Philosophi et Geometrae,
ad
DOMINUM CARTESIUM.

Quantumvis apud nos cogitemus, num revera mentis nostrae seu humanae Idola, hoc est cognitio atque perceptio, quidpiam corporeum in se contineat, asserere non audemus, nulli corpori, quocunque velis motu affecto, id quod vocamus cogitationem ulla ratione convenire. Cum enim cernamus quaedam corpora quae non cogitant, et alia, utpote humana et forte brutorum, quae cogitant, numquid ipse nos sophismatis reos perages, et audaciae nimiae, si propterea concludamus nulla esse corpora quae cogitant ? Vix ut dubitemus nos a te continuo deridendos, si primi argumentum illud ex ideis, tam pro mente quam pro Deo, propositum audissemus, et Elzevier, p. 465 illud deinde tua censuisses Analysi. Qua teipsum praeoccupasse et praevenisse videris, adeo ut jam tuae ipse menti callum obduxisse videaris, quae non sit deinceps libera ut videat singulas, quas in te reperis, animae proprietates vel operationes a motibus corporeis dependere. Vel nodum solvas, quo vinculis adamantinis existimas nos ipsos detineri, quominus mentes nostrae corpus omne AT VII, 421 praetervolent.

Nodus est, nos optime percipere 3 et 2 facere 5, et, si aequalia ab aequalibus auferas, adhuc aequalia futura ; his et mille aliis convincimur, idemque penes te reperies. Cur similiter non convincimur ex ideis tuis vel nostris, animam hominis esse distinctam a corpore, et Deum existere ? Dices, te non posse nobis hanc veritatem in os, nisi meditemur tecum, ingerere. En septies legimus quae scripsisti, et mentem, Angelorum instar, pro viribus attollimus ; necdum tamen persuademur. Neque tamen existimamus te potius dicturum mentes omnes nostras bruto fascino infectas, et Metaphysicis rebus, quibus a 30 annis assueti sumus, prorsus ineptas, quam ut fatearis tuas rationes, hactenus ex ideis mentis et Dei haustas, non esse tanti ponderis, tantarumque virium, ut mentes hominum doctorum, totis viribus e massa corporea Elzevier, p. 466 se proripientium, sibi possint atque debeant subjicere.

Quin potius arbitramur te prorsus idem fassurum, si Meditationes tuas eo relegas animo, quo illas ad examen analyticum revocares, si ab inimico tibi propositae fuissent. Denique, quamdiu nescimus quid a corporibus et illorum motibus fieri possit, cum et fatearis nullum omnia scire posse, quae Deus in aliquo subjecto posuit atque ponere valet, absque ipsius Dei revelatione, qui scire potuisti hanc a Deo non fuisse positam in quibusdam corporibus vim et proprietatem ut dubitent, cogitent etc. ? Haec sunt sive argumenta, sive mavis praejudicia nostra, quibus si medearis, quantas, Deus immortalis, tibi gratias omnes simul habituri sumus, Vir Clarissime, qui nos ab istis AT VII, 422 spinis tuam sementem suffocantibus eripueris ! Quod faxit Deus Opt. Max., cujus uni gloriae cernimus te foeliciter tua omnia obstrinxisse.