IN MEDITATIONEM III.
DE DEO,
Quod existat.

1. Circa tertiam, ex eo quod agnoveris claram distinctemque notitiam illius propositionis, Ego sum res cogitans, Elzevier, p. 321 causam esse certitudinis, quam de illa habes, infers te posse statuere generalem hanc Regulam, illud omne verum est, quod valde clare et distincte percipio. Caeterum, licet hactenus Regula nulla melior in tanta rerum caligine inveniri potuerit : cum videamus tamen ingenia tam magna, quae videntur debuisse tam clare tamque distincte plurima percipere, censuisse rerum veritatem vel in DEO vel in puteo esse absconsam : an-non suspicari par est Regulam forte esse fallacem ? et certe, cum tibi ignota Scepticorum argumenta non sint, quid est, quod possimus verum inferre, tanquam clare et distincte perceptum, nisi apparere id, quod cuique apparet ? Ego saporem peponis gratum clare distincteque percipio : itaque verum est peponis saporem apparere mihi hujuscemodi. AT VII, 278 At quod propterea verum sit talem in ipso pepone esse, quomodo mihi persuadeam ? qui, puer cum essem ac bene valerem, secus judicavi, nimirum clare distincteque alium in pepone saporem percipiens. Video et multis hominibus secus videri ; video et multis animalibus, quae gustu pollent, optimeque valent. An ergo verum vero repugnat ? An potius, non ex eo quod aliquid clare distincteque percipitur, id secundum se verum est, sed verum solummodo est, quod clare distincteque tale percipiatur ? Elzevier, p. 322 Idem pene est dicendum de iis, quae ad mentem spectant. Jurassem alias non posse a minore quantitate ad majorem transiri, nisi transeundo per aequalem ; non posse item duas lineas, ad sese continuo magis accedenteies, si producerentur infinite, non tandem concurrere. Nempe videbar mihi ista adeo clare distincteque percipere, ut pro axiomatibus verissimis indubitatissimisque haberem : et postea tamen fuere argumenta, quae oppositum suaserint, veluti perceptum clarius distinctiusque. Nunc vero rursus ambigo, cum ad Mathematicarum suppositionum naturam attendo. Quare et dici quidem potest verum esse me taleis taleisque propositiones agnoscere, prout quantitatem, lineas, et similia, hoc se habere modo suppono aut concipio ; at quod illae propterea verae secundum se sint, pronunciari tuto non potest. et quicquid sit de rebus Mathematicis, quaeso te, quod ad caeteras, de quibus jam quaeritur, spectat, cur nam tot tamque variae sunt inter homines opiniones ? Putat unusquisque se clare distincteque eam percipere, quam defendit. et ne dicas plerosque aut haerere, aut fingere, sunt ecce, qui pro iis, quas habent, opinionibus etiam mortem oppetant, tametsi videant alios pro oppositis oppetenteis : nisi vero putas Elzevier, p. 323 tum demum a pectore imo AT VII, 279 veras voces non ejici ? Et attingis quidem ipse difficultatem, quod prius multa ut omnino certa ac manifesta admiseris, quae postea deprehenderis dubia. Verum hoc loco neque solvis, neque firmas Regulam ; sed occasionem solum captas disserendi de Ideis, quibus deludi potueris, ut repraesentantibus quidpiam extra te, quod extra te tamen fortassis non fuerit, iterumque tractas de DEO deceptore, a quo falli potueris circa illas propositiones : duo et tria sunt quinque, quadratum non habet plura latera quam quatuor ; quo nempe innuas expectandam confirmationem Regulae, donec Deum esse ostenderis, qui non possit esse deceptor. Quanquam, ut hoc praemoneam, non tam est tibi laborandum, ut confirmes hanc Regulam, ex qua proclive adeo est falsum pro vero admittere, quam ut proponas Methodum, dirigentem nos, ac docentem quando fallamur aut non fallamur, quoties existimamus nos clare distincteque aliquid percipere.

2. Distinguis consequenter Ideas (quas vis esse cogitationes, prout sunt tanquam imagines) in innatas, adventitias, factitias. et primi quidem generis statuis, quod intelligas quid sit res, quid veritas, quid cogitatio ; secundi, quod strepitum audias, solem videas, ignem sentias ; tertii, quod Sirenas et Hippogry- Elzevier, p. 324 phes fingas : ac subdis posse forte omneis esse adventitias, vel omneis innatas, vel omneis factas, quatenus nondum originem illarum clare perspexisti. Porro, ne aliqua interea, donec perspexeris, fallacia subrepat, adnotare placet videri omneis Ideas esse adventitias, procedereve a rebus AT VII, 280 extra ipsam mentem existentibus, et cadentibus in aliquem sensum. Videlicet mens facultatem habet (vel ipsa potius facultas est) non perspiciendi modo ipsas Ideas adventitias, seu quas ex rebus per sensus trajectas accipit, perspiciendi, inquam, nudas et distinctas, et omnino qualeis in se recipit ; sed praeterea illas varie componendi, dividendi, contrahendi, ampliandi, comparandi, et id genus similia. Heinc tertium saltem Idearum genus distinctum non est a secundo : nam Idea chimaerae alia non est, quam Idea capitis leonis, ventris caprae, caudae serpentis, ex quibus mens unam componit, cum illae seorsim, sive singulae, adventitiae sint. Sic Idea Gigantis, hominisve instar montis aut mundi totius concepti, non alia est, quam adventitia : Idea puta hominis magnitudinis vulgaris, quam mens ampliat pro libitu, tametsi tanto confusius, quanto amplius concipit illam. Sic Idea Pyramidis, urbis, aut alterius rei nunquam visae, non Elzevier, p. 325 alia est, quam adventitia visae antea Pyramidis, urbis, aut alterius rei, non nihil deformata, ac proinde confusa aliqua ratione multiplicata comparataque. Quod spectat ad species, quas dicis innatas, eae profecto nullae videntur, et quaecunque dicuntur tales, videntur originem quoque habere adventitiam. Habeo, inquis, a mea natura, quod intelligam quid sit Res. Non puto vero te velle loqui de ipsa vi intelligendi, de qua nec dubium, nec quaestio est ; sed potius de Idea REI. Non loqueris etiam de Idea alicujus Rei particularis : nam Sol, hic lapis, omnia singularia, sunt Res, quarum esse Ideas innatas non dicis. Loqueris ergo de Idea Rei universe consideratae, et AT VII, 281 prout cum ente synonyma est, ac tam late quam illud patet. Quaeso te vero, haec Idea quomodo esse potest in mente, nisi simul sint tot res singulares, illarumque genera, ex quibus mens abstrahat formetque conceptum, qui nullius singularium proprius sit, et omnibus tamen conveniat ? Profecto si Idea Rei innata est, innata quoque erit Idea animalis, plantae, lapidis, omnium universalium. Nihilque erit opus, ut nos fatigemus ad internoscendum plura singularia, quo resectis variis discriminibus, id solum retineamus, quod videbitur omnibus commune, seu, quod idem est, generis Ideam. Dicis Elzevier, p. 326 quoque te habere a tua natura, ut intelligas quid sit veritas, seu, ut ego interpretor, Ideam veritatis. Porro, si veritas nihil aliud est, quam conformitas judicii cum re, de qua fertur judicium, veritas est quaedam relatio, ac proinde nihil distinctum ab ipsis re Ideaque ad se relatis, seu, quod idem est, ab ipsa rei Idea : quippe quae et se et rem, qualis est, repraesentat. Quare et non alia est veritatis Idea, quam Idea rei, quatenus rei conformis est, seu quatenus ipsam repraesentat cujusmodi est : adeo proinde, ut, si Idea rei non innata, sed adventitia sit, Idea quoque veritatis adventitia sit, non innata. et cum id de qualibet veritate singulari intelligatur, intelligi etiam potest universe de veritate, cujus notio, seu Idea (ut jam dictum est de idea rei) ex notionibus seu Ideis singularium eruitur. Dicis rursus te habere a tua natura, ut intelligas quid sit cogitatio : (interpretor semper Ideam cogitationis). Verum, ut mens ex Idea unius urbis fingit Ideam alterius, ita ex Idea unius actionis, ut visionis, vel gustationis, fingere potest Ideam alterius, ipsius puta cogitationis. Nempe analogia agnoscitur quaedam inter facultates AT VII, 282 cognoscenteis, unaque ad alterius notitiam facile deducit. Quanquam de Idea cogitationis laborandum non est, sed de Idea potius Elzevier, p. 327 ipsius mentis, atque adeo animae, quam si innatam dederimus, nihil erit incommodi admittere quoque Ideam cogitationis innatam. Quare et exspectandum est, donec probata res fuerit de ipsa mente, seu anima.

3. Videris postea vertere in dubium non tantum utrum Ideae aliquae procedant ex rebus externis, sed etiam utrum omnino sint externae res aliquae. Viderisque proinde inferre : quamvis sint in te Ideae rerum, quae dicuntur externae, non tamen Ideas arguere, quod res sint, quoniam non ab ipsis necessario procedant, sed possint vel a te, vel modo alio nescio quo esse. Hac puto de causa ante dicebas : te non percepisse prius terram, coelum, sidera, sed terrae, coeli, siderum Ideas, a quibus posset esse delusio. Itaque, si nondum credis terram, coelum, sidera, et caetera esse, cur, quaeso, supra terram ambulas, promovesve corpus, ut respectes Solem ? Cur ducis ad ignem, ut calorem sentias ? Cur ad mensam, aut cibum, ut famem exsaties ? Cur moves linguam, ut loquaris, aut manum, ut haec ad nos scribas ? Certe ista quidem aut dici, aut excogitari subtiliter possunt ; at negotium nihil promovent. et cum revera non dubites, quin res istae extra te sint, agamus serio ac bona fide, et ut res sunt, ita loquamur. Sin Elzevier, p. 328 supposita existentia rerum externarum, putas abunde demonstratum non posse nos ex illis mutuari quas habemus ipsarum Ideas, solvendae tibi rationes sunt, non modo quas ipse tibi objicis, sed quae praeterea objici possunt. AT VII, 283 Scilicet ita accipis, quasi ideae admittantur provenire ex rebus, quia ita videmur docti a natura, et quia experimur illas a nobis nostrave voluntate non pendere. Verum, ut nihil neque de rationibus, neque de solutionibus dicamus, opponendum quoque et solvendum erat inter caetera, quamobrem in caeco nato nulla sit idea coloris, aut in surdo vocis, nisi quia istae res externae non potuerunt ex se immittere in infoelicis illius mentem ullam sui speciem : quod fores a nativitate conclusae, obicesque illis trajiciendis fuerint perpetuo positi. Urges postea exemplum Solis, cujus cum duae sint ideae, una hausta ex sensibus, ut puta qua parvus apparet ; altera ex rationibus Astronomicis, qua ingens esse concipitur : illa similior ac verior est, quae non ex sensibus ducta est, sed ex notionibus innatis elicita, vel quacumque alia ratione effecta. Enimvero geminae illae Solis ideae similes sunt, et verae, seu Soli conformes ; sed una magis, alia minus. Eodem modo, quo duae ejusdem hominis ideae, una emissa ex decimo passu, alia ex centesimo, aut millesimo, similes, et verae, seu conformes sunt : Elzevier, p. 329 sed illa magis, ista minus, eo quod illa, quae proprior venit, deteritur minus, quae longius, magis, ut explicaretur, si liceret, paucis, neque tu ipse satis caperes. Quod autem mente sola percipiamus vastam illam ideam solis, non ea propterea elicitur ex innata quadam notione ; sed ea, quae per sensum incurrit, quatenus experientia probat et ratio illi innixa confirmat res distanteis apparere minores seipis vicinis, tantum ampliatur ipsa vi mentis, AT VII, 284 quantum constat Solem a nobis distare, exaequarique diametro sua tot illis terrenis semidiametris. Et capere vis hujusce ideae nihil a natura esse insitum ? Illam require ex caeco nato. Experiere primum non esse in illius mente coloratam aut lucidam ; experiere deinde neque esse rotundam, nisi quis illum monuerit, ipseque prius corpus rotundum manibus attrectaverit ; experiere denique non esse tantam, nisi vel ratione, vel authoritate motus praeacceptam ampliaverit. Quanquam, ut istud interjiciam, quaeso te : nos ipsi, qui toties Solem conspeximus, qui toties apparentem ejus diametrum observavimus, qui toties de vera ratiocinati sumus, quaeso te, inquam, habemusne aliam, quam vulgarem imaginem Solis ? Colligimus quidem ratione esse Solem majorem terra centum sexaginta et pluribus vicibus : at propterea Elzevier, p. 330 ideamne tam vasti corporis habemus ? Ampliamus hanc sane sensibus acceptam, quantum possumus ; contendimus mentem, quantum possumus. At nihil tamen aliud, quam tenebras meras nobis facimus ; et quoties habere distinctam de Sole cogitationem volumus, oportet mens redeat ad speciem, quam intercedente oculo accepit. Sufficit illi, si non abnuat, quin Sol revera major sit, quin, si oculus propius admoveatur, ampliorem ideam adeptura sit ; et interea tamen quantam obtinet, ad tantam attendat.

4. Agnoscens deinde inaequalitatem et diversitatem idearum : Procul dubio, inquis, illae quae substantiam mihi exhibent, majus aliquid sunt, atq; ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae, quae tantum modos sive accidentia repraesentant. et rursus illa, per quam summum aliquem Deum, aeternum, infinitum, omnipotentem, rerum omnium, quae AT VII, 285 praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitaae substantiaae exhibentur. Incedis porro heic passu grandi ; quare nonnihil sistenda es. Ac non haereo quidem circa id, quod vocas realitem objectivam. Satis est, quod, cum vulgo dicant res externas esse subjective seu formaliter in seipsis, objective autem seu idealiter in Intellectu, Elzevier, p. 331 videaris tu nihil aliud velle, quam debere ideam conformari rei, cujus est idea : adeo ut repraesentative nihil contineat, quod ipso facto non sit in ipsamet re, et tanto plus repraesentet realitatis, quanto res repraesentata plus realitatis in seipsa habuerit. Distinguis certe statim post realitatem objectivam a formali, quae, ut interpretor, sit ipsa idea, non ut repraesentans, sed ut entitas aliqua. Caeterum constat seu ideam, seu realitatem objectivam ejus non esse mensurandam penes totam realitatem formalem rei, seu quam res ipsa habet in se ; sed penes eam duntaxtat partem, cujus intellectus notitiam accepit, seu, quod est idem, penes notitiam, quam intellectus habet de re. Sic nempe esse in te dicetur idea perfecta ejus hominis, quem attente et saepius et in omnem faciem circumspexeris ; at illius, quem in transcursu, quem semel, quem ex parte solum videris, erit profecto imperfecta. Quod si non ipsum hominem, sed larvam faciei obductam, et vesteis corpus undequaque contegenteis adspexeris : aut dicendum est non esse in te illius ideam, aut si est aliqua, illam esse imperfectissimam summeque confusam. Ex quo dico haberi quidem ideam distinctam germanamque accidentium ; at substantiae sub iis latentis non nisi confusam AT VII, 286 fictamque ad summum. Adeo Elzevier, p. 332 ut, cum dicis plus esse realitatis objectivae in idea substantiae, quam in idea accidentium : primum negandum sit substantiae esse veram ideam seu repraesentationem, atque idcirco ullam ipsius realitatem objectivam ; ac deinde, ubi fuerit aliqua concessa, negandum quoque sit eam esse majorem, quam sit in ideis accidentium, cum quicquid realitatis hujusmodi habet, habeat ex ideis eorum accidentium, sub quibus vel quorum instar concipi substantiam supra diximus, declarantes illam concipi non posse, nisi ut extensum, figuratum, coloratum aliquid. Circa id, quod subdis de Idea Dei, quaeso te, cum tibi nondum constet an sit Deus, quomodo nosti Deum repraesentari per sui ideam, summum, aeternum, infinitum, omnipotentem, omnium creatorem ? Annon ex praeconcepta de Deo notitia, quatenus audiisti illa attributa de Deo enunciari ? Quippe si nihil tale hactenus audiisses, itane describeres ? Dices hoc jam solum afferri in exemplum, absque eo, quod quidpiam adhuc definiatur. Esto : sed vide ne postea id habeas quasi praejudicatum. Dicis esse in idea Dei infiniti plus realitatis objectivae, quam in idea rei finitae. Sed primo, cum humanus intellectus non sit concipiendae infinitatis capax, ideo neque habet neque respicit ideam infinitae rei repraesentatricem. Elzevier, p. 333 Quare et qui infinitum quid dicit, attribuit rei, quam non capit, nomen quod non intelligit ; quoniam, ut res extenditur ultra omnem illius captum, ita finis negatio extensioni illi attributa, ab eo non intelligitur, cujus intelligentia fine aliquo semper coërcetur. Deinde, cum maximae quaeque perfectiones soleant Deo AT VII, 287 attribui, videntur eae omnes desumptae ex rebus, quas vulgo miramur in nobis, cujusmodi sunt diuturnitas, potentia, scientia, bonitas, beatitudo etc., quae quantum possumus ampliantes, pronunciamus Deum aeternum, omnipotentem, omniscium, optimum, beatissimum, etc. Quae idea porro haec omnia repraesentat, non habet propterea plus realitatis objectivae, quam habeant res finitae simul sumptae, ex quarum ideis idea illa compacta est, ac deinde modo jam dicto adaucta. Nam neque qui dicit aeternum, complectitur propterea mente totam extensionem ejus durationis, quae nunquam coepit, et nunquam desitura est ; neque qui omnipotentem, totam multitudinem effectorum possibilium, atque ita de caeteris. Postremo, ecquis dici potest habere ideam de Deo germanam, seu quae repraesentet Deum qualis est ? quam pusilla res esset Deus, nisi esset alius, haberetque alia, quam nostra haec quantillacumque ! Annon censenda est esse minor perfectionum Elzevier, p. 334 proportio inter Deum et hominem, quam inter elephantem et intercutaneum animalculum acari ? An ergo, si quis, ex observatis in acariacari perfectionibus, efformaret in se ideam, quam elephantis diceret, germanamque asseveraret, ineptissimus haberetur, et sibi plaudet, si quis ex visis hominis perfectionibus ideam efformet, quam et Dei esse, et germanam esse contendat ? Quaeso etiam, pauculas istas, quas in nobis esse deprehendimus, quomodo in Deo agnoscimus esse ? et ubi agnoverimus, qualemnam licebit propterea ejus essentiam imaginari ? Est profecto Deus supra omnem captum infinitis intervallis ; et cum mens nostra ad illius contemplationem comparatur, AT VII, 288 non modo caligat, sed et nulla est. Quare neque est, cur dicamus germanam ullam esse ideam, quae Deum repraesentet ; abundeque est, si, ex analogia harum rerum nostratium, qualemcumque et ad usum nostrum eliciamus formemusque ideam, quae captum humanum non superet, neque realitatem contineat, quam in rebus caeteris, caeterarumve rerum occasione, non percipiamus.

5. Assumis consequenter manifestum esse naturali lumine tantumdem ad minimum debere esse in causa efficiente et totali, quantum in effectu est. Idque ut inferas, tantumdem Elzevier, p. 335 saltem esse debere realitatis formalis in causa Ideae, quantum objectivaae in Idea est. Passus nempe hic etiam grandis, et in quo nonnihil consistendum sit. Primo, vulgare illud dictum, nihil esse in effectu, quod non sit in causa, videtur debere potius de materia, quam de efficiente intelligi. Quippe efficiens externum est, et diversae plerumque naturae ab effectu. et quamvis effectus dicatur habere realitatem ab efficiente, habet tamen, non quam efficiens habeat necessario in se, sed quam mutuari aliunde possit. Patet res perspicue in effectu artis. Nam, quamvis domus habeat totam suam realitatem ab artifice, artifex tamen illam non a se, sed aliunde acceptam tribuit. Idem facit Sol, cum materiam inferiorem varie commutat, variaque animalia procreat. Imo etiam parens, a quo licet proles habeat materiae aliquid, illud tamen non ut a principio efficiente, sed ut a materiali habet. Quod objicis, esse effectus debere vel formaliter vel eminenter AT VII, 289 contineri in causa, nihil amplius arguit, quam effectum aliquando habere formam similem formae suae causae, aliquando dissimilem et imperfectiorem quidem, adeo ut forma causae supra illam emineat. Sed non sequitur ut propterea vel eminens causa det aliquid de suo esse, vel quae continet Elzevier, p. 336 formaliter, partiatur suam formam cum effectu ; nam et quamvis id fieri videatur in generatione viventium, quae est ex semine, non dices tamen, opinor, patrem, cum generat filium, resecare dareque illi rationalis animae partem. Uno verbo, causa efficiens non alia ratione continet effectum, quam quatenus illum ex certa materia adumbrare potest ac perficere.

Deinde circa illud, quod infers de realitate objectiva, exemplum usurpo imaginis meae, quae spectari potest, vel in speculo cui me objicio, vel in tabula quam pictor adornat. Ut enim ego ipse sum causa imaginis in speculo, quatenus ex me emitto mei speciem in speculum, et pictor causa imaginis, quae exhibetur in tabula : ita, cum idea vel imago mei sit in te vel quovis alio intellectu, quaeri potest, an ego ipse sim causa illius, quatenus emitto mei speciem in oculum, et intercedente oculo in ipsum usque intellectum ; an vero sit causa quaepiam alia, quae illam quodam quasi penicillo stylove in intellectu delineet. Videtur porro non alia causa praeter me esse requirenda ; nam et quamvis postea intellectus mei ideam ampliare, minuere, componere, alia ratione tractare possit, ipse sum tamen causa primaria totius realitatis, quam illa habet in se. AT VII, 290 et quod heic dicitur de me, idem intelligendum Elzevier, p. 337 est de quolibet objecto externo. Jam realitas illa ideae distinguitur duplex per te ; et formalis quidem alia esse non potest, quam tenuis illa substantia, quae ex me effluxit, et in intellectu recepta, inque ideam conformata est. (Nisi velis autem speciem ex objecto procedentem effluxionem esse substantialem, fac quodcumque lubuerit, realitatem semper imminues.) Objectiva autem nihil esse potest praeter repraesentationem seu similitudinem mei, quam gerit idea, aut certe praeter symmetriam, qua partes ideae ita disponuntur, ut me referant. Quocumque modo acceperis, nihil esse quidem reale videtur ; quoniam est sola relatio partium inter se et ad me, vel modus realitatis formalis, quatenus hoc modo conformata est. Sed nihil refert : dicatur, quia placet, realitas objectiva. Hoc posito, videreris tu quidem debere comparare realitatem formalem ideae cum realitate mea formali seu cum mea substantia, et realitatem objectivam ideae cum symmetria partium mei seu delineatione et forma externa ; at placet tamen tibi comparare realitatem obiectivam ideae cum realitate mea formali. Porro quicquid sit de explicatione superioris axiomatis, patet non modo esse in me tantumdem realitatis formalis, quantum est objectivae in mei idea, sed realitatem Elzevier, p. 338 etiam formalem ideae, nihil pene esse, respectu meae formalis, seu totius meae substantiae. Quocirca et tibi concedendum esse tantumdem saltem esse debere realitatis formalis in causa ideae, quantum objectivae in idea AT VII, 291 est, quando totum quicquid in idea est, nihil pene est comparatione ipsius causae.

6. Subsumis : si in te sit idea, cujus realitas objectiva sit tanta, ut nec eminenter nec formaliter illam continueris, atque adeo illius causa esse non potueris, tum demum sequi necessario, existere aliquid praeter te in mundo : cum secus careas argumento, quo certus reddaris esse aliquid. Verum ex jam dictis tu causa non es realitatis idearum, sed ipsaemet res per ideas repraesentatae, quatenus emittunt imagines sui in te ut in speculum ; licet tu ex ipsis occasionem possis aliquando sumere chimaerarum depingendarum. Sed, seu ipsa sis causa, seu non, an propterea incerta es, esse aliquid praeter te in mundo ? Bona verba, quaeso ; nam opus non est, ut, quicquid de ideis sit, argumenta ad id quaeramus. Percurris deinceps Ideas, quae in te sunt, ac, praeter ideam tui, numeras ideas Dei, rerum corporearum inanimatarumque, angelorum, animalium, hominum : idque, ut, cum de idea tui difficultatem non esse dicas, inferas ideas hominum, animalium, angelorum, Elzevier, p. 339 componi posse ex iis, quas habes tui, Dei, rerum corporalium, et ideas rerum corporalium potuisse quoque a te proficisci. Hoc vero loco mirari subit, qui dicaris habere ideam tui (et faecundam adeo, ut ex illa possis tot alias depromere), ac rem carere difficultate ; AT VII, 292 cum revera tamen aut ideam tui nullam habeas, aut illam admodum confusam atque imperfectam, prout jam observavimus in superiorem Meditationem. et inferebas tu in illa, nihil posse facilius atque evidentius a te percipi, quam te ipsam. Quid, si, cum non habeas nec habere possis tui ideam, dicaris posse quidvis aliud facilius atque evidentius quam teipsam percipere ? Cogitanti certe mihi quorsum fieri possit, ut neque visus seipsum videat, neque intellectus seipsum intelligat, illud in mentem subiit, quod nihil agat in seipsum : quippe nec manus (aut in ipsa digitus summus) se verberat, nec pes sibi calcem impingit. Cum aliunde vero, ad notitiam alicujus rei eliciendam, necesse sit rem agere in facultatem cognoscentem, immittere nempe in illam sui speciem, sive sui specie illam informare : perspicuum videtur ipsam facultatem, cum extra seipsam non sit, non posse illam sui speciem in seipsam transmittere, neque sui notitiam consequenter elicere, sive, quod idem est, percipere Elzevier, p. 340 seipsam. et quare, putas, oculus, cum se in seipso non videat, videt tamen in speculo ? Nempe quia inter oculum speculumque est interstitium, et oculus ita agit in speculum, immittens in illud sui speciem, ut speculum in ipsum reagat, propriam ejus speciem in illum remittens. Dato mihi porro speculum, in quod ipsa perinde agas : spondeo fore ut, eo reflectente in teipsam tui speciem, tum demum te, non directa quidem, sed reflexa tamen, cognitione percipias ; quousque autem non dederis, spes non est, ut te ipsam noris. Possem heic quoque insistere : qui dicaris habere ideam Dei ? nisi forte qualem, et quo modo jam diximus. Qui Angelorum ? de quibus, nisi aliquid audiisses, nescio an AT VII, 293 unquam cogitasses. Qui animalium, caeterarumque rerum ? quarum, si in sensus non incidissent, pene certus sum te nullas ideas fuisse habituram : ut et nullam habes innumerarum rerum, quarum ad te neque adspectus, neque fama pervenit. Sed his dimissis, illud admitto, ideas diversarum rerum in mente existenteis ita posse componi, ut plures aliarum formae cooriantur, tametsi quas enumeras, non videantur sufficere ad istam tantam diversitatem, imo neque ad distinctam determinatamque certae cujuspiam rei ideam. Haereo autem solum circa ideas rerum corporearum, Elzevier, p. 341 quod difficultas non parva sit, quomodo ex sola tui idea, dum te pro incorporea geris, teque ut talem consideras, eas deducere ex te possis. Nam, si solam substantiam incorpoream nosti, quomodo fieri potest, ut capias praeterea substantiam corpoream ? Est-ne aliqua inter hanc et illam analogia ? Dicis utramque convenire in eo, quod sit apta existere ; at ista convenientia non intelligitur, nisi prius res utraque, quae convenit, intelligatur. Notionem quippe communem facis, quae priusquam formetur, oportet particularia intelligi. Profecto, si ex intellecta substantia incorporea potest intellectus formare ideam substantiae corporeae, non est cur dubitemus quin caecus, vel qui a nativitate detentus fuerit in densissimis tenebris, formare apud se ideam et lucis et colorum possit. Dicis posse consequenter haberi ideas extensionis, figurae, motus, aliorumque sensibilium communium ; sed facile nimirum dicis. Id mirum : cur non lucem, colorem, alia, facilitate AT VII, 294 pari deducas ? Verum immorandum in istis non est.

7. Concludis, Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est, an aliquid sit, quod a meipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam indefinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud Elzevier, p. 342 omne, si quid aliud exstat, quodcumque exstatextat, est creatum. Quae sane omnia talia sunt, ut, quo diligentius attendo, tanto minus a me solo profecta esse posse videantur ; ideoque ex antedictis, Deum necessario existere, est concludendum. Scilicet huc est, quo tendebas. Ego vero, ut conclusionem amplector, ita non video qui sic concludas. Dicis ista, quae de Deo intelligis, hujusmodi esse, ut proficisci a te solo non potuerint : id nempe intendeis, ut debuerint ab ipso Deo proficisci. Sed primum, nihil verius est, quam quod a te solo profecta non fuerint, seu quod illorum intelligentiam a te vel per te duntaxat non habueris ; sunt enim profecta habitaque a rebus, a parentibus, a magistris, a doctoribus, a societate hominum, in qua es versatus. At mens sola sum, inquies ; nihil admitto extra me, ne aures quidem quibus audierim, neque homines mecum colloquutos. Haec dicere potes ; sed diceresne, nisi auribus nos audires, ac nisi essent homines, a quibus verba acciperes ? Loquamur serio, et dic bona fide : Voces illas, quas de Deo effers, nonne habes a societate hominum, AT VII, 295 quibus convixisti ? et cum ab illis voces habeas, nonne et notiones subjectas designatasque vocibus ? Igitur non sint a te solo, videntur tamen non propterea a Deo, sed aliunde esse. Deinde, quidnam Elzevier, p. 343 in illis est, quod, accepta primum a rebus occasione, habere ex te ipse deinceps non potueris ? An-ne propterea aliquid capis, quod sit supra humanum captum ? Sane si intelligeres Deum, cujusmodi est, esset cur a Deo te doctum putares ; haec vero omnia, quae Deo attribuis, nihil aliud sunt, quam observatae aliquae in hominibus aliisque rebus perfectiones, quas mens humana valeat intelligere, colligere et amplificare, ut aliquoties dictum jam est.

Dicis, cum ex te possit esse idea substantiae, quia substantia es, non posse tamen ideam substantiae infinitae, quia infinitus non es. Verum nulla est propterea in te infinitae substantiae idea, nisi nomine tenus, et quatenus homines comprehendere (quod est revera non comprehendere) infinitum dicuntur. Adeo ut necesse proinde non sit, talem ideam a substantia infinita proficisci : ea nempe fieri componendo ampliandoque potest, quemadmodum jam dictum est. Nisi cum prisci Philosophi ex comprehenso hoc visibili spatio, hoc unico mundo, his paucis principiis, ipsorum ideas sic in se habuerunt, ut illas ampliantes ideas efformaverint infiniti universi, infinitorum mundorum, infinitorum principiorum : dicturus sis illos non efformasse taleis ideas Elzevier, p. 344 ex vi suae mentis, sed eas processisse in mentem ex infinito universo, infinitis mundis, infinitis principiis. Quod defendis autem, te percipere infinitum per veram ideam : sane, si illa esset vera, repraesentaret AT VII, 296 infinitum cujusmodi est, ac proinde perciperes quod est in ipso praecipuum, et de quo nunc agitur, videlicet infinitatem. Verum cogitatio tua semper terminatur ad finitum aliquid, solumque infinitum dicis, quia non percipis quod est ultra tuam perceptionem, ut proinde non male censearis percipere infinitum per negationem finiti. Neque sufficit dicere percipere te plus realitatis in infinita substantia quam in finita. Oporteret enim te percipere realitatem infinitam, quod tamen non facis. Quinetiam revera non plus percipis, quoniam finitam solum amplias, ac deinde imaginaris esse amplius realitatis in eo quod dilatatum est, quam in eodem, dum est contractum. Nisi velis quoque Philosophos illos plus percepisse realitatis, quae revera esset, cum plureis mundos conciperent, quam dum unicum in mente haberent. Ex quo obiter adnoto caussam, cur mens nostra tento magis confundatur, quanto aliquam speciem sive Ideam magis ampliat, ex eo esse videri, quod hujusmodi speciem a suo situ distrahit, distinctionem partium illi adimit, ac ita totam attenuat, ut tandem Elzevier, p. 345 evanida fiat. Ne memorem mentem perinde confundi ob causam oppositam, cum nimis contrahit ideam.

Dicis non obstare quod non comprehendas infinitum aut omnia quae in illo sunt, sed sufficere ut pauca quaedam intelligas, quo veram et maxime claram distinctamque ideam habere dicaris. Imo vero non habes veram ideam infiniti, sed finiti solum, si non comprehendas AT VII, 297 infinitum, sed finitum dumtaxat.

Dici potes ad summum cognoscere partem infiniti, at non propterea ipsum infinitum : ut ille qui, nunquam egressus specum subterraneam, dici quidem potest cognoscere partem mundi ; at non propterea ipsum mundum ; adeo ut propterea ineptus evasurus sit, si tam angustae partis ideam censeat esse ideam veram germanamque totius mundi. At, inquis, de ratione infiniti est, ut a te, qui finitus es, non comprehendatur. Credo equidem ; at non est de ratione verae ideae rei infinitae, ut illius tantum partem minimam, sive potius nullam ob nullam cum toto proportionem, repraesentet. Sufficere ais, ut pauca haec a te clare percepta intelligas ? Sed nempe, ut sufficit videre extremum capillum ejus hominis, cujus vis habere germanam Ideam. Annon esset mei egregia effigies, si pictor unum mei capillum ejusve extremum duntaxat depingeret ? Elzevier, p. 346 At minor, non dico longe, aut longissime, sed infinite etiam, est proportio eorum omnium quae de infinito seu de Deo cognoscimus, quam unius mei capilli apicisve ejus ad meiipsum totum. Uno verbo, haec de Deo nihil probant, quod non probent etiam de infinitis illis mundis ; ac tanto magis, quanto illi potuerunt clarius ex hoc uno clare perspecto intelligi, quam Deus vel ens infinitum ex tua substantia, quae cujusmodi sit, nondum tibi constat.

8. Argumentaris aliunde sic, Qua enim ratione intelligerem me dubitare, me cupere, hoc est aliquid mihi deesse, et me non esse omnino perfectum, si nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cujus comparatione defectus, meos agnoscerem ? Verum, si de re aliqua AT VII, 298 dubitas, si aliquam cupis, si agnoscis quidpiam tibi deesse, quid mirum, cum non noris omnia, cum non sis omnia, cum non habeas omnia ? Agnoscis te non esse proinde omnino perfectum ? et hoc profecto verum est, dicique citra invidiam potest. Ergo intelligis esse aliquid te perfectius ? Quidni ? tametsi quicquid cupis, non sit semper te, quacumque ratione, perfectius. Quippe, cum panem desideras, non est panis te vel corpore tuo undequaque perfectior ; sed perfectior solum ea inanitate, Elzevier, p. 347 quae in stomacho tuo est. Quomodo ergo colligas esse aliquid te perfectius ? Nempe quatenus vides universitatem rerum, quae et te, et panem, et caetera complectitur : adeo ut, cum singulae partes universi aliquid perfectionis habeant, et aliae aliis inserviant, advenireque valeant, facile sit intelligere plus perfectionis esse in toto, quam in parte ; ac proinde te, cum sis solum pars, debere agnoscere quidpiam te perfectius. Hoc igitur modo esse potest in te idea entis perfectioris, ex cujus comparatione defectus agnoscas. Ut praeteream posse quoque parteis alias perfectiores esse, te cupere quod illae habent, et ex iisdem tecum comparatis posse tuos defectus agnosci. Quippe cognoscere potuisti hominem, qui foret sanior, robustior, pulcrior, doctior, moderatior, ac proinde perfectior ; neque fuit tibi difficile concipere illius ideam, et ex illius comparatione intelligere, non esse in te gradum sanitatis, roboris, aliarumque perfectionum, quae in illo forent.

Objicis tibi postmodum, Sed forte majus aliquid sum, quam ipsa intelligam, omnesque illae perfectiones, quas Deo tribuo, potentia quadam in me sunt, etiamsi nondum ad actum reducantur, ut fieri potest, si mea AT VII, 299 cognitio magis magisque augeatur in infinitum. Respondes autem, Ut verum sit meam cognitionem Elzevier, p. 348 gradatim augeri, et multa esse in me potentia, quae actu nondum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nihil est potentiale : namque hoc ipsum, gradatim augeri, certissimum est imperfectionis argumentum. Porro verum quidem est illa, quae in idea percipis, esse actu in ipsa idea ; at non sunt tamen propterea actu in ipsamet re, cujus est idea. Architectus quippe sibi fingit ideam domus, quae idea actu constat ex designatis parietibus, tabulatis, tectis, fenestris etc., et tamen domus illa ipsiusque partes nondum actu sunt, sed potentia tantum. Sic illa Philosophorum idea continet actu infinitos mundos ; at non dices propterea illos infinitos actu esse. Quare, sive quid in te sit, sive non sit potentia, satis est, quod idea vel cognitio tua gradatim augeri ampliarive possit ; neque propterea inferri debet, quod per eam repraesentatur cognosciturve, actu esse. Quod agnoscis deinde cognitionem tuam nunquam fore infinitam, ultro accipitur ; sed nempe agnoscere debes neque fore in te unquam veram germanamque Dei ideam, de quo semper amplius (imo infinite) cognoscendum restet, quam de homine, cujus videris extremum duntaxat capillum. Certe et nisi hominem illum totum videris, vidisti tamen alium, ex cujus comparatione aliquam facere de illo conjecturam Elzevier, p. 349 valeas ; at aliquid simile Deo illiusque immensitati nunquam est datum cognoscere.

Dicis te judicare Deum actu infinitum, ut nihil perfection AT VII, 300 eiejus addi valeat. Sed judicas nempe quod ignoras, et ex praesumptione solum judicas, ut judicabant Philosophi infinitos mundos, infinita principia, ac infinitum universum, cujus immensitati nihil addi posset. Quod subjicis esse obiectivum ideae non pendere ab esse potentiali, sed ab actuali. Vide qui possit esse verum, si verum sit, quod jam diximus de idea Architecti et antiquorum Philosophorum ; ac praesertim, ubi memineris hujuscemodi ideas conflatas esse ex aliis, quas intellectus praehabuerit ab existentibus actu causis.

9. Quaeris deinceps, an jam habens ideam entis te perfectioris, esse ipsa posses, si tale ens nullum existeret ? Et respondes, Nempe a quo essem ? a me scilicet ? vel a parentibus ? vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis ? Probas consequenter, Te non esse a te : sed hoc nihil necesse. Rationem etiam reddis, cur non semper fueris : sed id quoque superfluum, nisi quatenus vis simul inferre habere te causam tui non productricem modo, sed et conservatricem. Nempe, ex eo quod tempus vitae tuae plureis parteis habet, infers te crearei debere in partibus singulis, ob mutuam Elzevier, p. 350 illarum a se independentiam. Sed vide qui id intelligi possit. Nam sunt nonnulli quidem effectus, qui ut perseverent, neque momento quolibet deficiant, indigent praesentia continuaque efficientia causae, per quam primum esse coeperunt : cujusmodi est solis lux (quanquam hujusmodi effectus non tam iidem reipsa sunt, quam aequivalenter, ut de fluminis aqua dicitur). At AT VII, 301 videmus alios, qui perseverent, non modo ea causa, quam agnoscunt, non amplius agente, sed, si velis, etiam corrupta reductaque in nihilum : hujus generis sunt tot res genitae factaeque, ut recensere pigeat, sufficitque te esse unam ex illis, quaecunque tandem tui causa sit. At partes tui temporis non dependent aliae ab aliis ? Heic instari posset, quaenam sit excogitabilis res, cujus partes sint a se invicem inseparabiles magis ? inter cujus parteis sit inviolabilior series et connexio ? cujus quae sunt partes posteriores, possint minus averti, magis cohaerere, magis dependere a prioribus ? Sed ne haec urgeamus, quid propterea facit haec seu dependentia seu independentia partium temporis, quae externae sunt, successivae sunt, activae non sunt, ad tui productionem reproductionemve ? Elzevier, p. 351 Profecto nihil magis, quam fluxus ac pertransitio partium aquae, ad productionem reproductionemve alicujus rupis, quam fluvius praeterfluit. At ex eo quod paulo ante fueris, non sequitur te nunc esse debere ? Credo sane : verum non ex eo quod causa requiratur, quae te de novo creet, sed quod non teneatur abesse causa, quae te possit destruere, vel tu non debeas in te habere imbecillitatem, qua tandem deficias.

Dicis proinde esse manifestum naturali lumine, conservationem a creatione non-nisi ratione differre. Sed quomodo est manifestum, nisi forte in ipsa luce, effectibusve similibus ? Subdis non esse in te vim, per quam paulo post sis futura, quod conscia illius non sis, cum sis tamen res cogitans. Verum est in te aliqua vis, qua possis existimare te quoque paulo post futuram : non tamen necessario AT VII, 302 aut indubie, quia illa tua vis seu naturalis constitutio, quaecumque ea sit, eo non extenditur, ut omnem causam corrumpentem, seu internam, seu externam, arceat. Quare et futura es, quod vim habeas, non quae te de novo producat, sed quae, ut perseveres, praestare sufficiat, nisi corrumpens causa superveniat. Quod autem colligis dependere te ab aliquo ente diverso a te, bene colligis, non tamen quasi de novo ab eo producaris, sed quasi producta ab ipso olim fueris. Pergis tale ens non esse parentes aliasve causas Elzevier, p. 352 quaslibet. Sed quare parentes non sint, a quibus videris adeo manifeste una cum corpore producta ? ne aliquid dicam de Sole caeterisque causis concurrentibus. At ego, inquis, sum res cogitans, ideamque Dei in me habens ? Verum nonne parentes tui mentesve illorum fuere quoque res cogitantes habentesque ideam Dei ? Ut propterea heic urgeri non debeat effatum illud, de quo jam ante, tantumdem ad minimum esse debere in caussa, quantum in effectu. Si sit alia, inquis, praeter Deum causa, quaeri potest, an sit a se, vel ab alia ? Nam si a se, erit Deus ; si ab alia, toties quaeretur, donec ad illam perveniatur, quae sit a se, et sit Deus, cum in infinitum progredi non liceat. Verum, si causa fuere parentes, ea potuit esse, non a se, sed ab alia ; illaque rursus ab alia, atque ita in infinitum. Neque absurdum probaveris progressum istum infinitum, nisi simul probes coepisse aliquando mundum, ac ideo fuisse parentem primum, cujus parens non fuerit. Infinitus certe progressus videtur duntaxat absurdus in causis ita inter se connexis subordinatisque, ut inferior AT VII, 303 agere sine superiore movente non possit : ut, dum lapis quidpiam impellit, impulsus a baculo, quem impellit manus ; vel cum infimus annulus catenae pondus trahit, tractus ipse a superiore, et iste ab alio ; sic enim perveniendum Elzevier, p. 353 est ad unum movens, quod primum moveat. At in causis ita ordinatis, ut, priore destructa, ea quae ab illa pendet, supersit possitque agere, non videtur esse perinde absurdum. Heinc, cum dicis satis apertum, progressum heic infinitum non dari : vide an fuerit adeo apertum Aristoteli, qui persuasus tantopere fuit nullum fuisse parentem primum. Pergis, nec plureis causas partialeis ad te efficiendum convenisse, ex quibus ideas variarum perfectionum Deo attributarum acceperis ; cum illae reperiri non possint, nisi in uno ac solo Deo, cujus unitas seu simplicitas est praecipua perfectio. Verumtamen, seu una, seu plures tui causae fuerint, non est propterea necesse, ut illae in te impresserint suarum perfectionum ideas, quas adunare potueris. Interea vero occasionem facis quaerendi a te, cur, nisi plures tui causae, saltem res plures esse potuerint, quarum perfectiones mirata, beatam illam rem duxeris, in qua existerent omnes simul. Nosti ut Pandoram Poetae describant. Quidni tu, mirata in hominibus variis eminentem quandam scientiam, sapientiam, justitiam, constantiam, potentiam, sanitatem, pulchritudinem, beatitudinem, diuturnitatem, et alia, componere haec omnia non potuisti, et suspiciendum existimare, si quis omnia simul haberet ? Cur non deinceps omneis perfectiones Elzevier, p. 354 variis gradibus adaugere, AT VII, 304 donec ille magis videretur suspiciendus, si ejus scientiae, potentiae, durationi et caeteris nihil deesset, addive posset, sicque foret omniscius, omnipotens, aeternus, et caetera omnia ? et cum videres tales perfectiones in humanam naturam cadere non posse, cur non potuisti existimare beatam fore illam naturam, si cui ista competerent ? Cur non dignum putare investigatione, talisne esset aliqua, an-non ? Cur non argumentis quibusdam induci, ut consentaneum magis videretur esse, quam non esse ? Cur non consequenter ipsi adimere corporeitatem, limitationem, et caetera omnia, quae imperfectionem quandam connotarent ? Ita profecto processisse plurimi videntur ; cum, existentibus tamen variis ratiocinationis modis gradibusque, aliqui corporeum reliquerint Deum, aliqui membra humana habentem, aliqui non unum, sed multiplicem, et quae sunt alia nimis vulgaria. Circa illud de perfectione unitatis : nihil repugnat omneis perfectiones Deo attributas concipere ut intime junctas et inseparabileis ; tametsi idea, quam habes illarum, non ab ipso fuerit in te posita, sed a te hausta ex rebus perspectis, ampliataque, ut dictum est. Sic certe depingunt non modo Pandoram, omnibus donis perfectionibusque Elzevier, p. 355 ornatam deam, sed perfectam etiam Rempublicam, perfectum Oratorem, etc. Denique, ex eo, quod existas, entisque perfectissimi ideam in te habeas, concludis, demonstrari evidentissime existere Deum : At, cum conclusio vera sit, Deum nempe existere ; non apparet tamen ex dictis, eam esse a te evidentissime demonstratam.

10. Superest, inquis, ut examinem, qua ratione ideam istam a Deo accepi : neque enim illam a sensibus hausi ; nec etiam a me efficta est (nam nihil ab illa detrahere, AT VII, 305 nihil illi superaddere plane possum) ac proinde superest, ut mihi sit innata ; quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius. Enimvero, ut illam partim haurire a sensibus, partim effingere potueris, aliquoties jam dictum est. Quod autem dicis te nihil posse illi addere, aut detrahere, cogita ut initio non aeque perfectam habueris. Cogita ut possint esse homines, vel Angeli, aut aliae naturae te doctiores, a quibus aliqua moneri de Deo valeas, quae nondum novisti. Cogita posse saltem Deum te sic erudire, eaque claritate, sive in hac vita, sive in alia perficere, ut reputari nihilum, quicquid de illo jam nosti, possit. Quicquid demum sit, cogita, ut ex perfectionibus rerum creatarum fieri ascensus valeat ad cognitionem perfectionum Dei, et ut illae omnes non uno momento Elzevier, p. 356 noscuntur, possuntque et plures et plures in dies detegi, ita posse ideam Dei non uno momento haberi perfectam, sed magis magisque in dies perfectiorem. Pergis : et sane non mirum est Deum in creando, ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa. Nec opus est, ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversa ; sed ex hoc uno quod Deus me creavit, valde credibile est me quodammodo ad imaginem et similitudinem ejus factum esse ; illamque similitudinem, in qua idea Dei continetur, a me percipi per eandem facultatem, qua ego ipse a me percipior : h. e., dum meipsum intelligo, non modo intelligo me esse rem incompletam et ab alio dependentem, remque ad majora sive meliora indefinite aspirantem, sed simul etiam intelligo illum, a quo pendeo, majora ista omnia, non indefinite et potentia tantum, sed reipsa AT VII, 306 infinite, in se habere, atque ita Deum esse. Ac tu speciose quidem haec omnia, ipseque non esse vera non objicio : sed quaesierim tamen undenam probentur ? Ut antedicta enim praeteream : Si idea Dei est in te, ut nota artificis operi impressa, quisnam est modus impressionis ? Quaenam est forma istius notae ? Quonam modo illam discernis ? Si non est aliud ab opere sive a teipsa, tu ipsa ergo es idea ? Tu ipsa nihil aliud es, quam cogitationis Elzevier, p. 357 modus ? Tu ipsa es et nota impressa et subjectum impressionis ? Credibile est, inquis, te factam ad imaginem et similitudinem Dei : Credibile sane religiosa fide ; at ratione naturali, qui liceat intelligere, nisi Deum facias hominiformem ? et in quonam consistere potest haec similitudo ? An tu, cum sis pulvis et cinis, praesumere te similem potes aeternae illi, incorporeae, immensae, perfectissimae, gloriosissimae, et quod caput est, invisibilissimae, incomprehensibilissimaeque naturae ? An illam de facie novisti, ut te cum ipsa comparans, asseverare conformem possis ? Credibile dicis, ex eo, quod creavit : Sed ex eo potius incredibile est. Siquidem opus operanti simile non est, nisi cum ab eo generatur per communicationem naturae. At tu hoc modo genita a Deo non es : neque enim es ejus proles, naturaeve ejus particeps ; sed creata solum es, hoc est ab eo facta secundum ideam : adeo ut non possis te dicere illi magis similem, quam sit domus fabro murario. Atque id quidem, supposita tui, quam nondum probasti, a Deo creatione. Percipis, inquis, similitudinem, dum intelligis te rem incompletam, dependentem, et ad majora AT VII, 307 melioraque aspirantem. Sed quare non hoc potius sit dissimilitudinis argumentum, cum Deus ex opposito sit completissimus, independentissimus, Elzevier, p. 358 sibi sufficientissimus, quippe maximus optimusque ? Ut praeteream, cum te pendentemte dependentem intelligis, non propterea statim intelligere te id, a quo dependes, esse aliud, quam parentes ; vel si aliud intelligis, non subesse causam, cur te ipsi similem putes. Ut praeteream quoque mirum esse, cur non caeteri hominum, sive mentium, idem quod tu intelligant ; ac praesertim, cum non sit ratio, cur non credatur Deum illis, perinde ac tibi, impressisse ideam sui. Profecto vel hoc unum arguit, non esse ideam a Deo impressam ; quandoquidem, si ita esset, et omnibus, et simul una eademque, impressa esset, hominesque omnes conciperent Deum simili forma ac specie, eadem illi tribuerent, eadem plane de eo sentirent ; cum oppositum tamen notissimum sit. Sed de his tamen multa jam nimis.