IN MEDITATIONEM V.
De essentia rerum materialium ;
et iterum de Deo, quòd
existat.
I. Circa quintam, Dicis primum te distincte imaginari quantitatem, hoc est extensionem in longum, latum et profundum ; itemque numerum, figuram, situm, motum, durationem. Ex his omnibus, quorum te ideas habere dicis, seligis figuram, et ex figuris triangulum, de quo haec habes : etsi fortassis talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, quae a me non efficta est, nec a mente mea dependet, ut patet ex eo quod demonstrari possint AT VII, 319 variae proprietates de isto triangulo, nempe quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis, quod maximo ejus angulo maximum latus subtendatur, et similes, quas, velim nolim, clare nunc agnosco, etiamsi de iis nullo modo ante cogitaverim, cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint effictae. Et tantum habes de essentia rerum materialium ; nam quae paucula subjicis, eodem Elzevier, p. 373 pertinent. Ac haerere quidem hic nolo ; insinuo solum durum videri statuere aliquam naturam immutabilem et aeternam, praeter Deum termaximum.
Dices te proferre nihil aliud, quam quod in scholis efferunt, naturas seu essentias rerum esse aeternas, fierique de ipsis propositiones sempiternae veritatis. Sed hoc durum perinde est, et capi aliunde non potest esse naturam humanam, cum nullus est homo, aut dici rosam esse florem, cum ne rosa quidem est.
Dicunt aliud esse loqui de essentia, aliud de existentia rerum, et non esse quidem ab aeterno existentiam rerum, sed esse tamen essentiam. Verum, cum praecipuum, quod est in rebus, sit essentia, ecquidnam magni Deus facit, quando producit existentiam ? Videlicet non amplius facit, quam dum sartor veste induit hominem. Quanquam qui defendent essentiam hominis, quae est in Platone, esse aeternam et independentem a Deo ? Ut universalis est, inquient ? At in Platone nihil est, nisi singulare. et solet quidem intellectus ex visis Platonis, Socratis, ac caeterorum hominum consimilibus naturis abstrahere quendam conceptum communem, in quo omnes conveniant, et qui proinde censeri possit universalis natura essentiave hominis, quatenus omni AT VII, 320 Elzevier, p. 374 homini intelligitur convenire ; at universalem fuisse, antequam Plato et caeteri essent et intellectus abstraheret, explicari sane non potest.
Dices, numquid, homine etiam non existente, atque idcirco ab aeterno, vera propositio haec est, homo est animal ? Sed videtur plane non esse, nisi eo sensu quod, quandocumque fuerit homo, futurus sit animal. Certe enim, licet discrimen videatur inter duas illas propositiones : homo est, et homo est animal, quod priore existentia diserte magis significetur, et posteriore essentia, attamen neque ab illa essentia excluditur, neque ab ista existentia ; sed cum dicitur : homo est, intelligitur homo animal ; et cum dicitur : homo est animal, intelligitur homo dum existit. Praeterea autem, cum haec propositio : homo est animal, non sit majoris necessitatis quam ista : Plato est homo, fore igitur etiam istam sempiternae veritatis, et singularem essentiam Platonis non fore minus independentem a Deo, quam universalem hominis ; et alia similia, quae prosequi piget. et addo tamen, cum dicitur hominem esse talis naturae, ut esse non possit quin sit animal, non esse propterea imaginandum, talem naturam esse aliquid aut alicubi praeter intellectum ; sed sensum solummodo esse, ad hoc Elzevier, p. 375 ut aliquid sit homo, debere ipsum simile esse caeteris iis rebus, quibus propter similitudinem mutuam eadem hominis denominatio tributa est ; similitudinem, inquam, naturarum singularium, ex qua intellectus accepit ansam efformandi conceptum seu ideam formamve naturae communis, a qua dissidere non debeat quicquid homo futurum est.
Hinc eadem de tuo triangulo illiusve natura dico. Nam triangulus quidem mentalis est veluti regula, qua AT VII, 321 explores an aliquid mereatur dici triangulum ; at non est propterea dicendum, talem triangulum esse reale quid veramque naturam praeter intellectum, qui solus, visis triangulis materialibus, illam, perinde ac dictum est de natura humana, formavit et communem fecit.
Unde neque est existimandum, proprietates demonstratas de triangulis materialibus, idcirco ipsis convenire, quod illas mutuentur ab ideali triangulo ; cum ipsi potius in se habeant, et idealis non habeat, nisi quatenus intellectus ex ipsis inspectis easdem illi tribuit, redditurus postea inter demonstrandum. Eodem modo, quo proprietates naturae humanae non sunt in Platone et Socrate, quasi ipsi illas a natura universali acceperint, cum potius natura Elzevier, p. 376 universalis ideo habeat, quod intellectus ipsi eas tribuit, postquam in Platone, Socrate et caeteris animadvertit, redditurus illis deinceps, cum ratiocinatione opus fuerit.
Notum est enim intellectum ex visis Platone, Socrate et aliis, omnibus rationalibus, collegisse hanc universalem propositionem : omnis homo est rationalis ; ac deinde, cum vult probare Platonem rationalem esse, illam pro principio in syllogismum induere. et dicis, tu quidem, ô Mens, habere te trianguli ideam, habituramque illam fuisse, tametsi nullam unquam in corporibus triangularem figuram vidisses, quemadmodum habes aliarum figurarum complurium, quae tibi in sensus nunquam incurrerunt.
Verum, si, ut supra dicebam, sic fuisses hactenus orbata omnibus sensuum functionibus, ut nunquam neque vidisses, AT VII, 322 neque tetigisses varias superficies sive extrema corporum, putas ideam trianguli alteriusve figurae habere aut efformare in te potuisses ? Hhabes jam complures in te, quae in te illapsae per sensus non sint ? Sed nimirum facile habes, quia ex iis, qua illapsae sunt, ipsas effingis, formasque varias, modis superius expositis.
Dicendum hic praeterea foret de falsa illa Elzevier, p. 377 Trianguli natura, quaae supponitur constare ex lineis, quae latitudine careant, continere aream, quae profunditate, terminari ad tria puncta, quae omnibus partibus. Attamen nimium evagaremur.
2. Aggrederis consequenter demonstrare Dei existentiam, visque argumenti est in illis verbis, Attendenti fit manifestum, non magis posse existentiam ab essentia Dei separari, quam ab essentia Trianguli magnitudinem trium ejus angulorum aequalium duobus rectis, sive ab idea montis ideam vallis : adeo ut non magis repugnet Deum cogitari (hoc est ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est, cui desit aliqua perfectio), quam cogitare montem, cui desit vallis. Enimvero adtendendum est, videri tuam hujusmodi comparationem non satis justam.
Nam rite quidem comparas essentiam cum essentia : verum non comparas deinde aut existentiam cum existentia, aut proprietatem cum proprietate, sed existentiam cum proprietate. Hinc vel dicendum fuisse videtur, non AT VII, 323 posse magis separari omnipotentiam, v. c., a Dei essentia, quam ab essentia Trianguli illam magnitudinis angulorum aequalitatem ; vel certe, non posse magis separari Dei existentiam ab ejus essentia, quam ab essentia Trianguli ejus existentiam. Sic enim bene Elzevier, p. 378 processisset utravis comparatio, et non modo prior fuisset concessa, verum etiam posterior, quanquam non propterea evicisses Deum necessario existere, quia neque triangulus necessario existit, tametsi illius essentia existentiaque separari reipsa non valeant, quantumcumque mente separentur sive seorsim cogitentur, ut cogitari etiam essentia existentiaque divina possunt.
Deinde adtendendum est te collocare existentiam inter divinas perfectiones, et non collocare tamen inter perfectiones trianguli aut montis, cum perinde tamen, et suo cujusque modo, perfectio dici valeat. Sed nimirum, neque in Deo, neque in ulla alia re existentia perfectio est, sed id, sine quo non sunt perfectiones.
Siquidem id, quod non existit, neque perfectionem neque imperfectionem habet ; et quod existit pluresque perfectiones habet, non habet existentiam ut perfectionem singularem unamque ex eo numero, sed ut illud, quo tam ipsum quam perfectiones existentes sunt, et sine quo nec ipsum habere, nec perfectiones haberi dicuntur. Hinc neque existentia perfectionum instar existere in re dicitur, neque, si res careat existentia, tam imperfecta Elzevier, p. 379 (sive privata perfectione) dicitur quam nulla.
Quamobrem, ut enumerando perfectiones trianguli non recenses existentiam, neque proinde concludis existere triangulum : ita, enumerando perfectiones Dei, non debuisti in illis ponere existentiam, ut concluderes Deum existere nisi principium petere velles.
AT VII, 324 Dicis in aliis omnibus rebus distingui existentiam ab essentia, non vero in Deo. Sed quomodo, quaeso, existentia Platonis et essentia Platonis distinguuntur inter se, nisi cogitatione duntaxat ? Fac enim Platonem non amplius existere : ubinam erit ejus essentia ? Nonne porro in Deo pari modo essentia et existentia cogitatione distinguuntur ?
Objicis tibi ipse, Forte, ut cogitando montem cum valle, aut equum alatum, non sequitur propterea aut montem, aut talem equum existere ; ita ex eo quod cogites Deum ut existentem, non sequi illum existere : ac tum latere sophisma arguis. Verum non fuit difficile solvere sophisma, quod ipse finxisti, assumendo praesertim id quod tam manifeste repugnat, Deum existentem non existere, neque perinde assumendo hominem aut equum.
At si accepisses, ut montem cum valle, et Elzevier, p. 380 equum cum alis, ita Deum cum scientia, potentia attributisve aliis, tum difficultas processisset, explicandumque tibi incubuisset, qui fieri possit, ut mons declivis, aut equus alatus cogitari valeat, absque eo quod existat ; Deus sciens et potens cogitari, absque eo quod existat, non valeat.
Dicis liberum non esse cogitare Deum absque existentia, h. e. ens summe perfectum absque summa perfectione, ut liberum est equum cum alis vel sine alis imaginari. Sed nihil addendum, nisi quod, ut liberum est cogitare equum non habentem alas, non cogitata existentia, quae si advenerit, perfectio, per te, in eo fuerit : ita liberum est cogitare Deum habentem scientiam, potentiam et perfectiones caeteras, non cogitata existentia, quam AT VII, 325 si habuerit, tum consummatae sit perfectionis. Quare, ut ex eo quod equus, cogitatus perfectionem alarum habens, non propterea colligitur habere existentiam, perfectionum, per te, praecipuam : ita neque ex eo quod Deus cogitatur habens scientiam perfectionesque caeteras, colligitur propterea ejus existentia, sed ea demum probanda est. Et quamvis dicas tam existentiam quam perfectiones caeteras in idea entis summe perfecti comprehendi, id dicis, quod probandum est, et conclusionem pro principio assumis. Nam etiam alioquin Elzevier, p. 381 dicerem in idea Pegasi perfecti contineri, non tantum perfectionem illam, quod habeat alas, sed etiam illam, quod existat. Ut enim Deus cogitatur perfectus in omni genere perfectionis, ita Pegasus cogitatur perfectus in suo genere ; nihilque hic posse instari videtur, quod, proportione servata, usurpari utrimque non valeat.
Dicis, ut cogitando triangulum non est necesse cogitare quod treis angulos habeat pareis duobus rectis, licet id minus verum non sit, ut attendenti postea patet ; ita posse quidem cogitari alias Dei perfectiones, non cogitata existentia, sed illam non esse propterea minus veram, cum attenditur perfectionem esse. Attamen vides quid dici possit. Nempe, ut illi proprietas attenditur postea esse in Triangulo, quia demonstratione probatur : ita, ut existentia attendatur esse in Deo, demonstratione probandam esse. Secus profecto quidlibet in quolibet esse facile evincam.
Dicis te attribuentem Deo omnes perfectiones, non perinde facere, ac si putes omnes quadrilateras figuras AT VII, 326 circulo inscribi : quoniam, ut heic falleris, quia deprehendis postea rhombum non inscribi, non ita illic falleris, quia postea existentiam Deo convenire deprehendis. Sed perinde prorsus facere videris ; aut, si non facis, necesse est ut ostendas Deo non repugnare existentiam, quemadmodum ostenditur Elzevier, p. 382 repugnare rhombo circulo inscribi. Caetera praetereo, quae vel non explicas, vel non probas, vel ex jam allatis solvuntur, ut, Nihil posse excogitari, ad cujus essentiam existentia pertineat, praeter solum Deum ; non posse duos, aut plureis ejusmodi Deos intelligi ; talem Deum ab aeterno existitisse, et in aeternum esse mansurum ; percipere te multa alia in Deo, quibus nihil possit detrahi, nec mutari. Oportere ista propius inspici, ac diligentius investigari, ut detegantur, certaque habeantur, etc.
3. Declaras postremo omnis scientiae certitudinem et veritatem ab una veri Dei cognitione ita pendere, ut, hac non habitâ, nulla certitudo aut scientia vera haberi possit. Exemplum adfers. Cum enim, inquis, naturam Trianguli considero, evidentissime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequaleis esse duobus rectis ; nec possum non credere id verum esse, quandiu ad ejus demonstrationem attendo. Sed statim atque mentis aciem ab illa deflexi, quantumvis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere, ut dubitem AT VII, 327 an sit vera, siquidem Deum ignorem. Possem enim mihi persuadere, me talem a natura factum esse, ut interdum in iis fallar, quae me puto quam evidentissime percipere : cum praesertim meminerim me multa pro veris et certis habuisse, quae post modum, aliis rationibus adductus, falsa esse Elzevier, p. 383 judicavi. Postquam vero percepi Deum esse, quia simul intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem, atque inde collegi illa omnia, quae clare et distincte percipio, necessario esse vera : etiamsi non attendam amplius ad rationes, propter quas istud verum esse judicavi : modo tamen recorder me clare et distincte percepisse, nulla ratio contraria afferri potest, quae me ad dubitandum impellat ; sed veram et certam de hoc habeo scientiam. Neque de hoc tantum ; sed et de reliquis omnibus, quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis, et similibus.
Ad ista porro, Vir eximie, cum admittam te serio loqui, nihil aliud licet dicere, nisi quod videris aegre a quoquam fidem impetraturus, te, ante id tempus quo superiora de Deo es ratiocinatus, minus fuisse certum illarum Geometricarum demonstrationum, quam postmodum fueris. Profecto enim eae demonstrationes ejus evidentiae ac certitudinis videntur, ut per se assensum extorqueant, et semel perceptae intellectum amplius haerere non sinant ; adeo ut etiam pravo illi Genio tam facile sit laqueum mandaturus, ac dum (tametsi Deo nondum cognito) tam animose asseverasti non posse tibi imponi circa illam propositionem illationemve, ego cogito : itaque existo. Quinetiam quantumvis sit verum, uti nihil Elzevier, p. 384 verius, Deum existere, AT VII, 328 esse illum omnium Authorem, non esse fallacem, quia tamen haec esse videntur minus evidentia, quam demonstrationes illae Geometricae, vel eo argumento quod Dei existentiam, rerum creationem, et alia de Deo multi controvertant, has demonstrationes nemo inficietur, ecquis est, quem persuadeas istas ab illis evidentiam certitudinemque mutuari ? et quis capiat Diagoram, Theodorum, aut si qui similes sunt athei, certos omnino reddi non posse hujusmodi demonstrationum ? et quotusquisque credentium est, quem si rogaris, cur certus sit in triangulo quadratum baseos aequale esse quadratis crurum, responsurus sit : quia scio Deum esse, et Deum non posse fallere, et ipsum esse tam hujus rei quam aliorum omnium Authorem ? et non respondeat potius : quoniam illud scio, ac persuadeor indubitata demonstratione ? Quanto magis id responderent Pythagoras, Plato, Archimedes, Euclides, caeteri Mathematici, quorum nemo esse videtur qui de Deo cogitet, ut demonstrationum certissimus fiat ! Quanquam, quia forte non de aliis, sed de teipso solo spondebis, idque aliunde pium est, non est profecto quare contendam.