OBJECTIONES
SEXTAE.
Perlectis attentissime tuis Meditationibus, et iis quae hactenus objectis respondisti, nonnulli etiamnum scrupuli supersunt, quos a te justum est auferri. AT VII, 413 Primus est, non videri adeo certum nos esse, ex eo quod cogitemus. Ut enim certus sis te cogitare, debues scire quid sit cogitare seu cogitatio, quidve existentia tua ; cumque, necdum scias quid sint illa, qui nosse potes te cogitare vel existere ? Cum igitur, dicens cogito, nescias quid dicas, cumque addens, sum igitur, nescias etiam quid dicas, imo nequidem scias te dicere vel cogitare quidpiam, quoniam ad hoc necesse videtur ut scias te scire quid dicas, iterumque ut noveris quod scias te scire quid dicas, et sic in infinitum, constat te scire non posse an sis, vel etiam an cogites.
Sed, ut sit secundus scrupulus, cum ais te cogitare et existere, contendet quispiam te decipi, neque cogitare, sed tantum moveri, teque nihil aliud esse quam motum corporeum, cum nullus dum tuam demonstrationem animo complecti potuerit, qua putas te demonstrasse nullum motum corporeum Elzevier, p. 456 esse posse, quam vocas, cogitationem. An igitur ea qua uteris Analysi motus omnes tuae materiae subtilis ita secuisti, ut certus sis, nobisque attentissimis et, ut putamus, satis perspicacibus ostendere possis, repugnare cogitationes nostras in illos motus corporeos refundi ?
Tertius scrupulus persimilis est : cum enim nonnulli Patres Ecclesiae cum Platonicis existimarint Angelos esse corporeos, unde et Concilium Lateranense conclusit illos pingi posse, idemque penitus de anima rationali putarint, quippe quam opinarentur ex eis aliqui profectam ex traduce, dixerunt tamen tam Angelos quam animam cogitare, quod proinde fieri posse per motus corporeos, vel etiam ipsos esse motus corporeos, censuisse videantur, a quibus AT VII, 414 cogitationem minime distinxerint. Quod et simiarum, canum et aliorum animalium cogitationibus confirmari potest : canes enim dormiendo latrant, ac si lepores vel fures insequerentur, sciuntque se vigilando currere, imo et somniando latrare, quamvis nihil tecum in iis a corporibus distinctum agnoscimus. Quod si negaris canem scire se currere aut cogitare, praeterquam quod id dicis nec probas, ipse canis de nobis forsan simile judicium efformat, nempe nos nescire an curramus aut cogitemus, dum currimus vel cogitamus : Elzevier, p. 457 neque enim modum illius internum operandi vides, quemadmodum nec ille tuum inspicit, nec desunt viri magni qui belluis rationem concedant, olimque tribuerint. Tantumque abest ut credamus omnes illarum operationes, absque sensu, vita et anima, ope Mechanicae posse satis explicari, quin illud et ἀδύνατον et risu dignum quolibet pignore certare velimus. Ac denique non desunt plures, qui hominem ipsum etiam absque sensu et intellectu dicturi sint, et omnia posse facere beneficio elateriorum mechanicorum, et absque ulla mente, si tandem simia, canis et elephas hocce modo suis omnibus operationibus fungi queant, cum, si ratio mediocris belluarum differat a ratione hominis, secundum plus et minus solummodo differant, quae non mutant essentiam.
Quartus scrupulus est de scientia Athei, quam contendit esse certissimam, et etiam, juxta tuam regulam, evidentissimam, dum asserit : si ab aequalibus aequalia demantur, quae supersunt aequalia fore ; tres angulos trianguli rectilinei aequales esse duobus rectis, et mille similia ; quandoquidem de iis cogitare nequit, quin ea certissima AT VII, 415 credat. Quod contendit ita verum esse, ut, etiamsi neque Deus existat, neque sit possibilis, ut ille putat, non minus sit certus de illis veritatibus, quam si revera existeret. Negatque Elzevier, p. 458 ullam dubitandi rationem ei posse afferri, quae tantisper eum deturbet, aut dubium efficiat. quam enim afferes ? An Deum, si sit, illum posse decipere ? Sed negabit se in his etiam a Deo suam omnipotentiam exerente posse decipi.
Hincque nascitur quintus scrupulus, qui radices figit in illa deceptione, quam ipsi Deo penitus denegas. Cum enim plurimi Theologi censeant continuo damnatos, tum angelos, tum homines, per ideam ignis torquentis sibi a Deo inditam decipi, adeo ut firmissime credant, clarissimeque videre atque percipere putent, se revera torqueri ab igne, licet nullus sit ignis, nunquid similibus ideis nos Deus potest decipere, nobisque continuo illudere speciebus vel ideis in animas nostras immissis ? Adeo ut existimemus nos clare videre, et singulis sensibus percipere, quae tamen non sint extra nos, ut neque caelum sit aut terra, neque brachia, pedes, oculos etc. habeamus. Quod quidem facere potest absque injuria et iniquitate, cum sit supremus omnium Dominus, deque suis absolute possit disponere ; praesertim cum id efficere queat ad deprimendam hominum superbiam et illorum punienda peccata, vel propter peccatum originale, aut alias ob causas nobis occultas. Quae sane confirmari videntur illis Scripturae Elzevier, p. 459 locis, quae probant nos scire nihil posse, qualis est locus Pauli, I ad Cor., cap. 8, vers. 2. Siquis, inquit, se existimat aliquid scire, AT VII, 416 nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire ; et locus Ecclesiastae, c. 8, v. 17. Intellexi quod omnium operum Dei nullam potest homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniet ; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. Quod autem sapiens id dixerit ob praemeditatas rationes, et non per transennam, vel incogitanter et ex abrupto, constat ex toto illius libro, praesertim ubi quaestio proponitur de mente, quam contendis immortalem. Nam versic. 19, c. 3. ait eundem esse interitum hominis et jumentorum : quod ne respondeas de solo corpore intelligi, subjungit hominem nihil amplius habere jumento : et loquens de ipso spiritu hominis, negat ullum esse qui noverit an ille sursum ascendat, hoc est an sit immortalis, an vero cum spiritibus jumentorum descendat, hoc est corrumpatur. Nec est quod dicas in persona impiorum loqui : alioqui ea de re serio monere, et quae attulerat refellere debuisset ; vel etiam neges te ad ea respondere debere, quod ad Theologos Scriptura pertineat : cum enim sis Christianus, te paratum esse decet ad omnibus aliquid adversus fidem, praesertim vero adversus ea quae Elzevier, p. 460 statuere cupis, objicientibus respondendum, et pro viribus satisfaciendum.
Sextus scrupulus oritur ex indifferentia judicii, seu libertatis, quam negas ad arbitrii perfectionem attinere, sed ad solam imperfectionem, adeo ut indifferentia tollatur, quoties mens clare perspicit quae credenda, vel facienda, vel omittenda sunt. Quibus positis, numquid vides AT VII, 417 te Dei libertatem destruere, a qua tollis indifferentiam, dum creat mundum hunc potius quam alium aut nullum condit ? cum sit tamen de fide Deum ab aeterno fuisse indifferentem, ut conderet unum, vel innumeros, vel etiam nullum. Quis vero dubitat Deum omnia, tam agenda quam omittenda, semper clarissimo intuitu perspexisse ? Non igitur clarissima rerum visio atque perceptio tollit arbitrii indifferentiam ; quae, si non possit humanae libertati convenire, neque divinae congruet, quandoquidem essentiae rerum sunt, instar numerorum, indivisibiles et immutabiles. Quapropter non minus includitur indifferentia in divini quam in humani arbitrii libertate.
Septimus scrupulus erit de superficie, in qua vel cujus ope ais fieri omnes sensationes. Non enim intelligimus qui fieri possit, ut neque sit pars corporum quae sentiuntur, neque pars ipsius aëris, et vaporum, quorum Elzevier, p. 461 illam negas esse partem ullam, vel etiam extremum. Necdum etiam capimus nulla esse cujuslibet corporis aut substantiae accidentia realia, quae virtute divina possint absque ullo subjecto existere, reque vera existant in Altaris Sacramento, uti asseris. Non est tamen quod Doctores nostri moveantur, donec viderint num sis illa demonstraturus in tua Physica, cujus nobis spem facis, quamque vix credunt ea nobis adeo clare proposituram, ut ipsa possint vel debeant amplecti, rejectis antiquioribus.
Octavus scrupulus oritur ex tua responsione ad quintas Objectiones. Qui fieri possit ut veritates Geometriae aut Metaphysicae, quales sunt a te memoratae, sint immutabiles et aeternae, nec tamen independentes a Deo ? Nam in quo AT VII, 418 genere causae dependent ab eo ? Numquid ergo potuit efficere, ut natura trianguli non fuerit ? et qua ratione, amabo, potuisset ab aeterno facere, ut non fuisset verum bis 4 esse octo ? aut triangulum non habere tres angulos ? Vel igitur istae veritates pendent ab intellectu solo, dum haec cogitat, vel a rebus existentibus ; vel sunt independentes, cum Deus non videatur efficere potuisse ut ulla ex istis essentiis seu veritatibus non fuerit ab aeterno.
Nonus denique scrupulus maxime nos urget, cum ais sensuum operationibus esse Elzevier, p. 462 diffidendum, et intellectus certitudinem sensuum certitudine longe majorem esse. Quid enim, si nulla possit intellectus certitudine gaudere, nisi prius eam a sensibus bene dispositis habeat ? Siquidem non potest ille alicujus sensus errorem corrigere, nisi prius alter sensus praedictum emendet errorem. Apparet baculus fractus in aqua ob refractionem, qui tamen rectus sit : quis corriget illum errorem ? An intellectus ? Nusquam, sed tactus. Idemque de reliquis esto judicium. Itaque si sensus omnes rite dispositos adhibeas, qui semper idem renuntient, maximam omnium certitudinem, cujus homo sit naturaliter capax, assequeris ; quae saepenumero te fugiet, si mentis operationi fidas, quae saepe aberrat in iis, de quibus nequidem dubitari posse credebat.
Haec sunt praecipue quae nobis remoram injiciunt. Quibus etiam subjungas certam rationem, certosque characteres, qui nos certissimos reddant, quandonam rem aliquam ita complete absque alia intelligimus, ut certum sit unam ab alia ita distingui, ut seorsim possint, saltem Dei virtute, subsistere : hoc est, quomodo possimus certo, clare distincteque AT VII, 419 cognoscere illam intellectionis distinctionem non ab ipso fieri intellectu, sed ab ipsis rebus procedere. Enimvero cum immensitatem Dei contemplamur, Elzevier, p. 463 non cogitantes de illius justitia ; vel cum de illius existentia, non cogitantes de Filio vel Spiritu sancto ; numquid complete percipimus illam existentiam, vel Deum existentem, absque illis personis, quas peraeque possit aliquis infidelis negare, atque negas mentem vel cogitationem de corpore ? Quemadmodum igitur male quis concludet, Filium et Spiritum sanctum a Deo Patre essentialiter esse distinctos, aut ab eo separari posse, ita neque tibi concesserit quispiam, cogitationem vel mentem humanam a corpore distingui, licet unum absque alio concipias, et unum de alio perneges, neque putes id fieri per ullam tuae mentis abstractionem. Quibus sane si satisfacias, nil penitus nobis superesse videtur, quod Theologis nostris displiceat.
APPENDIX.
Pauca quaedam ab aliis quaesita hic subjungentur, ut conjunctim ad ipsa et ad proxime praecedentia respondeatur, quia sunt ejusdem argumenti. Quidam itaque ex doctissimis et perspicacissimis haec tria diligentius explicari voluerunt.
Elzevier, p. 464 1. Quomodo certo sciam me habere claram ideam animae meae.
2. Quomodo certo sciam ideam illam esse prorsus diversam a quacumque alia re.
AT VII, 420 3. Quomodo certo sciam illam nihil prorsus habere corporeitatis. Alii vero proposuerunt ea quae sequuntur.
Philosophi et Geometrae,
ad
DOMINUM CARTESIUM.
Quantumvis apud nos cogitemus, num revera mentis nostrae seu humanae Idola, hoc est cognitio atque perceptio, quidpiam corporeum in se contineat, asserere non audemus, nulli corpori, quocunque velis motu affecto, id quod vocamus cogitationem ulla ratione convenire. Cum enim cernamus quaedam corpora quae non cogitant, et alia, utpote humana et forte brutorum, quae cogitant, numquid ipse nos sophismatis reos perages, et audaciae nimiae, si propterea concludamus nulla esse corpora quae cogitant ? Vix ut dubitemus nos a te continuo deridendos, si primi argumentum illud ex ideis, tam pro mente quam pro Deo, propositum audissemus, et Elzevier, p. 465 illud deinde tua censuisses Analysi. Qua teipsum praeoccupasse et praevenisse videris, adeo ut jam tuae ipse menti callum obduxisse videaris, quae non sit deinceps libera ut videat singulas, quas in te reperis, animae proprietates vel operationes a motibus corporeis dependere. Vel nodum solvas, quo vinculis adamantinis existimas nos ipsos detineri, quominus mentes nostrae corpus omne AT VII, 421 praetervolent.
Nodus est, nos optime percipere 3 et 2 facere 5, et, si aequalia ab aequalibus auferas, adhuc aequalia futura ; his et mille aliis convincimur, idemque penes te reperies. Cur similiter non convincimur ex ideis tuis vel nostris, animam hominis esse distinctam a corpore, et Deum existere ? Dices, te non posse nobis hanc veritatem in os, nisi meditemur tecum, ingerere. En septies legimus quae scripsisti, et mentem, Angelorum instar, pro viribus attollimus ; necdum tamen persuademur. Neque tamen existimamus te potius dicturum mentes omnes nostras bruto fascino infectas, et Metaphysicis rebus, quibus a 30 annis assueti sumus, prorsus ineptas, quam ut fatearis tuas rationes, hactenus ex ideis mentis et Dei haustas, non esse tanti ponderis, tantarumque virium, ut mentes hominum doctorum, totis viribus e massa corporea Elzevier, p. 466 se proripientium, sibi possint atque debeant subjicere.
Quin potius arbitramur te prorsus idem fassurum, si Meditationes tuas eo relegas animo, quo illas ad examen analyticum revocares, si ab inimico tibi propositae fuissent. Denique, quamdiu nescimus quid a corporibus et illorum motibus fieri possit, cum et fatearis nullum omnia scire posse, quae Deus in aliquo subjecto posuit atque ponere valet, absque ipsius Dei revelatione, qui scire potuisti hanc a Deo non fuisse positam in quibusdam corporibus vim et proprietatem ut dubitent, cogitent etc. ? Haec sunt sive argumenta, sive mavis praejudicia nostra, quibus si medearis, quantas, Deus immortalis, tibi gratias omnes simul habituri sumus, Vir Clarissime, qui nos ab istis AT VII, 422 spinis tuam sementem suffocantibus eripueris ! Quod faxit Deus Opt. Max., cujus uni gloriae cernimus te foeliciter tua omnia obstrinxisse.