IN MEDITATIONEM VI.
De rerum materialium existentia,
et reali mentis à corpore
distinctione.
I. Circa sextam, id non moror quod initio dicis Res materiales, ut sunt objectum purae Matheseos, posse AT VII, 329 existere : cum tamen res materiales sint objectum mixtae, non purae, matheseos ; et objectum purae matheseos, ut punctum, linea, superficies, constantiaque ex iis indivisibilia, indivisibiliterque se habentia, existere reipsa non possint. In eo solum haereo, quod heic iterum imaginationem ab intellectione distinguis. Quippe, ô Mens, hae duae videntur unius ejusdemque facultatis actiones, ut supra insinuavimus ; et, si quid sit discriminis, id non videtur amplius esse, quam secundum magis et minus ; et vide ut illa inde jam probentur.
Dixisti supra imaginari nihil esse aliud, quam contemplari figuram imaginemve rei corporeae : Heic vero non abnuis intelligere esse contemplari Trigonum, Pentagonum, Chiliogonum, Myriogonum, et hujusmodi caetera, Elzevier, p. 386 quae figurae sunt rerum corporearum. et discrimen quidem jam statuis, quod imaginatio sit cum quadam applicatione facultatis cognoscitivae ad corpus : intellectio vero talem applicationem seu contentionem non exigat. Adeo ut, cum simpliciter et sine labore percipis Trigonum ut figuram constantem tribus angulis, id intelligere te dicas. et cum non sine aliqua tui contentione figuram quasi praesentem habes, inspicis, exploras, distincteque et sigillatim agnoscis, discernisque treis angulos, id te dicas imaginari. Ac proinde, cum percipias quidem absque labore Chiliogonum esse figuram mille angulorum, neque tamen, applicando et contendendo teipsam, discernere possis, AT VII, 330 et quasi praesenteis habere, sigillatimque discernere omneis illius angulos ; sed te perinde confuse habeas, ac circa Myriogonum, aut quamcumque aliam hujuscemodi figurarum ; idcirco censeas, respectu Chiliogoni aut Myriogoni, Intellectionem esse, non Imaginationem.
Veruntamen nihil sane obstat quin, ut ad Trigonum, sic ad Chiliogonum, quemadmodum intellectionem, ita imaginationem extendas. Nam et nonnihil contendis, ut figuram illam tam multorum angulorum aliquo modo imagineris, licet multitudo illa angulorum tanta sit, ut ipsam distincte capere non possis ; et aliunde percipis Elzevier, p. 387 quidem voce Chiliogoni significari figuram mille angulorum, sed haec est tantum vis nominis ; nam non propterea in ea figura intelligis magis mille angulos, quam imaginaris.
Attendendum vero ut amittatur distinctio et acquiratur confusio per gradus. Tetragonum enim, confusius quam Trigonum, percipies imaginaberisve aut intelliges, sed distinctius quam Pentagonum ; tum hoc confusius Tetragono, Hexagono distinctius, atque ita consequenter, donec non habeas quid diserte tibi proponas ; et, quia jam diserte capere non possis, contendere teipsam ut plurimum negligas.
Quamobrem, si velis quidem imaginationem simul et intellectionem vocare, quandiu figuram distincte et cum sensibili quadam contentione cognoscis ; intellectionem vero solum, dum confuse solum et cum nulla aut perexigua AT VII, 331 contentione specularis, licebit profecto. At non erit propterea, cur plusquam unum genus internae cognitionis adstruas, cui accidentarium solummodo sit, ut, secundum magis et minus, distincte vel confuse, intente vel remisse, figuram quampiam intuearis. et certe, cum Heptagonum, Octagonum, caeterasque porro figuras ad Chiliogonum aut Myriogonum usque percurrere voluerimus Elzevier, p. 388 et ad majorem minoremque distinctionem vel remissionem semper continuoque adtenderimus, dicerene poterimus, ubinam, seu in qua figura, imaginatio desinat, intellectio sola remaneat ? Nisi potius non apparebit series tenorque uniusmodi cognitionis, cujus continuo insensibiliterque decrescat distinctio et contentio, crescat confusio et remissio. Alias certe considera, ut intellectionem deprimas, imaginationem extollas. Quid enim aliud, quam illi ludibrium, isti commendationem quaeris, dum illi negligentiam et confusionem tribuis, huic vero diligentiam et perspicuitatem adscribis ?
Asseris postea vim imaginandi, prout a vi intelligendi distinguitur, ad tui essentiam non requiri : quomodo id vero, si una eademque vis sit, cujus functiones differant secundum magis et minus duntaxat.
Subjicis mentem, imaginando, sese convertere ad corpus, intelligendo, ad seipsam ideamve quam habet in se. Quid ita vero, si non potest mens sese ad seipsam ideamve ullam convertere, quin simul sese convertat ad aliquid corporeum, ideave corporea repraesentatum ? Nam Trigonum quidem, Pentagonum, Chiliogonum, Myriogonum, caeteraeque figurae earumve ideae corporeae omnino AT VII, 332 sunt ; neque potest mens ad illas, Elzevier, p. 389 nisi ut corporeas corporearumve instar, intelligendo attendere. Quod spectat ad ideas rerum immaterialium creditarum, ut Dei, Angeli, animae humanae seu mentis, constat etiam quascumque habemus de ipsis ideas, esse vel corporeas, vel quasi corporeas, ex forma scilicet humana et ex rebus alias tenuissimis, simplicissimis, insensibilissimis, cujusmodi sunt aër aetherve, desumptas, ut supra quoque attigimus. Quod autem dicis conjicere te probabiliter solum aliquod corpus existere, quia non potes dicere serio, idcirco morandum non est.
2. Disputas deinceps de Sensu, ac praeclare primum enumerationem instituis eorum, quae per sensus innotuerant et credita vera a te fuerant, sola judice ac duce natura. Refers subinde experimenta, quae habitam sensibus fidem ita labefactaverint, ut eo te adegerint, quo te receptam vidimus circa Meditationem primam.
Hoc porro loco mens mihi non est de veritate sensuum intendere litem. Tametsi enim fallacia falsitasve sit, non in sensu, qui mere passive se habet, refertque solum ea quae apparent, quaeque talia ex suis causis apparere necessum est, sed in judicio, sive in mente, quae circumspecte satis non agit, neque advertit ea quae procul sunt, ex hisce aliisve causis apparere confusiora minoraque Elzevier, p. 390 seipsis, dum prope sunt, et ita caeteris : attamen, ubicumque fallacia sit, negandum non est quin aliqua sit. Solumque difficultas est, sicne semper sit, ut nunquam de rei cujuspiam sensibus perceptae veritate constare possit.
AT VII, 333 Sane vero nihil est necesse exempla obvia conquirere. Dico solum ad ea, quae profers sive potius objicis, constare omnino videri, cum turrim et prope spectamus et contingimus, certos nos esse quod sit quadrata, qui, remotiores, habueramus ansam judicandi rotundam, vel certe dubitandi, quadratane an rotunda an alterius figurae esset.
Sic sensus ille doloris, qui apparet adhuc esse in pede aut manu, postquam ea membra rescissa sunt, fallere aliquando potest, in iis scilicet quibus sunt rescissa, idque ob spiritus sensorios assuetos in ipsa deferre inque ipsis sensum exprimere ; attamen qui integri sunt, tam certi sunt se in pede aut manu, quam compungi vident, dolorem sentire, ut dubitare non valeant.
Sic cum vigilemus, somniemusque per vices, donec vivimus, fallacia quidem per somnium est, quod ea videri coram appareant, quae coram non sunt ; attamen nec semper somniamus, nec, dum revera vigilamus, Elzevier, p. 391 dubitare possumus vigilemusne an somniemus potius.
Sic cum cogitare possimus nos esse naturae fallaciis obnoxiae, etiam in rebus verissimis visis, nihilominus cogitamus etiam nos esse a natura veritatis capaces. et ut aliquando fallimur, ut non detecto sophismate, vel baculo media ex parte in aquam immerso ; ita aliquando intelligimus verum, ut in Geometrica demonstratione, aut in baculo ex aqua educto, adeo ut de neutrius veritate dubitare plane possimus. et ut dubitare de caeteris liceat, saltem de eo dubitare non licet, quod res tales appareant ; nec potest non esse verissimum taleis apparere. AT VII, 334 Quod autem ratio multa dissuadeat, ad quae nos natura impellit, non tollit hoc saltem veritatem ejus quod apparet, τοῦ φαινομένου. Tametsi nihil est necesse heic disquirere, ratio-ne sensus impulsui repugnet, eo duntaxat modo, quo dextera manus prolabentem laevam prae lassitudine sustentat, an vero quodam alio.
3. Accedis consequenter ad institutum, sed levi quasi velitatione. Pergis enim, Nunc autem, postquam incipio meipsum, meaeque Authorem originis melius nosse, non quidem omnia, quae habere videor a sensibus, puto esse temere admittenda, sed neque etiam Elzevier, p. 392 omnia in dubium revocanda. Bene hoc habet, quanquam et antea idem haud dubie putaveras.
Sequitur. Et primo, quoniam scio omnia quae clare et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse, qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni ; et non refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur. Ad hoc nihil aliud dicendum est, quam probare te clarum ex obscuro, ne causser esse obscuritatem in illatione aliquam. Ac non haereo quidem in eo, quod probare prius oportuerit, existere Deum, et ad quae potentia ejus se extendat, ad ostendendum facere eum posse quicquid tu potes intelligere. Quaesierim solum, nonne tu clare distincteque intelligis in triangulo proprietatem illam, quod majora latera majoribus angulis subtendantur, AT VII, 335 separatim ab alia, qua tres simul anguli habentur pares duobus rectis ? et admittisne propterea Deum ita posse illam proprietatem ab hac separare et seorsim ponere, ut triangulus istam, et non illam, habeat, vel ista quoque praeterea sit seorsim a triangulo ? Sed, ne te heic remorer, quod haec separatio parum ad rem faciat, subjicis, Ac proinde ex hoc ipso, quod sciam me existere, Elzevier, p. 393 quodque interim nihil plane aliud ad naturam sive essentiam meam pertinere animadvertam, praeter hoc solum, quod sim res cogitans, recte concludo meam essentiam in hoc uno consistere, quod sim res cogitans. Heic remorarer ; sed vel repetere sufficit quae circa Meditationem secundam dicta sunt, vel exspectandum quid inferre velis.
Postremo enim, Et quamvis, inquis, fortasse (vel potius, ut postmodum dicam, pro certo) habeam corpus, quod mihi valde arcte conjunctum est, quia tamen ex una parte claram et distinctam habeo ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans ; certum est me a corpore meo revera esse distinctam, et absque illo posse existere.
Videlicet huc properabas ? Ergo, quia cardo difficultatis heic potissimum vertitur, consistendum nonnihil est, ut pateat qui illum stabilias. Agitur heic primum de distinctione inter te et corpus. Quod porro corpus intelligis ? AT VII, 336 Nempe hoc crassum ex membris constans, de quo sunt haud dubie haec verba, habeo mihi conjunctum, et, certum est me a corpore meo esse distinctam etc.
Atqui, ô Mens, de hoc corpore non est difficultas. Esset quidem, si objicerem cum plerisque Philosophis te esse ἐντέχειαν, Elzevier, p. 394 perfectionem, actum, formam, speciem, et ut vulgari modo loquar, modum corporis. Quippe illi non magis te ab isto corpore distinctam separabilemque agnoscunt, quam figuram modumve alium ; idque, seu sis anima tota, seu sis praeterea etiam νοῦς δυνάμει, νοῦς παθητικός, intellectus possibilis, seu passibilis, ut loquuntur. Sed agere placet tecum liberalius, te nimirum considerando ut νοῦν ποιητικόν, intellectum agentem, imo et χωριστόν separabilem, tametsi alia, qua illi, ratione.
Cum illi enim istum statuerent omnibus hominibus (nisi potius rebus) communem, praestantemque intellectui possibili, ut intelligat, eadem prorsus ratione ac necessitate, qua lux oculo, ut videat (unde solari lumini comparare soliti erant, spectareque proinde ipsum, ut advenientem extrinsecus), ipse te potius considero (nam et tu quoque id bene vis) ut intellectum quendam specialem, qui domineris in corpore.
Repeto autem difficultatem non esse, sisne separabilis, annon, ab hoc corpore (unde et paulo ante innuebam non fuisse necessarium recurrere ad Dei potentiam, qua illa sint separabilia, quae separatim intelligis), sed de corpore, quod ipsamet sis : quae possis ipsa esse tenue corpus, intra crassum istud diffusum, aut in ejus parte sedem obtinens. Elzevier, p. 395 Caeterum nondum fecisti fidem, esse te aliquid pure incorporeum. AT VII, 337 Et cum in secunda Meditatione enunciasses te esse non ventum, non ignem, non vaporem, non halitum, admonita profecto es, id sine probatione fuisse enunciatum.
Dicebas te de istis rebus illeic loci non disputare ; at deinceps non disputasti, neque ulla ratione probasti non esse te corpus hujuscemodi. Spes erat, ut heic id praestares ; et, si quid tamen disputas, si quid probas, disputas et probas te non esse crassum corpus hoc, de quo, ut jam dixi, non est difficultas.
4. At, inquis, habeo ex una parte claram et distinctam ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans. Enimvero, quod spectat primum ad ideam corporis, non videtur multum de ea laborandum. Nam, si id quidem pronunciares de idea corporis universe, repetendum esset, quod objecimus, probandum esse tibi, repugnare naturae corporeae ut sit cogitationis capax. Sicque principium peteretur, cum quaestio de te instituta sit, an tenue nempe corpus non sis, quasi cogitare corpori repugnet.
Verum, quia id pronuncias et agis certe Elzevier, p. 396 solum de crasso isto corpore, a quo te esse distinctam et separabilem contendis, ideo non tam inficior, quin habeas ipsius ideam, quam te habere posse inficior, si inextensa quidem res sis. Quaeso te enim, quomodo existimes in te, subjecto inextenso, recipi posse speciem ideamve corporis, quod extensum est ? Seu enim talis species procedit ex corpore, illa haud dubie corporea est, habetque partes extra partes, atque adeo extensa AT VII, 338 est. Seu aliunde impressa est, quia necessarium semper est, ut repraesentet corpus extensum, oportet adhuc ut habeat partes, et perinde extensa sit. Alioquin certe, si partibus careat, quomodo partes repraesentabit ? Si extensione, quomodo rem extensam ? Si figura, quomodo rem figuratam ? Si positione, quomodo rem habentem superiores, inferiores, dextras, sinistras, obliquas partes ? Si varietate, quomodo colores varios etc. ? Non ergo videtur idea extensione prorsus carere ; nisi vero careat, quonam modo tu, si inextensa fueris, illi subjicieris ? Quomodo illam tibi aptabis ? Quomodo usurpabis ? Quomodo sensim obliterari evanescereque tandem experieris ?
Deinde, quod spectat ad ideam tui, nihil est addendum ad ea quae jam dicta sunt, ac in Meditationem praesertim secundam. Exinde enim evincitur, tantum abesse ut Elzevier, p. 397 ideam tui claram distinctamque habeas, quin penitus nullam habere videaris. Quippe quia, tametsi agnoscas cogitare te, nescias tamen qualis res sis, quae cogitas ; adeo ut, cum sola haec operatio nota sit, lateat te tamen quod est praecipuum, substantia nempe, quae operatur. Unde succurrit comparatio, qua dici potes similis caeco, qui, calorem sentiens, admonitusque eum esse a sole, putet se habere claram et distinctam ideam solis, quatenus, si ex eo quaeratur quid sit sol, respondere possit : est res calefaciens. Sed, inquies, heic addo, non tantum quod sim res cogitans, sed etiam, quod Res non extensa. Verumtamen, ut taceam sine probatione id dici, cum in quaestione tamen sit, quaeso primum : idcircone ideam tui claram et distinctam habes ? Dicis te non extensam ; dicis quid non sis, non vero quid sis. An ad habendum claram distinctamque, seu, AT VII, 339 quod idem est, veram germanamque alicujus rei ideam, non est necesse ipsammet rem positive, et, ut ita dicam, affirmate nosse, sufficitque nosse, quod illa non sit alia quaepiam res ? Ergone clara distinctaque erit Bucephali idea, si quis saltem norit de Bucephalo, quod musca non sit ? Sed, ne hoc urgeam, requiro potius : tu igitur res non extensa es, annon es diffusa per corpus ? Nescio quid Elzevier, p. 398 responsura sis ; nam, licet ego ab initio te agnoverim in cerebro solum, id tamen conjiciendo potius quam plane assequendo opinionem tuam. Conjecturam duxi ex iis verbis, quae postea sequuntur, dum ais te non ab omnibus corporis partibus affici, sed tantummodo a cerebro, vel etiam ab una tantum exigua ejus parte. Verum certus plane non fui, an esses propterea tantum in cerebro parteve illius, cum possis esse in corpore toto, et in una solum parte affici : ut vulgo fatemur animam diffusam toto corpore, et in oculo tamen duntaxat videre.
Dubium similiter moverunt verba illa sequentia, et quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, etc. Quippe illeic loci non asseris quidem te esse unitam toti corpori ; sed te esse tamen unitam non negas. Utcumque sit, esto primum, si placet, diffusa toto corpore. Sive idem cum anima sis, sive quid diversum, quaeso te, inextensa es, quae es a capite ad calcem protensa ? quae coaequaris corpori ? quae tot illius partibus correspondenteis parteis habes ? An dices te ideo esse inextensam, quod tota in toto sis, et tota in qualibet parte ? Quaeso te, si AT VII, 340 dicas, quomodo id capis ? Itane potest unum quid esse simul totum in pluribus locis ? Fides nos id doceat de sacro mysterio ; de te, ut de re naturali, disputatur heic, et ex lumine quidem naturali. Elzevier, p. 399 Licetne intelligere plura esse loca, et non esse plura locata ? Et nunquid centum sunt plura uno ? et nunquid, si res aliqua tota est in uno loco, poterit esse in aliis, nisi ipsa sit extra se, uti locus est extra loca ? Dicito quod voles : saltem et obscurum et incertum erit, sisne in qualibet parte tota, et non potius in singulis partibus per singulas tui parteis. et cum sit longe evidentius nihil posse totum simul esse in pluribus locis, etiam evidentius evadet non esse te totam in singulis partibus, sed totam duntaxat in toto, atque adeo per tui parteis diffusam per totum, sicque habere extensionem.
Esto deinde in cerebro solum, aut in exigua solum ejus parte. Cernis idem plane incommodi esse ; quoniam, quantulacumque sit illa pars, extensa tamen est, et tu illi coextenderis, atque idcirco extenderis, particulasque particulis illius respondenteis habes. An dices te cerebri partem pro puncto accipere ? Incredibile sane ; sed esto punctum. Si illud quidem Physicum sit, eadem remanet difficultas, quia tale punctum extensum est, neque partibus prorsus caret. Si Mathematicum, nosti primum id nisi imaginatione non dari. Sed detur, vel fingatur potius dari in cerebro Mathematicum punctum, cui tu adjungaris, et in quo existas : vide quam futura sit inutilis fictio. Nam, ut Elzevier, p. 400 fingatur, sic fingi debet, ut sis in concursu nervorum per quos omnes partes informatae anima transmittunt in cerebrum ideas seu species rerum sensibus perceptarum. At primum, nervi omnes in punctum non coëunt, seu quia, cerebro continuato in spinalem medullam, multi nervi toto AT VII, 341 dorso in eam abeunt : seu quia qui tendunt in medium caput, non in eundem cerebri locum desinere deprehenduntur. Sed demus concurrere omneis ; nihilominus concursus illorum in mathematico puncto esse nequit, quia videlicet corpora, non mathematicae lineae sunt, ut coire possint in mathematicum punctum. et ut demus coire, spiritus per illos traducti exire e nervis aut subire nervos non poterunt, utpote cum corpora sint, et corpus esse in non loco, seu transire per non locum, cujusmodi est punctum mathematicum, non possit. et quamvis demus esse, et transire posse, attamen tu, in puncto existens, in quo non sunt plagae dextra, sinistra, superior, inferior, aut alia, dijudicare non potes unde adveniant, aut quid renuncient. Idem autem dico de iis, quos tu debeas ad sentiendum renunciandumve, et ad movendum transmittere. Ut praeteream capi non posse, quomodo tu motum illis imprimas, si ipsa in puncto sis, nisi ipsa corpus sis, seu nisi corpus habeas, Elzevier, p. 401 quo illos contingas, simulque propellas. Nam, si dicas illos per se moveri, ac te solummodo dirigere ipsorum motum, memento te alicubi negasse moveri corpus per se, ut proinde inferri possit te esse motus illius causam. Ac deinde explica nobis, quomodo talis directio sine aliqua tui contentione atque adeo motione esse valeat ? Quomodo contentio in rem aliquam, et motio illius, sine contactu mutuo moventis et mobilis ? Quomodo contactus sine corpore, quando (ut lumine naturali est adeo perspicuum) Tangere nec tangi sine corpore nulla potest res ? AT VII, 342 Quanquam quid in his immoror, cum tibi ipsi incumbat probare, esse te rem inextensam atque idcirco incorpoream ? Neque vero, quantum opinor, argumentum ex eo duces, quod homo constare vulgo dicitur ex corpore et animo ; quasi, cum una pars corpus dicatur, alia non corpus dici debeat. Si enim faceres, ita distinguendi occasionem dares : constare hominem ex duplici corpore, crasso scilicet, et subtili ; adeo ut, cum illud retineat commune nomen corporis, isti nomen animae detur. Ut praeteream idem de aliis animalibus dictum iri, quibus tu mentem tibi ipsi parem non concesseris : beatis illis sane, si vel animam, te authore, habeant. Heinc igitur, quando concludis, certum esse te a corpore Elzevier, p. 402 tuo revera esse distinctam : vides concessum id quidem iri, sed non concessum iri propterea, esse te incorpoream, et non potius speciem tenuissimi corporis a crassiore isto distincti. Addis et te proinde posse absque illo existere. Verum, ubi concessum fuerit te perinde posse absque crasso isto corpore existere, ac existit vapor odoratus, dum e pomo exiliens in auras dispergitur, quidnam exinde lucrata eris ? Certe aliquid amplius, quam quod Philosophi memorati volunt, qui perire te penitus in ipsa morte opinantur : instar figurae scilicet, quae ex superficiei immutatione ita evanescit, ut deinceps nulla, seu nihil plane sit. Siquidem, cum fueris praeterea corporea quaedam seu tenuis substantia, non diceris ipsa in morte penitus evanescere, abireve plane in nihilum, sed per tui parteis dissipatas AT VII, 343 subsistere, quantumcumque ob distractionem cogitatura amplius non sis, et neque res cogitans, neque mens, neque anima sis dicenda. Quae tamen omnia semper objicio, non ut de conclusione a te intenta dubitans, sed ut de vi demonstrationis a te expositae diffidens.
5. Interspergis consequenter nonnulla eodem pertinentia, quibus omnibus non est insistendum. Id noto, quod ais docere naturam per sensum doloris, famis, sitis etc. Elzevier, p. 403 te non adesse corpori, ut nauta adest navigio, sed esse te illi arctissime conjunctam, et quasi permistam, adeo ut unum quid cum illo componas. Alioquin, enim, inquis, cum corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit, si quid in nave frangatur. et cum corpus cibo vel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis et sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis et famis, doloris etc., nihil aliud sunt, quam confusi quidam modi ab unione et quasi permistione mentis cum corpore exorti. Ac bene quidem se ista habent ; sed explicandum superest, quonam modo ista conjunctio et quasi permistio aut confusio competere tibi, si sis incorporea, inextensa et indivisibilis, possit. Si puncto enim grandior non es, quomodo conjungeris toti corpori, quod est magnitudinis tantae ? Quomodo saltem cerebro, aut exiguae illius parti, quae (ut dictum est) quantulacumque sit, magnitudinem tamen seu extensionem habet ? Si partibus omnino cares, AT VII, 344 quomodo misceris, aut quasi misceris, partis hujus particulis ? neque enim est mistio sine partibus commiscibilibus utrinque. Et, si discreta plane es, quomodo confunderis, unumque componis cum ipsa materia ? Et, cum compositio, conjunctio Elzevier, p. 404 seu unio inter parteis aliquas fit, nonne debet esse proportio inter parteis hujusmodi ? Quaenam vero corporeae cum incorporea intelligi potest ? Capimusne quomodo lapis et aër ita compingantur, v. c. in pumice, ut germana inde fiat compositio ? et major tamen est proportio inter lapidem et aërem, qui ipse quoque corpus est, quam inter corpus et animam, mentemve plane incorpoream. et nonne debet unio per contactum intimum fieri ? Quomodo id vero, ut ante dicebam, sine corpore ? Quomodo quod corporeum est, apprehendet quod incorporeum, ut sibi junctum teneat, aut quomodo incorporeum apprehendet corporeum, ut sibi devinctum reciproce habeat, si nihil prorsus in illo sit, neque quo apprehendatur, neque quo apprehendat ? Heinc, quia te fateris sentire dolorem, quaeso te, quomodo te putes, si incorporea et inextensa sis, sensus doloris esse capacem ? Quippe doloris affectio non nisi ex quadam partium distractione intelligitur, cum quidpiam interjicitur, quod continuitatis solutionem faciat. Videlicet status doloris est quidam status praeter naturam ; quomodo vero potest praeter naturam esse, afficive, quod, per naturam, uniusmodi, simplex, indivisibile, intransmutabileque est ? Et, cum dolor aut alteratio, aut non Elzevier, p. 405 sine alteratione sit, quomodo potest id alterari, quoquod cum sit puncto impartibilius, non potest fieri alterum, desinereve esse cujusmodi est, quin in nihilum redigatur ? Addo et, cum dolor ex AT VII, 345 pede, ex brachio, partibusve aliis simul advenit, nonne oportet in te esse parteis varias, in quibus illum varie excipias, ne confuse et quasi unius duntaxat partis dolorem sentias ? Sed uno verbo, generalis semper difficultas manet, quomodo corporeum cum incorporeo communicare valeat, quam proportionem statuere alterius cum altero liceat.
6. Caetera praetereo, quae, fuse et eleganter prosequeris, ut ostendas esse aliquid praeter te ac Deum. Deducis enim esse tuum corpus facultatesque corporeas ; itemque alia corpora, quae in tuos sensus ac teipsam immittant sui species, efficiantque voluptatis et doloris passiones, unde sunt in te prosequutio et fuga.
Ex quibus hunc tandem fructum colligis, ut, cum omnes sensus circa ea, quae ad corporis commodum spectant, multo frequentius verum indicent quam falsum, idcirco inferas te amplius vereri non debere, ne ea falsa sint, quae tibi quotidie a sensibus exhibentur. Idem consequenter dicis de insomniis, quae, quia non perinde cum reliquis omnibus actionibus vitae a memoria Elzevier, p. 406 conjunguntur, ut ea quae vigilanti occurrunt, ideo statuis tibi res veras, non in somnis, sed vigilanti, occurrere. Et, ex eo, inquis, quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus te non falli. Quod, ut admodum pie dicis, ita, cum postremo concludis, Esse humanam vitam erroribus obnoxiam, nostraeque naturae infirmitatem esse agnoscendam ? facis profecto quam optime.
AT VII, 346 Haec sunt, Vir eximie, quae mihi circa Meditationes tuas adnotanda occurrerunt. Repeto non esse cur ipse ea cures, quod meum judicium tanti non sit, ut haberi debeat apud te tantilli momenti. Ut enim, cum aliquis cibus palato meo suavis est, quem displicere aliis video, non defendo gustatum meum esse alieno perfectiorem ; ita, cum menti placet opinio, quae non arridet caeteris, longe absum ut tuear me in veriorem incidisse. Id potius puto vere dictum, suo quemque sensu abundare ; ac tam prope iniquum habeo, velle ut omnes eadem sententia, quam ut omnes eodem sint gustu. Quod dico, ut existimes tibi, per me, liberum esse, haec, quae censui, omnia flocci-facere, nulloque plane loco habere. Abunde erit, si pronum meum erga te affectum agnoscas, et non ducas pro nihilo venerationem tuae virtutis. Potest forte aliquid esse inconsideratius prolatum, ut inter dissentiendum Elzevier, p. 407 proclivius nihil est. Id si occurrat, plane devoveo ; tu duc lituram, et sic habe, nihil mihi fuisse antiquius, quam ut demererer et sartam tectamque tuerer amicitiam tuam. Vale. Scribebam Parisiis, Postridie Eidus Majas, an. sal. 1641.