis, inquis, fortasse (vel potius, ut postmodum dicam, pro certo) habeam corpus, quod mihi valde arcte conjunctum est, quia tamen ex una parte claram et distinctam habeo ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans ; certum est me a corpore meo revera esse distinctam, et absque illo posse existere.
Videlicet huc properabas ? Ergo, quia cardo difficultatis heic potissimum vertitur, consistendum nonnihil est, ut pateat qui illum stabilias. Agitur heic primum de distinctione inter te et corpus. Quod porro corpus intelligis ? AT VII, 336 Nempe hoc crassum ex membris constans, de quo sunt haud dubie haec verba, habeo mihi conjunctum, et, certum est me a corpore meo esse distinctam etc.
Atqui, ô Mens, de hoc corpore non est difficultas. Esset quidem, si objicerem cum plerisque Philosophis te esse ἐντέχειαν, Elzevier, p. 394 perfectionem, actum, formam, speciem, et ut vulgari modo loquar, modum corporis. Quippe illi non magis te ab isto corpore distinctam separabilemque agnoscunt, quam figuram modumve alium ; idque, seu sis anima tota, seu sis praeterea etiam νοῦς δυνάμει, νοῦς παθητικός, intellectus possibilis, seu passibilis, ut loquuntur. Sed agere placet tecum liberalius, te nimirum considerando ut νοῦν ποιητικόν, intellectum agentem, imo et χωριστόν separabilem, tametsi alia, qua illi, ratione.
Cum illi enim istum statuerent omnibus hominibus (nisi potius rebus) communem, praestantemque intellectui possibili, ut intelligat, eadem prorsus ratione ac necessitate, qua lux oculo, ut videat (unde solari lumini comparare soliti erant, spectareque proinde ipsum, ut advenientem extrinsecus), ipse te potius considero (nam et tu quoque id bene vis) ut intellectum quendam specialem, qui domineris in corpore.
Repeto autem difficultatem non esse, sisne separabilis, annon, ab hoc corpore (unde et paulo ante innuebam non fuisse necessarium recurrere ad Dei potentiam, qua illa sint separabilia, quae separatim intelligis), sed de corpore, quod ipsamet sis : quae possis ipsa esse tenue corpus, intra crassum istud diffusum, aut in ejus parte sedem obtinens. Elzevier, p. 395 Caeterum nondum fecisti fidem, esse te aliquid pure incorporeum. AT VII, 337 Et cum in secunda Meditatione enunciasses te esse non ventum, non ignem, non vaporem, non halitum, admonita profecto es, id sine probatione fuisse enunciatum.
Dicebas te de istis rebus illeic loci non disputare ; at deinceps non disputasti, neque ulla ratione probasti non esse te corpus hujuscemodi. Spes erat, ut heic id praestares ; et, si quid tamen disputas, si quid probas, disputas et probas te non esse crassum corpus hoc, de quo, ut jam dixi, non est difficultas.
4. At, inquis, habeo ex una parte claram et distinctam ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans. Enimvero, quod spectat primum ad ideam corporis, non videtur multum de ea laborandum. Nam, si id quidem pronunciares de idea corporis universe, repetendum esset, quod objecimus, probandum esse tibi, repugnare naturae corporeae ut sit cogitationis capax. Sicque principium peteretur, cum quaestio de te instituta sit, an tenue nempe corpus non sis, quasi cogitare corpori repugnet.
Verum, quia id pronuncias et agis certe Elzevier, p. 396 solum de crasso isto corpore, a quo te esse distinctam et separabilem contendis, ideo non tam inficior, quin habeas ipsius ideam, quam te habere posse inficior, si inextensa quidem res sis. Quaeso te enim, quomodo existimes in te, subjecto inextenso, recipi posse speciem ideamve corporis, quod extensum est ? Seu enim talis species procedit ex corpore, illa haud dubie corporea est, habetque partes extra partes, atque adeo extensa AT VII, 338 est. Seu aliunde impressa est, quia necessarium semper est, ut repraesentet corpus extensum, oportet adhuc ut habeat partes, et perinde extensa sit. Alioquin certe, si partibus careat, quomodo partes repraesentabit ? Si extensione, quomodo rem extensam ? Si figura, quomodo rem figuratam ? Si positione, quomodo rem habentem superiores, inferiores, dextras, sinistras, obliquas partes ? Si varietate, quomodo colores varios etc. ? Non ergo videtur idea extensione prorsus carere ; nisi vero careat, quonam modo tu, si inextensa fueris, illi subjicieris ? Quomodo illam tibi aptabis ? Quomodo usurpabis ? Quomodo sensim obliterari evanescereque tandem experieris ?
Deinde, quod spectat ad ideam tui, nihil est addendum ad ea quae jam dicta sunt, ac in Meditationem praesertim secundam. Exinde enim evincitur, tantum abesse ut Elzevier, p. 397 ideam tui claram distinctamque habeas, quin penitus nullam habere videaris. Quippe quia, tametsi agnoscas cogitare te, nescias tamen qualis res sis, quae cogitas ; adeo ut, cum sola haec operatio nota sit, lateat te tamen quod est praecipuum, substantia nempe, quae operatur. Unde succurrit comparatio, qua dici potes similis caeco, qui, calorem sentiens, admonitusque eum esse a sole, putet se habere claram et distinctam ideam solis, quatenus, si ex eo quaeratur quid sit sol, respondere possit : est res calefaciens. Sed, inquies, heic addo, non tantum quod sim res cogitans, sed etiam, quod Res non extensa. Verumtamen, ut taceam sine probatione id dici, cum in quaestione tamen sit, quaeso primum : idcircone ideam tui claram et distinctam habes ? Dicis te non extensam ; dicis quid non sis, non vero quid sis. An ad habendum claram distinctamque, seu, AT VII, 339 quod idem est, veram germanamque alicujus rei ideam, non est necesse ipsammet rem positive, et, ut ita dicam, affirmate nosse, sufficitque nosse, quod illa non sit alia quaepiam res ? Ergone clara distinctaque erit Bucephali idea, si quis saltem norit de Bucephalo, quod musca non sit ? Sed, ne hoc urgeam, requiro potius : tu igitur res non extensa es, annon es diffusa per corpus ? Nescio quid Elzevier, p. 398 responsura sis ; nam, licet ego ab initio te agnoverim in cerebro solum, id tamen conjiciendo potius quam plane assequendo opinionem tuam. Conjecturam duxi ex iis verbis, quae postea sequuntur, dum ais te non ab omnibus corporis partibus affici, sed tantummodo a cerebro, vel etiam ab una tantum exigua ejus parte. Verum certus plane non fui, an esses propterea tantum in cerebro parteve illius, cum possis esse in corpore toto, et in una solum parte affici : ut vulgo fatemur animam diffusam toto corpore, et in oculo tamen duntaxat videre.
Dubium similiter moverunt verba illa sequentia, et quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, etc. Quippe illeic loci non asseris quidem te esse unitam toti corpori ; sed te esse tamen unitam non negas. Utcumque sit, esto primum, si placet, diffusa toto corpore. Sive idem cum anima sis, sive quid diversum, quaeso te, inextensa es, quae es a capite ad calcem protensa ? quae coaequaris corpori ? quae tot illius partibus correspondenteis parteis habes ? An dices te ideo esse inextensam, quod tota in toto sis, et tota in qualibet parte ? Quaeso te, si AT VII, 340 dicas, quomodo id capis ? Itane potest unum quid esse simul totum in pluribus locis ? Fides nos id doceat de sacro mysterio ; de te, ut de re naturali, disputatur heic, et ex lumine quidem naturali. Elzevier, p. 399 Licetne intelligere plura esse loca, et non esse plura locata ? Et nunquid centum sunt plura uno ? et nunquid, si res aliqua tota est in uno loco, poterit esse in aliis, nisi ipsa sit extra se, uti locus est extra loca ? Dicito quod voles : saltem et obscurum et incertum erit, sisne in qualibet parte tota, et non potius in singulis partibus per singulas tui parteis. et cum sit longe evidentius nihil posse totum simul esse in pluribus locis, etiam evidentius evadet non esse te totam in singulis partibus, sed totam duntaxat in toto, atque adeo per tui parteis diffusam per totum, sicque habere extensionem.
Esto deinde in cerebro solum, aut in exigua solum ejus parte. Cernis idem plane incommodi esse ; quoniam, quantulacumque sit illa pars, extensa tamen est, et tu illi coextenderis, atque idcirco extenderis, particulasque particulis illius respondenteis habes. An dices te cerebri partem pro puncto accipere ? Incredibile sane ; sed esto punctum. Si illud quidem Physicum sit, eadem remanet difficultas, quia tale punctum extensum est, neque partibus prorsus caret. Si Mathematicum, nosti primum id nisi imaginatione non dari. Sed detur, vel fingatur potius dari in cerebro Mathematicum punctum, cui tu adjungaris, et in quo existas : vide quam futura sit inutilis fictio. Nam, ut Elzevier, p. 400 fingatur, sic fingi debet, ut sis in concursu nervorum per quos omnes partes informatae anima transmittunt in cerebrum ideas seu species rerum sensibus perceptarum. At primum, nervi omnes in punctum non coëunt, seu quia, cerebro continuato in spinalem medullam, multi nervi toto AT VII, 341 dorso in eam abeunt : seu quia qui tendunt in medium caput, non in eundem cerebri locum desinere deprehenduntur. Sed demus concurrere omneis ; nihilominus concursus illorum in mathematico puncto esse nequit, quia videlicet corpora, non mathematicae lineae sunt, ut coire possint in mathematicum punctum. et ut demus coire, spiritus per illos traducti exire e nervis aut subire nervos non poterunt, utpote cum corpora sint, et corpus esse in non loco, seu transire per non locum, cujusmodi est punctum mathematicum, non possit. et quamvis demus esse, et transire posse, attamen tu, in puncto existens, in quo non sunt plagae dextra, sinistra, superior, inferior, aut alia, dijudicare non potes unde adveniant, aut quid renuncient. Idem autem dico de iis, quos tu debeas ad sentiendum renunciandumve, et ad movendum transmittere. Ut praeteream capi non posse, quomodo tu motum illis imprimas, si ipsa in puncto sis, nisi ipsa corpus sis, seu nisi corpus habeas, Elzevier, p. 401 quo illos contingas, simulque propellas. Nam, si dicas illos per se moveri, ac te solummodo dirigere ipsorum motum, memento te alicubi negasse moveri corpus per se, ut proinde inferri possit te esse motus illius causam. Ac deinde explica nobis, quomodo talis directio sine aliqua tui contentione atque adeo motione esse valeat ? Quomodo contentio in rem aliquam, et motio illius, sine contactu mutuo moventis et mobilis ? Quomodo contactus sine corpore, quando (ut lumine naturali est adeo perspicuum) Tangere nec tangi sine corpore nulla potest res ? AT VII, 342 Quanquam quid in his immoror, cum tibi ipsi incumbat probare, esse te rem inextensam atque idcirco incorpoream ? Neque vero, quantum opinor, argumentum ex eo duces, quod homo constare vulgo dicitur ex corpore et animo ; quasi, cum una pars corpus dicatur, alia non corpus dici debeat. Si enim faceres, ita distinguendi occasionem dares : constare hominem ex duplici corpore, crasso scilicet, et subtili ; adeo ut, cum illud retineat commune nomen corporis, isti nomen animae detur. Ut praeteream idem de aliis animalibus dictum iri, quibus tu mentem tibi ipsi parem non concesseris : beatis illis sane, si vel animam, te authore, habeant. Heinc igitur, quando concludis, certum esse te a corpore Elzevier, p. 402 tuo revera esse distinctam : vides concessum id quidem iri, sed non concessum iri propterea, esse te incorpoream, et non potius speciem tenuissimi corporis a crassiore isto distincti. Addis et te proinde posse absque illo existere. Verum, ubi concessum fuerit te perinde posse absque crasso isto corpore existere, ac existit vapor odoratus, dum e pomo exiliens in auras dispergitur, quidnam exinde lucrata eris ? Certe aliquid amplius, quam quod Philosophi memorati volunt, qui perire te penitus in ipsa morte opinantur : instar figurae scilicet, quae ex superficiei immutatione ita evanescit, ut deinceps nulla, seu nihil plane sit. Siquidem, cum fueris praeterea corporea quaedam seu tenuis substantia, non diceris ipsa in morte penitus evanescere, abireve plane in nihilum, sed per tui parteis dissipatas AT VII, 343 subsistere, quantumcumque ob distractionem cogitatura amplius non sis, et neque res cogitans, neque mens, neque anima sis dicenda. Quae tamen omnia semper objicio, non ut de conclusione a te intenta dubitans, sed ut de vi demonstrationis a te expositae diffidens.
5. Interspergis consequenter nonnulla eodem pertinentia, quibus omnibus non est insistendum. Id noto, quod ais docere naturam per sensum doloris, famis, sitis etc. Elzevier, p. 403 te non adesse corpori, ut nauta adest navigio, sed esse te illi arctissime conjunctam, et quasi permistam, adeo ut unum quid cum illo componas. Alioquin, enim, inquis, cum corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit, si quid in nave frangatur. et cum corpus cibo vel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis et sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis et famis, doloris etc., nihil aliud sunt, quam confusi quidam modi ab unione et quasi permistione mentis cum corpore exorti. Ac bene quidem se ista habent ; sed explicandum superest, quonam modo ista conjunctio et quasi permistio aut confusio competere tibi, si sis incorporea, inextensa et indivisibilis, possit. Si puncto enim grandior non es, quomodo conjungeris toti corpori, quod est magnitudinis tantae ? Quomodo saltem cerebro, aut exiguae illius parti, quae (ut dictum est) quantulacumque sit, magnitudinem tamen seu extensionem habet ? Si partibus omnino cares, AT VII, 344 quomodo misceris, aut quasi misceris, partis hujus particulis ? neque enim est mistio sine partibus commiscibilibus utrinque. Et, si discreta plane es, quomodo confunderis, unumque componis cum ipsa materia ? Et, cum compositio, conjunctio Elzevier, p. 404 seu unio inter parteis aliquas fit, nonne debet esse proportio inter parteis hujusmodi ? Quaenam vero corporeae cum incorporea intelligi potest ? Capimusne quomodo lapis et aër ita compingantur, v. c. in pumice, ut germana inde fiat compositio ? et major tamen est proportio inter lapidem et aërem, qui ipse quoque corpus est, quam inter corpus et animam, mentemve plane incorpoream. et nonne debet unio per contactum intimum fieri ? Quomodo id vero, ut ante dicebam, sine corpore ? Quomodo quod corporeum est, apprehendet quod incorporeum, ut sibi junctum teneat, aut quomodo incorporeum apprehendet corporeum, ut sibi devinctum reciproce habeat, si nihil prorsus in illo sit, neque quo apprehendatur, neque quo apprehendat ? Heinc, quia te fateris sentire dolorem, quaeso te, quomodo te putes, si incorporea et inextensa sis, sensus doloris esse capacem ? Quippe doloris affectio non nisi ex quadam partium distractione intelligitur, cum quidpiam interjicitur, quod continuitatis solutionem faciat. Videlicet status doloris est quidam status praeter naturam ; quomodo vero potest praeter naturam esse, afficive, quod, per naturam, uniusmodi, simplex, indivisibile, intransmutabileque est ? Et, cum dolor aut alteratio, aut non Elzevier, p. 405 sine alteratione sit, quomodo potest id alterari, quoquod cum sit puncto impartibilius, non potest fieri alterum, desinereve esse cujusmodi est, quin in nihilum redigatur ? Addo et, cum dolor ex AT VII, 345 pede, ex brachio, partibusve aliis simul advenit, nonne oportet in te esse parteis varias, in quibus illum varie excipias, ne confuse et quasi unius duntaxat partis dolorem sentias ? Sed uno verbo, generalis semper difficultas manet, quomodo corporeum cum incorporeo communicare valeat, quam proportionem statuere alterius cum altero liceat.
6. Caetera praetereo, quae, fuse et eleganter prosequeris, ut ostendas esse aliquid praeter te ac Deum. Deducis enim esse tuum corpus facultatesque corporeas ; itemque alia corpora, quae in tuos sensus ac teipsam immittant sui species, efficiantque voluptatis et doloris passiones, unde sunt in te prosequutio et fuga.
Ex quibus hunc tandem fructum colligis, ut, cum omnes sensus circa ea, quae ad corporis commodum spectant, multo frequentius verum indicent quam falsum, idcirco inferas te amplius vereri non debere, ne ea falsa sint, quae tibi quotidie a sensibus exhibentur. Idem consequenter dicis de insomniis, quae, quia non perinde cum reliquis omnibus actionibus vitae a memoria Elzevier, p. 406 conjunguntur, ut ea quae vigilanti occurrunt, ideo statuis tibi res veras, non in somnis, sed vigilanti, occurrere. Et, ex eo, inquis, quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus te non falli. Quod, ut admodum pie dicis, ita, cum postremo concludis, Esse humanam vitam erroribus obnoxiam, nostraeque naturae infirmitatem esse agnoscendam ? facis profecto quam optime.
AT VII, 346 Haec sunt, Vir eximie, quae mihi circa Meditationes tuas adnotanda occurrerunt. Repeto non esse cur ipse ea cures, quod meum judicium tanti non sit, ut haberi debeat apud te tantilli momenti. Ut enim, cum aliquis cibus palato meo suavis est, quem displicere aliis video, non defendo gustatum meum esse alieno perfectiorem ; ita, cum menti placet opinio, quae non arridet caeteris, longe absum ut tuear me in veriorem incidisse. Id potius puto vere dictum, suo quemque sensu abundare ; ac tam prope iniquum habeo, velle ut omnes eadem sententia, quam ut omnes eodem sint gustu. Quod dico, ut existimes tibi, per me, liberum esse, haec, quae censui, omnia flocci-facere, nulloque plane loco habere. Abunde erit, si pronum meum erga te affectum agnoscas, et non ducas pro nihilo venerationem tuae virtutis. Potest forte aliquid esse inconsideratius prolatum, ut inter dissentiendum Elzevier, p. 407 proclivius nihil est. Id si occurrat, plane devoveo ; tu duc lituram, et sic habe, nihil mihi fuisse antiquius, quam ut demererer et sartam tectamque tuerer amicitiam tuam. Vale. Scribebam Parisiis, Postridie Eidus Majas, an. sal. 1641.