OBJECTIONES
Doctorum aliquot virorum
in praecedentes Meditationes
cum responsionibus Authoris.
Primae Objectiones.
VIRI CLARISSIMI,
Ut vidi vos omnino istius animi esse, ut scripta Domini Cartesii penitius inspiciam, non debui hac in causa viris mihi undequaque amicissimis non obtemperare ; tum ut hoc ipso videatis quanti vos aestimem, tum etiam ut constet quantum et viribus meis, et ingenio desit, ut in posterum et ametis plusculum, si indigeo, et minus oneri sitis, si non sufficio. Est sane D. Cartesius quantum animadverto vir ingenii maximi, summaeque modestiae, quales vel ipse Momus amet, si adsit. Cogito, inquit, ergo sum ; imo ipsa cogitatio, aut mens sum ita : atqui cogitando, ideas rerum AT VII, 92 in me habeo, ac imprimis ideam entis perfectissimi et infiniti. Etiam : illius autem causa ego non sum, qui ejus realitatem objectivam non aequo, ergo aliquid Elzevier, p. 97 causa ejus est me perfectius, ac proinde aliquid praeter me est, aliquid me perfectius est ; aliquis qui non quovis modo ens est, sed simpliciter, et incircumscripte, totum esse in se pariter complexus, et velut causa anticipans, ut habet Dionys. de divin. nom., cap. 8.
Hic vero cogor paululum subsistere ne fatiger nimium : jam enim ingenium mihi aestuat instar fluctuantis Euripi : ajo, nego, probo, refello iterum, dissentire a viro nolo, assentiri non possum, quam enim, quaeso, causam idea requirit ? aut fare quid idea sit. Est ipsa res cogitata quatenus objective est in intellectu. Sed quid est esse objective in intellectu ? olim didici : est ipsum actum intellectus per modum objecti terminare : quod sane extrinseca denominatio est, et nihil rei. sicutSicut enim, videri, nihil aliud est quam actum visionis in me tendere ; ita cogitari, aut objective esse in intellectu, est mentis cogitationem in se sistere et terminare ; quod, re immota immutataque, quin et non existente fieri potest. quidQuid ergo causam ejus inquiro, quod actu non est, quod nuda denominatio, et nihil est.
Et tamen, inquit, magnum istud ingenium, quod haec idea realitatem objectivam hanc, vel illam contineat potius quam aliam, hoc profecto habere debet ab aliqua causà. Imo Elzevier, p. 98 a nulla : realitas enim objectiva pura denominatio est, actu non est. Causa autem realem influxum AT VII, 93 donat, et actualem : illam istud quod actu non est non recipit, ac proinde actualem causae effluxum non patitur, nedum requirit. Ergo ideas habeo, causam earum non habeo, tantum abest ut me majorem, et infinitam.
At si idearum causam non das, rationem saltem assigna cur haec idea hanc realitatem objectivam potius contineat quam illam. Opportune admodum ; non soleo enim cum amicis parce agere, sed quam largissime. Illud universim dico de ideis omnibus, quod D. Cartesius alias de triangulo : Etsi fortasse, inquit, talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, sive essentia, sive forma immutabilis et aeterna. Est nempe aeterna illa veritas, quae causam non postulat. Scapham, scapham esse, et nihil aliud ; Davum, Davum esse, non Oedipum. Si tamen mordicus rationem exigis, imperfectio est intellectus nostri, qui infinitus non est ; cum enim universum quod est simul et semel uno complexu non comprehendat, bonum omne dividit, et partitur ; atque ita quod totum parturire non potest sensim concipit, aut, ut etiam ajunt, inadaequate.
Elzevier, p. 99 Pergit porro, vir atqui, inquit, quamtumvis imperfectus sit iste essendi modus quo res est objective in intellectu per ideam, non tamen profecto plane nihil est, nec proinde a nihilo esse potest. AEquivocatio est, si enim, nihil, idem est quod ens non actu, omnino nihil est, quia non est actu, atque ita a nihilo est, id est non a AT VII, 94 causa aliqua : Si vero, nihil, fictum quid dicit, quod vulgo ens rationis indigetant, non est, nihil, sed reale aliquid quod distincte concipitur. Et tamen, quia solum concipitur, et actu non est ; concipi quidem, at causari minime potest.
Sed ulterius. quaerere libet, an ego ipse habens illam ideam esse possem, si tale ens nullum existeret, nempe a quo idea entis me perfectioris procedat, ut immediate ante dicit, nempe, inquit, a quo essem ? a me scilicet, vel a parentibus, vel ab aliis, etc. Atqui si a me essem, nec dubitarem, nec optarem, nec omnino quicquam mihi deesset, omnes enim perfectiones, quarum idea aliqua in me est, mihi dedissem, atque ita ipsemet Deus essem. Si vero ab alio sum, tandę ad illud deveniam quod a se est ; et ita de illo, idem quod de me, est argumentum. Illa demum ipsa illa via est quam et S. Thomas ingreditur, quam vocat viam a causalitate causae efficientis, eamque desumpsit ex philosopho ; nisi quod isti de causis idearum non sint solliciti. Et forte opus nõ erat ; quidni Elzevier, p. 100 enim stricte, rectaque incedam ? Cogito, ergo sum, imo ipsa mens et cogitatio sum : Illa autem mens et cogitatio aut a seipsa est, aut ab alio ; si hoc, istud porro a quo ? Si a se est, ergo Deus est ; Quod enim a se est, omnia sibi ipsi facile dederit.
AT VII, 95 Rogo virum, obsecroque ut avidum Lectorem, et forte minus intelligentem se non celet ; accipitur enim, a se, duplici modo : Primo positive, nempe a seipso ut a causa, atque ita quod a se esset, sibique ipsi daret esse suum, si praevio delectu sibi daret quod vellet, haud dubie sibi omnia daret, atque adeo Deus esset. Secundo, accipitur, a se, negative, ut sit idem quod, seipso, aut non ab alio : atque hoc modo, quantum memini, ab omnibus accipitur.
Nunc vero si aliquid a se est, id est non ab alio ; quomodo probem istud omnia complecti et esse infinitum ? Jam enim non audio si dicas, si a se est, sibi facile omnia dedisset ; nec enim a se est ut a causa, nec sibi praevium fuit, ut ante deligeret quod esset postmodum, scio me aliquando ita Suarem audivisse : omnis limitatio est a causa, ideo enim limitata, finitaque res est, vel quia causa majus, perfectiusque dare nihil potuit, aut quia non voluit : si ergo aliquid a se est, et non a causa, profecto illimitatum est et infinitum.
Elzevier, p. 101 Ego vero non omnino acquiesco ; Quid si enim limitatio sit ab intrinsecis principiis constituentibus, hoc est ab ipsa forma et essentia, quam tamen nondum infinitam esse probasti, quantumvis a se sit, hoc est non ab alio ? sane, calidum si supponas calidum esse, ex intrinsecis principiis constituentibus calidum erit, et non frigidum, licet imagineris a nullo esse istud ipsum quod est. Non dubito D. Cartesio rationes non deesse quibus substituat illud quod alii fortassis non satis clare praestiterunt.
Tandem mihi cum viro convenit ; Illud pro regula generali statuit : quicquid clare, distincteque cognosco, istud sane ens verum est. Imo quicquid cogito, verum AT VII, 96 est : jam enim a puero pene chymeris omnibus et cuivis enti rationis aqua et igne interdiximus ; nulla namque potentia a proprio objecto deviare potest ; voluntas si movetur, in bonum tendit, quin nec sensus ipsi errant ; visus enim videt id quod videt, auris audit id quod audit, et si aurichalcum vides, bene vides ; sed erras, cum judicio tuo aurum esse decernis id quod vides. Ita ut D. C. meritissime omnem errorem judicio, et voluntati expensum ferat.
Sed nunc ex regula ista infer quod volebas. Elzevier, p. 102 Atqui ens infinitum clare distincteque cognosco, ergo ens verum est et aliquid. interrogabitInterrogabit non nemo ; clarene distincteque cognoscis ens infinitum ? ; ergo sibi vult tritum istud et vulgo notum : infinitum, qua infinitum, est ignotum. Si enim ego, cum de Chiliagono cogito, figuram aliquam confuse mihi repraesentans, non chiliagonum ipsum distincte imaginor, aut cognosco, quia mille ejus latera non distincte intueor : sane rogabit ille, quomodo infinitum ut infinitum distincte et non confuse tantum cogitet, si infinitas ejus perfectiones, quibus constat, clare, et velut ad oculum videre non possit ?
Et forte istud est quod sanctus Thomas voluit, cum enim negasset hanc propositionem per se notam esse : Deus est, objicit sibi ex Damasceno : omnibus cognitio existendi Deum naturaliter inserta est ; ergo Deum esse est per se notum. Et respondet, cognoscere Deum esse in aliquo communi, sub quadam, inquit, confusione, in quantum scilicet Deus est hominis beatitudo, id naturaliter nobis insertum est : sed hoc, inquit, AT VII, 97 non est simpliciter cognoscere Deum esse ; sicut cognoscere venientem, non est cognoscere Petrum, quamvis Petrus sit veniens, etc. Quasi dicat Deum sub ratione communi, aut finis ultimi, aut etiam primi Elzevier, p. 103 entis et perfectissimi, aut denique sub ratione complectentis confuse et in genere omnia, cognosci : sed non sub praecisa ratione sui esse, ita enim infinitus est, et nobis ignotus. Scio D. C. facile sic interroganti responsurum esse. Credo tamen quod ex illis, quae exercitii ego causa solum allego, istud Boëtii recordabitur, quod quaedam sunt communes animi conceptiones, et per se notae apud sapientes tantum ; Adeo ut mirandum non sit si multum interrogent qui plus sapere desiderant ; sique his rebus diutius immorentur, quas ut primum totius negotii fundamentum inculcatas esse noverunt ; et tamen sine magna investigatione non intelligunt.
Itaque permittamus ; aliquis claram distinctamque ideam habeat entis summi, et perfectissimi ; quid inde promoves ulterius ? nempe istud infinitum ens existere, idque ita certo, ut in eodem ad minimum certitudinis gradu Dei existentia apud me esse debeat, in quo fuerunt hactenus mathematicae veritates : adeo ut non magis repugnet cogitare Deum (hoc est summe perfectum) cui desit existentia, (hoc est aliqua perfectio), quam cogitare montem cui desit vallis. Ibi totius rei cardo est, qui nunc cedit, victum se fateatur oportet : mihi, quia cum fortiori ago, libet paululum velitari, ut cum vincendus AT VII, 98 sim, Elzevier, p. 104 nonnihil tamen differam quod vitare non possum.
Ac in primis, etsi modo authoritate non agimus, sed ratione tantum ; tamen ne ex libidine maximo ingenio videar reluctari, ipsum potius S. Thomam audite ; objicit sibi ; intellecto quid significet hoc nomen Deus, statim habetur quod Deus est, significatur enim hoc nomine id quo majus significari non potest : majus autem est quod est in re et in intellectu, quam quod est in intellectu tantum : unde cum intellecto hoc nomine Deus statim sit in intellectu, sequitur etiam quod sit in re : quod argumentum in forma ita reddo. Deus est quo majus significari non potest, sed illud quo majus significari non potest includit existentiam, ergo Deus ipso nomine, vel conceptu suo includit existentiam, ac proinde sine existentia nec concipi, nec esse potest. nunc, amabo vos, nunquid ipsum hoc argumentum est D. Cartesii ? S. Thomas Deum ita definit ; quo majus significari non potest : D. C. vocat eum Ens summe perfectum, illo sane majus significari non potest. S. Thomas subsumit : id quo majus significari non potest, includit existentiam ; alioqui eo majus aliquid significari potest, nempe id quod etiam existentiam significatur includere. At nunquid D. C. idem subsumere videtur ? Elzevier, p. 105 Deus est ens summe perfectum, atqui ens summe perfectum existentiam includit, alioqui summe perfectum non esset. Infert S. Thomas, ergo cum intellecto hoc nomine Deus statim in ipso intellectu sit ; sequitur etiam quod sit in re : hoc est, eo ipso quod in ipso conceptu essentiali entis quo majus significari non potest involvatur existentia, sequitur illud ipsum ens esse. Idem Dominus Cartesius infert : atqui, inquit, ex eo AT VII, 99 quod non possum cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam ab eo esse inseparabilem, ac proinde illum revera existere. Nunc vero S. Thomas et sibi, et D. Cartesio respondeat. Dato, inquit, quod quilibet intelligat hoc nomine Deus significari hoc quod dicitur, scilicet illud quo majus cogitari non potest, non tamen propter hoc sequitur quod intelligat id quod significatur per nomen, esse in rerum natura, sed in apprehensione intellectus tantum. Nec potest argui quod sit in re, nisi daretur quod sit in re aliquid, quo majus cogitari non potest, quod non est datum a ponentibus Deum non esse. Ex quo ego quoque breviter respondeo ; etiamsi detur ens summe perfectum ipso nomine suo importare existentiam ; tamen non sequitur ipsammet illam existentiam in rerum natura actu quid esse, sed tantum cum conceptu entis summi conceptum existentiae inseparabiliter esse Elzevier, p. 106 conjunctum. Ex quo non inferas existentiam Dei actu quid esse, nisi supponas illud ens summum actu existere, tunc enim et omnes perfectiones, et hanc quoque realis existentiae actu includet.
Ignoscite viri clarissimi, lassus sum ; ludam paululũ. Complexum hoc, Leo existens utrumque includit, et quidem essentialiter, nempe leonem, et modum existentiae ; si enim alterutrum demas, idem hoc complexum non erit. Nunc autem, nunquid ab aeterno Deus hoc compositum clare, distincteque cognovit ? et nunquid idea hujus compositi, ut compositum, utramque ejus partem essentialiter involvit ? hoc est, nunquid existentia de essentia hujus AT VII, 100 compositi est, Leo existens. Et tamen distincta cognitio Dei, distincta, inquam, cognitio Dei ab aeterno non necessario urget alterutram partem hujus compositi esse, nisi supponas ipsum compositum esse : tunc enim essentiales suas perfectiones omnes, ac proinde etiam actualem existentiam involvet. Ita quoque, etiamsi distincte cognoscam ens summum ; et licet ens summe perfectum in conceptu suo essentiali existentiam includat, non tamen sequitur existentiam modo actu quid esse, nisi supponas ens illud summum esse, tunc enim ut omnes sui perfectiones, ita etiam hanc existentiam actu includet. Elzevier, p. 107 Atque ita ens illud summe perfectum existere aliunde probandum erit.
De essentia animae, ejusque distinctione a corpore pauca dicam. Fateor enim magnum istud ingenium jam ita me defatigavit ut ulterius pene nihil possim. distinctionem animae a corpore si sit, videtur probare ex eo quod distincte, et seorsim concipi possint. Ubi virum doctissimum cum Scoto committo : dicit ipse ad hoc quod unum ab alio distincte, et seorsim concipiatur, sufficere distinctionem quam vocat formalem, et objectivam, quam mediam ponit inter realem, et rationis, atque ita distinguit justitiam divinam, et ejus misericordiam : habent enim, inquit, ante omnem operationem intellectus rationes formales diversas, ita ut jam tunc una non sit alia : et tamen non sequitur ; seorsim justitia a misericordia concipi potest, ergo et seorsim existere. Sed omnino video me epistolae modum excessisse. Haec sunt quae de proposita re dicenda habui. Vos vero, Clarissimi viri, dispicite quid melius esse judicetis. Si a me AT VII, 101 statis, facile Dominum de Cartes amicitia obruemus, ne in posterum male me sit habiturus si paululum ei contradixerim. Si ab illo estis, manus do, victus sum, idque libentius, ne iterum vincar. Valete.
Responsio Authoris ad
primas Objectiones
VIRI CLARISSIMI,
Fortem sane adversarium mihi concitastis, cujusque ingenium, et doctrina multum mihi negotii facessere potuissent, nisi pius, et perhumanus Theologus Dei causae, ejusque etiam qualicunque patrono favere maluisset, quam illam serio impugnare. Sed quamvis ista in eo praevaricatio perhonesta sit, non tamen aeque in me collusio esset laudanda : Ideóque hic malo ejus in me juvando artificium exponere, quam velut adversario respondere.
Imprimis praecipuam meam rationem ad existentiam Dei probandam paucis complexus est, ut tanto melius lectorum memoriae inhaereret, iisque breviter concessis quae satis clare demonstrata esse judicavit, atque ita authoritate sua firmatis, in illud unum inquisivit a quo difficultas praecipua dependet, nempe AT VII, 102 quidnam hic per nomen ideae intelligendum sit, et quam causam ista idea requirat. Scripsi autem, ideam esse ipsam rem cogitatam, quatenus est objective in intellectu, quae verba plane aliter quam a me dicantur, fingit a se intelligi, Elzevier, p. 109 ut occasionem det illa clarius explicandi. Esse, inquit, objective in intellectu est ipsum actum intellectus per modum objecti terminare, quod tantum extrinseca denominatio est, et nihil rei, etc. Ubi advertendum illum respicere ad rem ipsam tanquam extra intellectum positam, ratione cujus est sane extrinseca denominatio quod sit objective in intellectu ; me autem loqui de idea quae nunquam est extra intellectum, et ratione cujus esse objective non aliud significat quam esse in intellectu eo modo quo objecta in illo esse solent. Ita, exempli gratia, si quis quaerat quid Soli accidat ex eo quod sit objective in meo intellectu, optime respondetur nihil ei accidere nisi extrinsecam denominationem, quod nempe operationem intellectus per modum objecti terminet : si autem de idea Solis quaeratur quid sit, et respondeatur illam esse rem cogitatam, quatenus est objective in intellectu, nemo intelliget illam esse ipsum solem, quatenus in eo extrinseca ista denominatio est : neque ibi, objective esse in intellectu, significabit ejus operationem per modum objecti terminare, sed in intellectu eo modo esse quo solent ejus objecta, adeo ut idea solis sit sol ipse in intellectu existens, non quidem formaliter, ut in coelo, sed objective, hoc est eo modo AT VII, 103 quo objecta in intellectu esse solent, qui sane Elzevier, p. 110 essendi modus longe imperfectior est quam ille quo res extra intellectum existunt ; sed non idcirco plane nihil est, ut jam ante scripsi. Cumque doctissimus Theologus dicit esse aequivocationem in illis verbis, videtur me ejus quam mox notavi, monere voluisse, ne forte illam ignorarem. Ait enim primo rem ita existentem in intellectu per ideam non esse ens actu, hoc est non esse quid extra intellectum positum, quod verum est ; deinde ait etiam eandem non esse fictum quid, sive ens rationis, sed reale aliquid, quod distincte concipitur : quibus verbis omne id quod assumpsi admittit : sed addit tamen, quia solum concipitur, et non actu est, (hoc est, quia tantum idea est, et non res extra intellectum posita) concipi quidem, at causari minime posse, hoc est causa non indigere ut extra intellectum existat, quod fateor : sed sane indiget causa ut concipiatur, et de hac sola quaestio est. Ita si quis habeat in intellectu ideam alicujus machinae summo artificio excogitatae, merito profecto quaeri potest quaenam ejus ideae sit causa ; neque satisfaciet si quis dicat illam extra intellectum nihil esse, nec proinde posse causari, sed tantum concipi, nihil enim aliud hic quaeritur quam quae sit causa quare concipiatur ; neque etiam satisfaciet qui dicet intellectum ipsum esse Elzevier, p. 111 ejus causam, nempe ut suae operationis, de hac enim re non dubitatur, sed tantum de causa artificii objectivi quod in ea est. Nam quod haec idea AT VII, 104 machinae tale artificium objectivum contineat potius quam aliud, hoc profectohabere debet ab aliqua causa ; estque idem respectu hujus artificium objectivum, quod respectu ideae Dei realitas objectiva. Et quidem hujus artificii causa varia potest assignari, vel enim est realis aliqua talis machina prius visa, ad cujus similitudinem idea ista formata est, vel magna Mechanicae scientia quae est in illo intellectu, vel forte magna ingenii subtilitas, cujus ope etiam sine praevia scientia potuit illam invenire. Notandumque omne artificium quod in idea illa est tantum objective, necessario esse debere in ejus causa, qualiscunque tandem illa sit, vel formaliter, vel eminenter. Et idem etiam de realitate objectiva quae est in idea Dei, esse putandum. In quonam vero haec ita erit nisi in Deo realiter existente ? Sed vidit optime haec omnia vir perspicax, ideoque fatetur peti posse cur haec idea hanc realitatem objectivam potius contineat quam illam, eique quaestioni respondit primo de ideis omnibus idem esse quod scripsi de idea trianguli, nempe etsi forte triangulum nullibi gentium existat, esse tamen ejus determinatam Elzevier, p. 112 quandam naturam, sive essentiam, sive formam immutabilem et aeternam. Atque illam ait causam non postulare. Quod tamen non satisfacere satis vidit, etsi enim natura trianguli sit immutabilis et aeterna, non tamen ideo minus quaerere licet cur ejus idea sit in nobis ? Ideoque subjunxit, si tamen mordicus rationem exigerem, esse imperfectionem intellectus nostri, etc. qua responsione non aliud videtur significare voluisse, quàm nihil verisimile hac de re posse responderi ab iis qui a me voluerint dissentire. AT VII, 105 Neque enim profecto magis probabile est causam cur idea Dei sit in nobis esse imperfectionem intellectus nostri, quam imperitiam artis mechanicae esse causam cur machinam aliquam valde artificiosam potius quam aliam imperfectiorem imaginemur ; nam plane ex adverso, si quis habeat ideam machinae in qua omne excogitabile artificium contineatur, inde optime infertur ideam istam ab aliqua causa profluxisse, in qua omne excogitabile artificium reipsa existebat, etiamsi in ea sit tantum objective ; eademque ratione, cum habeamus in nobis ideam Dei, in qua omnis perfectio cogitabilis continetur, evidentissime inde concludi potest istam ideam ab aliqua causa pendere, in qua omnis illa perfectio etiam sit, nempe in Deo revera Elzevier, p. 113 existente. Neque sane in uno major difficultas quam in altero appareret, si quemadmodum omnes non sunt periti mechanici, nec idcirco ideas machinarum valde artificiosarum habere possunt, ita etiam non haberent omnes eandem facultatem ideam Dei concipiendi ; sed quia illa omnium mentibus eodem modo est indita, nec advertimus unquam nobis aliunde quam a nobismet ipsis advenire, ad naturam nostri intellectus pertinere supponimus. Et quidem non male, sed aliud quid omittimus quod praecipue est considerandum, et a quo tota vis, et lux hujus argumenti dependet, nempe quod haec facultas ideam Dei in se habendi non posset esse in nostro intellectu, si hic intellectus tantum esset ens finitum, AT VII, 106 ut revera est, nullamque haberet sui causam quae esset Deus. Ideoque ulterius inquisivi, an ego possem existere si Deus non existeret, non tam ut diversam a praecedenti rationem afferrem, quam ut eandem ipsam absolutius explicarem.
Hic vero vir nimis officiosus in locum invidiosum me adducit, confert enim meum argumentum cum alio quodam ex S. Thoma, et Aristotele desumptum, ut ita veluti rationem exigat, cur cum eandem quam illi viam essem ingressus, non tamen in Elzevier, p. 114 omnibus eandem sim secutus ; sed permittat quaeso de aliis me tacere, atque eorum tantum quae ipse scripsi reddere rationem. Primo itaque non desumpsi meum argumentum ex eo quod viderem in sensibilibus esse ordinem, sive successionem quandam causarum efficientium ; tum quia Deum existere multo evidentius esse putavi quam ullas res sensibiles ; tam maximetum etiam quia per istam causarum successionem non videbar alio posse devenire, quam ad imperfectionem mei intellectus agnoscendam, quod nempe non possim comprehendere quomodo infinitae tales causae sibi mutuo ab aeterno ita successerint, ut nulla fuerit prima. Nam certe ex eo quod istud non possim comprehendere non sequitur aliquam primam esse debere, ut neque ex eo quod non possim etiam comprehendere infinitas divisiones in quantitate finita sequitur aliquam dari ultimam, ita ut ulterius dividi non possit, sed tantum sequitur AT VII, 107 intellectum meum, qui est finitus, non capere infinitum. Itaque malui uti pro fundamento meae rationis existentia meiipsius, quae a nulla causarum serie dependet, mihique tam nota est ut nihil notius esse possit : et de me non tam quaesivi a qua causa olim essem productus, quam a qua tempore praesenti conserver, ut ita me ab omni causarum Elzevier, p. 115 successione liberarem. Deinde non quaesivi quae sit causa mei, quatenus consto mente et corpore, sed praecise tantum quatenus sum res cogitans ; quod puto non parum ad rem pertinere ; nam sic potui longe melius a praejudiciis me liberare, ad naturae lumen attendere, interrogare meipsum, ac pro certo affirmare nihil in me, cujus nullo modo sim conscius, esse posse ; quod plane aliud est quam si ex eo quod videam me a patre genitum esse, patrem etiam ab avo esse considerarem ; et quia, in parentum parentes inquirendo non possem progredi in infinitum, ideo ad finem quaerendi faciendum statuerem aliquam esse causam primam. Praeterea non tantum quaesivi quae sit causa mei, quatenus sum res cogitans, sed maxime etiam et praecipue quatenus inter caeteras cogitationes ideam entis summe perfecti in me esse animadverto ; ex hoc enim uno tota vis demonstrationis meae dependet ; Primo, quia in illa idea continetur quid sit Deus, saltem quantum a me potest intelligi ; et, juxta leges verae Logicae, de nulla unquam re quaeri debet an sit, nisi AT VII, 108 prius quid sit intelligatur ; Secundo, quia illa ipsa est quae mihi dat occasionem examinandi an sim a me, vel ab alio, et defectus meos agnoscendi ; ac postremo, illa est quae docet non modo aliquam esse mei causam, Elzevier, p. 116 sed praeterea etiam in causa illa contineri omnes perfectiones, ac proinde illam Deum esse. Denique non dixi impossibile esse ut aliquid sit causa efficiens sui ipsius ; etsi enim aperte id verum sit, quando restringitur efficientis significatio ad illas causas quae sunt effectibus tempore priores, vel quae ab ipsis sunt diversae, non tamen videtur in hac quaestione ita esse restringenda ; tum quia nugatoria quaestio esset ; quis enim nescit idem nec seipso prius, nec a seipso diversum esse posse ? tum etiam quia lumen naturale non dictat ad rationem efficientis requiri ut tempore prior sit suo effectu ; nam contra, non proprie habet rationem causae, nisi quamndiu producit effectum, nec proinde illo est prior : dictat autem profecto lumen naturae nullam rem existere, de qua non liceat petere cur existat, sive in ejus causam efficientem inquirere ; aut si non habet, cur illa non indigeat, postulare ; adeo ut, si putarem nullam rem idem quodammodo esse posse erga seipsam quod est causa efficiens erga effectum, tantum abest ut inde concluderem aliquam esse causam primam ; quin e contra ejus AT VII, 109 ipsius quae vocaretur prima, causam rursus inquirerem, et ita nunquam ad ullam omnium primam devenirem. Sed plane admitto aliquid esse posse, in quo sit tanta, et tam inexhausta Elzevier, p. 117 potentia, ut nullius unquam ope eguerit ut existeret, neque etiam nunc egeat ut conservetur ; atque adeo sit quodammodo sui causa, Deumque talem esse intelligo. Nam quemadmodum etiamsi fuissem ab aeterno, ac proinde nihil me prius extitisset, nihilominus quia considero temporis partes a se mutuo sejungi posse, atque ita ex eo quod jam sim non sequi me mox futurum, nisi aliqua causa me quasi rursus efficiat singulis momentis, non dubitarem illam causam, quae me conservat, efficientem appellare : ita etiamsi Deus nunquam non fuerit, quia tamen ille ipse est qui se revera conservat, videtur non nimis improprie dici posse sui causa. Ubi tamen est notandum non intelligi conservationem quae fiat per positivum ullum causae efficientis infleuxum, sed tantum quod Dei essentia sit talis, ut non possit non semper existere.
Ex quibus facile respondebo ad distinctionem verbi, a se, quam doctissimus theologus monuit esse explicandam ; Etsi enim ii qui non nisi ad propriam, et strictam efficientis significationem attendentes cogitant impossibile esse, ut aliquid sit causa efficiens sui ipsius, nullumque hic aliud causae genus efficienti analogum locum habere animadvertunt, non soleant aliud AT VII, 110 intelligere cum dicunt aliquid a se esse, Elzevier, p. 118 quam quod nullam habeat causam ; si tamen iidem ipsi ad rem potius quam ad verba velint attendere, facile advertent negativam verbi a se acceptionem a sola intellectus humani imperfectione procedere, nullumque in rebus habere fundamentum : quandam vero aliam esse positivam, quae a rerum veritate petita est, et de qua sola meum argumentum processit. Nam si, exempli gratia, quis putet corpus aliquod a se esse ; forte non aliud intelligit quam nullam causam habere : neque hoc ob positivam ullam rationem affirmat, sed negative tantum, quia nullam ejus causam agnoscit : Atqui hoc imperfectio quaedam in eo est, ut facile experietur postea, si consideret partes temporis unas ab aliis non pendere, nec proinde ex eo quod illud corpus supponatur ad hoc usque tempus a se fuisse, id est sine causa, hoc sufficere ut etiam in posterum sit futurum, nisi aliqua potentia in eo sit ipsum continuo veluti reproducens ; tunc enim videns talem potentiam in idea corporis nullam reperiri, statim inde colliget istud a se non esse ; sumetque hoc verbum a se positive. Simili modo, cum dicimus Deum a se esse, possumus quidem etiam intelligere istud negative, ita scilicet ut tantum sensus sit nullam esse ejus causam ; sed si prius de causa cur sit, sive cur esse perseveret, Elzevier, p. 119 inquisivimus, attendentesque ad immensam, et incomprehensibilem potentiam quae in ejus idea continetur, tam exuperantem illam agnovimus ut plane sit causa cur ille esse perseveret, nec alia praeter ipsam esse possit, dicimus Deum a se esse, non amplius negative, sed quam maxime positive. Quamvis enim dicere non opus sit AT VII, 111 illum esse causam efficientem sui ipsius, ne forte de verbis disputetur, quia tamen hoc quod a se sit, sive quod nullam a se diversam habeat causam, non a nihilo, sed a reali ejus potentiae immensitate esse percipimus, nobis omnino licet cogitare illum quodammodo idem praestare respectu sui ipsius quod causa efficiens respectu sui effectus, ac proinde esse a seipso positive ; licetque etiam unicuique seipsum interrogare an eodem sensu sit a se ; cumque nullam in se invenit potentiam quae sufficiat ad ipsum vel per momentum temporis conservandum, merito concludit se esse ab alio ; et quidem ab alio qui sit a se, quia cum de tempore praesenti, non de praeterito, vel futuro quaestio sit, non potest hic procedi in infinitum ; quinimo etiam hic addam, quod tamen ante non scripsi, nequidem ad secundam ullam causam deveniri, sed omnino illam, in qua tantum potentiae est ut rem extra se positam conservet, tanto magis seipsam sua Elzevier, p. 120 propria potentia conservare, atque adeo a se esse.
Cum autem dicitur omnem limitationem esse a causa, rem quidem veram puto intelligi, sed verbis minus propriis exprimi, difficultatemque non solvi, nam proprie loquendo limitatio est tantum negatio ulterioris perfectionis, quae negatio non est a causa, sed ipsa res limitata. Etsi autem verum sit rem omnem limitatam esse a causa, per se tamen non patet, sed aliunde est probandum ; ut enim optime respondet subtilis Theologus, putari potest rem unamquamque hoc vel AT VII, 112 illo modo esse limitatam, quia hoc attinet ad ejus naturam, ut est de natura trianguli quod non pluribus lineis constet quam tribus. Per se autem notum mihi videtur omne id quod est, vel esse a causa, vel a se tanquam a causa ; nam cum non modo existentiam, sed etiam existentiae negationem intelligamus, nihil possumus fingere ita esse a se, ut nulla danda sit ratio cur potius existat quam non existat, hoc est ut illud a se non debeamus interpretari tanquam a causa, propter exuperantiam potestatis, quam in uno Deo esse posse facillime demonstratur.
Quod deinde mihi concedit, etiamsi sane dubitationem non admittat, tam parum tamen vulgo consideratur, et tanti est Elzevier, p. 121 momenti ad omnem philosophiam e tenebris eruendam, ut dum illud authoritate sua confirmat, me in instituto meo multum juvet.
Prudenter vero hic quaerit an clare, et distincte cognoscam infinitum, etsi enim objectionem istam praevenire conatus sim, tam sponte tamen unicuique obvia est, ut operaepretium sit ad illam fusius respondere. Itaque imprimis hic dicam infinitum qua infinitum est, nullo quidem modo comprehendi, sed nihilominus tamen intelligi, quatenus scilicet clare, et distincte intelligere aliquam rem talem esse, ut nulli plane in ea limites possint reperiri, est clare intelligere illam esse infinitam. AT VII, 113 Et quidem hic distinguo inter indefinitum, et infinitum, illudque tantum proprie infinitum appello, in quo nulla ex parte limites inveniuntur ; quo sensu solus Deus est infinitus ; illa autem in quibus sub aliqua tantum ratione finem non agnosco, ut extensio spatii imaginarii, multitudo numerorum, divisibilitas partium quantitatis, et similia, indefinita quidem appello, non autem infinita, quia non omni ex parte fine carent. Praeterea distinguo inter rationem formalem infiniti, sive infinitatem, et rem quae est infinita ; nam quantum ad infinitatem, etiamsi illam intelligamus esse quam maxime Elzevier, p. 122 positivam, non tamen nisi negativo quodam modo intelligimus, ex hoc scilicet quod in re nullam limitationem advertamus ; ipsam vero rem quae est infinita positive quidem intelligimus, sed non adaequate, hoc est non totum id quod in ea intelligibile est comprehendimus, sed quemadmodum in mare oculos convertentes, etsi non totum visu attingamus, nec immensam ejus vastitatem metiamur, dicimur tamen illud videre : et quidem si eminus respiciamus, ut quasi totum simul oculis complectamur, non videmus nisi confuse, ut etiam confuse imaginamur chiliogonum, cum omnia simul ejus latera complectimur ; sed si cominus in aliquam maris partem obtutum defigamus, talis visio esse potest valde clara et distincta ; ut etiam imaginatio chiliogoni, si tantum ad unum aut alterum ejus latus se extendat. Simili ratione, Deum ab humana mente capi non posse cum AT VII, 114 omnibus Theologis concedo ; et nequidem etiam distincte posse cognosci ab iis qui totum simul conantur animo complecti, et tanquam e longinquo respiciunt ; quo sensu dixit S. Thomas loco citato Dei cognitionem sub quadam tantum confusione nobis inesse : Qui autem ad singulas ejus perfectiones attendere, illasque non tam capere, quam ab ipsis capi, et intellectus sui vires Elzevier, p. 123 omnes in iis contemplandis occupare conantur, illi profecto multo ampliorem facilioremque materiam clarae, et distinctae cognitionis in eo inveniunt, quam in ullis rebus creatis. Neque hoc ibi negavit S. Thomas, ut manifestum est ex eo quod articulo sequenti Deum existere demonstrabile esse affirmet. Ego autem ubicunque dixi Deum clare et distincte posse cognosci, non nisi de hac finita, et ad modulum ingenii nostri accommodata cognitione intellexi. Neque etiam ad veritatem eorum quae asserui, aliter intelligere opus fuit, ut facile apparebit si advertatur duobus tantum in locis me hoc dixisse : nempe ubi quaestio erat utrum in idea, quam formamus de Deo, aliquid reale, vel sola rei negatio contineatur, ut forte in idea frigoris nihil aliud est quam negatio caloris ; qua de re nullum dubium esse potest ; et ubi asserui existentiam ad rationem Entis summe perfecti non minus pertinere, quam tria latera ad rationem AT VII, 115 trianguli, quod etiam potest absque adaequata Dei cognitione intelligi.
Confert hic rursus unum ex meis argumentis cum alio ex S. Thoma, ut me veluti cogat ostendere quae major vis in uno quam in altero reperiatur : atque hoc videor sine magna invidia facere posse, quia nec S. Thomas argumento illo usus est tanquam suo, Elzevier, p. 124 nec idem concludit quod meum, nec denique ulla hic in re ab Angelico doctore dissentio. Quaeritur enim ab ipso, an Deum esse sit per se notum secundum nos, hoc est an unicuique sit obvium ; quod negat, et merito : Argumentum autem quod sibi objicit ita potest proponi. Intellecto quid significet hoc nomen Deus, intelligitur id quo majus significari non potest ; sed est majus esse in re, et in intellectu, quam esse in intellectu tantum : ergo intellecto quid significet hoc nomen Deus, intelligitur Deum esse in re, et intellectu. Ubi est manifestum vitium in forma, concludi enim tantum debuisset, ergo intellecto quid significet hoc nomen Deus, intelligitur significari Deum esse in re, et in intellectu, atqui quod verbo significatur, non ideo apparet esse verum. Meum autem argumentum fuit tale. Quod clare et distincte intelligimus pertinere ad alicujus rei veram et immutabilem naturam, sive essentiam, sive formam, id potest de ea re cum veritate affirmari ; AT VII, 116 sed postquam satis accurate investigavimus quid sit Deus, clare et distincte intelligimus ad ejus veram et immutabilem naturam pertinere ut existat ; ergo tunc cum veritate possumus de Deo affirmare, quod existat. Ubi saltem conclusio recte procedit. Sed neque etiam major potest negari, quia jam Elzevier, p. 125 ante concessum est illud omne quod clare, et distincte intelligimus, esse verum ; sola minor restat, in qua fateor esse difficultatem non parvam : Primò quia sumus tam assueti in reliquis omnibus existentiam ab essentia distinguere, ut non satis advertamus quo pacto ad essentiam Dei, potius quam aliarum rerum pertineat ; ac deinde quia non distinguentes ea quae ad veram, et immutabilem alicujus rei essentiam pertinent, ab iis quae non nisi per figmentum intellectus illi tribuuntur, etiamsi satis advertamus existentiam ad Dei essentiam pertinere, non tamen inde concludimus Deum existere, quia nescimus an ejus essentia sit immutabilis, et vera, an tantum a nobis efficta. Sed, ut prima hujus difficultatis pars tollatur, est distinguendum inter existentiam possibilem, et necessariam, notandumque in eorum quidem omnium quae clare et distincte intelliguntur conceptu, sive idea, existentiam possibilem contineri, sed nullibi necessariam nisi in sola idea Dei. Qui enim ad hanc diversitatem quae est inter ideam Dei, et reliquas omnes diligenter attendent, non dubito quin sint percepturi, AT VII, 117 etiamsi caeteras quidem res nunquam intelligamus nisi tanquam existentes, non tamen inde sequi illas existere, sed tantummodo posse existere ; Elzevier, p. 126 quia non intelligimus necesse esse ut actualis existentia cum aliis ipsarum proprietatibus conjuncta sit ; Ex hoc autem quod intelligamus existentiam actualem necessario, et semper cum reliquis Dei attributis esse conjunctam, sequi omnino Deum existere. Deinde ut altera pars difficultatis tollatur, advertendum est illas ideas quae non continent veras et immutabiles naturas, sed tantum fictitias, et ab intellectu compositas, ab eodem intellectu non per abstractionem tantum, sed per claram et distinctam operationem dividi posse, adeo ut illa quae intellectus sic dividere non potest, procul dubio ab ipso non fuerint composita. Ut, exempli causa, cum cogito equum alatum, vel leonem actu existentem, vel triangulum quadrato inscriptum, facile intelligo me etiam ex adverso posse cogitare equum non alatum, leonem non existentem, triangulum sine quadrato, et talia ; nec proinde illa veras et immutabiles naturas habere. Si vero cogito triangulum, vel quadratum, (de leone aut equo hic non loquor, quia eorum naturae nobis non sunt plane perspicuae) tunc certe quaecunque in idea trianguli contineri deprehendam, ut quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis, etc. de triangulo cum veritate affirmabo, et de quadrato quaecunque in idea Elzevier, p. 127 quadrati reperiam ; etsi enim possim intelligere triangulum abstrahendo ab eo quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis, non possum tamen de eo id negare per AT VII, 118 claram, et distinctam operationem, hoc est recte intelligendo hoc quod dico. Praeterea, si considerem triangulum quadrato inscriptum, non ut ea quae pertinent ad solum triangulum quadrato tribuam, vel triangulo ea quae pertinent ad quadratum, sed ut ea tantum examinem quae ex utriusque conjunctione exurgunt, non minus vera et immutabilis erit ejus natura, quam solius quadrati, vel trianguli ; atque ideo affirmare licebit quadratum non esse minus duplo trianguli illi inscripti, et similia, quae ad compositae hujus figurae naturam pertinent. Si vero considerem in idea corporis summe perfecti contineri existentiam, quia nempe major perfectio est esse in re, et in intellectu, quam tantum esse in intellectu, non inde possum concludere corpus illud summe perfectum existere, sed tantummodo posse existere ; satis enim animadverto ideam istam ab ipsomet meo intellectu omnes corporeas perfectiones simul jungente fuisse conflatam ; existentiamque ex aliis corporeis perfectionibus non exurgere, quia de illis aeque potest negari, atque affirmari : Quinimo ex eo quod, ideam corporis Elzevier, p. 128 examinando nullam in eo vim esse percipio per quam seipsum producat, sive conservet, recte concludo existentiam necessariam, de qua sola hic est quaestio, non magis ad naturam corporis, quantumvis summe perfecti, pertinere, quam ad naturam montis pertinet ut vallem non habeat ; vel ad naturam trianguli ut angulos habeat majores duobus rectis. Nunc autem si quaeramus non de corpore, sed de re, qualiscunque tandem illa sit, quae habeat omnes eas AT VII, 119 perfectiones quae simul esse possunt, an existentia inter illas sit numeranda. Prima quidem fronte dubitabimus ; quia cum mens nostra quae finita est non soleat illas nisi separatas considerare, non statim fortasse advertet quam necessario inter se conjunctae sint. Atqui, si attente examinemus an enti summe potenti competat existentia, et qualis, poterimus clare et distincte percipere primo illi saltem competere possibilem existentiam, quemadmodum reliquis omnibus aliis rebus, quarum distincta idea in nobis est, etiam iis quae per figmentum intellectus componuntur. Deinde quia cogitare non possumus ejus existentiam esse possibilem, quin simul etiam ad immensam ejus potentiam attendentes agnoscamus illud propria sua vi posse existere, hinc concludemus ipsum revera existere, Elzevier, p. 129 atque ab aeterno extitisse ; est enim lumine naturali notissimum id quod propria sua vi potest existere, semper existere : Atque ita intelligemus existentiam necessariam in idea entis summe potentis contineri, non per figmentum intellectus, sed quia pertinet ad veram et immutabilem naturam talis entis, ut existat : nec non etiam facile percipiemus illud ens summe potens non posse non habere in se omnes alias perfectiones quae in idea Dei continentur, adeo ut illae absque ullo figmento intellectus, et ex natura sua simul junctae sint, atque in Deo existant. Quae sane omnia manifesta sunt diligenter attendenti ; AT VII, 120 nec differunt ab iis quae jam ante scripseram, nisi tantum in modo explicationis, quem de industria mutavi, ut ingeniorum diversitati servirem. Neque hic diffitebor hoc argumentum tale esse, ut qui non omnium quae ad ejus probationem faciunt recordabuntur, facile illud pro sophismate sint habituri, et ideo me initio nonnihil dubitasse an illo uti deberem, ne forte iis qui ipsum non caperent occasionem darem de reliquis etiam diffidendi. Sed quia duae tantum sunt viae per quas possit probari Deum esse, una nempe per effectus, et altera per ipsam ejus essentiam, sive naturam, prioremque in meditatione tertia pro viribus explanavi, Elzevier, p. 130 non credidi alteram esse postea praetermittendam.
Quantum attinet ad distinctionem formalem quam doctissimus Theologus affert ex Scoto, breviter dico illam non differre a modali, nec se extendere nisi ad entia incompleta, quae a completis accurate distinxi ; et sufficere quidem ut unum ab alio distincte, et seorsim concipiatur per abstractionem intellectus rem inadaequate concipientis, non autem ita distincte et seorsim, ut unumquodque tanquam ens per se, et ab omni alio diversum intelligamus, sed ad hoc omnino requiri distinctionem realem. Ita, exempli causa, inter motum, et figuram ejusdem corporis, distinctio est formalis, possumque optime motum intelligere absque figura, et figuram absque motu, et utrumque abstrahendo a corpore : sed non possum tamen complete intelligere motum absque re in qua sit motus, nec figuram etiam AT VII, 121 absque re in qua sit figura ; nec denique fingere motum esse in re, in qua figura esse non possit, vel figuram in re motus incapaci ; nec eodem modo justitiam absque justo, vel misericordiam absque misericorde intelligo ; nec fingere licet illum eundem qui est justus, non posse esse misericordem. Atqui complete intelligo quid sit corpus, putando tantum illud Elzevier, p. 131 esse extensum, figuratum, mobile, etc., deque illo negando ea omnia quae ad mentis naturam pertinent ; et vice versa intelligo mentem esse rem completam ; quae dubitat, quae intelligit, queae vult, etc., quamvis negem in ea quicquam esse ex iis quae in corporis idea continentur. Quod omnino fieri non posset, nisi inter mentem et corpus esset distinctio realis.
Haec sunt viri clarissimi quae ad amici vestri perofficias ingeniosissimasque animadversiones habui respondenda, quibus si nondum ipsi satisfeci, rogo ut eorum quae vel desiderantur vel errata sunt admoneat : quod si ab ipso per vos impetrem in magni beneficii partem ponam.
OBJECTIONES
SECUNDAE.
Cum authorem rerum omnium V. C. adversus novos gigantes asserendum, illiusque demonstrandam existentiam AT VII, 122 adeo foeliciter aggressus fueris ut deinceps probi sperare queant nullum esse futurum qui post tuarum meditationum attentam lectionem non fateatur esse numen aeternum, a quo singula pendeant, te monitum atque rogatum voluimus ut quibusdam locis inferius notatis tanta luce affulgeas nil ut supersit in opere tuo quod non clare, si fieri potest, demonstretur. Cum autem a pluribus annis tuum animum ita continuis meditationibus exercueris, ut quae reliquis dubia, perobscuraque videntur certissima tibi sint, eaque forte claro mentis intuitu, veluti prima, praecipuaque naturae lumina percipias, ea solum hic advertemus quibus operae pretium est te clarius, latiusque explicandis atque demonstrandis incumbere : quibus peractis vix est qui possit negare tuas rationes, quas ad majorem Dei gloriam, et omnium mortalium ingentem fructum inchoasti, vim habere demonstrationum.
Elzevier, p. 133 IMPRIMIS memineris te non actu quidem, et revera, sed tantum animi fictione corporum omnium phantasmata pro viribus rejecisse, ut te solam rem cogitantem esse concluderes, ne postea forte concludi posse credas te revera nil esse praeter mentem, aut cogitationem, vel rem cogitantem ; quod circa duas primas meditationes solum animadvertimus, in quibus clare ostendis saltem te esse qui cogitas certum esse : sed tantisper hic subsistamus ; hactenus agnoscis te esse rem cogitantem, sed quid sit res illa cogitans nescis : quid enim si fuerit corpus, quod variis motibus, et occursibus illud faciat quod vocamus cogitationem ? licet enim existimes te corpus omne repulisse, in eo decipi potuisti quod teipsum minime rejeceris qui sis corpus. Quomodo enim demonstras corpus non posse cogitare ? AT VII, 123 vel motus corporeos non esse ipsam cogitationem ? sed et totum tui corporis systema, quod rejecisse putas, vel aliquae partes illius, puta cerebri, possunt concurrere ad formandos illos motus quos appellamus cogitationes. Sum, inquis, res cogitans ; sed qui scis num sis motus corporeus, aut corpus motum ?
SECUNDO, ex idea summi entis, quam a te minime produci posse contendis, audes concludere necessitatem existentiae Elzevier, p. 134 summi entis, a quo solo possit esse illa idea, quae tuae menti obversatur. At vero in nobis ipsis sufficiens reperimus fundamentum, cui solum innixi praedictam ideam formare possumus, licet ens summum non existeret, aut illud existere nesciremus, et nequidem de eo existente cogitaremus ; nunquid enim video me cogitantem gradum aliquem habere perfectionis ? Igitur et aliquos praeter me habere similem gradum, unde fundamentum habeo cujuslibet numeri cogitandi, atque adeo gradum perfectionis alteri et alteri gradui superextruendum usque in infinitum ; quemadmodum etiam si unicus gradus lucis, aut caloris existeret, novos semper gradus in infinitum usque fingere, et addere possum. Cur simili ratione alicui gradui Entis, quem in me percipio, non possim addere quemlibet alium gradum, et ex omnibus addi possibilibus ideam entis perfecti formare ? Sed, inquis, effectus nullum gradum perfectionis seu realitatis potest habere, qui non praecesserit in causa ; verum (praeterquam quod videmus muscas, et alia animalia, vel etiam plantas produci a sole, pluvia, et terra, in quibus non est vita, quae nobilior est quolibet gradu mere corporeo, unde sit ut effectus aliquam realitatem habeat a causa, quae tamen non sit Elzevier, p. 135 in causa) illa AT VII, 124 idea nil est aliud quam ens rationis, quod mente tua cogitante non est nobilius. Praeterea nisi doctos inter nutritus esses, sed solus in deserto quopiam tota vita degisses, unde scis tibi illam ideam adfuturam ? quam ex praeconceptis animi meditationibus, libris, mutuis amicorum sermonibus etc. non a sola tua mente, aut a summo ente existente hausisti. Itaque clarius probandum est istam ideam tibi adesse non posse, si non existat summum ens ; quod ubi praesisteris, manus omnes damus. Quod autem illa idea veniat ab anticipatis notionibus, inde constare videtur, quod Canadenses, Hurones, et reliqui Sylvestres homines nullam prae se ferant hujuscemodi ideam ; quam etiam efformare possis ex praevia rerum corporalium inspectione, adeo ut nil idea tua praeter mundum hunc corporeum referat, qui perfectionem omnimodam a te cogitabilem complectatur ; ut nondum quidpiam concludas praeter Ens corporeum perfectissimum, nisi quidpiam aliud addas quod ad incorporeum seu spirituale nos evehat ; Vis addamus te angeli posse (quemadmodum et entis perfectissimi) formare ideam, sed illa idea non efficietur in te ab angelo, quo tamen es imperfectior. Sed nec ideam habes Dei, quemadmodum nec numeri infiniti, Elzevier, p. 136 aut infinitae lineae ; quam si possis habere, est tamen numerus ille impossibilis. Adde ideam illam unitatis, et simplicitatis unius perfectionis quae omnes alias complectatur, fieri tantummodo ab operatione intellectus ratiocinantis, eo modo quo fiunt unitates universales, quae non sunt in re, sed tantum in intellectu, ut constat ex unitate generica, trascendentali, etc.
TERTIO, cum nondum certus sis de illa Dei existentia, neque tamen te de ulla re certum esse, vel clare, et distincte AT VII, 125 aliquid te cognoscere posse dicas nisi prius certo et clare Deum noveris existere, sequitur te nondum clare et distincte scire quod sis res cogitans, cum ex te illa cognitio pendeat a clara Dei existentis cognitione, quam nondum probasti locis illis, ubi concludis te clare nosse quod sis. Adde Atheum clare, et distincte cognoscere trianguli tres angulos aequales esse duobus rectis ; quamvis tantum absit ut supponat existentiam Dei, quam plane negat, ex eo quod si existeret, inquit, esset summum ens, summumque bonum, hoc est infinitum ; at infinitum in omni genere perfectionis excludit quodlibet aliud, nempe quodlibet ens, et bonum, imo et quodlibet non ens, et malum, cum tamen plura, entia, bona, non entia, et mala, sint ; cui objectioni te satisfacere Elzevier, p. 137 debere judicamus, ne quid impiis supersit quod obtendant.
QUARTO, Deum negas posse mentiri, aut decipere, cum tamen non desint Scholastici qui illud affirment, ut Gabriel, Ariminensis, et alii, qui putant Deum absoluta potestate mentiri, hoc est contra suam mentem, et contra id quod decrevit, aliquid hominibus significare, ut cum absque conditione dixit Ninivitis per Prophetam, adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur : et cum alia multa dixit quae tamen minime contigerunt, quod verba illa menti suae, aut decreto suo respondere noluerit. Quod si Pharaonem induravit, et obcaecavit, in Prophetas mendacii AT VII, 126 spiritum immisit, unde habes nos ab eo decipi non posse ? Nunquid Deus se potest erga homines gerere, ut medicus circa aegros, et pater circa filiolos, quos uterque tam saepe decipiunt, idque sapienter, et cum utilitate ? siSi enim Deus puram nobis ostenderet veritatem, quis eam oculus, quae mentis acies sustinere valeat ?
Quanquam non est necessarium Deum fingere deceptorem, ut in iis quae te clare, et distincte nosse putas decipiaris, cum deceptionis istius causa in te possit esse, licet de ea nequidem cogites ; quid enim si tua natura sit ejuscemodi ut semper decipiatur, Elzevier, p. 138 vel saltem saepe saepius ? sed unde habes quod in iis quae clare et distincte putas te cognoscere, certum sit te neque decipi, neque posse decipi ? quoties enim quempiam experti sumus deceptum fuisse in iis quae sole clarius se scire credebat ? hoc igitur principium clarae, et distinctae cognitionis ita clare, et distincte debet explicari, ut nullus probae mentis possit unquam decipi in iis quae se clare, et distincte scire crediderit, alioqui nullum adhuc certitudinis gradum penes homines, seu apud te possibilem cernimus.
QUINTO, si nunquam aberrat voluntas, aut peccat cum sequitur claram, et distinctam mentis suae cognitionem, seque periculo exponat si conceptum intellectus sectetur minime clarum, et distinctum, vide quid inde sequatur, nempe Turcam, aut alium quemlibet non solum non peccare quod non amplectatur religionem Christianam, sed etiam peccare si amplectatur, quippe cujus veritatem neque clare, neque distincte cognoscat. Imo si haec tua regula vera sit, nil fere licebit amplecti voluntati, cum nil fere cognoscamus ea claritate, et distinctione quam requiris ad certitudinem nulli dubio obnoxiam. Vide igitur ut cum AT VII, 127 veritati cupias patrocinari, nimium probes, et evertas, non aedifices.
Elzevier, p. 139 SEXTO, ubi respondes Theologo, videris aberrare in conclusione, quam ita proponis ; quod clare, et distincte intelligimus pertinere ad alicujus rei veram, et immutabilem naturam etc. Id de ea re cum veritate affirmari potest, sed (postquam satis accurate investigavimus quid sit Deus) clare et distincte intelligimus ad ejus naturam pertinere ut existat ; oporteret concludere, ergo (postquam satis accurate investigavimus quid sit Deus) cum veritate possumus affirmare ad naturam Dei pertinere ut existat. Unde non sequitur Deum revera existere, sed tantum existere debere, si illius natura sit possibilis, seu non repugnet ; hoc est, non potest concipi Dei natura, seu essentia absque existentia, adeo ut, si sit, revera existat ; quod ad illud argumentum revocatur, quod alii hisce verbis afferunt ; si non implicet Deum esse, certum est illum existere, at non implicat illum existere : sed de minori laboratur, quae est, sed non implicat, de qua veritate adversarii vel se dubitare ajunt, vel illam negant. Praeterea, clausula illa tuae rationis (ubi satis clare et distincte investigavimus quid sit Deus) supponitur tanquam vera, quod nondum omnes credunt, cum et ipse fatearis te solum inadaequate ens infinitum attingere ; Idémque plane dicendum de quolibet Elzevier, p. 140 illius attributo, cum enim quidquid est in Deo sit prorsus infinitum, quis nisi inadaequatissime, ut ita loquamur, vel aliquantisper Dei quidpiam mente potest attingere ? quomodo igitur satis clare, et distincte investigasti quid sit Deus ?
SEPTIMO, nequidem verbulum de mentis humanae facis AT VII, 128 immortalitate, quam tamen maxime probare, atque demonstrare debueras adversus illos homines immortalitate indignos, quippe qui eam pernegant, et forte oderunt. Sed necdum videris satis probasse distinctionem illius ab omni corpore, uti jam prima animadversione diximus ; cui jam addimus, non ex illa distinctione a corpore sequi videri illam esse incorruptibilem, seu immortalem ; quid enim si illius natura duratione vitae corporeae limitata sit, et Deus tantumdem ei virium, et existentiae solummodo dederit, ut cum vita corporea desinat.
Haec sunt, (Vir Clarissime) quae abs te desideramus illustrari, ut tuarum subtilissimarum, et, ut existimamus, verarum meditationum lectio singulis utilissima sit. Quamobrem fuerit operaepretium si ad tuarum solutionum calcem quibusdam definitionibus, postulatis, et axiomatibus praemissis rem totam more geometrico, in quo tantopere versatus es, concludas, ut unico Elzevier, p. 141 velut intuitu lectoris cujuscunque animum expleas, ac ipso numine divino perfundas.
Responsio ad Secundas
Objectiones.
Legi perlibenter animadversiones quas in exiguum meum de prima Philosophia scriptum fecistis, et vestram erga me benevolentiam, simulque erga Deum AT VII, 129 pietatem, ejusque gloriae promovendae curam ex iis agnosco : nec possum non gaudere non modo quia meas rationes vestro examine dignas judicastis, sed etiam quia nihil in ipsas proponitis ad quod non mihi videar satis commode posse respondere.
Imprimis, admonetis ut meminerim me non actu, et revera, sed tantum animi fictione corporum phantasmata rejecisse, ut me rem cogitantem esse concluderem, ne forte putem inde sequi me revera nihil esse praeter mentem. Cujus rei satis memorem me fuisse jam testatus sum in secunda meditatione his verbis ; Fortassis vero contingit ut haec ipsa, quae sic suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, in rei tamen veritate non differant ab eo me quem novi : nescio, de hac re jam non disputo, etc. quibus expresse lectorem monere Elzevier, p. 142 volui me nondum ibi quaerere an mens a corpore esset distincta, sed examinare tantum eas ejus proprietates quarum certam et evidentem cognitionem habere possum. Et quia multas ibi animadverti, non queo sine distinctione admittere id quod postea subjungitis, me tamen nescire quid sit res cogitans : Etsi enim fatear me nondum scivisse an illa res cogitans esset idem quod corpus, an quid diversum, non ideo fateor me illam non novisse ; quis enim ullam unquam rem ita novit ut sciret nihil plane aliud in ea esse quam id ipsum quod cognoscebat ? sed quo plura de aliqua re percipimus, eo melius dicimur illam nosse : ita magis novimus illos homines quibus diu conviximus, quam eos quortum tantum faciem AT VII, 130 vidimus, aut nomen audivimus, etsi etiam hi non plane dicantur esse ignoti. Quo sensu existimo me demonstrasse mentem sine iis quae corpori tribui solent consideratam esse notiorem quam corpus sine mente spectatum, quod solum ibi intendebam.
Sed video quid innuatis, nempe cum sex tantum Meditationes de prima Philosophia scripserim, miraturos esse lectores quod nihil nisi istud, quod jam jam dixi, in duabus primis concludatur, illasque idcirco nimis jejunas, et luce publica indignas judicaturos. Quibus tantum respondeo me non vereri, Elzevier, p. 143 ne qui reliqua quae scripsi cum judicio legerint, occasionem habeant suspicandi materiam mihi defuisse ; valde autem rationi consentaneum visum esse ut ea quae singularem attentionem desiderant, et separatim ab aliis sunt consideranda, in singulas Meditationes referrem.
Cum itaque nihil magis conducat ad firmam rerum cognitionem assequendam quam ut prius de rebus omnibus praesertim corporeis dubitare assuescamus, etsi libros ea de re complures ab Academicis, et Scepticis scriptos dudum vidissem, istamque crambem non sine fastidio recoquerem, non potui tamen non integram meditationem ipsi dare : vellemque ut lectores non modo breve illud tempus quod ad ipsam evolvendam requiritur, sed menses aliquot, vel saltem hebdomadas, in iis de quibus tractat considerandis impenderent, antequam ad reliqua progrederentur : ita enim haud dubie ex ipsis longe majorem fructum capere possent.
Deinde quia nullas antehac ideas eorum quae ad mentem pertinent habuimus nisi plane confusas, et AT VII, 131 cum rerum sensibilium ideis permixtas, haecque prima et praecipua ratio fuit cur nulla ex iis quae de anima, et Deo dicebantur satis clare potuerint intelligi, magnum me operae pretium Elzevier, p. 144 facturum esse putavi, si docerem quo pacto proprietates, seu qualitates mentis a qualitatibus corporis sint dignoscendae : quamvis enim jam ante dictum sit a multis ad res Metaphysicas intelilligendas mentem a sensibus esse abducendam, nemo tamen adhuc quod sciam qua ratione id fieri possit ostenderat : vera autem via, et meo judicio unica ad id praestandum in secunda mea Meditatione continetur, sed quae talis est ut non sit satis ipsam semel perspexisse, diu terenda est et repetenda, ut totius vitae consuetudo res intellectuales cum corporeis confundendi contraria paucorum saltem dierum consuetudine easdem distinguendi deleatur. Quae causa justissima fuisse mihi videtur cur de nulla alia re in secunda ista Meditatione tractarim.
Praeterea vero hic quaeritis quomodo demonstrem corpus non posse cogitare : Sed ignoscite si respondeam nondum me locum dedisse huic quaestioni, cum de ipsa primum egerim in sexta Meditatione his verbis. Satis est quod possim unam rem absque altera clare, et distincte intelligere ut certus sim unam ab altera esse diversam, etc. Et paulo post, quamvis habeam corpus quod mihi valde arcte conjunctum est, quia tamen ex una parte claram, et distinctam habeo ideam mei ipsius, quatenus sum res cogitans, non extensa ; et Elzevier, p. 145 ex alia parte distinctam ideam AT VII, 132 corporis, quatenus est res extensa, non cogitans, certum est me (hoc est mentem) a corpore meo revera esse distinctum, et absque illo posse existere. Quibus facile adjungitur, omne id quod potest cogitare est mens, sive vocatur mens : sed cum mens et corpus realiter distinguantur, nullum corpus est mens, ergo nullum corpus potest cogitare.
Nec sane hic video quid negare possitis ; anne sufficere quod unam rem absque altera clare intelligamus ut agnoscamus illa realiter distingui ? Date ergo certius aliquod signum distinctionis realis : nam confido nullum dari posse : quid enim dicetis ? an realiter illa distingui quorum utrumlibet absque alio potest existere ? Sed rursus quaeram unde cognoscatis unam rem absque alia esse posse ? Ut enim sit signum distinctionis, debet cognosci. Forte dicetis hoc haberi a sensibus, quia unam rem absente alia videtis, aut tangitis, etc. sed sensuum fides incertior est quam intellectus ; et multis modis fieri potest ut una et eadem res sub variis formis, aut pluribus in locis ; aut modis appareat, atque ita pro duabus sumatur. Et denique si recordemini eorum quae in fine secundae meditationis de cera dicta sunt, advertetis nequidem ipsa corpora proprie sensu percipi, sed solo intellectu, adeo ut non aliud sit unam rem absque alia sentire, Elzevier, p. 146 quam habere ideam unius rei, et intelligere istam ideam non eandem esse cum idea alterius. Non autem hoc aliunde potest intelligi AT VII, 133 quam ex eo quod una absque altera percipiatur ; nec potest certo intelligi, nisi utriusque rei idea sit clara, et distincta : atque ita istud signum realis distinctionis ad meum debet reduci ut sit certum.
Si qui autem negent se habere distinctas ideas mentis et corporis, nihil possum amplius quam illos rogare ut ad ea quae in hac secunda meditatione continentur satis attendant ; et sciant opinionem quam habent, si forte habent, quod partes cerebri concurrant ad formandas cogitationes, non ortam esse ab ulla positiva ratione, sed tantum ex eo quod nunquam experti sint se corpore caruisse, ac non raro ab ipso in operationibus suis fuerint impediti ; eodem modo ac si quis ex eo quod ab infantia compedibus vinctus semper fuisset, existimaret illas compedes esse partem sui corporis, ipsisque sibi opus esse ad ambulandum.
SECUNDO, cum dicitis in nobis ipsis sufficiens reperiri fundamentum ad ideam Dei formandam, nihil a mea opinione diversum affertis : ipse enim expresse dixi ad finem tertiae meditationis hanc ideam mihi esse innatam, sive non aliunde quam a meipso mihi advenire. Concedo etiam ipsam posse formari, Elzevier, p. 147 licet ens summum existere nesciremus : sed non si revera non existeret ; nam contra monui omnem vim argumenti in eo esse quod fieri non possit ut facultas ideam istam formandi in me sit nisi a Deo sim creatus.
Nec urget id quod dicitis de muscis, plantis etc. AT VII, 134 ut probetis aliquem gradum perfectionis esse posse in effectu qui non praecessit in causa. Certum enim est, vel nullam esse perfectionem in animalibus ratione carentibus, quae non etiam sit in corporibus non animatis ; vel, si quae sit, illam ipsis aliunde advenire ; nec solem, et pluviam, et terram esse ipsorum causas adaequatas ; essetque a ratione valde alienum si quis ex eo solo quod non agnoscat causam ullam quae ad generationem muscae concurrat, habeatque tot gradus perfectionis quot habet musca, cum interim non sit certus nullam esse praeter illas quas agnoscit, occasionem inde sumeret dubitandi de re, quae, ut paulo post fusius dicam, ipso naturali lumine manifesta est.
Quibus addo istud de muscis, cum a rerum materialium consideratione sit desumptum, non posse venire in mentem iis qui, meditationes meas sequuti cogitationem a rebus sensibilibus avocabunt ut ordine philosophentur.
Non magis urget quod ideam Dei, quae Elzevier, p. 148 in nobis est, ens rationis appelletis, neque enim hoc eo sensu verum est quo per ens rationis intelligitur id quod non est, sed eo tantum quo omnis operatio intellectus ens rationis, hoc est ens a ratione profectum ; atque etiam totus hic mundus ens rationis divinae, hoc est ens per simplicem actum mentis divinae creatum, dici potest. Jamque satis variis in locis inculcavi me agere tantum de perfectione, sive realitate ideae objectiva, quae, non minus quam artificium objectivum quod est in idea machinae alicujus valde ingeniose excogitatae, causam AT VII, 135 exigit in qua revera contineatur illud omne quod in ipsa continetur tantum objective.
Nec sane video quid addi possit ut clarius appareat ideam istam mihi adesse non posse, nisi existat summum ens, praeterquam ex parte lectoris, ita scilicet ut ad ea quae jam scripsi diligentius attendendo liberet se praejudiciis, quibus forte lumen ejus naturale obruitur, et primis notionibus, quibus nihil evidentius, aut verius esse potest, potius quam opinionibus obscuris et falsis, sed longo usu menti infixis, credere assuescat.
Quod enim nihil sit in effectu quod non vel simili, vel eminentiori aliquo modo praeextiterit in causa, prima notio est, qua nulla clarior habetur ; haecque vulgaris, a nihilo nihil fit, ab eo non differt ; quia si Elzevier, p. 149 concedatur aliquid esse in effectu quod non fuerit in causa, concedendum etiam est hoc aliquid a nihilo factum esse ; nec patet cur nihil non possit esse rei causa, nisi ex eo quod in tali causa non esset idem quod in effectu.
Prima etiam notio est, omnem realitatem, sive perfectionem quae tantum est objective in ideis, vel formaliter, vel eminenter esse debere in earum causis ; et huic soli innixa est omnis opinio quam de rerum extra mentem nostram positarum existentia unquam habuimus : unde enim suspicati fuimus illas existere nisi ex eo solo quod ipsarum ideae per sensus ad mentem nostram pervenirent ?
Quod autem aliqua idea sit in nobis entis summe potentis, et perfecti, ac etiam quod hujus ideae realitas objectiva nec formaliter, nec eminenter in nobis reperiatur, clarum fiet iis qui satis attendent, et diu mecum meditabuntur ; necque enim id, quod ab alterius AT VII, 136 cogitatione tantum pendet, possum ipsi oscitanti obtrudere. Ex his autem manifestissime concluditur Deum existere. Sed pro iis quorum lumen naturale tam exiguum est, ut non videant primam esse notionem, quod omnis perfectio quae est objective in idea debeat esse realiter in aliqua ejus causâ, palpabilius adhuc idem demonstravi Elzevier, p. 150 ex eo quod mens quae habet istam ideam a se ipsa esse non possit ; nec proinde video quid amplius desideretur ut manus detis.
Non etiam urget quod forte ideam quae mihi Deum repraesentat, ex praeconceptis animi notionibus, libris, mutuis amicorum colloquiis, etc. non a sola mea mente, acceperim. Eodem enim modo procedet argumentum si quaeram de iis aliis a quibus dicor illam accepisse, an ipsam habeant a se, an ab alio, ac si de me ipso quaererem ; semperque illum a quo primum profluxit Deum esse concludam.
Quod vero hic admiscetis eam posse efformari ex praevia rerum corporalium inspectione, non verisimilius mihi videtur quam si diceretis nullam nos audiendi habere facultatem, sed ex sola colorum visione in sonorum notitiam devenire : plus enim analogiae, sive paritatis fingi potest inter colores, et sonos, quam inter res corporeas et Deum. Cumque petitis ut quid addam quod ad ens incorporeum, seu spirituale evehat, AT VII, 137 nihil possum melius quam vos ad secundam meam Meditationem remittere, ut saltem aliquem ejus usum esse advertatis ; Quid enim hic una, aut altera periodo praestare possem si longiore ibi oratione ad id unum parata, et in quam non minus industriae Elzevier, p. 151 quam in quicquam aliud quod unquam scripserim mihi videor contulisse, nihil effeci ?
Nec obstat quod in ea de mente humana tantum egerim, fateor enim ultro et libenter ideam quam habemus exempli gratia intellectus divini, non differre ab illa quam habemus nostri intellectus, nisi tantum ut idea numeri infiniti differt ab idea quaternarii aut binarii ; atque idem esse de singulis Dei attributis quorum aliquod in nobis vestigium agnoscimus. Sed praeteraea in Deo intelligimus absolutam immensitatem, simplicitatem, unitatem omnia alia attributa complectentem, quae nullum plane exemplum habet, sed est, ut ante dixi, tanquam nota artificis operi suo impressa, ratione cujus agnoscimus, nihil eorum, quae particulatim ut in nobis ea percipimus ita etiam in Deo propter defectum intellectus nostri consideramus, univoce illi et nobis convenire ; atque etiam dignoscimus ex multis particularibus indefinitis quorum ideas habemus, ut cognitionis indefinitae, sive infinitae, item potentiae, numeri, longitudinis etc. etiam infinitorum, quaedam in idea Dei formaliter contineri, ut cognitionem et potentiam, alia tantum eminenter, ut numerum et longitudinem ; quod sane non fieret AT VII, 138 si idea ista nihil aliud esset in nobis quam figmentum.
Elzevier, p. 152 Neque etiam tam constanter ab omnibus eodem modo conciperetur : Est enim notatu valde dignum quod omnes Metaphysici in Dei attributis (iis scilicet quae per solam humanam rationem cognosci possunt) describendis unanimiter consentiant, adeo ut nulla sit res Physica, nulla sensibilis, nulla cujus ideam quam maximequam maxime crassam et palpabilem habeamus, de cujus natura non major opinionum diversitas apud Philosophos reperiatur.
Nec sane possent ulli homines in ista idea Dei recte concipienda aberrare, si tantum ad Naturam entis summe perfecti vellent attendere : sed qui aliqua alia simul miscent, ex hoc ipso pugnantia loquuntur, et chimericam Dei ideam effingentes non immerito postea negant illum Deum, qui per talem ideam repraesentatur, existere. Ita hic cum loquimini de ente corporeo perfectissimo, si nomen perfectissimi absolute sumatis, ut sensus sit rem corpoream esse ens in quo omnes perfectiones reperiantur, pugnantia loquimini ; quoniam ipsa natura corporis imperfectiones multas involvit, ut quod corpus sit divisibile in partes, quod unaquaeque ejus pars non sit alia, et similes ; est enim per se notum majorem perfectionem esse non dividi quam dividi, etc. Si vero intelligatis duntaxat quod perfectissimum Elzevier, p. 153 est in ratione corporis, hoc non est Deus.
Quod additis de idea Angeli, qua sumus imperfectiores, AT VII, 139 nempe non opus esse ut ipsa ab Angelo in nobis effecta sit, facile concedo, quia ipse in tertia Meditatione jam dixi, illam ex ideis quas habemus Dei et hominis componi posse. Neque hoc mihi ullo modo adversatur.
Qui autem negant se habere ideam Dei, sed vice illius efformant aliquod idolum, etc. Nomen negant, et rem concedunt ; neque enim ego istam ideam puto esse ejusdem naturae cum imaginibus rerum materialium in phantasia depictis, sed esse id tantum quod intellectu sive apprehendente, sive judicante, sive ratiocinante percipimus ; et contendo ex hoc solo quod attingam quomodolibet cogitatione, sive intellectu perfectionem aliquam quae supra me est, puta ex eo solo quod advertam inter numerandum me non posse ad maximum omnium numerorum devenire, atque inde agnoscam esse aliquid in ratione numerandi quod vires meas excedit, necessario concludi, non quidem numerum infinitum existere, ut neque etiam illum implicare, ut dicitis ; sed me istam vim concipiendi majorem numerum esse cogitabilem quam a me unquam possit cogitari, non a meipso, Elzevier, p. 154 sed ab aliquo alio ente me perfectiore accepisse.
Nec ad rem attinet si conceptus iste numeri indefiniti vocetur idea, vel non vocetur. Ut autem intelligatur quodnam sit illud ens me perfectius, an scilicet sit ipse numerus infinitus realiter existens, an vero aliquid aliud, consideranda sunt alia omnia, quae praeter vim dandi mihi istam ideam, in eodem a quo AT VII, 140 proficiscitur esse possunt, et ita invenietur solus Deus.
Denique cum Deus dicitur esse incogitabilis, intelligitur de cogitatione ipsum adaequate comprehendente, non autem de illa inadaequata, quae in nobis est, et quae sufficit ad cognoscendum ipsum existere : parumque interest quod idea unitatis omnium Dei perfectionum eodem modo quo universalia Porphyrii efformari dicatur : quamvis profecto in hoc plurimum differt, quod peculiarem quandam et positivam perfectionem in Deo designet, unitas autem generica nihil addat reale singulorum individuorum naturis.
TERTIO, ubi dixi nihil nos certo posse scire nisi prius Deum existere cognoscamus, expressis verbis testatus sum me non loqui nisi de scientia earum conclusionum, quarum memoria potest recurrere, cum non amplius attendimus ad rationes ex quibus ipsas Elzevier, p. 155 deduximus. Principiorum enim notitia non solet a dialecticis scientia appellari. Cum autem advertimus nos esse res cogitantes, prima quaedam notio est quae ex nullo syllogismo concluditur ; neque etiam cum quis dicit, ego cogito, ergo sum, sive existo, existentiam ex cogitatione per syllogismum deducit, sed tanquam rem per se notam simplici mentis intuitu agnoscit, ut patet ex eo quod si eam per syllogismum deduceret, novisse prius debuisset istam majorem, illud omne quod cogitat est, sive existit, atqui profecto ipsam potius discit ex eo quod apud se experiatur fieri non posse ut cogitet, nisi existat. Ea enim est natura nostrae mentis ut AT VII, 141 generales propositiones ex particularium cognitione efformet.
Quod autem Atheus possit clare cognoscere trianguli tres angulos aequales esse duobus rectis, non nego, sed tantum istam ejus cognitionem non esse veram scientiam affirmo, quia nulla cognitio, quae dubia reddi potest, videtur scientia appellanda ; cumque ille supponatur esse atheus, non potest esse certus se non decipi in iis ipsis quae illi evidentissima videntur, ut satis ostensum est ; et quamvis forte dubium istud ipsi non occurrat, potest tamen occurrere, si examinet, vel ab alio proponatur ; nec unquam ab eo erit tutus, nisi prius Deum agnoscat.
Elzevier, p. 156 Nec refert quod forte existimet se habere demonstrationes ad probandum nullum Deum esse, cum enim nullo modo sint verae, semper illi earum vitia ostendi possunt ; et cum hoc fiet, ab opinione dejicietur.
Quod sane non erit difficile si pro demonstrationibus suis id tantum afferat quod hic adjecistis, nempe infinitum in omni genere perfectionis excludere quodlibet aliud ens, etc. Nam primo si quaeratur unde sciat exclusionem istam aliorum omnium entium pertinere ad naturam infiniti, nihil habebit quod cum ratione respondeat, quia nec nomine infiniti solet aliquid intelligi, quod existentiam rerum finitarum excludat ; nec quicquam scire potest de Natura ejus quod putat nihil esse, nullamque idcirco habere naturam, nisi quod in AT VII, 142 sola nominis significatione ab aliis recepta continetur. Deinde quid fieret infinita potentia istius imaginarii infiniti, si nihil unquam creare posset ? ac denique ex eo quod in nobis nonnullam vim cogitandi advertamus, facile concipimus in aliquo alio vim etiam cogitandi esse posse, istamque majorem quam in nobis : sed quamvis hanc augeri putemus in infinitum, non timebimus idcirco ne nostra minor fiat. Idemque est de reliquis omnibus, quae Deo tribuuntur, etiam de potentia, modo nullam in nobis nisi Elzevier, p. 157 Dei voluntati subditam supponamus, ac proinde ille plane infinitus absque ulla rerum creatarum exclusione potest intelligi.
QUARTO, cum nego Deum mentiri, vel esse deceptorem, puto me cum omnibus Metaphysicis et Theologis qui unquam erunt, aut fuerunt, consentire. Nec magis obstant quae in contrarium attulistis, quam si negassem Deum irasci, aliisve animi commotionibus esse obnoxium, et objiceretis loca scripturae in quibus ei humani affectus tribuuntur. Omnibus enim est nota distinctio inter modos loquendi de Deo ad vulgi sensum accommodatos, et veritatem quidem aliquam, sed ut ad homines relatam, continentes, quibus sacrae litterae uti solent ; atque alios magis nudam veritatem, nec ad homines relatam exprimentes, quibus omnes inter philosophandum uti debent ; et ego praecipue in Meditationibus meis debui uti, cum nequidem ibi adhuc ullos homines mihi notos esse supponerem, neque AT VII, 143 etiam meipsum ut constantem mente et corpore, sed ut mentem solam considerarem. Unde perspicuum est me ibi de mendacio, quod verbis exprimitur, non fuisse locutum, sed de interna tantum, et formali malitia quae in deceptione continetur.
Quamvis itaque id quod affertur de Propheta, adhuc quadraginta dies et Ninive Elzevier, p. 158 subvertetur, nequidem verbale fuerit mendacium, sed tantum comminatio, cujus eventus ex conditione pendebat ; et cum dicitur Deum indurasse cor Pharaonis, vel quid simile, non intelligendum sit ipsum id effecisse positive, sed tantum negative, gratiam scilicet efficacem Pharaoni ad se convertendum non largiendo : Nolim tamen reprehendere illos qui concedunt Deum per Prophetas verbale aliquod mendacium (qualia sunt illa medicorum, quibus aegrotos decipiunt ut ipsos curent, hoc est in quo desit omnis malitia deceptionis) proferre posse. Quinimo etiam, quod majus est, ab ipso naturali instinctu, qui nobis a Deo tributus est, interdum nos realiter falli videmus, ut cum hydropicus sitit, tunc enim impellitur positive ad potum a Natura, quae ipsi ad conservationem corporis a Deo est data, cum tamen haec natura illum fallat, quia potus est ipsi nociturus ; sed qua ratione id cum Dei bonitate, vel veracitate non pugnet, in sexta Meditatione explicui.
In iis autem quae sic non possunt explicari, nempe in maxime claris, et accuratis nostris judiciis, quae si AT VII, 144 falsa essent, per nulla clariora, nec ope ullius alterius naturalis facultatis possent emendari, plane affirmo nos falli non posse. Cum enim Deus sit summum ens, non potest non esse etiam Elzevier, p. 159 summum bonum, et verum, atque idcirco repugnat ut quid ab eo sit quod positive tendat in falsum : atqui cum nihil reale in nobis esse possit quod non ab ipso sit datum, (ut simul cum ejus existentia demonstratum est) realem autem habeamus facultatem ad verum agnoscendum, illudque a falso distinguendum, (ut patet vel ex hoc solo quod nobis insint ideae falsi et veri) nisi haec facultas in verum tenderet, saltem cum ipsa recte utimur (hoc est cum nullis nisi clare et distincte perceptis assentimur, nullus enim alius rectus ipsius usus fingi potest) merito Deus ejus dator pro deceptore haberetur.
Atque ita videtis postquam Deum existere cognitum est, necesse esse ut illum fingamus esse deceptorem, si ea quae clare et distincte percipimus, in dubium revocare velimus ; et quia deceptor fingi non potest, illa omnino pro veris, et certis esse admittenda.
Sed quia hîc adverto vos adhuc haerere in dubiis quae a me in prima Meditatione proposita, satis accurate in sequentibus putabam fuisse sublata, exponam hic iterum fundamentum cui omnis humana certitudo niti posse mihi videtur.
Imprimis statim atque aliquid a nobis recte percipi putamus, sponte nobis persuademus Elzevier, p. 160 illud esse verum. Haec autem persuasio si tam firma sit ut nullam unquam possimus habere causam dubitandi de eo quod nobis ita persuademus, nihil est quod ulterius inquiramus, habemus omne quod cum ratione licet AT VII, 145 optare. Quid enim ad nos si forte quis fingat illud ipsum, de cujus veritate tam firmiter sumus persuasi, Deo vel Angelo falsum apparere, atque ideo absolute loquendo falsum esse ? quid curamus istam falsitatem absolutam, cum illam nullo modo credamus, nec vel minimum suspicemur ; supponimus enim persuasionem tam firmam ut nullo modo tolli possit ; quae proinde persuasio idem plane est quod perfectissima certitudo. Sed dubitari potest an habeatur aliqua talis certitudo, sive firma, et immutabilis persuasio. Et quidem perspicuum est illam non haberi de iis quae vel minimum obscure, aut confuse percipimus : haec enim qualiscumque obscuritas satis est causae ut de ipsis dubitemus. Non habetur etiam de iis quae, quantumvis clare, solo sensu percipiuntur : quia saepe notavimus in sensu errorem posse reperiri, ut cum hydropicus sitit, vel cum ictericus nivem videt ut flavam : non enim minus clare, et distincte illam sic videt, quam nos ut albam. Superest itaque ut si quae habeatur, sit tantum de Elzevier, p. 161 iis quae clare ab intellectu percipiuntur.
Ex his autem quaedam sunt tam perspicua, simulque tam simplicia, ut nunquam possimus de iis cogitare, quin vera esse credamus ; ut quod ego dum cogito, existem ; quod ea quae semel facta sunt infecta esse non possint ; et talia, de quibus manifestum est hanc certudinem haberi. Non possumus enim de iis dubitare nisi de ipsis cogitemus ; sed non possumus de AT VII, 146 iisdem cogitare quin simul credamus vera esse, ut assumptum est, ergo non possumus de iis dubitare, quin simul credamus vera esse, hoc est, non possumus dubitare.
Nec obstat quod saepe simus experti alios deceptos fuisse in iis quae sole clarius se scire credebant : Neque enim unquam advertimus, vel ab ullo adverti potest, id contigisse iis qui claritatem suae perceptionis a solo intellectu petierunt, sed iis tantum qui vel a sensibus, vel a falso aliquo praejudicio ipsam desumpserunt.
Nec obstat etiam si quis fingat illafingat illa Deo, vel Angelo apparere esse falsa, quia evidentia nostrae perceptionis non permittet ut talia fingentem audiamus.
Alia sunt quae quidem etiam clarissime ab intellectu nostro percipiuntur, cum ad rationes ex quibus pendet ipsorum cognitio satis attendimus, atque ideo tunc temporis Elzevier, p. 162 non possumus de iis dubitare ; sed quia istarum rationum possumus oblivisci, et interim recordari conclusionum ex ipsis deductarum, quaeritur an de his conclusionibus habeatur etiam firma et immutabilis persuasio, quandiu recordamur ipsas ab evidentibus principiis fuisse deductas : haec enim recordatio supponi debet, ut dici possint conclusiones : Et respondeo haberi quidem ab iis qui Deum sic norunt ut intelligant fieri non posse quin facultas intelligendi ab eo ipsis data tendat in verum ; Non autem haberi ab aliis ; Hocque in fine quintae Meditationis tam clare explicatum est ut nihil hic addendum videatur.
AT VII, 147 QUINTO miror vos negare voluntatem se exponere periculo, si conceptum intellectus sectetur minime clarum et distinctum ; quid enim ipsam certam reddit, si clare non perceptum sit id quod sectatur ? et quis unquam, vel Philosophus, vel Theologus, vel tantum homo ratione utens non confessus est, eo minori in errandi periculo nos versari quo clarius aliquid intelligimus, antequam ipsi assentiamur ; atque illos peccare qui causa ignota judicium ferunt ? Nullus autem conceptus dicitur obscurus, vel confusus, nisi quia in ipso aliquid continetur quod est ignotum.
Elzevier, p. 163 Nec proinde id quod objicitis de fide amplectenda majorem vim in me habet quam in alios omnes qui unquam rationem humanam excoluerunt : nullamque profecto habet in ullos. Etsi enim fides dicatur esse de obscuris, non tamen illud propter quod ipsam amplectimur est obscurum, sed omni naturali luce illustrius. Quippe distinguendum est inter materiam, sive rem ipsam cui assentimur, et rationem formalem quae movet voluntatem ad assentiendum. Nam in hac sola ratione perspicuitatem requirimus : Et quantum ad materiam, nemo unquam negavit illam esse posse obscuram, imo ipsammet obscuritatem : Cum enim judico obscuritatem ex nostris conceptibus esse tollendam ut absque ullo errandi periculo ipsis assentiri possimus, de hac ipsa obscuritate clarum judicium formo. Deinde notandum est claritatem, sive perspicuitatem, AT VII, 148 a qua moveri potest nostra voluntas ad assentiendum, duplicem esse, aliam scilicet a lumine naturali, et aliam a gratia divina. Jam vero etsi fides vulgo dicatur esse de obscuris, hoc tamen intelligitur tantum de re, sive de materia circa quam versatur, non autem quod ratio formalis propter quam rebus fidei assentimur sit obscura : Nam contra, haec ratio formalis consistit in lumine Elzevier, p. 164 quodam interno, quo a Deo supernaturaliter illustrati confidimus ea quae credenda proponuntur, ab ipso esse revelata, et fieri plane non posse ut ille mentiatur, quod omni naturae lumine certius est : Et saepe etiam, propter lumen gratiae, evidentius.
Nec sane Turcae, aliive infideles ex eo peccant cum non amplectuntur religionem Christianam, quod rebus obscuris, ut obscurae sunt, nolint assentiri, sed vel ex eo quod divinae gratiae interius illos moventi repugnent, vel quod in aliis peccando se gratia reddant indignos. Atque audacter dico infidelem qui, omni gratia supernaturali destitutus et plane ignorans ea quae nos Christiani credimus a Deo esse revelata, ipsa tamen, quamvis sibi obscura, falsis aliquibus ratiociniis adductus amplecteretur, non ideo fore fidelem, sed potius in eo peccaturum, quod ratione sua non recte uteretur. Nec puto ullum orthodoxum Theologum aliter unquam de his sensisse. Nec etiam ii qui mea legent putare poterunt me istud lumen supernaturale non agnovisse, cum valde expressis verbis in ipsa quarta Meditatione, in qua causam falsitatis investigavi, dixerim, AT VII, 149 illud intima cogitationis nostrae disponere ad volendum, nec tamen minuere libertatem.
Caeterum velim ut hic memineritis me, Elzevier, p. 165 circa ea quae licet amplecti voluntati, accuratissime distinxisse inter usum vitae, et contemplationem veritatis. Nam, quod ad usum vitae attinet, tantum abest ut putem nullis nisi clare perspectis esse assentiendum, quin e contra nequidem verisimilia puto esse semper expectanda, sed interdum e multis plane ignotis unum eligendum, nec minus firmiter tenendum, postquam electum est, quandiu nullae rationes in contrarium haberi possunt, quam si ob rationes valde perspicuas fuisset electum, ut in dissertatione de Methodo pag. 26. explicui. Ubi autem agitur tantum de contemplatione veritatis, quis negavit unquam ab obscuris, et non satis distincte perspectis assenssionẽ esse cohibendam ? Quod autem de hac sola in Meditationibus meis egerim tum res ipsa indicat, tum etiam expressis verbis ad finem primae declaravi, dicendo, me ibi plus aequo diffidentiae indulgere non posse, quandoquidem non rebus agendis sed cognoscendis tantum incumbebam.
SEXTO, ubi reprehenditis conclusionem syllogismi a me facti, videmini ipsimet in ea aberrare ; ad conclusionem enim quam vultis, major propositio sic enuntiari debuisset ; quod clare intelligimus pertinere ad alicujus rei naturam, id potest cum veritate affirmari ad ejus naturam pertinere ; atque ita nihil Elzevier, p. 166 in ipsa praeter inutilem tautologiam contineretur ; major autem mea fuit AT VII, 150 talis. Quod clare intelligimus pertinere ad alicujus rei naturam, id potest de ea re cum veritate affirmari. Hoc est, si esse animal pertinet ad naturam hominis, potest affirmari hominem esse animal ; si habere tres angulos aequales duobus rectis pertinet ad naturam trianguli, potest affirmari triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis : Si existere pertinet ad naturam Dei, potest affirmari Deum existere, etc. minor vero haec fuit. Atqui pertinet ad naturam Dei quod existat, ex quibus patet esse concludendum ut conclusi ; ergo potest de Deo cum veritate affirmari, quod existat ; Non autem ut vultis, Ergo cum veritate possumus affirmare ad naturam Dei pertinere ut existat.
Itaque ad utendum exceptione quam subjungitis, neganda vobis fuisset major, et dicendum ; id quod clare intelligimus pertinere ad alicujus rei naturam, non ideo posse de ea re affirmari, nisi ejus rei natura sit possibilis, sive non repugnet. Sed videte quaeso quam parum valeat haec exceptio, vel enim, ut vulgo omnes, per poissibile intelligitis illud omne quod non repugnat humano conceptui ; quo sensu manifestum est Dei naturam, prout ipsam descripsi, esse possibilem, quia nihil in ipsa supposui nisi quod Elzevier, p. 167 clare et distincte perciperemus debere ad illam pertinere, adeo ut conceptui repugnare non possit ; vel certe fingitis aliquam aliam possibilitatem ex parte ipsius objecti, quae nisi cum praecedente conveniat, nunquam ab humano intellectu cognosci potest, ideoque non plus habet virium AT VII, 151 ad negandam Dei naturam, sive existentiam, quam ad reliqua omnia, quae ab hominibus cognoscuntur, evertenda. Pari enim jure quo negatur Dei naturam esse possibilem, quamvis nulla impossibilitas ex parte conceptus reperiatur, sed contra, omnia quae in isto naturae divinae conceptu complectimur ita inter se connexa sint, ut implicare nobis videatur aliquid ex iis ad Deum non pertinere, poterit etiam negari possibile esse ut tres anguli trianguli sint aequales duobus rectis, vel ut ille, qui actu cogitat, existat ; et longe meliori jure negabitur ulla ex iis quae sensibus usurpamus vera esse, atque ita omnis humana cognitio, sed absque ulla ratione, tolletur.
Quantum ad argumentum quod cum meo confertis, hoc scilicet, si non implicet Deum existere, certum est illum existere, sed non implicat, ergo etc. materialiter quidem est verum, sed formaliter est sophisma, in majori enim verbum implicat respicit conceptum causae a qua Deus esse potest, in Elzevier, p. 168 minori autem solum conceptum ipsius divinae existentiae et naturae, ut patet ex eo quod si negetur major, ita erit probanda. Si Deus nondum existit, implicat ut existat, quia nulla dari potest causa sufficiens ad illum producendum, sed non implicat illum existere, ut assumptum est, ergo, etc. Si vero negetur minor, sic erit dicendum, illud non implicat in cujus formali conceptu nihil est quod involvat contradictionem, sed in formali conceptu divinae existentiae vel naturae nihil est quod involvat contradictionem, ergo, etc. quae duo sunt AT VII, 152 valde diversa. Nam fieri potest ut nihil in aliqua re intelligatur quod impediat quominus ipsa possit existere, interimque aliquid intelligatur ex parte causae quod obstet quominus producatur.
Etsi autem Deum inadaequate tantum, vel si placet inadaequatissime concipiamus, hoc non impedit quominus certum sit ejus naturam esse possibilem, sive non implicare. Nec etiam quominus vere affirmare possimus nos satis clare ipsam investigasse, (quantum scilicet sufficit ad hoc cognoscendum, atque etiam ad cognoscendum existentiam necessariam ad eandem Dei naturam pertinere) omnis enim implicantia, sive impossibilitatisssibilitas in solo nostro conceptu ideas sibi mutuo adversantes male conjungente Elzevier, p. 169 consistit nec in ulla re extra intellectum posita esse potest, quia hoc ipso quod aliquid sit extra intellectum, manifestum est non implicare, sed esse possibile. Oritur autem in nostris conceptibus implicantia ex eo tantum quod sint obscuri, et confusi, nec ulla unquam in claris et distinctis esse potest. Ac proinde satis est quod ea pauca, quae de Deo percipimus, clare et distincte intelligamus, etsi nullo modo adaequate ; et quod inter caetera advertamus necessariam existentiam in hoc nostro ejus conceptu quantumvis inadaequato contineri ; ut affirmemus nos satis clare investigasse ejus naturam, atque ipsam non implicare. AT VII, 153
SEPTIMO, cur de immortalitate animae nihil scripserim jam dixi in Synopsi mearum Meditationum ; Quod ejus ab omni corpore distinctionem satis probaverim supra ostendi. Quod vero additis ex distinctione animae a corpore non sequi ejus immortalitatem ; quia nihilominus dici potest illam a Deo talis naturae factam esse ut ejus duratio simul cum duratione vitae corporeae finiatur, fateor a me refelli non posse. Neque enim tantum mihi assumo ut quicquam de iis quae a libera Dei voluntate dependent, humanae rationis vi determinare aggrediar. Docet naturalis cognitio mentem a corpore esse diversam, ipsamque esse substantiam ; Elzevier, p. 170 corpus autem humanum, quatenus a reliquis corporibus differt, ex sola membrorum configuratione, aliisque ejusmodi accidentibus constare ; ac denique mortem corporis a sola aliqua divisione, aut figurae mutatione pendere : nullumque habemus argumentum, nec exemplum quod persuadeat mortem, sive annihilationem substantiae, qualis est mens, sequi debere ex tam levi causa, qualis est figurae mutatio, quae nihil aliud est quam modus, et quidem non modus mentis, sed corporis a mente realiter distincti : nec quidem etiam habemus ullum argumentum, vel exemplum quod persuadeat aliquam substantiam posse interire ; quod sufficit ut concludamus mentem, AT VII, 154 quantum ex naturali philosophia cognosci potest, esse immortalem.
Sed si de absoluta Dei potestate quaeratur, an forte decreverit ut humanae animae iisdem temporibus esse desinant quibus corpora quae illis adjunxit destruuntur ; solius est Dei respondere. Cumque jam ipse nobis revelaverit id non futurum, nulla plane, vel minima, est occasio dubitandi.
Superest jam ut vobis gratias agam quod tam officiose, et tam candide non modo eorum quae ipsi sensistis, sed etiam eorum quae ab obtrectatoribus, aut Atheis dici possent, monere me dignati sitis. Etsi enim Elzevier, p. 171 nulla videam ex iis quae proposuistis quae non jam ante in Meditationibus vel solvissem, vel exclusissem (nam quantum ad ea quae de muscis a sole productis, de Canadensibus, de Ninivitis, de Turcis et similibus attulistis, non possunt venire in mentem iis qui viam a me monstratam sequuti, omnia quae a sensibus accepere aliquandiu seponent, ut quid pura et incorrupta ratio dictet advertant, ideoque ipsa putabam jam satis a me fuisse exclusa) Etsi inquam ita sit, judico tamen has vestras objectiones valde ad meum institutum profuturas ; vix enim ullos lectores expecto qui tam accurate ad omnia quae scripsi velint attendere, ut cum ad finem pervenient omnium praecedentium recordentur : et quicumque hoc non agent, facile in aliquas dubitationes incurrent, quibus postea vel AT VII, 155 videbunt in hac mea responsione esse satisfactum, vel saltem ex ea occasionem sument veritatem ulterius examinandi.
Quantum denique ad consilium vestrum de meis rationibus more geometrico proponendis, ut unico velut intuitu a lectore percipi possint, operae pretium est ut hic exponam quatenus jam illud sequutus sim, et quatenus deinceps sequendum putem. Duas res in modo scribendi geometrico distinguo, ordinem scilicet, et rationem demonstrandi.
Elzevier, p. 172 Ordo in eo tantum consistit quod ea quae prima proponuntur absque ulla sequentium ope debeant cognosci, et reliqua deinde omnia ita disponi ut ex praecedentibus solis demonstrentur. Atque profecto hunc ordinem quamaccuratissimequam accuratissime in Meditationibus meis sequi conatus sum : ejusque observatio fuit in causa cur de distinctione mentis a corpore non in secunda, sed demum in sexta Meditatione tractarim, atque alia multa volens et sciens omiserim, quia plurium rerum explicationem requirebant.
Demonstrandi autem ratio duplex est, alia scilicet per analysim, alia per synthesim.
Analysis veram viam ostendit per quam res methodice, et tanquam a priori inventa est, adeo ut si lector illam sequi velit, atque ad omnia satis attendere, rem non minus perfecte intelliget, suamque reddet quam si ipsemet illam invenisset. Nihil autem habet quo lectorem minus attentum, aut repugnantem ad credendum AT VII, 156 impellat ; Nam si vel minimum quid ex iis quae proponit non advertatur, ejus conclusionum necessitas non apparet, saepeque multa vix attingit, quia satis attendenti perspicua sunt, quae tamen praecipue sunt advertenda.
Synthesis e contra per viam oppositam, Elzevier, p. 173 et tanquam a posteriori quaesitam (etsi saepe ipsa probatio sit in hac magis a priori quam in illa) clare quidem id quod conclusum est demonstrat, utiturque longa definitionum, petitionum, axiomatum, theorematum, et problematum serie, ut si quid ipsi ex consequentibus negetur, id in antecedentibus contineri statim ostendat, sicque a lectore quantumvis repugnante, ac pertinaci assensionem extorqueat : sed non ut altera satisfacit, nec discere cupientium animos explet, quia modum quo res fuit inventa non docet.
Hac sola Geometrae veteres in scriptis suis uti solebant, non quod aliam plane ignorarent, sed, quantum judico, quia ipsam tanti faciebant ut sibi solis tanquam arcanum quid reservarent.
Ego vero solam Analysim, quae vera, et optima via est ad docendum, in Meditationibus meis sum sequutus : sed quantum ad Synthesim, quae procul dubio ea est quam hic a me requiritis, etsi in rebus Geometricis aptissime post Analysim ponatur, non tamen ad has Metaphysicas tam commode potest applicari.
Haec enim differentia est quod primae notiones, quae ad res Geometricas demonstrandas praesupponuntur, cum sensuum usu convenientes, facile a quibuslibet admittantur ; Elzevier, p. 174 ideoque nulla est ibi difficultas, nisi in AT VII, 157 consequentiis rite deducendis ; quod a quibuslibet etiam minus attentis fieri potest, modo tantum praecedentium recordentur : et propositionum minuta distinctio ad hoc est parata, ut facile citari, atque ita vel nolentibus in memoriam reduci possint.
Contrà vero in his Metaphysicis de nulla re magis laboratur quam de primis notionibus clare, et distincte percipiendis : Etsi enim ipsae ex natura sua non minus notae, vel etiam notiores sint quam illae quę a Geometris considerantur, quia tamen iis multa repugnant sensuum praejudicia quibus ab ineunte aetate assuevimus, non nisi a valde attentis, et meditantibus, mentemque a rebus corporeis, quantum fieri potest, avocantibus perfecte cognoscuntur ; atque si solae ponerentur, facile a contradicendi cupidis negari possent.
Quae ratio fuit cur Meditationes potius quam, ut Philosophi, Disputationes, vel, ut Geometrae, Theoremata et Problemata, scripserim, ut nempe hoc ipso testarer nullum mihi esse negotium nisi cum iis qui mecum rem attente considerare, ac meditari non recusabunt : Etenim vel ex hoc ipso quod quis ad impugnandam veritatem se accingit, quoniam avocat se ipsum a rationibus quae illam Elzevier, p. 175 persuadent considerandis, ut alias quae dissuadeant inveniat, minus redditur idoneus ad ipsam percipiendam.
Forte vero hic aliquis objiciet nullas quidem rationes AT VII, 158 ad contradicendum esse quaerendas, cum scitur veritatem sibi proponi ; sed quandiu de hoc dubitatur, merito rationes omnes in utramque partem expendi, ut quae firmiores sint cognoscanturcatur, atque me non aequum postulare si meas pro veris admitti velim, antequam fuerint perspectę, aliasque ipsis repugnantes considerari prohibeam.
Quod jure quidem diceretur si quae ex iis, in quibus attentum, et non repugnantem lectorem desidero, talia essent, ut illum possent avocare ab aliquibus aliis considerandis, in quibus vel minima esset spes plus veritatis quam in meis reperiendi ; Sed cum inter illa quae propono, summa de omnibus dubitatio contineatur, nihilque magis commendem quam ut singula diligentissime circumspiciantur, nihilque prorsus admittatur nisi quod tam clare et distincte fuerit perspectum ut non possimus ei non assentiri : Et è contra non alia sint a quibus lectorum animos cupio avocare, quam ea quae nunquam satis examinarunt, nec ab ulla firma ratione, sed a sensibus solis, hauserunt, non puto quemquam credere Elzevier, p. 176 posse in majori se errandi periculo futurum, si ea quae ipsi propono sola consideret, quam si ab his mentem revocet, et ad alia, quae ipsis aliquo modo adversantur tenebrasque offundunt (hoc est ad praejudicia sensuum) illam convertat.
Ideoque non modo merito singularem attentionem in lectoribus meis desidero, illumque scribendi modum prae caeteris elegi quo illam quam maxime conciliari posse putavi, et ex quo mihi persuadeo lectores AT VII, 159 plus utilitatis esse percepturos quam ipsimet sint animadversuri ; cum e contra ex modo scribendi synthetico plura sibi videri soleant didicisse quam revera didicerunt. Sed etiam aequum esse existimo ut illorum qui mecum meditari noluerint, anticipatisque suis opinionibus adhaerebunt, judicia quae de meis ferent prorsus recusem, et tanquam nullius momenti contemnam.
Sed quia novi quam difficile sit futurum etiam iis qui attendent, et veritatem serio quaerent, totum corpus Meditationum mearum intueri, et simul ipsarum singula membra dignoscere ; quae duo simul existimo esse facienda, ut integer fructus ex iis capiatur, pauca quaedam Synthetico stilo hic subjungam, a quibus, ut spero, nonnihil juvabuntur, modo tamen, si placet, advertant me nec tam multa hic quam in Elzevier, p. 177 Meditationibus complecti velle, quia multo prolixior quam in ipsis esse deberem ; nec etiam ea quae complectar accurate esse explicaturum, partim ut brevitati studeam, et partim ne quis, haec sufficere existimans ipsas Meditationes, ex quibus multo plus utilitatis percipi posse mihi persuadeo, negligentius examinet.
RATIONES DEI
existentiam et animae à
copore distinctionem probantes
more geometrico dispositę.
DEFINITIONES.
I. Cogitationis nomine complector illud omne quod sic in nobis est ut ejus immediate conscii simus. Ita omnes voluntatis, intellectus, imaginationis, et sensuum operationes sunt cogitationes. Sed addidi immediate, ad excludenda ea quae ex iis consequuntur, ut motus voluntarius cogitationem quidem pro principio habet, sed ipse tamen non est cogitatio.
II. Ideae nomine intelligo cujuslibet cogitationis formam illam, per cujus immediatam perceptionem ipsius ejusdem cogitationis conscius sum ; adeo ut nihil possim verbis exprimere intelligendo id quod dico, quin ex hoc ipso certum sit in me esse ideam ejus quod verbis illis significatur. Atque ita non solas imagines in phantasia depictas ideas voco : imo ipsas hic nullo modo voco ideas, quatenus sunt in phantasia Elzevier, p. 179 AT VII, 161 corporea, hoc est in parte aliqua cerebri depictae, sed tantum quatenus mentem ipsam in illam cerebri partem conversam informant.
III. Per realitatem objectivam ideae intelligo entitatem rei repraesentatae per ideam, quatenus est in idea : eodemque modo dici potest perfectio objectiva, vel artificium objectivum, etc. Nam quaecumque percipimus tanquam in idearum objectis, ea sunt in ipsis ideis objective.
IV. Eadem dicuntur esse formaliter in idearum objectis, quando talia sunt in ipsis qualia illa percipimus ; et eminenter, quando non quidem talia sunt, sed tanta, ut talium vicem supplere possint.
V. Omnis res cui inest immediate, ut in subjecto, sive per quam existit aliquid quod percipimus, hoc est aliqua proprietas, sive qualitas, sive attributum, cujus realis idea in nobis est, vocatur Substantia. Neque enim ipsius Substantiae praecise sumptae aliam habemus ideam quam quod sit res, in qua formaliter, vel eminenter existit illud aliquid quod percipimus, sive quod est objective in aliqua ex nostris ideis ; quia naturali lumine notum est nullum esse posse nihili reale attributum.
VI. Substantia, cui inest immediate cogitatio, vocatur Mens : loquor autem hic de Elzevier, p. 180 mente potius quam de anima, quoniam animae nomen est aequivocum, et saepe pro re corporea usurpatur.
VII. Substantia, quae est subjectum immediatum extensionis localis, et accidentium, quae extensionem praesupponunt, ut figurae, situs, motus localis, etc. AT VII, 162 vocatur Corpus. An vero una et eadem substantia sit quae vocatur Mens, et Corpus, an duae diversae postea erit inquirendum.
VIII. Substantia, quam summe perfectam esse intelligimus, et in qua nihil plane concipimus quod aliquem defectum, sive perfectionis limitationem involvat, Deus vocatur.
IX. Cum quid dicimus in alicujus rei natura, sive conceptu contineri, idem est ac si diceremus id de ea re verum esse, sive de ipsa posse affirmari.
X. Duae substantiae realiter distingui dicuntur, cum unaquaeque ex ipsis absque alia potest existere.
POSTULATA.
Peto primo ut lectores advertant quam debiles sint rationes ob quas sensibus suis hactenus crediderunt, et quam incerta sint omnia judicia quae illis superstruxerunt : Idque tam diu, et tam saepe apud se revolvant, ut tandem consuetudinem acquirant non amplius ipsis nimium fidendi, hoc enim necesse judico ad certitudinem rerum Metaphysicarum percipiendam.
SECUNDO, ut considerent mentem propriam, cunctaque ejus attributa, de quibus deprehendent se dubitare non posse, quamvis omnia quae a sensibus suis unquam acceperunt, falsa esse supponant ; nec prius illam considerare desistant, quam ipsam clare percipiendi, et rebus omnibus corporeis cognitu faciliorem credendi usum sibi compararint.
TERTIO, ut propositiones per se notas, quas apud se invenient, quales sunt. Quod idem non possit esse AT VII, 163 simul et non esse. Quod nihil nequeat esse causa efficiens ullius rei, et similes diligenter expendant, atque ita perspicuitatem intellectus sibi a natura inditam, sed quam sensuum visa quam maxime turbare solent, et obscurare, puram, atque ab ipsis liberatam exerceant. Hac Elzevier, p. 182 enim ratione sequentium Axiomatum veritas ipsis facile innotescet.
QUARTO, ut examinent ideas naturarum, in quibus multorum simul attributorum complexio continetur, qualis est natura trianguli, natura quadrati, vel alterius figurae ; Itemque natura Mentis, natura Corporis, et supra omnes natura Dei, sive entis summe perfecti. Advertantque illa omnia, quae in iis contineri percipimus, vere de ipsis posse affirmari. Ut quia in natura Trianguli continetur ejus tres angulos aequales esse duobus rectis ; et in natura Corporis, sive rei extensae continetur divisibilitas (nullam enim rem extensam tam exiguam concipimus, quin illam saltem cogitatione dividere possimus) verum est dicere omnis Trianguli tres angulos aequales esse duobus rectis, et omne Corpus esse divisibile.
QUINTO, Ut diu, multumque in natura entis summe perfecti contemplanda immorentur : et inter caetera considerent in aliarum quidem omnium naturarum ideis existentiam possibilem, in Dei autem idea non possibilem tantum, sed omnino necessariam contineri. Ex hoc enim solo, et absque ullo discursu cognoscent Deum existere ; eritque ipsis non minus per se notum, AT VII, 164 quam numerum binarium esse parem, Elzevier, p. 183 vel ternarium imparem, et similia. Nonnulla enim quibusdam per se nota sunt, quae ab aliis non nisi per discursum intelliguntur.
SEXTO, ut perpendendo exempla omnia clarae, et distinctae perceptionis, itemque obscurae, et confusae, quae in Meditationibus meis recensui, ea quae clare cognoscuntur ab obscuris distinguere assuescant, hoc enim facilius exemplis quam regulis addiscitur ; et puto me ibi omnia hujus rei exempla vel explicuisse, vel saltem utcumque attigisse.
SEPTIMO, denique ut advertentes nullam se unquam in iis quae clare perceperunt falsitatem deprehendisse, nullamque e contra veritatem in obscure tantum comprehensis, nisi casu reperisse, considerent esse a ratione plane alienum propter sola sensuum praejudicia, vel propter hypotheses in quibus aliquid ignoti contineatur, ea quae a puro intellectu clare et distincte percipiuntur, in dubium revocare. Ita enim facile sequentia Axiomata pro veris, et indubitatis admittent. Quanquam sane pleraque ex iis potuissent melius explicari, et instar Theorematum potius quam Axiomatum proponi debuissent, si accuratior esse voluissem.
AXIOMATA
SIVE
Communes notiones.
I. Nulla res existit de qua non possit quaeri quaenam sit causa cur existat. Hoc enim de ipso Deo quaeri AT VII, 165 potest, non quod indigeat ulla causa ut existat, sed quia ipsa ejus naturae immensitas est causa, sive ratio propter quam nulla causa indiget ad existendum.
II. Tempus praesens a proxime praecedenti non pendet, ideoque non minor causa requiritur ad rem conservandam, quam ad ipsam primun producendam.
III. Nulla res, nec ulla rei perfectio actu existens potest habere nihil, sive rem non existentem pro causa suae existentiae.
IV. Quidquid est realitatis, sive perfectionis in aliqua re, est formaliter, vel eminenter in prima, et adaequata ejus causa.
V. Unde etiam sequitur realitatem objectivam idearum nostrarum requirere causam, in qua eadem ipsa realitas non tantum objective, sed formaliter vel eminenter, Elzevier, p. 185 contineatur. Notandumque hoc Axioma tam necessario esse admittendum, ut ab ipso uno omnium rerum tam sensibilium, quam insensibilium cognitio dependeat : Unde enim scimus, exempli causa, coelum existere, an quia illud videmus ? at ista visio mentem non attingit, nisi quatenus idea est, idea inquam menti ipsi inhaerens, non autem imago in phantasia depicta : Nec ob hanc ideam possumus judicare coelum existere, nisi quia omnis idea causam suae realitatis objectivae habere debet realiter existentem ; quam causam judicamus esse ipsum coelum, et sic de caeteris.
VI. Sunt diversi gradus realitatis, sive entitatis, nam substantia plus habet realitatis, quam accidens vel modus ; et substantia infinita quam finita ; ideoque etiam plus est realitatis objectivae in idea substantiae, AT VII, 166 quam accidentis ; et in idea substantiae infinitae, quam in idea finitae.
VII. Rei cogitantis voluntas fertur, voluntarie quidem, et libere, (hoc enim est de essentia voluntatis) sed nihilominus infallibiliter in bonum sibi clare cognitum, ideoque si norit aliquas perfectiones quibus careat, sibi statim ipsas dabit, si sint in sua potestate.
VIII. Quod potest efficere id quod Elzevier, p. 186 majus est, sive difficilius, potest etiam efficere id quod minus.
IX. Majus est creare, vel conservare substantiam quam attributa, sive proprietates substantiae ; non autem majus est idem creare, quam conservare, ut jam dictum est.
X. In omnis rei idea, sive conceptu continetur existentia, quia nihil possumus concipere nisi sub ratione existentis ; nempe continetur existentia possibilis, sive contingens in conceptu rei limitatae ; sed necessaria, et perfecta in conceptu entis summe perfecti.
PROPOSITIO I.
Dei existentia ex solâ ejus naturae consideratione
cognoscitur.
DEMONSTRATIO.
Idem est dicere aliquid in rei alicujus natura, sive conceptu contineri, ac dicere idipsum de ea re esse verum (per def. 9.) atqui existentia necessaria in AT VII, 167 Dei conceptu continetur (per axio. 10.) ergo verum est de Deo dicere, necessariam existentiam in eo esse, sive ipsum existere. Atque hic est syllogismus, de quo jam supra Elzevier, p. 187 ad objectionem sextam : ejusque conclusio per se nota esse potest iis qui a praejudiciis sunt liberi, ut dictum est postulato quinto ; sed quia non facile est ad tantam perspicacitatem pervenire, aliis modis idem quaeremus.
PROPOSITIO II.
Dei existentia ex eo solo quòd
ejus idea sit in nobis, à posteriori
demonstratur .
DEMONSTRATIO.
Realitas objectiva cujuslibet ex nostris ideis requirit causam in qua eadem ipsa realitas non tantum objective, sed formaliter, vel eminenter contineatur ; (per ax. 5.) habemus autem ideam Dei (per def. 2. et 8.) hujusque ideae realitas objectiva nec formaliter, nec eminenter in nobis continetur (per ax. 6.) nec in ullo alio praeterquam in ipso Deo potest contineri, (per def. 8.) ergo haec idea Dei, quae in nobis est, requirit Deum pro causa, Deusque proinde existit (per ax. 3.)
PROPOSITIO III.
Dei existentia demonstratur etiam
ex eo quòd nos ipsi habentes
ejus ideam existamus.
DEMONSTRATIO.
Si vim haberem me ipsum conservandi, tanto magis haberem etiam vim mihi dandi perfectiones quae mihi desunt (per ax. 8. et 9.) illae enim sunt tantum attributa substantiae, ego autem sum substantia, sed non habeo vim mihi dandi istas perfectiones, alioqui enim jam ipsas haberem (per ax. 7.) ergo non habeo vim meipsum conservandi. Deinde.
Non possum existere quin conserver quandiu existo, sive a me ipso, siquidem habeam istam vim, sive ab alio qui illam habet, (per ax. 1. et 2.) atqui existo, et tamen non habeo vim meipsum conservandi, ut jam jam probatum est, ergo ab alio conservor. Praeterea, ille a quo conservor, habet in se formaliter, vel eminenter id omne quod in me est, (per ax. 4.) in me autem est perceptio multarum perfectionum quae mihi desunt, simulque ideae Dei, Elzevier, p. 189 (per def. 2 et 8.) ergo est etiam in illo, a quo conservor, earumdem perfectionum perceptio. Denique, ille idem non potest habere perceptionem ullarum perfectionum quae ipsi desint, sive quas in se non habeat formaliter, vel eminenter, (per ax. 7.) cum enim habeat vim me conservandi, ut jam dictum est, tanto magis haberet vim sibi ipsas dandi, si deessent, AT VII, 169 (per ax. 8. et 9.) habet autem perceptionem earum omnium quas mihi deesse, atque in solo Deo esse posse concipio, ut mox probatum est, ergo illas formaliter, vel eminenter in se habet, atque ita est Deus.
COROLLARIUM.
Creavit Deus caelum et terram, et
omnia quae in eis sunt ; insuperque
potest efficere id omne quod clare
percipimus, prout idipsum percimimus.
DEMONSTRATIO.
Haec omnia clare sequuntur ex praecedenti propositione, in ipsa enim Deum existere ex eo probatum est quod Elzevier, p. 190 debeat aliquis existere in quo formaliter, vel eminenter sint omnes perfectiones quarum idea aliqua est in nobis, est autem in nobis idea tantae alicujus potentiae, ut ab illo solo, in quo ipsa est, coelum et terra, etc. creata sint, et alia etiam omnia, quae a me ut possibilia intelliguntur ab eodem fieri possint : ergo simul cum Dei existentia haec etiam omnia de ipso probata sunt.
PROPOSITIO IV.
Mens et corpus realiter
distinguuntur.
DEMONSTRATIO.
Quidquid clare percipimus, a Deo fieri potest, prout illud percipimus, (per coroll. praecedens) sed clare AT VII, 170 percipimus mentem, hoc est, substantiam cogitantem, absque corpore, hoc est, absque substantia aliqua extensa, (per post. 2.) et vice versa corpus absque mente, (ut facile omnes concedunt) ergo saltem per divinam potentiam mens esse potest sine corpore, et corpus sine mente.
Jam vero substantiae quae esse possunt una absque alia realiter distinguuntur, (per Elzevier, p. 191 def. 10.) atqui mens, et corpus sunt Substantiae, (per def. 5. 6. et 7.) quae una absque alia esse possunt, (ut mox probatum est) ergo mens et corpus realiter distinguuntur.
Notandúmque me hic usum esse divina potentia pro medio, non quod extraordinaria aliqua vi opus sit ad mentem a corpore separandam, sed quia, cum de solo Deo in praecedentibus egerim, non aliud habui quo uti possem : nec refert a qua potentia duae res separentur, ut ipsas realiter distinctas esse cognoscamus.
OBJECTIONES
TERTIAE.
Cum responsionibus Authoris.
Ad Meditationem primam de
iis quae in dubium revocari
possunt.
OBJECTIO PRIMA.
SATIS constat ex iis quae dicta sunt in hac Meditatione nullum esse κριτήριον, quo somnia nostra a vigilia, et sensione vera dignoscantur ; et propterea phantasmata quae vigilantes, et sentientes habemus, non esse accidentia objectis externis inhaerentia, neque argumento esse talia objecta externa omnino existere. Ideoque si sensus nostros sine alia ratiocinatione sequamur, merito dubitabimus an aliquid existat, necne. Veritatem ergo hujus meditationis agnoscimus. Sed quoniam de eadem incertitudine sensibilium disputavit Plato et alii antiquorum Philosophorum ; et vulgo observatur difficultas dignoscendi vigiliam ab insomniis, nolim excellentissimum authorem novarum speculationum illa vetera publicare.
RESPONSIO.
Dubitandi rationes quae hic a Philosopho admittuntur ut verae, non a me nisi tanquam verisimiles fuere propositae : iisque usus sum, non ut pro novis venditarem ; sed partim ut lectorum animos praepararem AT VII, 172 ad res intellectuales considerandas, illasque a corporeis distinguendas, ad quod omnino necessariae mihi videntur, partim ut ad ipsas in sequentibus Meditationibus responderem ; et partim etiam ut ostenderem quam firmae sint veritates quas postea propono, quandoquidem ab istis Metaphysicis dubitationibus labefactari non possunt. Itaque nullam ex earum recensione laudem quaesivi ; sed non puto me magis ipsas omittere potuisse, quam medicinae scriptor morbi descriptionem, cujus curandi methodum vult docere.
OBJECTIO II.
Ad Meditationem secundam.
De Natura mentis humanae.
Sum res cogitans ; recte. Nam ex eo quod cogito, sive phantasma habeo ; sive vigilans, sive somnians, colligitur quod sum cogitans, idem enim significant cogito, et sum cogitans. Ex eo quod sum cogitans, sequitur, Ego sum, quia id quod cogitat non est nihil. Sed ubi subjungit, hoc est, mens, animus, intellectus, ratio, oritur dubitatio. Non enim videtur recta argumentatio, dicere, ego sum cogitans, ergo sum cogitatio : neque ego sum intelligens, ergo sum intellectus. Nam eodem modo possem dicere, sum ambulans, ergo sum ambulatio. Sumit ergo D. Cartesius idem esse rem intelligentem, et intellectionem, quae est actus intelligentis ; vel saltem idem esse rem intelligentem, et intellectum, qui est potentia intelligentis. Omnes tamen Philosophi distinguunt subjectum a suis facultatibus, et actibus, hoc est, a suis proprietatibus, et AT VII, 173 essentiis, aliud enim est ipsum ens, aliud est ejus essentia ; potest ergo esse ut res cogitans sit subjectum mentis, Elzevier, p. 195 rationis, vel intellectus, ideoque corporeum aliquid, cujus contrarium sumitur, nonprobatur, est tamen haec illatio fundamentum conclusionis quam videtur velle D. C. stabilire.
Ibidem, novi me existere, quaero quis sim ego quem novi, certissssimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere nondum novi.
Certissimum est notitiam hujus propositionis, ego existo, pendere ab hac, ego cogito, ut recte ipse nos docuit : sed unde nobis est notitia hujus, ego cogito ? certe non ab alio quam ab hoc, quod non possumus concipere actum quemcumque sine subjecto suo, veluti saltare sine saltante, scire sine sciente, cogitare sine cogitante.
Atque hinc videtur sequi rem cogitantem esse corporeum quid, subjecta enim omnium actuum videntur intelligi solummodo sub ratione corporea, sive sub ratione materiae, ut ostendit ipse post in exemplo cerae, quae mutatis colore, duritie, figura et coeteris actibus, intelligitur tamen semper eadem res, hoc est eadem materia tot mutationibus subjecta ; non autem colligitur me cogitare per aliam cogitationem : quamvis enim aliquis cogitare potest se cogitasse, (quae cogitatio nihil aliud Elzevier, p. 196 est quam meminisse) tamen omnino est impossibile cogitare se cogitare, sicut nec scire se scire, esset enim interrogatio infinita, unde scis te scire, te scire, te scire.
Quoniam igitur notitia hujus propositionis, ego existo, pendent a notitia hujus, ego cogito ; et notitia hujus, ex eo quod non possumus separare cogitationem a materia cogitante, AT VII, 174 videtur inferendum potius rem cogitantem esse materialem quam immaterialem.
RESPONSIO.
Ubi dixi hoc est mens, animus, intellectus, ratio, etc. non intellexi per ista nomina solas facultates, sed res facultate cogitandi praeditas, ut per duo priora vulgo intelligitur ab omnibus ; et per duo posteriora frequenter : hocque tam expresse, totque in locis explicui ut nullus videatur fuisse dubitandi locus.
Neque hic est paritas inter ambulationem, et cogitationem, quia ambulatio sumi tantum solet pro actione ipsa ; cogitatio interdum pro actione, interdum pro facultate, interdum pro re in qua est facultas.
Nec dico idem esse rem intelligentem, et intellectionem, nec quidem rem intelligentem, et intellectum, si sumatur intellectus Elzevier, p. 197 pro facultate, sed tantum quando sumitur pro re ipsa quae intelligit. Fateor autem ultro me ad rem, sive substantiam, quam volebam exuere omnibus iis quae ad ipsam non pertinent significandam, usum fuisse verbis quammaxime potui abstractis, ut contra hic Philosophus utitur vocibus quammaxime concretis, nempe subjecti, materiae, et corporis, ad istam rem cogitantem significandam, ne patiatur ipsam a corpore divelli.
Nec vereor ne cui videatur iste ejus modus plura simul conjungendi aptior ad veritatem inveniendam, quam meus, quo singula quammaxime possum distinguo. Sed omittamus verba, loquamur de re.
AT VII, 175 Potest, inquit, esse ut res cogitans sit corporeum aliquid, cujus contrarium sumitur, non probatur. Imo contrarium non assumpsi, nec ullo modo eo usus sum pro fundamento, sed plane indeterminatum reliqui usque ad sextam meditationem in qua probatur.
Deinde recte dicit nos non posse concipere actum ullum sine subjecto suo, ut cogitationem sine re cogitante, quia id quod cogitat non est nihil : sed absque ulla ratione, et contra omnem loquendi usum, omnemque logicam addit, hinc videri sequi rem cogitantem esse corporeum quid : subjecta enim omnium actuum intelliguntur quidem sub ratione Elzevier, p. 198 substantiae, (vel etiam si lubet sub ratione materiae, nempe Metaphysicae) non autem idcirco sub ratione corporum.
Sed et logici, et vulgo omnes dicere solent substantias alias esse spirituales, alias corporeas. Nec aliud probavi exemplo cerae, nisi tantum, colorem, duritiem, figuram, non pertinere ad rationem formalem ipsius cerae. Nec etiam de ratione formali mentis, nec quidem de ratione formali corporis ibi egi.
Neque ad rem pertinet quod hic Philosophus dicat unam cogitationem non posse esse subjectum alterius cogitationis, quis enim unquam praeter ipsum hoc finxit ? sed ut rem ipsam paucis explicem, certum est cogitationem non posse esse sine re cogitante, nec omnino ullum actum, sive ullum accidens sine substantia AT VII, 176 cui insit : Cum autem ipsam substantiam non immediate per ipsam cognoscamus, sed per hoc tantum quod sit subjectum quorundam actuum, valde rationi consentaneum est, et usus jubet, ut illas substantias quas agnoscimus esse subjecta plane diversorum actuum, sive accidentium, diversis nominibus appellemus : atque ut postea utrum illa diversa nomina res diversas, vel unam et eandem significent, examinemus. Sunt autem actus quidam, quos vocamus corporeos, ut magnitudo, figura, Elzevier, p. 199 motus, et alia omnia quae absque locali extensione cogitari non possunt : atque substantiam, cui illi insunt, vocamus corpus : nec fingi potest alia esse substantia quae sit subjectum figurae, alia quae sit subjectum motus, localis, etc. quia omnes illi actus conveniunt sub una communi ratione extensionis : sunt deinde alii actus, quos vocamus cogitativos, ut intelligere, velle, imaginari, sentire, etc. qui omnes sub ratione communi cogitationis, sive perceptionis, sive conscientiae, conveniunt : atque substantiam cui insunt dicimus esse rem cogitantem, sive mentem, sive alio quovis nomine, modo ne ipsam cum substantia corporea confundamus, quoniam actus cogitativi nullam cum actibus corporeis habent affinitatem, et cogitatio, quae est ipsarum ratio communis, toto genere differt ab extensione, quae est ratio communis aliorum. Postquam vero duos distinctos conceptus istarum duarum substantiarum formavimus, facile est ex dictis in sexta Meditatione, cognoscere an una et eadem sint, an diversae.
OBJECTIO III.
Quid ergo est quod a mea cogitatione distinguatur ? quid, quod a me ipso separatum dici potest ?
Forte respondebit aliquis huic quaestioni ; a mea cogitatione distinguor ipse ego qui cogito : et a me, non separatam quidem, sed diversam esse meam cogitationem eo modo, quo (ut ante dictum est) distinguitur saltatio a saltante : quod si D. C. ostenderit idem esse eum qui intelligit, et intellectum, recidemus in modum loquendi Scholasticum ; Intellectus intelligit, visus videt, voluntas vult, et per analogiam optimam, ambulatio, vel saltem facultas ambulandi, ambulabit. Quae omnia obscura impropria, et perspicuitate solita Domini Des Cartes indignissima.
RESPONSIO.
Non nego me, qui cogito, distingui a mea cogitatione, ut rem a modo, sed ubi quaero, quid ergo est quod a mea cogitatione distinguatur, hoc intelligo de variis cogitandi modis ibi recensitis, non de mea substantia ; et ubi addo, quid quod Elzevier, p. 201 a meipso separatum dici possit, significo tantum illos omnes cogitandi modos mihi inesse ; nec video quid hic dubii vel obscuritatis fingi possit.
OBJECTIO IV.
Superest igitur ut concedam, me ne imaginari quidem quid sit haec cera, sed sola mente concipere.
AT VII, 178 Differentia magna est inter imaginari, hoc est, ideam aliquam habere, et mente concipere, hoc est ratiocinando colligere rem aliquam esse, vel rem aliquam existere. Sed non explicuit nobis D. C. in quo differunt. Veteres quoque Peripatetici docuerunt satis clare non percipi substantiam sensibus, sed colligi rationibus.
Quid jam dicimus, si forte ratiocinatio nihil aliud sit quam copulatio, et concathenatio nominum, sive appellationum per verbum hoc est ? unde colligmusimus ratione nihil omnino de Natura rerum, sed de earum appellationibus, nimirum utrum copulemus rerum nomina secundum pacta (quae arbitrio nostro fecimus circa ipsarum significationes) vel non. Si hoc sit, sicut esse potest, ratiocinatio dependebit a nominibus, nomina ab imaginatione, et imaginatio Elzevier, p. 202 forte, sicut sentio, ab organorum corporeorum motu, et sic mens nihil aliud erit praeterquam motus in partibus quibusdam corporis organici.
RESPONSIO.
Differentiam inter imaginationem, et purae mentis conceptum hic explicui, ut in exemplo enumerans quaenam sint in cera quae imaginamur, et quaenam quae sola mente concipimus ; sed et alibi explicui quo pacto unam et eandem rem, à puta pentagonum, aliter intelligamus, et aliter imaginemur : est autem in ratiocinatione copulatio non nominum, sed rerum nominibus significatarum ; mirorque alicui contrarium venire posse in mentem. Quis enim dubitat quin Gallus, AT VII, 179 et Germanus eadem plane iisdem de rebus possint ratiocinari, cum tamen verba concipiant plane diversa ? et nunquid Philosophus seipsum condemnat cum loquitur de pactis quae arbitrio nostro fecimus circa verborum significationes ? Si enim admittit aliquid verbis significari, quare non vult ratiocinationes nostras esse de hoc aliquid quod significatur, potius quam de solis verbis ? Ac certe eodem jure quo concludit mentem esse motum, posset etiam concludere Elzevier, p. 203 terram esse coelum, vel quidquid aliud ipsi placuerit.
OBJECTIO V.
Ad Meditationem tertiam.
DE DEO.
Quaedam ex his (scilicet cogitationibus humanis) tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie convenit ideae nomen, ut cum hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum, vel Deum cogito.
Cùm hominem cogito, agnosco ideam, sive imaginem constitutam ex figura, et colore, de qua possum dubitare an sit hominis similitudo, vel non. Similiter cum cogito coelum. Cum Chimaeram cogito, agnosco ideam, sive imaginem, de qua possum dubitare an sit similitudo alicujus animalis, non existentis, sed quod existere possit, vel extiterit alio tempore, vel non.
Caeterum cogitanti Angelum obversatur animo aliquando imago flammae, aliquando puelli formosi alati, de qua certus mihi videor esse quod non habet similitudinem Angeli, neque ergo esse eam Angeli Elzevier, p. 204 ideam, sed credens AT VII, 180 esse creaturas aliquas Deo ministrantes, invisibiles, et immateriales, rei creditae, vel suppositae nomen imponimus Angelum, cum tamen idea, sub qua Angelum imaginor, sit composita ex ideis rerum visibilium.
Eodem modo ad nomen venerandum Dei, nullam Dei habemus imaginem, sive ideam, ideoque prohibemur Deum sub imagine adorare, ne illum, qui inconceptibilis est, videamur nobis concipere.
Videtur ergo nullam esse in nobis Dei ideam ; Sed sicut coecus natus, saepius igni admotus, et sentiens se calere, agnoscit esse aliquid, a quo calefactus est ; audiensque illud appellari ignem, concludit ignem existere, nec tamen qualis figurae, aut coloris ignis sit cognoscit, vel ullam omnino ignis ideam, vel imaginem animo obversantem habet.
Itaque homo cognoscens debere esse causam aliquam suarum imaginum, vel idearum, et causae illius aliam causam priorem, et sic continuo, deducitur tandem ad finem, sive suppositionem alicujus causae aeternae, quae quia nunquam coepit esse, causam se habere priorem non potest, necessario aliquid aeternum existere concludit ; nec tamen ideam ullam habet, quam possit dicere esse ideam aeterni illius, sed rem creditam, Elzevier, p. 205 vel agnitam nominat, sive appellat Deum.
Jam quoniam expositione hac, quod habemus ideam Dei in anima nostra, procedit D. C. ad probationem hujus Theorematis, quod Deus (id est summe potens, sapiens, mundi creator) existat, oportuit illam ideam Dei melius explicare, et non modo inde deducere ipsius existentiam ; sed etiam mundi creationem.
RESPONSIO.
Hic nomine ideae vult tantum intelligi imagines rerum materialium in phantasia corporea depictas, quo posito facile illi est probare nullam Angeli, nec Dei propriam ideam esse posse ; atqui ego passim ubique, ac praecipue hoc ipso in loco, ostendo me nomen ideae sumere pro omni eo quod immediate a mente percipitur, adeo ut cum volo, et timeo, quia simul percipio me velle, et timere, ipsa volitio, et timor inter ideas a me numerentur, ususque sum hoc nomine, quia jam tritum erat a Philosophis ad formas perceptionum mentis divinae significandas, quamvis nullam in Deo phantasiam agnoscamus, et nullum aptius habebam. Satis autem puto me explicuisse ideam Dei pro iis qui ad meum Elzevier, p. 206 sensum volunt attendere ; sed pro iis qui mea verba malunt aliter quam ego intelligere, nunquam possem satis. Quod denique hic additur de mundi creatione, plane est a quaestione alienum.
OBJECTIO VI.
Aliae vero (cogitationes) alias quasdam praeterea formas habent, ut cum volo, cum timeo, cum affirmo, cum nego, semper quidem aliam rem ut subjectum meae cogitationis apprehendo. Sed aliquid etiam amplius quam istius rei similitudinem cogitatione complector, et ex his aliae voluntates sive affectus, aliae autem judicia appellantur.
AT VII, 182 Cum quis vult, vel timet, habet quidem imaginem rei quam timet, et actionis quam vult, sed quid amplius volens, vel timens cogitatione complectitur, non explicatur. Etsi quidem timor sit cogitatio, non video quo modo potest esse alia, quam cogitatio rei quam quis timet. Quid enim est timor irruentis leonis aliud, quam idea irruentis leonis, et effectus (quem talis idea generat in corde) quo timens inducitur ad motum animalem illum, quem vocamus fugam. Iam motus hic fugae non est cogitatio, quare remanet non esse in timore Elzevier, p. 207 aliam cogitationem praeter illam quae consistit in similitudine rei : idem dici posset de voluntate.
Praeterea affirmatio, et negatio non sunt sine voce, et appellationibus, ita ut animantia bruta non possint affirmare neque negare, ne cogitatione quidem, ideoque neque judicare ; attamen cogitatio similis potest esse in homine, et bestia. Nam cum affirmamus hominem currere, non habemus aliam cogitationem ab ea quam habet canis videns currentem Dominum suum : nihil igitur addit affirmatio, vel negatio cogitationibus simplicibus, nisi forte cogitationem quod nomina, ex quibus constat affirmatio, sint nomina ejusdem rei in affirmante : quod non est complecti cogitatione plus quam rei similitudinem, sed eandem similitudinem bis.
RESPONSIO.
Per se notum est aliud esse videre leonem et simul illum timere, quam tantum illum videre : item aliud esse videre hominem currentem, quam sibi ipsi affirmmare AT VII, 183 se illum videre quod fit sine voce. Nihilque hic animadverto quod egeat responsione.
OBJECTIO VII.
Superest ut examinem, qua ratione ideam istam a Deo accepi, neque enim illam sensibus hausi, nec unquam expectanti mihi advenit, ut solent rerum sensibilium ideae, cum ipsae res externis sensuum organis occurrunt, vel occurrere videntur, nec etiam a me efficta est, nam nihil ab ea detrahere, nihil illi superaddere plane possum, ac proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius.
Si non detur Dei idea (non autem probatur dari) quemadmodum non dari videtur, tota haec collabitur disquisitio. Praeterea idea mei ipsius mihi oritur (si corpus meum spectatur) ex visione, (si anima) nulla omnino animae est idea, sed ratione colligimus esse aliquid internum corpori humano, quod ei motum impertit animalem, quo sentit, et movetur, atque hoc quidquid est, sine idea vocamus animam.
RESPONSIO
Si detur Dei idea (ut manifestum est illam dari) tota haec collabitur objectio ; cumque additur non dari animae Elzevier, p. 209 ideam, sed ratione colligi, idem est ac si diceretur non dari ejus imaginem in phantasia depictam, sed dari tamen illud quod ego ideam vocavi.
OBJECTIO VIII.
Aliam vero solis ideam, ex rationibus astronomicis desumptam, hoc est, ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam. Solis idea unica uno tempore videtur esse, sive spectetur oculis, sive ratiocinatione intelligatur esse multoties major quam videtur ; Nam haec altera non est idea solis, sed collectio per argumenta, ideam solis multoties fore majorem, si multo propius spectaretur.
Verum diversis temporibus diversae possunt esse solis ideae, ut si uno tempore nudo oculo, alio tubo optico spectetur : sed rationes Astronomiae non reddunt ideam solis majorem, vel minorem, docent potius ideam sensibilem fallacem esse.
RESPONSIO.
Hic quoque quod dicitur non esse idea solis, et tamen describitur, est idipsum quod ego ideam voco.
OBJECTIO IX.
Nam procul dubio illae ideae, quae substantiam mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae quae tantum modos, sive accidentia repraesentant. Et rursus illa per quam summum aliquem Deum, aeternum, infinitum, AT VII, 185 omniscium, omnipotentem, rerumque omnium, quae praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae exihibentur.
Notavi saepius ante, neque Dei, neque animae dari ullam ideam ; addo jam, neque substantiae ; substantia enim (ut quae est materia subjecta accidentibus, et mutationibus) sola ratiocinatione evincitur, nec tamen concipitur, aut ideam ullam nobis exhibet ; hoc si verum sit, quomodo dici potest ideas, quae substantias mihi exhibent, majus aliquid esse, et plus habere realitatis objectivae, quam illas quae mihi exhibent accidentia ? praeterea consideret denuo D. C. quid velit dicere plus realitatis ? an realitas suscipit magis et minus ? Vel si putat unam rem alia magis esse rem ; consideret quomodo hoc possit captui nostro cum tanta Elzevier, p. 211 perspicuitate explicari, quanta exigitur in omni demonstratione, et quanta ipse alias usus est.
RESPONSIO.
Notavi saepius me nominare ideam idipsum quod ratione evincitur, ut et alia quae quolibet modo percipiuntur. Satisque explicui quomodo realitas suscipiat plus et minus : ita nempe ut substantia sit magis res quam modus : atque si dentur qualitates reales, vel substantiae incompletae, sunt magis res quam modi, sed minus quam substantiae completae : ac denique si detur substantia infinita, et independens, est magis res quam finita, et dependens. Haecque omnia per se sunt notissima.
OBJECTIO X.
Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est, an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci : Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud exstat, est creatum. Quae sane omnia talia sunt, ut quo diligentius attendo, Elzevier, p. 212 tanto minus a me solo profecta esse videantur, ideoque ex antedictis, Deum necessario existere est concludendum.
Considerans attributa Dei, ut Dei ideam inde habeamus, et ut videamus an in illa aliquid sit quod a nobis ipsis non potuerit proficisci, invenio, ni fallor, neque a nobis proficisci quae ad nomen Dei cogitamus, neque esse necessarium ut proficiscantur aliunde quam ab objectis externis, nam Dei nomine intelligo substantiam, hoc est intelligo Deum existere, (non per ideam, sed per ratiocinationem) infinitam (hoc est, quod non possum concipere, neque imaginari terminos ejus, sive partes extremas, quin adhuc possim imaginari ulteriores) ex quo sequitur ad nomen infiniti non oriri ideam infinitatis divinae, sed meorum ipsius finium, sive limitum : Independentem, hoc est, non concipio causam ex qua Deus oriatur.
Ex quo patet me aliam ideam ad nomen independentis non habere praeter memoriam mearum idearum incipientium diversis temporibus, ideoque dependentium.
Quapropter dicere Deum esse independentem nihil AT VII, 187 aliud est quam dicere Deum esse ex earum rerum numero, quarum non imaginor originem ; sicut dicere Deum esse infinitum, idem est ac si dicamus eum esse Elzevier, p. 213 in numero earum rerum, quarum non concipimus fines. Et sic omnis idea Dei excluditur, qualis enim est idea sine origine et terminis.
Summe intelligentem, quaero hic per quam ideam D. C. intelligit intellectionem Dei ? summe potentem : item per quam ideam intelligitur potentia, quae est rerum futurarum, hoc est non existentium.
Certe ego potentiam intelligo ex imagine, sive memoria actionum praeteritarum, hoc modo colligens : sic fecit, ergo sic potuit facere : ergo existens idem sic poterit iterum facere : hoc est, habet potentiam faciendi. Jam haec omnia sunt ideae quae ortae esse possunt ab objectis externis.
Creatorem omnium quae extant, creationis imaginem quandam mihi ipsi fingere possum ex iis quae vidi, velut hominem nascentem, sive crescentem velut ex puncto in figuram, et magnitudinem quam nunc habet ; aliam ideam ad nomen creatoris nemo habet ; sed non sufficit ad probandam creationem quod imaginari possumus mundum creatum.
Ideoque etsi demonstratum esset aliquid infinitum, independens, summe potens, etc. existere, non tamen sequitur existere creatorem. Nisi quis putet recte inferri ex eo quod existit aliquid quod nos credimus Elzevier, p. 214 creasse coetera omnia, ideo mundum ab eo fuisse aliquando creatum.
Praeterea, ubi dicit ideam Dei, et animae nostrae nobis AT VII, 188 innatam esse, velim scire si animae dormientium profunde sine insomnio cogitent ; si non, non habent eo tempore ideas ullas, quare nulla idea est innata, nam quod est innatum semper adest.
RESPONSIO.
Nihil eorum quae Deo tribuimus, ab objectis externis tanquam ab exemplari potest esse profectum, quia nihil est in Deo simile iis quae sunt in rebus externis, hoc est corporeis : quidquid autem iis dissimile cogitamus, manifestum est non ab ipsis, sed a causa istius diversitatis in cogitatione nostra proficisci.
Et quaero hic quo pacto iste Philosophus intellectionem Dei a rebus externis deducat : quam autem habeam ejus ideam facile explico, dicendo me per ideam intelligere id omne quod forma est alicujus perceptionis ; quis enim est qui non percipiat se aliquid intelligere, ac proinde qui non habeat istam formam, sive ideam intellectionis, quam indefinite extendendo format ideam intellectionis divinae, et sic de coeteris ejus attributis.
Elzevier, p. 215 Quoniam vero usi sumus idea Dei quae in nobis est ad ejus existentiam demonstrandam, atque in hac idea tam immensa potentia continetur ut intelligamus repugnare, si Deus existat, aliquid aliud praeter ipsum existere, nisi quod ab ipso sit creatum, plane sequitur ex eo quod demonstrata sit ejus existentia, demonstratum etiam esse totum mundum, sive res omnes a Deo diversas, quaecunque existunt, ab ipso esse creatas.
AT VII, 189 Denique cum dicimus ideam aliquam nobis esse innatam, non intelligimus illam nobis semper obversari, sic enim nulla prorsus esset innata, sed tantum nos habere in nobis ipsis facultatem illam eliciendi.
OBJECTIO XI.
Totaque vis argumenti in eo est, quod cognoscam fieri non posse ut existam talis naturae qualis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam existeret, Deus, inquam, ille cujus idea in me est.
Quoniam ergo non est demonstratum nos ideam Dei habere, et Christiana religio nos obligat credere Deum esse inconceptibilem, hoc est, ut ego opinor, cujus idea non habetur, sequitur existentiam. Elzevier, p. 216 Dei non esse demonstratam, multo minus creationem.
RESPONSIO.
Cum dicitur Deus inconceptibilis, intelligitur de conceptu adaequate illum comprehendentee : quomodo autem idea Dei habeatur, ad nauseam usque repetitum est : ac nihil omnino hic affertur quod demonstrationes meas convellat.
OBJECTIO XII.
Ad Meditationem quartam.
DE VERO ET FALSO.
Atque ita certe intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale, sed tantummodo defectum. Nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua potestate ad hunc finem a Deo tributâ.
Certum est ignorantiam tantummodo esse defectum, neque opus esse facultate aliqua positiva ad ignorandum ; sed de errore non est ita res manifesta, videntur enim lapides et inanimata errare non posse, propter hoc solum quod non habeant facultatem Elzevier, p. 217 ratiocinandi, neque imaginandi : proinde pronum est colligere, quod ad errandum opus sit facultate ratiocinandi, vel saltem imaginandi, quae facultates sunt ambae positivae tributae omnibus, et solis errantibus.
Praeterea D. C. dicit sic : adverto illos (scilicet meos errores) a duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi, sive ab arbitrii libertate : Quod videtur praecedentibus contradictorium. Ubi notandum quoque arbitrii libertatem assumi sine probatione, contra opinionem Calvinistarum.
RESPONSIO.
Etsi ad errandum opus sit facultate ratiocinandi (vel potius judicandi, sive affirmandi, et negandi), quia nempe est ejus defectus, non ideo sequitur hunc defectum AT VII, 191 esse realem, ut neque coecitatem esse realem, quamvis lapides non dicantur coeci, propter hoc solum quod non sint visus capaces. Mirorque me nullam hactenus rectam illationem in his objectionibus invenisse. Nihil autem de libertate hic assumpsi, nisi quod omnes experimur in nobis ; estque lumine naturali notissimum, nec intelligo Elzevier, p. 218 quam ob causam praecedentibus contradictorium esse dicatur.
Etsi vero forte multi sint qui cum ad praeordinationem Dei respiciunt, capere non possunt quomodo cum ipsa consistat nostra libertas, nemo tamen, cum seipsum tantum respicit, non experitur unum et idem esse voluntarium, et liberum. Neque hic est locus examinandi quaenam sit ea de re opinio aliorum.
OBJECTIO XIII.
Exempli causa cum examinarem his diebus, an aliquid in mundo existeret, atque adverterem ex hoc ipso quod illud examinarem, evidenter sequi me existere, non potui quidem non judicare quod tam clare intelligebam verum esse, non quod ab aliqua vi externa fuerim ad id coactus, sed quia ex magna luce in intellectu magna consequuta est propensio in voluntate, atque ita tanto magis sponte, et libere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens.
Vox haec, magna lux in intellectu, metaphorica est, nec igitur argumentativa : unusquisque autem qui dubitatione AT VII, 192 caret, talem lucem praetendit, et habet propensionem voluntatis ad affirmandum id de Elzevier, p. 219 quo non dubitat, non minorem quam qui revera scit. Potest ergo lux haec esse causa quare quis obstinate opinionem aliquam defendat, vel teneat, sed non quod sciat veram eam esse.
Praeterea non modo scire aliquid verum esse, sed et credere, vel assensum praebere, aliena sunt a voluntate ; nam quae validis argumentis probantur, vel ut credibilia narrantur, volentes nolentes credimus. Verum est, quod affirmare, et negare, propugnare, et refellere propositiones sunt actus voluntatis, sed non ideo sequitur assensum internum dependere a voluntate.
Non itaque satis demonstratur conclusio quae sequitur, atque in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio illa inest quae formam erroris constituit.
RESPONSIO.
Nihil ad rem attinet quaerere an vox, magna lux, sit argumentativa, nec ne, modo sit explicativa, ut revera est. Nemo enim nescit per lucem in intellectu intelligi perspicuitatem cognitionis, quam forte non habent omnes qui putant se habere, sed hoc non impedit quominus valde diversa sit ab obstinata opinione absque evidenti perceptione concepta.
Elzevier, p. 220 Cum autem hic dicitur non rebus clare perspectis volentes nolentes assentiri, idem est ac si diceretur nos bonum clare cognitum volentes nolentes appetere : verbum enim, nolentes, in talibus non habet locum, quia implicat nos idem velle et nolle.
OBJECTIO XIV.
Ad Meditationem quintam.
DE ESSENTIA RERUM
MATERIALIUM.
Ut cum, exempli causa, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam exstiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, sive essentia, sive forma immutabilis et aeterna, quae a me non efficta est, nec a mea mente dependet, ut patet ex eo quod possint demonstrari variae proprietates de isto triangulo.
Si triangulum nullibi gentium existat, non intelligo quomodo naturam aliquam habeat, quod enim nullibi est, non est : Neque ergo habet esse, seu naturam aliquam : triangulum in mente, oritur ex triangulo viso, vel ex visis ficto, cum autem Elzevier, p. 221 semel rem (unde putamus oriri ideam trianguli) nomine trianguli appellaverimus, quanquam perit ipsum triangulum, nomen manet. Eodem modo si cogitatione nostra semel conceperimus angulos trianguli omnes simul aequari duobus rectis, et nomen hoc alterum dederimus triangulo, habens tres angulos aequales duobus rectis. Etsi nullus angulus existeret in mundo, tamen nomen maneret, et sempiterna erit veritas propositionis istius, triangulum est habens tres angulos duobus rectis aequales ; Sed non erit sempiterna natura trianguli, si forte omne triangulum periret.
Vera similiter in aeternum erit propositio, homo est animal, propter nomina aeterna, sed pereunte genere humano, non erit amplius natura humana.
AT VII, 194 Unde constat essentiam, quatenus distinguitur ab existentia, nihil aliud esse praeter nominum copulationem per verbum, est ; ideoque essentia absque existentia est commentum nostrum : et videtur esse ut Imago hominis in animo ad hominem ; ita esse essentiam ad existentiam, vel ut haec propositio, Socrates est homo, ad hanc, Socrates est, vel existit ; ita Socratis essentia ad ejusdem existentiam : Iam, Socrates est homo, quando Socrates non existit, significat connexionem nominum tantum et est, Elzevier, p. 222 sive esse habet sub se Imaginem unitatis rei duobus nominibus nominatae.
RESPONSIO.
Nota est omnibus essentiae ab existentia distinctio, et quae hic de nominibus aeternis, loco conceptuum, sive idearum aeternae veritatis dicuntur, jam ante fuerunt satis explosa.
OBJECTIO XV.
Ad Meditationem sextam.
DE RERUM MATERIALIUM
EXISTENTIA.
Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit Deus ad hoc, utrum ideae emittantur a corporibus nec-ne cognoscendum, sed contra magnam propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video qua ratione possit intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur ; ac proinde res corporeae existunt.
AT VII, 195 Communis est opinio, non peccare medicos qui aegrotos decipiunt ipsorum salutis causa : neque patres qui filios suos fallunt Elzevier, p. 223 boni ipsorum gratia ; neque crimen deceptionis consistere in falsitate dictorum, sed in injuria decipientium. Viderit igitur D. C. an vera sit propositio universaliter sumpta, Deus nullo casu potest nos fallere ; nam si non sit vera ita universaliter, non sequitur conclusio illa, ergo res corporeae existunt.
RESPONSIO.
Ad meam conclusionem non requiritur ut nullo casu possimus falli (admisi enim ultro nos saepe falli) sed ut non fallamur cum iste noster error decipiendi voluntatem in Deo testaretur, qualem in eo esse repugnat., rursusque hic est mala illatio.
OBJECTIO ULTIMA.
Nunc enim adverto permagnum esse inter utrumque (hoc est inter vigiliam et insomnium) discrimen, in eo quod nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus vitae a memoria conjungantur.
Quaero utrum sit hoc certum, quod quis somnians se dubitare an somniet nec ne, non possit somniare cohaerere suum somnium cum ideis rerum longa serie praeteritarum. Elzevier, p. 224 Si potest, ea quae somnianti videntur esse actiones vitae suae anteactae, possunt censeri pro veris, non minus quam si vigilaret. Praeterea quoniam, ut ipse affirmat, AT VII, 196 omnis scientiae certitudo, et veritas ab una veri Dei cognitione pendet, Atheus vel non potest colligere se vigilare ex memoria anteactae vitae, vel potest aliquis scire se vigilare sine veri Dei cognitione.
RESPONSIO.
Non potest somnians ea quae somniat cum ideis rerum praeteritarum revera connectere, quamvis somniare possit se connectere, quis enim negat dormientem falli posse ? atqui postea experrectus errorem suum facile dignoscet.
Potest vero Atheus colligere se vigilare ex memoria anteactae vitae, sed non potest scire hoc signum sufficere ut certus sit se non errare, nisi sciat se a Deo non fallente esse creatum.
OBJECTIONES QUARTAE.
Ad virum Clarissimum Epistola.
NOLUISTI, Vir Clarissime, gratis me beare, summi beneficii compensationem exigis, et quidem gravem, dum ea tantum lege ingeniosissimi operis participem me fieri voluisti, ut sensus de illo meos aperirem. Dura profecto conditio, quam res pulcherrimas noscendi cupiditas extorsit, AT VII, 197 et adversus quam libentissime reclamarem, si ut a Praetore datur exceptio, si quid vi aut metu, ita novam possim obtinere, si quid suadente voluptate factum est.
Quid enim vis tibi ? meum de Authore judicium non expectas, cujus summam ingenii vim, eruditionemque singularem quanti faciam jam pridem nosti : non ignoras etiam quam molestis occupationibus detinear, nec, si quid mihi tribuis amplius quam deceat, sequitur ut ego meae tenuitatis conscius non sim, et tamen quod examinandum praebes, cum ingenium non vulgare, tum plurimum serenae mentis desiderat, ut a rerum omnium exteriorum strepitu libera sibi ipsi vacet, quod non nisi Elzevier, p. 226 attenta meditatione, et defixo in seipsam obtutu fieri posse satis vides. Parendum nihilominus, siquidem jubes, quidquid a me peccabitur penes te culpa erit qui ad scribendum cogis. Quanquam vero totum hoc opus Philosophia sibi vindicare possit, quia tamen vir modestissimus ultro se Theologorum tribunali sistit, duplicem hic agam personam, proponamque primum quae circa praecipuas de natura Mentis nostrae, et de Deo quaestiones a Philosophis opponi posse mihi videbuntur, tum vero scrupulos aperiam quos in opere universo Theologus posset offendere.
De natura mentis humanae.
Hic primum mirari subit virum Clarissimum idem pro totius suae Philosophiae principio statuisse quod statuit D. Augustinus, acerrimi vir ingenii, nec in Theologicis modo, sed etiam in Philosophicis rebus plane mirandus. Lib. enim 2 de Libero arbitrio, cap. 3. Alipius cum Euodio AT VII, 198 disputans probaturusque Deum esse, Prius, inquit, abs te quaero ut de manifestissimis capiamus exordium, utrum tu ipse sis, an tu forte metuis ne hac in interrogatione fallaris, cum utique, si non esses, falli omnino non Elzevier, p. 227 posses ? Quibus similia sunt Authoris nostri verba, sed est deceptor nescio quis summe potens, summe callidus qui de industria me semper fallit : haud dubie ego etiam sum si me fallit. Sed pergamus, et, quod potius ad rem facit, videamus quo pacto ex hoc principio confici possit Mentem nostram a corpore esse separatam.
Dubitare possum an corpus habeam, imo an ullum sit in rerum natura corpus, nec tamen mihi licet dubitare quin sim, sive existam, quandiu dubito, sive cogito.
Ego igitur, qui dubito, et cogito, corpus non sum, alioquin de corpore dubitando de me ipso dubitarem.
Imo, etiamsi obstinata mente contendam nullum esse omnino corpus, manet nihilominus positio, ego aliquid sum, non sum igitur corpus ; acute sane, sed opponet aliquis quod etiam sibi ipsi author objicit, quod de corpore dubitem, vel corpus esse negem, non efficitur nullum esse corpus.
Fotassis ergo contingit ut haec ipsa quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei veritate non differant ab eo me quem novi. Nescio, inquit, de hac re non disputo ; novi me existere, quaero quis sim ego ille quem novi ; certissimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere nondum novi.
Elzevier, p. 228 AT VII, 199 Verum cum fateatur per argumentum in methodo propositum rem eo tantum deductam esse ut quidquid corporeum est excluderet a natura mentis suae, non in ordine ad ipsam rei veritatem, sed dumtaxat in ordine ad suam perceptionem (adeo ut sensus esset se nihil plane cognoscere quod ad essentiam suam sciret pertinere, praeterquam quod esset res cogitans) patet ex hac responsione in iisdem adhuc terminis disputationem haerere, proinde integram restare quaestionem quam se soluturum spondet, quo pacto, ex eo quod nihil aliud ad essentiam suam pertinere cognoscat, sequatur nihil etiam aliud revera ad illam pertinere. Quod tamen ab illo praestitum esse tota Meditatione 2. ut fatear tarditatem meam, deprehendere non potui. Sed quantum conjicere possum hujus rei probationem aggreditur in Meditatione 6. eo quod illam dependere judicarit a clara Dei notitia, quam Meditatione 2. sibi nondum compararat ; sic ergo rem istam probat.
Quoniam, inquit, scio omnia quae clare et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare, et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni, et non refert a qua potentia id fiat ut diversa existimetur : Elzevier, p. 229 quia ergo ex una parte claram, et distinctam habeo ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans, certum est me a corpore meo AT VII, 200 revera esse distinctum, et absque illo posse existere.
Hic paulisper subsistendum, in his enim paucis verbis totius difficultatis cardo versari mihi videtur.
Ac primum quidem, ut vera sit illius syllogismi propositio, non de quacunque, etiam clara, et distincta, sed tantummodo de adaequata rei cognitione intelligi debet, fatetur enim V. C. in responsione ad Theologum, sufficere distinctionem formalem, nec requiri realem, ut unum ab alio distincte, et seorsim concipiatur per abstractionem intellectus rem inadaequate concipientis, unde in eodem loco subsumit.
Atqui complete intelligo quid sit corpus, putando tantum illud esse extensum, figuratum, mobile etc. deque illo negando ea omnia qua ad mentis naturam pertinent : et vice versa intelligo mentem esse rem completam, quae dubitat, quae intelligit, quae vult etc, quamvis negem in ea quidquam esse ex iis quae in corporis idea continentur. Ergo inter corpus, et mentem est distinctio realis.
Sed si quis hanc sumptionem in dubium Elzevier, p. 230 revocet, contendatque inadaequatam tantum esse tui conceptionem, dum te concipis tanquam rem cogitantem, non extensam ; similiterque cum te concipis tanquam rem extensam, non cogitantem, videndum quomodo id in superioribus probatum sit : non enim arbitror rem istam ita claram esse, ut tanquam principium inde mostrabileindemonstrabile assumi debeat, non probari.
Et quidem quod ad illius primam partem attinet, quod scilicet complete intelligas quid sit corpus, putando AT VII, 201 tantum illud esse extensum, figuratum, mobile etc. deque illo negando ea omnia quae ad mentis naturam pertinent, parum ad rem facit ; qui enim contenderet mentem nostram esse corpoream, non ideo existimaret corpus omne mentem esse ; corpus ergo se haberet ad mentem sicut genus ad speciem : at genus potest intelligi sine specie, et de illo negando quidquid speciei proprium et peculiare est, unde vulgo Logici ajunt negata specie non negari genus : sic possum intelligere figuram absque eo quod intelligam ullam ex iis affectionibus quae circulo propriae sunt : probandum ergo superest mentem complete, et adaequate posse intelligi sine corpore.
Non aliud in toto opere idoneum video ad hanc probationem argumentum, praeter illud quod initio propositum est, Elzevier, p. 231 possum negare ullum esse corpus, ullam, rem extensam, et tamen certum mihi est me esse, quandiu hoc nego, seu cogito, sum ergo res cogitans, non corpus, et ad mei notitiam non pertinet corpus.
At ex eo confici tantum video aliquam mei notitiam parari posse absq; notitia corporis, sed notitiam illam esse completam, et adaequatam, ita ut certus sim me non falli, dum ab essentia mea corpus excludo, mihi nondum plane perspicuum est : Rem exemplo declarabo.
Certo noverit aliquis angulum in semicirculo rectum esse, et proinde triangulum ex illo angulo, et diametro circuli rectangulum esse : dubitet vero, necdum certo deprehenderit, imo sophismate aliquo delusus neget quadratum basis rectanguli aequale esse quadratis laterum, eadem ratione quam vir clarissimus proponit, videtur se in falsa sua persuasione confirmaturus : ut enim, inquit, clare, et distincte percipio triangulum illum esse rectangulum, AT VII, 202 dubito tamen utrum illius basis quadratum aequale sit quadratis laterum, non ergo ad illius essentiam pertinet quod illius basis quadratum aequale sit quadratis laterum.
Deinde etiamsi negavero quod illius basis quadratum sit aequale quadratis laterum, certus tamen remaneo quod sit rectangulus, Elzevier, p. 232 et clara distinctaque remanet in mea mente notitia quod unus ex illius angulis sit rectus, quo salvo, ne Deus quidem efficere possit ut non sit rectangulus.
Non ergo id de quo dubito, immo quo sublato, ea mihi remanet idea, ad illius essentiam pertinet.
Praeterea quoniam scio omnia quae clare, et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim rem unam absque altera clare, et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest a Deo seorsim poni ; at clare et distincte intelligo hunc triangulum esse rectangulum, absque eo quod intelligam quadratum illius basis aequale esse quadratis laterum, ergo saltem a Deo fieri potest triangulus rectangulus, cujus basis quadratum aequale non sit quadratis laterum.
Non video quid hic responderi possit, nisi illum hominem clare, et distincte non percipere triangulum rectangulum. At unde habeo me clarius percipere naturam mentis meae, quam ille percipiat naturam trianguli ? aeque enim certus est ille triangulum in semicirculo habere unum angulum rectum, quae est notio trianguli rectanguli, ac ego certus sum me existere ex eo quod cogitem.
Quemadmodum ergo ille in eo fallitur Elzevier, p. 233 quod ad illius trianguli naturam, quem clare et distincte novit esse Rectangulum, pertinere non arbitretur quod illius basis AT VII, 203 quadratum sit etc. Ita cur in eo fortasse non fallor, quod ad mei naturam, quam certe, et distincte novi esse rem cogitantem, nihil aliud pertinere arbitrer, quam quod sim res cogitans ? cum etiam forte ad illam pertineat quod sim res extensa.
Et profecto, inquiet aliquis, mirum non est, si dum ex eo quod cogitem, colligo me existere, idea quam de me hoc pacto cognito efformo, nihil aliud animo meo repraesentat quam meipsum, tanquam rem cogitantem, quippe quae ex sola mea cogitatione desumpta sit, ut proinde ex illa idea nullum argumentum desumi posse videatur, nihil amplius ad mei essentiam pertinere, quam quod in ea continetur.
Accedit quod hoc argumentum nimis probare videtur, et nos in eam Platonicam opinionem deducere, (quam tamen author refellit) nihil corporeum ad nostram essentiam pertinere, ita ut homo sit solus animus, corpus vero non nisi vehiculum animi ; unde hominem definiunt animum utentem corpore.
Quod si respondeas, corpus non simpliciter a mei essentia excludi, sed tantummodo quatenus praecise sum res cogitans, metuendum Elzevier, p. 234 videtur ne quis hanc in suspicionem veniat, num forte notitia mei, quatenus sum res cogitans, non sit notitia alicujus entis complete, et adaequate concepti, sed tantum inadaequate, et cum quadam abstractione intellectus.
Unde sicut Geometrae concipiunt lineam tanquam longitudinem latitudinis expertem, et superficiem tanquam longitudinem simul et latitudinem absque profunditate, etsi nulla sit longitudo sine latitudine, nec latitudo sine profunditate : ita forsan aliquis dubitare possit, num res AT VII, 204 omnis cogitans sit etiam res extensa, sed cui tamen praeter communes cum rebus aliis extensis affectiones, ut esse figurabile, mobile, etc. insit peculiaris cogitandi virtus, unde fiat ut cum hac sola virtute tanquam res cogitans, per abstractionem intellectus apprehendi possit, licet revera rei cogitanditi corporis affectiones conveniant ; sicut quantitas cum sola longitudine concipi potest, licet omni quantitati reipsa conveniat simul cum longitudine latitudo et profunditas.
Difficultatem auget quod illa cogitandi vis corporeis organis affixa videatur, cum in infantibus sopita, in amentibus extincta judicari possit ; quod impijimpii animorum carnifices potissimum urgent.
Elzevier, p. 235 Hactenus de reali mentis nostrae a corpore distinctione. Cum vero V. C. demonstrandam susceperit animorum immortalitatem, merito quaeri possit an ex ea separatione evidenter sequatur ; in vulgaris enim Philosophiae principiis id minime sequitur, cum vulgo velint brutorum animas ab illorum corporibus esse distinctas, quae tamen cum illis intereant.
Huc usque responsionem protraxeram et in animo erat ostendere quomodo secundum authoris nostri principia, quae ex ejus Philosophandi ratione collegisse mihi videbar, ex reali mentis a corpore distinctione, illius immortalitas facillime concludatur, cum ad me perlata est nova viri clarissimi lucubratiuncula, quae cum toti operi lucem multam affert, tum in hac parte eadem prorsus adducit ad propositam quaestionem dissolvendam quae eram allaturus.
Quod vero spectat ad brutorum animas, satis insinuat AT VII, 205 aliis in locis nullam iis inesse, sed tantum corpus modo quodam certo configuratum, et variis organis ita conflatum, ut operationes omnes in illo, et per illud fieri possint quas videmus.
Sed vereor ut haec persuasio in animis hominum fidem invenire possit, nisi validissimis rationibus comprobetur. Incredibile Elzevier, p. 236 enim prima fronte apparet quomodo fieri possit sine ullius animae ministerio ut lumen a lupi corpore reflexum in ejus oculos tenuissima neuorum opticorum fila moveat, et ex illa motione ad cerebrum usque pertingente spiritus animalis in nervos diffundatur eo pacto quo necesse est ad hoc ut ovis fugam arripiat.
Unum hic addam, quod de imaginationis a cogitatione, sive intelligentia distinctione, et illorum majori ceritudine quae ratione comprehendimus, quam quae corporeis sensibus obversantur, vir C. docet, summopere a me probari. Iamdudum enim ab Augustino, c. 15. de animae quantitate didici procul abjiciendos esse qui sibi persuadent minus esse certa quae intelligentia cernimus, quam quae his corporeis oculis semper cum pituit ; unde etiam ait Solil. l. I. c. 4. sensus se in geometrico negotio quasi navim expertum esse. Nam cum, inquit, ipsi me ad locum quo tendebam pervexerint, ubi eos dimisi, et jam in solo positus coepi cogitatione ista volvere, diu mihi vestigia titubarunt : quare citius mihi videtur in terra posse navigari, quam geometriam sensibus percipi, quamvis primo discentes aliquantum adjuvare videantur.
DE DEO.
Prioris de existentia Dei demonstrationis, quam in Meditatione 3. author explicat, duae sunt partes, prior est, quod Deus sit, siquidem ejus idea in me sit : posterior est quod ego habens talem ideam non possim esse nisi a Deo.
Circa priorem partem id unum mihi non probatur, quod cum vir C. asseruisset non nisi in judiciis falsitatem proprie reperiri, paulo post tamen admittat ideas non formaliter quidem, sed materialiter, falsas esse posse, quod ab ejus principiis dissonum mihi videtur.
Sed vereor ut in re obscurissima animi mei sensa satis dilucide possim explicare : res exemplo clarior fiet. Si, inquit, frigus sit tantum privatio caloris, idea frigoris quae illud mihi tanquam rem positivam repraesentat, materialiter falsa erit.
Imo, si frigus sit tantum privatio, nulla poterit dari frigoris idea quae illud mihi tanquam rem positivam repraesentet, et judicium hic ab authore cum idea confunditur.
Quid enim est idea frigoris ? frigus ipsum, quatenus est objective in intellectu : at si frigus sit privatio, non potest esse objective Elzevier, p. 238 in intellectu per ideam, cujus esse objectivum sit ens positivum : Ergo, si frigus sit tantum privatio, nunquam illius poterit esse idea positiva, et proinde nulla quae materialiter falsa sit.
Confirmatur eodem argumento quo probat vir C. ideam entis infiniti non posse non esse veram, nam quamvis fingi AT VII, 207 possit tale ens non existere, non tamen fingi potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere.
Ita plane de omni idea positiva dici potest, nam quamvis fingi possit frigus, quod arbitror idea positiva repraesentari, non esse positivum ; non tamen fingi potest ideam positivam nihil reale, et positivum mihi exhibere ; cum idea positiva non dicatur secundum esse quod habet tanquam modus cogitandi, eo enim modo omnes positivae essent : sed ab esse objectivo quod continet, et menti nostrae exhibet : potest ergo illa idea non esse frigoris idea, sed non potest esse falsa.
Sed, inquies, eo ipso falsa est quod non est frigoris idea ; imo judicium tuum falsum, si illam judicas esse frigoris ideam : ipsa vero in te verissima. Sicut idea Dei ne materialiter quidem falsa dici debet, quamvis illam quis possit transferre ad rem quae non sit Deus, sicut fecerunt idolatrae.
Elzevier, p. 239 Denique illa frigoris idea, quam dicis materialiter falsam esse, quid menti tuae exhibet ? Privationem ? ergo vera est ; ens positivum ? ergo non est frigoris idea : et praeterea quae causa illius entis positivi objectivi, unde fieri vis, ut materialiter falsa sit illa idea ? Ego, inquis, quatenus a nihilo sum : Ergo esse objectivum positivum alicujus ideae a nihilo esse potest, quod praecipua C. viri fundamenta convellit.
Sed pergamus ad posteriorem demonstrationis partem, qua quaeritur, utrum ipse habens ideam entis infiniti ab alio esse possim quam ab ente infinito, et praesertim AT VII, 208 utrum a me ipso. Contendit vir C. me a me ipso esse non posse, eo quod, si mihi ipse esse darem, darem etiam omnes perfectiones quarum ideam in me esse animadverto. Sed reponit acute Theologus : Esse a se non positive sumi debet, sed negative, ut sit idem quod non esse ab alio. Nunc vero, inquit, si aliquid a se est, id est non ab alio, quomodo probem istud omnia complecti et esse infinitum, Jam enim non audio si dicas : si a se est, sibi facile omnia dedisset : nec enim a se est, ut a causa, nec sibi ante praevius fuit, ut ante deligeret, quod esset postmodum.
Ut hoc argumentum dissolvat contendit Vir C. esse a se non negative, sed positive debere sumi, etiam quantum ad Deum Elzevier, p. 240 spectat, ita ut Deus quodam modo idem praestet respectu sui ipsius quod causa efficiens respectu sui effectus. qQuod sane durum mihi videtur, et falsum.
Itaque partim cum Viro C. consentio, partim ab illo dissentio. fateor enim non posse me a me ipso esse nisi positive, nego vero idem de Deo dici debere, imo arbitror manifestam esse contradictionem quod aliquid sit a seipso positive et tanquam a causa. unde idem efficio quod author noster, sed alia plane via, in hunc scilicet modum.
Ut a me ipso essem, deberem a me ipso essem positive, et AT VII, 209 tanquam a causa ; ergo fieri non potest ut a me ipso sim ; hujus syllogismi propositionem probant viri rationhes ex eo desumptae, quod cum temporis partes a se mutuo sejungi possint, ex eo quod sim, non sequatur me futurum, nisi aliqua causa me quasi rursus efficiat singulis momentis.
Quod vero ad sumptionem attinet, illam arbitror adeo claram esse lumine naturali, ut vix probari possit nisi nugatorie notum probando per minus notum. Imo illius veritatem Author videtur agnovisse, cum aperte inficiari ausus non est. haec. n. quaeso verba pensentur in responsione ad Theologum.
Elzevier, p. 241 Non dixi, inquit, impossibile esse ut aliquid sit causa efficiens sui ipsius, etsi enim aperte id verum sit, quando restringitur efficientis significatio ad illas causas quae sunt effectibus tempore priores, vel quae ab ipsis sunt diversae, non tamen videtur in hac quaestione ita esse restringenda, quia lumen naturale non dictat ad rationem efficientis requiri ut tempore prior sit suo effectu.
Optime quantum ad prius membrum, sed cur omissum posterius, nec additum idem lumen naturale non dictare ad rationem efficientis requiri ut diversa sit a suo effectu, nisi quia per lumen ipsum naturale id asserere non licebat ?
Et sane cum effectus omnis a causa dependeat, a causa esse suum accipiat, nonne clarum est idem a seipso dependere AT VII, 210 non posse, idem a seipso suum esse accipere non posse ?
Praeterea causa omnis est effectus causa, et effectus causae effectus, et proinde mutua est inter causam et effectum habitudo : at habitudo nonnisi duorum est.
Deinde concipi sine absurditate non potest rem aliquam accipere esse, et tamen illud idem esse habere priusquam conceperimus illud jam accepisse. At istud contingeret, si notiones causae et effectus eidem rei respectu sui ipsius tribueremus. Quae est Elzevier, p. 242 enim notio causae ? dansDare esse. quaenotio effectûs ? accipere esse. Prior est autem natura causae notio, quam notio effectus.
Jam vero concipere non possumus rem aliquam sub notione causae ut dantem esse, nisi illam concipiamus habere esse, nemo enim dat quod non habet ; Ergo prius rem conciperemus habere esse, quam conciperemus illud eam accepisse ; et tamen in eo qui accipit, prius est accipere quam habere.
Aliter ea ratio formari potest ; nemo dat quod non habet, ergo nemo potest sibi dare esse nisi qui jam illud esse habeat : si autem jam habet, ut quid sibi illud daret.
Denique asserit lumine naturali notum esse creationem a conservatione sola ratione distingui : At eodem lumine naturali notum est nil seipsum creare posse ; ergo nec seipsum conservare.
Verum si a thesi generali ad hypothesim de Deo specialem descendamus, res adhuc meo judicio manifestior erit, Deum a seipso positive esse non posse, sed tantum negative, id est non ab alio.
AT VII, 211 Ac primum quidem id patet ex ratione quam affert. V. C. ad probandum si corpus a se sit, debere a seipso esse positive. Temporis enim, inquit, partes aliae ab aliis non pendent, nec proinde ex eo quod illud corpus supponatur Elzevier, p. 243 ad hoc usque tempus a se fuisse, id est sine causa, hoc sufficit ut etiam in posterum sit futurum, nisi aliqua potentia in eo sit, ipsum continuo veluti reproducens.
At tantum abest ut haec ratio in ente summe perfecto, sive infinito locum habere possit, quin potius contrarium ob contrarias causas evidenter deduci possit : in idea enim entis infiniti continetur, quod ejus duratio sit etiam infinita, scilicet nullis clausa limitibus, ac proinde indivisibilis, permanens, tota simul, et in qua non nisi per errorem et intellectus nostri imperfectionem concipi possit prius, et posterius.
Unde manifeste sequitur concipi non posse Ens infinitum vel per momentum existere, quin simul concipiatur et semper extitisse, et in aeternum existentiam habiturum (quod Author ipse alicubi docet) ut proinde vanum sit quaerere cur in esse perseveret.
Imo ut frequenter docet Augustinus (quo nemo unquam post authores sacros dignius et sublimius de Deo locutus est) in Deo nullum est vel fuisse vel futurum esse, sed semper esse, ut hinc evidentius appareat non nisi cum absurditate quaeri posse cur Deus in esse perseveret, cum haec quaestio manifeste involvat prius et posterius, praeteritum et futurum, quae ab Entis infiniti notione excludi debent.
Elzevier, p. 244 Praeterea Deus a se esse positive cogitare non potest AT VII, 212 quasi seipsum primo produxerit, fuisset enim antequam esset, sed tantum (ut saepius declarat Author) quia se revera conservat.
At in ens infinitum conservatio non magis cadit quam prima productio ; quid enim quaeso conservatio, nisi continua quaedam rei reproductio, unde conservatio omnis supponit primam productionem ; et propterea nomen ipsum continuationis, sicut et conservationis, potentialitatem quandam involvit, Ens autem infinitum actus est purissimus sine ulla potentialitate.
Concludamus igitur concipi non posse Deum esse a seipso positive, nisi per imperfectionem nostri intellectus Deum instar rerum creatarum concipientis : quod magis adhuc constabit alia ratione.
Causa efficiens rei alicujus non quaeritur nisi ratione existentiae, non vero ratione essentiae ; verbi gratia, si triangulum conspicio, causam efficientem quaeram per quam factum sit ut hic triangulus existeret, sed causam efficientem sine absurditate non quaeram cur triangulus habeat tres angulos aequales duobus rectis ; et id quaerenti non bene responderetur per causam efficientem, sed id tantum quia ea est natura trianguli : unde Mathematici, quia de sui objecti Elzevier, p. 245 existentia non agunt, nihil demonstrant per efficientem, et finem. At non minus est de essentia entis infiniti quod existat, imo etiam, si velis, quod in esse perseveret, quam de essentia trianguli habere tres angulos aequales duobus rectis ; ergo, sicut quaerenti cur triangulus tres angulos aequales duobus rectis habeat, responderi non debet per causam efficientem, sed dicendum solummodo eam esse aeternam et immutabilem trianguli naturam : ita quaerenti cur Deus sit, vel in esse perseveret, AT VII, 213 nulla vel in Deo, vel extra Deum, causa efficiens, vel quasi causa efficiens (de re enim non de nomine disputo) quaerenda est, sed id unum pro ratione afferendum, quia ea est natura entis summe perfecti.
Unde ad id quod ait V. C. dictare lumen naturae nullam rem existere de qua non Liceat petere cur existat, sive in ejus causam efficientem inquirere ; aut si non habeat, cur illa non indigeat, postulare ? Respondeo petenti cur Deus existat, non per causam efficientem respondendum esse, sed nihil aliud, quam quia Deus est, seu Ens infinitum : et in ejus causam efficientem inquirenti, respondendum causa efficienti non indigere : et rursum percontanti cur illa non indigeat, respondendum quia ens infinitum est, cujus existentia est sua essentia : Elzevier, p. 246 ea enim solummodo causa efficienti indigere, in quibus existentiam actualem ab essentia distinguere licet.
Quamobrem corruunt quae verbis citatis subjungit. Adeo, inquit, ut si putarem nullam rem idem quodammodo esse posse erga seipsam quod est causa efficiens erga effectum, tantum abest ut inde concluderem aliquam esse causam primam, quin e contra ejus ipsius, quae vocaretur prima, causam rursus inquirerem ; et ita nunquam ad ullam omnium primam devenirem.
Imo vero si putarem cujuscunque rei causam efficientem, vel quasi efficientem esse quaerendam, cujuscunque rei assignatae causam ab ea diversam inquirerem, cum evidentissimum AT VII, 214 mihi sit nihil ullo modo erga seipsum esse posse, quod est causa efficiens erga effectum.
Monendus vero mihi videtur ut haec attente, diligenterque consideret, quia certo scio vix ullum Theologum reperiri posse, qui non ea propositione offendatur, Quod Deus a seipso sit positive, et tanquam a causa.
Unicus mihi restat scrupulus, quomodo circulus ab eo non committatur, dum ait, non aliter nobis constare quae a nobis clare et distincte percipiuntur, vera esse, quam quia Deus est.
Elzevier, p. 247 At nobis constare non potest Deum esse, nisi quia id a nobis clare, et evidenter percipitur, ergo priusquam nobis constet Deum esse, nobis constare debet verum esse quodcunque a nobis clare et evidenter percipitur.
Addo quod exciderat, falsum mihi videri quod pro certo affirmat U.V.. C., nihil in se, quatenus est res cogitans, esse posse, cujus conscius non sit ; per se enim, quatenus est res cogitans, nihil aliud intelligit quam mentem suam, quatenus a corpore distincta est. At quis non videt multa in mente esse posse, quorum mens conscia non sit ; mens infantis in matris utero habet vim cogitandi, at ejus conscia non est ; mitto innumera similia.
De iis quae Theologos morari
possunt.
Ut taediosum sermonem aliquando absolvam, libet hic brevitati consulere, et res potius indicare, quam de iis accuratius disputare.
PRIMUM, vereor ne quosdam offendat liberior haec Philosophandi AT VII, 215 ratio, qua omnia revocantur in dubium : et sane Author ipse fatetur in Methodo, mediocribus Elzevier, p. 248 ingeniis hanc viam esse periculosam : fateor tamen hanc invidiam in Synopsi mitigari.
Verumtamen haud scio an aliqua praefatiuncula haec meditatio praemuniri debeat, qua significetur de iis rebus serio non dubitari, sed ut iis aliquantisper sepositis quae vel minimam, et hyperbolicam, ut Author ipse vocat alio in loco, dubitandi occasionem relinquunt, aliquid ita firmum, et stabile reperiri possit, ut de eo ne pervicacissimo quidem liceat vel tantillum dubitare. Unde etiam fit, ut loco illorum verborum quod cum Authorem meae originis ignorarem, reponendum censerem, ignorare me fingerem.
In Meditatione 4. de Vero et Falso multas ob causas, quas longum esset recensere, vehementer optarem, ut in ipsa Meditatione, vel in Synopsi duo significaret.
Primum est, se, dum causam erroris inquirit, de illo potissimum satagere qui committitur in dijudicatione veri et falsi, non autem de illo qui contingit in persecutione boni et mali.
Cum enim prius illud sufficiat ad Authoris institutum et scopum : et quae hic dicuntur de causa erroris, in gravissimas objectiones incidant, si etiam ad posterius caput se extendant, prudentia nisi fallor exigit, et flagitat docendi ordo, cujus Elzevier, p. 249 Author noster amantissimus est, ut quaecunque ad rem non faciunt, et altercationibus ansam AT VII, 216 praebere possunt, omittantur, ne dum lector de superfluis inutiliter jurgatur, a necessariorum perceptione retardetur.
Alterum quod Authorem nostrum indicare velim, est, se, dum asserit nulli nos rei assentiri debere, nisi quam clare et distincte noverimus, de iis tantum rebus agere quae ad disciplinas spectant, et sub intelligentiam cadunt, non vero de iis quae ad fidem pertinent, et ad vitam agendam : Itaque se damnare opinantium temeritatem, non prudenter credentium persuasionem.
Tria enim sunt, ut sapienter monet B. Augustinus, de utilit. credendi c. 15. velut finitima sibimet, in animis hominum distinctione dignissima : Intelligere, credere, opinari.
Intelligit, qui certa ratione aliquid comprehendit. Credit, qui gravi aliqua authoritate commotus verum esse arbitratur etiam quod certa ratione non comprehendit : opinatur, qui quod nesciat se scire existimat.
Opinari autem duas ob res turpissimum est : quod ediscere non potest qui sibi jam se scire persuasit, si modo illud disci potest, et per seipsa temeritas non bene affecti animi signum est.
Quod intelligimus igitur, debemus rationi : quod credimus, authoritati, quod opinamur, Elzevier, p. 250 errori. Haec dicta sunt ut intelligeremus nos, retenta fide illarum etiam rerum quas nondum comprehendimus, a temeritate opinantium vindicari.
Nam qui dicunt nihil esse credendum, nisi quod scimus, id unum cavent nomen opinationis, quod AT VII, 217 fatendum est turpe, ac miserrimum : sed si quis diligenter consideret plurimum interesse, utrum se scire quis putet, an quod nescire se intelligit, credat aliqua authoritate commotus, profecto erroris et inhumanitatis, atque superbiae crimen vitabit.
Et paulo post, c. 12. subjungit. Multa possunt afferri quibus ostendatur, nihil omnino humanae societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus quod non potuerimus tenere perceptum. Huc usque August.
Quanti momenti sit Virum C. haec distinguere ne multi hoc tempore ad impietatem proclives, illius verbis ad eversionem fidei abuti possint, ipse facile pro sua prudentia judicabit.
Verum quod maxime Theologis offendiculo fore praevideo est, quod secundum viri C. dogmata, salva et integra remanere non posse videantur quae de sacrosanctis altaris mysteriis docet Ecclesia.
Fide enim credimus ablata ab Eucharistico pane panis substantia, sola illic accidentia Elzevier, p. 251 remanere : ea autem sunt extensio, figura, color, odor, sapor, aliaeque sensiles qualitates.
Qualitates sensiles nullas esse putat vir C. sed tantummodo varias corpusculorum nobis adjacentium motiones, quibus varias illas impressiones percipimus, quas deinde coloris, saporis, odoris nominibus appellamus. Restant ergo figura, extensio, mobilitas. At negat Author facultates illas absque aliqua substantia cui insint posse AT VII, 218 intelligi, nec proinde etiam absque illa existere : quod etiam repetit in responsione ad Theologum.
Nec agnoscit, inter illas affectiones, et substantiam, distinctionem nisi formalem, quae sufficere non videtur ut quae sic distinguuntur a se invicem etiam divinitus separentur.
Non dubito quin qua pietate est vir Clarissimus id attente diligenterque perpendat, et summo sibi studio judicet incumbendum, ne cum Dei causam adversus impios agere meditatur, fidei illius authoritate fundatae, et cujus beneficio immortalem illam vitam, quam hominibus persuadendam suscepit, se consecuturum sperat, aliqua in re periculum creasse videatur.
Responsio ad quartas Objectiones.
Non potuissem optare magis perspicacem, nec simul magis officiosum scripti mei examinatorem, quam illum esse experior cujus animadversiones ad me misisti : tam humaniter enim mecum agit, ut ipsum et mihi et causae favere facile percipiam ; et nihilominus tam accurate illa quae oppugnat circumspexit, tamque intime pervidit, ut sperem etiam in reliquis nihil ejus aciem effugisse ; ac praeterea tam acute illa urget quae judicavit esse minus probanda, ut non verear ne quis AT VII, 219 existimet illum quicquam gratiae causa dissimulasse ; ideoque non tam moveor iis quae objecit, quam gaudeo quod in pluribus non adversetur.
Responsio ad primam partem, de
natura mentis humanae.
Non hic morabor in gratiis Viro Clarissimo agendis, quod me divi Augustini authoritate adjuvarit, rationesque meas ita proposuerit, ut timere videretur ne non satis fortes aliis apparerent.
Elzevier, p. 253 Sed primum dicam ubinam probare coeperim quo pacto, ex eo quod nihil aliud ad meam essentiam (hoc est ad essentiam solius mentis) pertinere cognoscam, praeterquam quod sim res cogitans, sequatur nihil etiam aliud revera ad illam pertinere : nempe ubi probavi Deum existere, Deum scilicet illum, qui potest omnia quae ego clare et distincte ut possibilia cognosco.
Etsi enim multa forte in me sint quae nondum adverto (ut revera illo in loco supponebam me nondum advertere mentem habere vim corpus movendi, vel illi esse substantialiter unitam), quia tamen id quod adverto, mihi sufficit ut cum hoc solo subsistam, certus sum me a Deo potuisse creari absque aliis quae non adverto, atque ideo ista alia ad mentis essentiam non pertinere.
Nihil enim eorum sine quibus res aliqua esse potest, mihi videtur in ejus essentia comprehendi ; et quamvis mens sit de essentia hominis, non tamen est proprie de essentia mentis, quod humano corpori sit unita.
AT VII, 220 Dicendum etiam est quo sensu intelligam, distinctionem realem non inferri, ex eo quod una res absque alia concipiatur per abstractionem intellectus rem inadaequate concipientis, sed tantum ex eo quod unaquaeque res absque alia complete sive ut res completa intelligatur. Elzevier, p. 254 Neque enim existimo adaequatam rei cognitionem hic requiri, ut Vir C. assumit ; sed in hoc differentia est, quod, ut aliqua cognitio sit adaequata, debeant in ea contineri omnes omnino proprietates quae sunt in re cognita ; et idcirco solus est Deus qui novit se habere cognitiones rerum omnium adaequatas.
Intellectus autem creatus, etsi forte revera habeat rerum multarum, nunquam tamen potest scire se habere, nisi peculiariter ipsi Deus revelet. Ad hoc enim ut habeat adaequatam alicujus rei cognitionem, requiritur tantum ut vis cognoscendi quae in ipso est adaequet istam rem ; quod facile fieri potest. Ut autem sciat se illam habere, sive Deum nihil amplius posuisse in illa re, quam id quod cognoscit, oportet ut sua vi cognoscendi adaequet infinitam Dei potestatem ; quod fieri plane repugnat.
Iam vero, ad cognoscendam distinctionem realem inter duas res, non requiritur ut nostra de iis cognitio sit adaequata, nisi possimus scire ipsam esse adaequatam ; sed nunquam possumus hoc scire, ut mox dictum est ; ergo non requiritur ut sit adaequata.
Itaque ubi dixi, non sufficere quod una res absque alia AT VII, 221 intelligatur per abstractionem intellectus rem inadaequate concipientis, non Elzevier, p. 255 putavi inde posse inferri, ad distinctionem realem requiri cognitionem adaequatam, sed tantum cognitionem, quam nos ipsi per abstractionem intellectus non redderemus inadaequatam.
Longe enim aliud est, cognitionem aliquam esse plane adaequatam, quod nunquam certo scire possumus an sit verum, nisi a Deo reveletur ; et aliud, eousque esse adaequatam, ut a nobis per abstractionem intellectus inadaequatam non reddi percipiamus.
Eodemque modo, cum dixi rem intelligendam esse complete, sensus non erat intellectionem debere esse adaequatam, sed tantum rem satis debere intelligi, ut scirem esse completam.
Quod tam ex antecedentibus quam ex sequentibus putabam esse manifestum : distinxeram enim paulo ante entia incompleta a completis, dixeramque requiri ut unumquodque ex iis quae realiter distinguuntur, tanquam ens per se et ab omni alio diversum intelligatur.
Postea vero, eodem sensu quo dixi me complete intelligere quid sit corpus, statim subjunxi me etiam intelligere mentem esse rem completam, sumendo scilicet intelligere complete et intelligere esse rem completam, in una et eadem significatione.
Sed hic merito quaeri potest quidnam intelligam Elzevier, p. 256 per rem completam, et quomodo probem sufficere ad distinctionem realem, quod duae res tanquam completae una absque alia intelligantur.
AT VII, 222 Itaque ad primum respondeo, me per rem completam nihil aliud intelligere, quam subtantiam indutam iis formis sive attributis, quae sufficiunt ut ex iis agnoscam ipsam esse substantiam.
Neque enim substantias immediate cognoscimus, ut alibi notatum est, sed tantum ex eo quod percipiamus quasdam formas sive attributa, quae cum alicui rei debeant inesse ut existant, rem illam cui insunt vocamus Substantiam.
Si vero postea eandem illam substantiam spoliare vellemus iis attributis ex quibus illam cognoscimus, omnem nostram de ipsa notitiam destrueremus ; atque ita verba quidem aliqua de ipsa possussimus proferre, sed non quorum significationem clare et distincte perciperemus.
Non ignoro quasdam substantias vulgo vocari incompletas ; Sed si dicantur incompletae, quod per se solae esse non possint, fateor mihi contradictorium videri, ut sint substantiae, hoc est, res per se subsistentes, et simul incompletae, hoc est, per se subsistere non valentes. Aliter autem dici possunt substantiae incompletae, ita scilicet ut Elzevier, p. 257 quatenus sunt substantiae, nihil quidem habeant incompleti, sed tantum quatenus referuntur ad aliquam aliam substantiam, cum qua unum per se componunt.
Ita manus est substantia incompleta, cum refertur ad totum corpus cujus est pars, sed est substantia completa, cum sola spectatur. et eodem plane modo mens et corpus sunt substantiae incompletae, cum referuntur ad hominem quem componunt ; sed, solae spectatae, sunt completae.
AT VII, 223 Quemadmodum enim esse extensum, divisibile, figuratum etc., sunt formae sive attributa, ex quibus agnosco substantiam illam quae vocatur corpus ; ita esse intelligentem, volentem, dubitantem etc., sunt formae, ex quibus agnosco substantiam quae vocatur mens ; nec minus intelligo substantiam cogitantem esse rem completam, quam substantiam extensam.
Nec ullo modo dici potest id quod Vir C. subjunxit, corpus forte se habere ad mentem, sicut genus ad speciem ; etsi enim genus possit intelligi sine hac vel illa differentia specifica, non potest tamen ullo modo species sine genere cogitari.
Nam, exempli causa, facile intelligimus figuram, nihil cogitando de circulo (quamvis ista intellectio non sit distincta, nisi ad specialem aliquam figuram referatur, nec Elzevier, p. 258 de re completa, nisi naturam corporis comprehendat) ; sed nullam circuli differentiam specificam intelligimus, quin simul de figura cogitemus.
Mens autem distincte et complete, sive quantum sufficit ut habeatur pro re completa, percipi potest, sine ulla ex iis formis sive attributis, ex quibus agnoscimus corpus esse substantiam, ut puto me in secunda Meditatione satis ostendisse ; corpusque intelligitur distincte atque ut res completa, sine iis quae pertinent ad mentem.
Hic tamen urget Vir C. : etsi aliqua mei notitia parari possit absque notitia corporis, non tamen inde confici, notitiam illam esse completam et adaequatam, ita ut certus sim me non falli, dum ab essentia mea corpus excludo. AT VII, 224 Remque declarat exemplo trianguli semicirculo inscripti, quem possumus clare et distincte intelligere esse rectangulum, quamvis ignoremus, vel etiam negemus, illius basis quadratum aequale esse quadratis laterum ; nec tamen inde licet inferre, dari posse triangulum, cujus basis quadratum aequale non sit quadratis laterum. Sed quantum ad hoc exemplum, multis modis differt a re proposita. Nam primo, quamvis forte triangulus sumi possit in concreto pro substantia figuram habente triangularem, certe proprietas habendi quadratum basis aequale Elzevier, p. 259 quadratis laterum, non est substantia ; nec proinde unumquodque ex his duobus potest intelligi ut res completa, quemadmodum intelliguntur Mens et Corpus ; nec quidem potest res vocari, eo sensu quo dixi satis esse quod possim unam rem (nempe rem completam) absque altera intelligere, etc., ut sit manifestum ex verbis quae sequebantur : Praeterea invenio in me facultates, etc. Neque enim istas facultates dixi esse res, sed ipsas accurate a rebus sive substantiis distinxi. Secundo, quamvis clare et distincte possimus intelligere triangulum in semicirculo esse rectangulum, absque eo quod advertamus ejus basis quadratum aequale esse quadratis laterum, non tamen ita possumus clare intelligere triangulum in quo basis quadratum AT VII, 225 sit aequale quadratis laterum, quin simul advertamus esse rectangulum. Atqui et mentem sine corpore, et corpus sine mente, clare et distincte percipimus. Tertio, quamvis conceptus trianguli semicirculo inscripti talis haberi possit, ut in eo aequialitas inter quadratum basis et quadrata laterum non contineatur, non potest tamen haberi talis ut nulla proportio inter basis quadratum et quadrata laterum ad hunc triangulum pertinere intelligatur ; ac proinde, quamdiu ignoratur qualis sit ista proportio, nulla de eo potest Elzevier, p. 260 negari, nisi quam clare intelligamus ad ipsum non pertinere ; quod de proportione aequalitatis nunquam potest intelligi.
Sed nihil plane in corporis conceptu includitur, quod pertineat ad mentem ; nihilque in conceptu mentis, quod pertineat ad corpus.
Itaque, quamvis dixerim, satis esse quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, etc., non ideo potest subsumi : at clare et distincte intelligo hunc triangulum, etc. Primo, quia proportio inter quadratum basis et quadrata laterum non est res completa. Secundo, quia non clare intelligitur ista proportio aequalitatis, nisi in triangulo rectangulo. Tertio, quia nequidem triangulus distincte potest intelligi, si negetur proportio quae est inter quadrata ejus laterum et basis.
Sed jam dicendum est quo pacto ex hoc solo quod AT VII, 226 unam substantiam absque altera clare et distincte intelligam, certus sim unam ab alia excludi. Nempe haec ipsa est notio substantiae, quod per se, hoc est absque ope ullius alterius substantiae possit existere ; nec ullus unquam qui duas substantias per duos diversos conceptus percepit, non judicavit illas esse realiter distinctas. Ideoque, nisi certitudinem vulgari majorem quaesivissem, contentus fuissem ostendisse, in secunda Elzevier, p. 261 Meditatione Mentem ut rem subsistentem intelligi, quamvis nihil plane illi tribuatur quod pertineat ad corpus, et vice versa etiam Corpus intelligi ut rem subsistentem, etsi nihil illi tribuatur quod pertineat ad mentem. Nihilque amplius addidissem ad demonstrandum mentem realiter a corpore distingui : quia vulgo res omnes eodem modo se habere judicamus in ordine ad ipsam veritatem, quo se habent in ordine ad nostram perceptionem. Sed, quia inter hyperbolicas illas dubitationes, quas in secundaprima Meditatione proposui, una eousque processit ut de hoc ipso (nempe quod res juxta veritatem sint tales quales ipsas percipimus) certus esse non possem, quandiu authorem meae originis ignorare me supponebam, idcirco omnia quae de Deo et de veritate in tertia, quarta et quinta Meditatione scripsi, conferunt ad conclusionem de reali mentis a corpore distinctione, quam demum in sexta Meditatione perfeci. AT VII, 227
Atqui, ait Vir C., intelligo triangulum semicirculo inscriptum absque eo quod sciam ejus basis quadratum aequale esse quadratis laterum. Imo, potest quidem ille triangulus intelligi, etsi de proportione quae est inter quadrata ejus basis et laterum non cogitetur ; sed non potest intelligi ipsam de eo esse negandam. Contra vero de mente, non modo intelligimus Elzevier, p. 262 illam esse sine corpore, sed etiam omnia illa quae ad corpus pertinent, de ipsa posse negari ; haec enim est natura substantiarum, quod sese mutuo excludant.
Neque mihi adversatur, quod Vir C. adjunxit, mirum non esse, si, dum ex eo quod cogitem colligo me existere, idea quam hoc pacto efformo, me tantum repraesentet ut rem cogitantem. Nam eodem modo, cum naturam corporis examino, nihil prorsus in ea reperio quod redoleat cogitationem. Nullumque majus argumentum distinctionis inter duas res haberi potest, quam quod in utramvis nos convertamus, nihil plane in ipsa deprehendamus quod ab altera non sit diversum.
Non etiam video qua ratione hoc argumentum nimis probet. Nihil enim minus dici potest, ad ostendendum unam rem realiter ab altera distingui, quam quod per divinam potentiam possit ab ipsa separari. Satisque diligenter cavere mihi visus sum, ne quis ideo putaret hominem esse solum animum utentem corpore. Nam in AT VII, 228 eadem sexta Meditatione, in qua egi de distinctione mentis a corpore, simul etiam probavi substantialiter illi esse unitam ; ususque sum rationibus, quibus non memini me ullas ad idem probandum fortiores alibi legisse. Atque, quemadmodum ille qui brachium hominis diceret Elzevier, p. 263 esse substantiam realiter a reliquo ejus corpore distinctam, non ideo negaret illud idem ad hominis integri naturam pertinere ; nec qui dicit idem brachium ad hominis integri naturam pertinere, ideo dat occasionem suspicandi non posse illud per se subsistere : ita nec mihi videor nimium probasse, ostendendo mentem absque corpore esse posse, nec etiam nimis parum, dicendo illam esse corpori substantialiter unitam, quia unio illa substantialis non impedit quominus clarus et distinctus solius mentis tanquam rei completae conceptus habeatur. Ideoque multum differt a conceptu superficiei vel lineae, quae non ita ut res completae possunt intelligi, nisi, praeter longitudinem et latitudinem, etiam profunditas iis tribuatur.
Nec denique, ex eo quod vis cogitandi sit in infantibus sopita, in amentibus non quidem extincta, sed perturbata, putandum est illam organis corporeis ita esse affixam, ut absque iis existere non possit. Ex eo enim quod experiamur saepe ab ipsis eam impediri, nullo modo sequitur ab iisdem produci ; neque hoc ulla, vel minima, ratione probari potest.
Verumtamen non inficior arctam illam mentis cum corpore conjunctionem, quam sensibus assidue experimur, AT VII, 229 in causa esse cur realem ejus ab ipso distinctionem Elzevier, p. 264 non sine attenta meditatione advertamus. Sed, meo judicio, qui frequenter ea quae in secunda Meditatione dicta sunt apud se revolvent, facile sibi persuadebunt, mentem non distingui a corpore per solam fictionem, vel abstractionem intellectus, sed ut rem distinctam cognosci, quia revera distincta est.
Nihil respondeo ad illa quae de animae immortalitate Vir C. hic adjecit, quia mihi non adversantur. Sed quantum ad animas brutorum, etsi earum consideratio non sit hujus loci, nec sine totius Physicae tractatione plura de ipsis dicere possim quam quae jam in dissertationis de Methodo parte quinta explicui, ne tamen omnino nihil dicam, maxime notandum mihi videtur nullos motus fieri posse, tam in brutorum corporibus quam in nostris, nisi adsint omnia plane organa, sive instrumenta, quorum ope iidem etiam in machina peragi possent : adeo ut nequidem in nobis ipsis mens immediate moveat membra externa, sed dirigat tantum spiritus a corde per cerebrum in musculos fluentes, eosque ad certos motus determinet, cum ex se isti spiritus ad multas actiones diversas aeque facile applicentur. Plurimi vero ex motibus qui in nobis fiunt, nullo pacto a mente dependent : tales sunt pulsus cordis, ciborum coctio, nutritio, respiratio Elzevier, p. 265 dormientium, atque etiam in vigilantibus ambulatio, AT VII, 230 cantio et similia, cum fiunt animo non advertente. Cumque illi qui ex alto decidunt, manus in terram praemittunt ut caput tueantur, nullo sane consilio rationis id faciunt, sed tantum quia visio impendentis casus, ad cerebrum usque pertingens, spiritus animales in nervos mittit, eo modo quo necesse est ad hunc motum, vel mente invita, et tanquam in machina, producendum. Cumque hoc in nobis ipsis pro certo experiamur, quid est quod tantopere miremur, si lumen e lupi corpore in ovis oculos reflexum eandem habeat vim ad motum fugae in ipsa excitandum ?
Iam vero, si velimus uti ratione ad dignoscendum an aliqui brutorum motus similes sint iis qui peraguntur in nobis ope mentis, vel iis tantum qui a solo spirituum influxu et organorum dispositione dependent, considerandae sunt differentiae quae inter ipsos reperiuntur : nempe illae quas in parte quinta Dissertationis de Methodo explicui, non enim alias puto inveniri ; tuncque facile apparebit, omnes brutorum actiones iis tantum similes esse quae sine ulla ope mentis a nobis fiunt. Unde concludere cogemur nullum plane in ipsis principium motus a nobis cognosci, praeter solam dispositionem organorum, et continuum affluxum Elzevier, p. 266 spirituum, qui a calore cordis sanguinem attenuantis producuntur. Simulque advertemus nihil nobis antehac occasionem dedisse aliud ipsis affingendi, nisi tantum quod illa duo principia motus non distinguentes, cum prius, quod a solis spiritibus et organis dependet, in AT VII, 231 brutis, tanquam in nobis, esse videremus, aliud etiam quod in mente, sive cogitatione, consistit, ipsis inesse inconsulte crederemus. et sane quidquid ita nobis ab ineunte aetate persuasimus, quantumvis postea falsum esse rationibus ostendatur, non tamen facile, nisi diu et frequenter ad rationes istas attendamus, ab opinione nostra deletur.
RESPONSIO
Ad alteram partem,
DE DEO.
Hactenus argumenta Viri Cl. dissolvere, ejusque impetum sustinere conatus sum ; deinceps, ut ii qui cum fortioribus pugnant, non directe ipsi me opponam, sed ab ictu potius declinabo.
De tribus tantum agit hac in parte, quae facile possunt admitti, prout ipse illa intelligit ; Elzevier, p. 267 sed quae scripseram, alio sensu intellexi, qui verus etiam mihi videtur.
Primum est, quod quaedam ideae materialiter sint falsae, hoc est, ut ego interpretor, quod tales sint, ut judicio materiam praebeant erroris. Ille vero, ideas formaliter sumptas considerando, nullam in iis falsitatem esse contendit.
Alterum est, quod Deus sit a se positive, et tanquam a causa ; ubi tantum intellexi rationem, propter quam Deus non indiget ulla causa efficiente ut existat, fundatam esse in re positiva, nempe in ipsamet Dei immensitate, AT VII, 232 qua nihil magis positivum esse potest. Ille vero probat Deum a se non produci, nec conservari, per positivum aliquem causae efficientis influxum ; quod plane etiam affirmo.
Tertium denique est, quod nihil in mente nostra esse possit cujus non simus conscii ; quod de operationibus intellexi, et ille de potentiis negat.
Sed ut singula diligentius exequamur, ubi ait, si frigus sit tantum privatio, nullam posse dari ideam quae illud tanquam rem positivam repraesentet, manifestum est ipsum agere tantum de idea formaliter sumpta. Nam, cum ipsae ideae sint formae quaedam, nec ex materia ulla componantur, quoties considerantur quatenus aliquid repraesentant, non Elzevier, p. 268 materialiter, sed formaliter sumuntur ; si vero spectarentur, non prout hoc vel illud repraesentant, sed tantummodo prout sunt operationes intellectus, dici quidem posset materialiter illas sumi, sed tunc nullo modo veritatem vel falsitatem objectorum respicerent. Nec ideo mihi videtur illas alio sensu materialiter falsas dici posse, quam eo quem jam explicui : nempe sive frigus sit res positiva, sive privatio, non aliam idcirco de ipso habeo ideam, sed manet in me eadem illa quam semper habui ; quamque ipsam dico mihi praebere materiam erroris, si verum sit frigus esse privationem et non habere tantum realitatis quam calor ; quia, utramque ideam caloris et frigoris considerando prout ambas a sensibus accepi, non possum AT VII, 233 advertere plus mihi realitatis per unam quam per alteram exhiberi.
Nec sane judicium cum idea confudi ; nam in hac dixi reperiri falsitatem materialem, in illo vero non potest esse nisi formalis. Cum autem ait Vir C., ideam frigoris esse frigus ipsum prout est objective in intellectu, distinctione arbitror opus esse : hoc enim saepe contingit in ideis obscuris et confusis, inter quas hae caloris et frigoris sunt numerandae, ut ad aliud quid referantur quam ad id cujus revera ideae sunt. Ita si frigus sit Elzevier, p. 269 tantum privatio, frigoris idea non est frigus ipsum, prout est objective in intellectu, sed aliud quid quod perperam pro ista privatione sumitur ; nempe est sensus quidam nullum habens esse extra intellectum.
Neque est par ratio de idea Dei, saltem de illa quae est clara et distincta, quia dici non potest ipsam referri ad aliquid cui non sit conformis. Quantum autem ad confusas Deorum ideas quae ab idolatris effinguntur, non video cur non etiam materialiter falsae dici possint, quatenus falsis ipsorum judiciis materiam praebent. Quanquam sane illae quae vel nullam vel perexiguam judicio dant occasionem erroris, non tam merito materialiter falsae dici videntur, quam quae magnam : unas autem majorem quam alteras erroris occasionem praebere, facile est exemplis declarare. Neque enim AT VII, 234 tanta est in confusis ideis ad arbitrium mentis effectis (quales sunt ideae falsorum Deorum), quanta est in iis quae a sensibus confusae adveniunt, ut sunt ideae coloris et frigoris ; si quidem, ut dixi, verum sit illas nihil reale exhibere. Omnium autem maxima est in ideis quae ab appetitu sensitivo oriuntur : ut idea sitis in hydropico, nunquid revera ipsi materiam praebet erroris, cum dat occasionem judicandi potum sibi esse profuturum, qui tamen sit nociturus.
Elzevier, p. 270 At petit Vir Cl. quidnam mihi exhibeat illa frigoris idea, quam dixi materialiter falsam esse : Si enim, inquit, exhibet privationem, ergo vera est ; si ens positivum, non est ergo frigoris idea. Recte, sed propter hoc tantum illam materialiter falsam appello, quod, cum sit obscura et confusa, non possim dijudicare an mihi quid exhibeat quod extra sensum meum sit positivum, necne ; ideoque occasionem habeo judicandi esse quid positivum, quamvis forte sit tantum privatio.
Nec proinde quaeri debet, quae sit causa illius entis positivi objectivi, unde fieri ajo ut materialiter falsa sit illa idea ; quia non ajo illam fieri materialiter falsam ab aliquo ente positivo, sed a sola obscuritate, quae tamen ens aliquod positivum habet pro subjecto, nempe sensum ipsum.
Et quidem ens istud positivum in me est, quatenus ego sum res vera ; obscuritas vero, quae sola mihi dat occasionem judicandi istam ideam sensus frigoris repraesentare AT VII, 235 objectum aliquod extra me positum, quod vocetur frigus, non habet causam realem, sed inde tantum oritur, quod natura mea non sit omni ex parte perfecta.
Neque hoc ulla ratione fundamenta mea convellit. Vereor autem ne forte, quia in Elzevier, p. 271 legendis Philosophorum libris nunquam valde multum temporis impendi, non satis ipsorum loquendi modum sequutus sim, cum dixi ideas, quae judicio materiam praebent erroris, materialiter falsas esse, nisi apud primum authorem qui mihi jam incidit in manus, vocem materialiter in eadem significatione sumptam invenirem : nempe apud Fr. Suarem, Metaphysicae disput. 9, sectione 2, numero 4.
Sed pergamus ad ea quae V. C. omnium maxime reprehendit, mihi autem minime omnium reprehensione digna videntur, nempe ubi dixi, licere nobis cogitare Deum quodam modo idem praestare respectu sui ipsius quod causa efficiens respectu sui effectus. Hoc enim ipso negavi illud quod Viro Cl. durum videtur et falsum, nempe quod Deus sit causa efficiens sui ipsius, quia, dicendo idem quodammodo praestare, ostendi me non existimare idem esse ; et praemittendo verba, nobis omnino licet cogitare, significavi me haec tantum propter imperfectionem intellectus humani sic explicare. Sed et in reliquo scripto idem ubique confirmavi ; nam statim ab initio, ubi dixi, nullam rem existere in cujus causam efficientem non liceat inquirere, addidi, vel, si AT VII, 236 non habet, cur illa non indigeat, postulare ; quae verba satis indicant me putasse Elzevier, p. 272 aliquid existere quod causa efficiente non indigeat. Quid autem tale esse potest praeter Deum ? Dixique paulo post, in Deo esse tantam et tam inexhaustam potentiam, ut nullius unquam ope eguerit ut existeret, neque etiam nunc egat ut conservetur, atque adeo sit quodammodo sui causa ; ubi verbum, sui causa, nullo modo de efficiente potest intelligi, sed tantum quod inexhausta Dei potentia sit causa sive ratio propter quam causa non indiget. Cumque illa inexhausta potentia, sive essentiae immensitas sit quammaxime positiva, idcirco dixi rationem sive causam ob quam Deus non indiget causa, esse positivam. Quod idem dici non posset de ulla re finita, quamvis in suo genere summe perfecta ; sed si diceretur esse a se, hoc tantum intelligi posset negative, quoniam nulla ratio a positiva ejus natura desumpta afferri posset, propter quam intelligeremus ipsam causa efficiente non indigere. Atque eodem modo, in omnibus aliis locis, ita contuli causam formalem, sive rationem ab essentia Dei petitam, propter quam ipse causa non indiget ut existat, neque ut conservetur, cum causa efficiente, sine qua res finitae esse non possunt, ut ubique illam a causa efficiente esse diversam ex ipsis meis verbis cognoscatur. Nec ullibi dixi Deum se conservare per positivum aliquem influxum, Elzevier, p. 273 ut res creatae ab ipso conservantur, AT VII, 237 sed tantum immensitatem potentiae, sive essentiae, propter quam Conservatore non indiget, esse rem positivam. Itaque possum ultro admittere quaecunque a Viro Cl. afferuntur ad probandum Deum non esse causam efficientem sui ipsius, neque se conservare per ullum influxum positivum, sive per sui reproductionem continuam ; quod solum ex ejus rationibus efficitur. Sed, ut spero, etiam ille non negabit immensitatem illam potentiae, propter quam Deus non indiget causa ut existat, esse in ipso rem positivam, nihilque ejusmodi quod sit positivum intelligi posse in ullis aliis rebus, propter quod causa efficiente non egeant ad existendum ; quod solum significare volui, cum dixi nullas res posse intelligi esse a se, nisi negative, praeter unum Deum. Nec quicquam amplius assumere mihi opus fuit, ad difficultatem quae proposita erat dissolvendam.
Sed quia tam serio hic monet Vir Clar., vix ullum Theologum reperiri posse, qui non ea propositione offendatur, quod Deus a se ipso sit positive, et tanquam a causa, paulo accuratius exponam quare iste loquendi modus in hac quaestione perutilis, atque etiam necessarius, et ab omni offensionis suspicione valde remotus, mihi videatur.
Scio Latinos Theologos non usurpare Elzevier, p. 274 nomen causae in divinis, cum agitur de processione personarum sacrosanctae Trinitatis, illosque, ubi Graeci indifferenter αἴτιον et ἀρχὴν dixerunt, solo principii nomine ut maxime generali uti malle, ne cui scilicet inde occasionem AT VII, 238 dent judicandi Filium esse minorem Patre. Sed ubi nullum tale erroris periculum esse potest, nec agitur de Deo ut trino, sed tantum ut uno, non video cur nomen causae, sit tantopere fugiendum, praesertim cum in talem locum incidimus, ut illo uti perutile ac propemodum necessarium esse videatur.
Nulla autem major hujus nominis utilitas esse potest, quam si Dei existentiae demonstrandae inserviat ; nullaque major necessitas, quam si absque eo perspicue demonstrari non possit.
Atqui considerationem causae efficientis esse primum et praecipuum medium, ne dicam unicum, quod habeamus ad existentiam Dei probandam, puto omnibus esse manifestum. Illud autem accurate persequi non possumus, nisi licentiam demus animo nostro in rerum omnium, etiam ipsius Dei, causas efficientes inquirendi : quo enim jure Deum inde exciperemus, priusquam illum existere sit probatum ? Quaerendum igitur est de unaquaque re, an sit a se, vel ab alio : Et quidem per hoc medium Elzevier, p. 275 existentia Dei concludi potest, etsi non expresse explicetur quo modo intelligendum sit aliquid esse a se. Quicunque enim solius luminis naturalis ductum sequuntur, sponte sibi formant hoc in loco conceptum quendam causae efficienti et formali communem, ita scilicet ut quod est ab alio, sit ab ipso tanquam a causa efficiente ; quod autem est a se, sit tanquam a causa formali, hoc est, quia talem habet essentiam, ut causa efficiente non egeat ; AT VII, 239 ideoque istud in Medit. meis non explicui, sed tanquam per se notum praetermisi. At cum illi qui assueti sunt judicare nihil esse posse causam efficientem sui ipsius, illamque a causa formali accurate distinguere, quaeri vident an aliquid sit a seipso, facile fit ut, de sola efficiente proprie dicta cogitantes, non putent illud, a se, debere intelligi tanquam a causa, sed tantummodo negative tanquam sine causa, ita scilicet ut aliquid sit de quo non debeamus inquirere cur existat. Quae interpretatio verbi a se admitteretur, nulla posset ab effectibus haberi ratio ad existentiam Dei demonstrandam, ut recte in primis Objectionibus ab ipsarum Authore probatum est, ideoque nullo modo est admittenda. Ut autem apposite ad ipsam respondeatur, existimo necesse esse ostendere inter causam efficientem Elzevier, p. 276 proprie dictam et nullam causam esse quid intermedium, nempe positivam rei essentiam, ad quam causae efficientis conceptus eodem modo potest extendi, quo solemus in Geometricis conceptum lineae circularis quammaximae ad conceptum lineae rectae, vel conceptum polygoni rectilinei, cujus indefinitus sit numerus laterum, ad conceptum circuli extendere. Hocque non mihi videor ulla ratione melius explicare potuisse, quam cum dixi, causae efficientis significationem non esse in hac quaestione restringendam ad illas causas quae sunt effectibus tempore AT VII, 240 priores, vel quae ab ipsis sunt diversae ; tum quia esset nugatoria, cum nemo nesciat idem nec seipso prius nec a seipso diversum esse posse ; tum quia una ex his duabus conditionibus ab ejus conceptu tolli potest, et nihilominus integra notio efficientis remanere. Nam, quod non requiratur ut tempore sit prior, patet ex eo quod non habeat rationem causae, nisi quamdiu producit effectum, ut dictum est. Ex eo vero quod non possit alia conditio etiam tolli, debet tantum inferri non esse causam efficientem proprie dictam, quod concedo : non autem nullo modo esse causam positivam, quae per analogiam ad efficientem referri possit, hocque tantum in re proposita requiritur : eodem enim lumine naturali quo percipio me mihi daturum fuisse Elzevier, p. 277 omnes perfectiones quarum idea aliqua in me est, siquidem existentiam mihi dedissem, percipio etiam nihil sibi ipsi existentiam dare posse modo illo, ad quem causae efficientis proprie dictae significatio restringi solet, ita scilicet ut idem, quatenus dat sibi esse, sit diversum a se ipso, quatenus accipit esse, quia contradictoria sunt idem et non idem sive diversum. Ideoque, cum quaeritur an aliquid sibi ipsi existentiam dare possit, non aliud est intelligendum, quam si quaereretur, an alicujus rei natura sive essentia sit talis, ut causa efficiente non indigeat ad existendum. Cumque subsumitur, si quid sit tale, illud sibi daturum esse omnes perfectiones quarum idea aliqua in ipso est, siquidem ipsas nondum habet, sensus est fieri non posse AT VII, 241 quin habeat actu omnes perfectiones quas cognoscit, quia lumine naturali percipimus illud cujus essentia tam immensa est ut causa efficiente non indigeat ad existendum, hac etiam non indigere ad habendas omnes perfectiones quas cognoscit, propriamque essentiam dare ipsi eminenter illud omne quod possumus cogitare aliquibus aliis rebus a causa efficiente dari posse. Atque haec verba, si nondum habet, ipsum sibi esse daturum, juvant tantum ad rem explicandam, quia eodem lumine naturali percipimus illud jam non posse habere vim, et Elzevier, p. 278 voluntatem sibi dandi aliquid novi, sed ejus essentiam talem esse ut habuerit ab aeterno illud omne, quod jam cogitare possumus ipsum sibi daturum esse, si nondum haberet. Atqui nihilominus isti omnes modi loquendi, a causae efficientis analogia petiti, pernecessarii sunt ad lumen naturale ita dirigendum, ut ista perspicue advertamus : eodem plane modo quo nonnulla de sphaera et aliis figuris curvilineis ex comparatione cum figuris rectilineis apud Archimedem demonstrantur, quae vix aliter intelligi potuissent. et quemadmodum istiusmodi demonstrationes non improbantur, etsi sphaera in illis instar polyedri sit consideranda ; ita non puto me hoc in loco posse reprehendi, quod analogia causae efficientis usus sim ad ea quae ad causam formalem, hoc est ad ipsammet Dei essentiam pertinent, explicanda. Nec ullum hac in parte erroris periculum timeri potest, quoniam id unicum quod causae efficientis proprium AT VII, 242 est, atque ad formalem non potest extendi, manifestam contradictionem involvit, ideoque a nemine credi posset : nempe quod aliquid sit a seipso diversum, sive idem simul et non idem.
Notandumque est causae dignitatem sic a nobis Deo fuisse tributam, ut nulla effectus indignitas in ipso inde sequeretur, nam, quemadmodum Elzevier, p. 279 Theologi, cum dicunt Patrem esse principium filii, non ideo concedunt filium esse principiatum ; ita, quamvis admiserim Deum dici quodammodo posse sui causam, nullibi tamen illum eodem modo sui effectum nominavi, quia scilicet effectus ad efficientem praecipue solet referri, et illa esse ignobilior, quamvis saepe sit nobilior aliis causis.
Cum autem integram rei essentiam pro causa formali hic sumo, Aristotelis vestigia tantum sequor : nam lib. 2 anal. post. c. 11, causa materiali praetermissa, primam nominat αἰτίαν τὸ τί ἦν εἶναι, sive, ut vulgo vertunt Latini philosophi, causam formalem, illamque ad omnes omnium rerum essentias extendit, quia nempe ibi non agit de causis compositi physici, ut neque ego etiam hic, sed generalius de causis ex quibus aliqua cognitio peti possit.
Quod vero fieri vix potuerit in re proposita ut a causae nomine Deo tribuendo abstinerem, vel ex quoeo potest probari, quod, cum Vir Cl. alia via idem quod ego efficere conatus sit, non tamen id ullo modo praestiterit, saltem quantum mihi videtur. Nam, postquam multis verbis ostendit Deum non esse causam efficientem AT VII, 243 sui ipsius, quia requiritur ad rationem efficientis ut diversa sit a suo effectu ; item non esse a se positive, intelligendo per verbum positive, Elzevier, p. 280 positivum causae influxum ; itemque seipsum revera non conservare, sumendo conservationem pro continua rei productione, quae omnia lubens admitto ; rursus probare contendit Deum non dici debere causam efficientem sui ipsius, quia, inquit, causa efficiens rei alicujus non quaeritur, nisi ratione existentiae, neutiquam vero ratione essentiae ; at non minus est de essentia entis infiniti quod existat, quam de essentia trianguli habere tres angulos aequales duobus rectis : ergo non magis per efficientem est respondendum, cum quaeritur cur Deus existat, quam cum quaeritur cur tres anguli trianguli sint aequales duobus rectis. Qui syllogismus facile in illum potest retorqueri hoc pacto : etsi non quaeratur efficiens ratione essentiae, quaeri tamen potest ratione existentiae ; at in Deo non distinguitur essentia ab existentia ; ergo de Deo quaeri potest efficiens.
Sed ut haec duo simul concilientur, dici debet, quaerenti cur Deus existat, non quidem esse respondendum per causam efficientem proprie dictam, sed tantum per ipsam rei essentiam, sive causam formalem, quae propter hoc ipsum quod in Deo existentia non distinguatur ab essentia, magnam habet analogiam cum efficiente, ideoque quasi causa efficiens vocari potest.
Denique, addit in Dei causam efficientem inquirenti respondendum esse illum ea non indigere ; Elzevier, p. 281 et rursum percontanti AT VII, 244 cur illa non indi-geat, respondendum quia ens infinitum est, cujus existentia est sua essentia ; ea enim tamtummodo causa efficienti indigere, in quibus existentiam actualem ab essentia distinguere licet. Ex quibus ait corruere id quod dixeram, nempe, si putarem nullam rem idem quodammodo esse posse erga seipsam, quod causa efficiens erga effectum, nunquam me in causas rerum inquirendo ad ullam omnium primam deventurum. Quod tamen nec corruere, nec ullo modo concuti vel infirmari, mihi videtur ; et praecipua vis, non modo meae, sed et omnium omnino demonstrationum quae afferri possunt ad existentiam Dei ab effectibus probandam, ab eo dependet. Nullam autem Theologi fere omnes, nisi ab effectibus, afferri posse contendunt. Itaque, tantum abest ut demonstrationem de Deo illustret, cum analogiam causae efficientis illi erga seipsum tribui non permittit, quin potius ab illa intelligenda lectores avertit, praecipue in fine ubi concludit : si putaret in cujusque rei causam efficientem, vel quasi efficientem, esse inquirendum, se cujuscumque rei causam ab ea re diversam quaesiturum. Quomodo enim ii qui Deum nondum norunt, in causam aliarum rerum efficientem inquirerent, ut hoc pacto ad Dei cognitionem devenirent, nisi putarent cujusque rei causam Elzevier, p. 282 efficientem posse inquiri ? et quomodo tandem in Deo ut causa AT VII, 245 prima finem quaerendi facerent, si putarent cujusque rei causam ab ea re diversam esse quaerendam ?
Certe idem fecisse mihi videtur Vir Cl. hac in parte, ac si, postquam Archimedes, loquens de iis quae de sphaera per analogiam ad figuras rectilineas sphaerae inscriptas demonstravit, dixisset : si putarem sphaeram pro figura rectilinea vel quasi rectilinea infinitorum laterum sumi non posse, nullam vim isti demonstrationi tribuerem, quia, non de sphaera ut figura curvilinea, sed tantum de ipsa ut figura rectilinea infinitorum laterum recte procedit. Si, inquam, Vir Cl., nolens sphaeram ita nominari, et tamen Archimedis demonstrationem cupiens retinere, diceret : si putarem id quod ibi concluditur de figura rectilinea infinitorum laterum esse intelligendum, id ipsum de sphaera non admitterem, quia mihi certum et compertum est, sphaeram nullo modo esse figuram rectilineam. Quibus sane verbis non idem quod Archimedes efficeret, sed contra prorsus ab ejus demonstratione recte intelligenda seipsum aliosque avocaret.
Haec vero paulo prolixius hic persequutus sum quam res forte postulabat, ut ostendam summae mihi curae esse cavere Elzevier, p. 283 ne vel minimum quid in meis scriptis reperiatur, quod merito Theologi reprehendant.
Denique, quod circulum non commiserim, cum dixi non aliter nobis constare, quae clare et distincte percipiuntur vera esse, quam quia Deus est ; et nobis non constare AT VII, 246 Deum esse, nisi quia id clare percipitur ; jam satis in responsione ad secundas Objectiones, numero 3 et 4, explicui, distinguendo scilicet id quod reipsa clare percipimus, ab eo quod recordamur nos antea clare percipisse. Primum enim, nobis constat Deum existere, quoniam ad rationes quae id probant attendimus ; postea vero, sufficit ut recordemur nos aliquam rem clare percepisse, ut ipsam veram esse simus certi ; quod non sufficeret, nisi Deum esse et non fallere sciremus.
Quod autem nihil in mente, quatenus est res cogitans, esse possit, cujus non sit conscia, per se notum mihi videtur, quia nihil in illa sic spectata esse intelligimus, quod non sit cogitatio, vel a cogitatione dependens ; alioqui enim ad mentem, quatenus est res cogitans, non pertineret ; nec ulla potest in nobis esse cogitatio, cujus eodem illo momento, quo in nobis est, conscii non simus. Quamobrem non dubito quin mens, statim atque infantis corpori infusa est, Elzevier, p. 284 incipiat cogitare, simulque sibi suae cogitationis conscia sit, etsi postea ejus rei non recordetur, quia species istarum cogitationum memoriae non inhaerent.
Sed notandum est, actuum quidem, sive operationum, nostrae mentis nos semper actu conscios esse ; facultatum, sive potentiarum, non semper, nisi potentia ; ita scilicet ut, cum ad utendum aliqua facultate nos accingimus, statim, si facultas illa sit in mente, AT VII, 247 fiamus ejus actu conscii ; atque ideo negare possimus esse in mente, si ejus conscii fieri nequeamus.
Ad ea quae Theologos morari possunt.
Opposui me primis Viri Cl. rationibus, a secundis declinavi : jam iis quae sequuntur plane assentior, praeterquam ultimae, de qua spero me non difficulter effecturum ut ipse mihi assentiatur.
Itaque, quod ea quae in prima Meditatione atque etiam in reliquis continentur, ad omnium ingeniorum captum non sint accommodata, plane concedo ; idque, ubicunque sese obtulit occasio, testatus sum, atque in posterum testabor. et haec unica fuit causa cur eadem in Dissertatione de Methodo, quae gallice scripta erat, non tractarim, Elzevier, p. 285 sed ad has Meditationes, quas a solis ingeniosis et doctis legendas esse praemonui, reservarim. Neque dici debet rectius me facturum fuisse, si abstinuissem ab iis scribendis a quibus legendis permulti debeant abstinere ; tam necessaria enim existimo, ut sine ipsis nihil unquam firmum et stabile in philosophia statui posse, mihi persuadeam. et quamvis ignis et ferrum ab imprudentibus aut pueris sine periculo non tractentur, quia tamen utilia sunt ad vitam, nemo est qui putet idcirco ipsis esse carendum.
Quod vero in quarta Meditatione tantum egerim de AT VII, 248 errore qui committitur in dijudicatione veri et falsi ; non autem de illo qui contingit in persecutione boni et mali ; quodque ea quae ad fidem pertinent atque ad vitam agendam semper exceperim, cum asserui nulli nos rei assentiri debere, nisi quam clare cognoscamus, totius scripti mei contextus ostendit ; et expresse etiam in responsione ad secundas Objectiones, numero 5, explicui ; nec-non et in Synopsi praemonui ; ut ita, quantum Viri Cl. judicio tribuam, et quam accepta mihi sint ejus consilia, declarem.
Superest sacramentum Eucharistiae, cum quo judicat Vir Cl. meas opiniones non convenire, quia, inquit, fide credimus, ablata ab Elzevier, p. 286 Eucharistico pane panis substantia, sola illic accidentia remanere ; putat autem, me nulla accidentia realia admittere, sed tantum modos, qui absque aliqua substantia, cui insint, non possunt intelligi, nec proinde etiam absque illa existere. Quam objectionem perfacile possem eludere, dicendo me nunquam hactenus accidentia realia negasse ; nam, quamvis ipsis in Dioptrica et Meteoris non usus sim ad ea de quibus agebam explicanda, dixi tamen expressis verbis in Meteoris, p. 164, me illa non negare. In his vero Meditationibus supposui quidem ipsa nondum AT VII, 249 a me cognosci, sed non idcirco nulla esse ; modus enim scribendi analyticus, quem sequutus sum, id patitur ut quaedam interdum supponantur quae nondum sint satis explorata, ut patuit in prima Meditatione, in qua multa assumpseram, quae deinde in sequentibus refutavi. Nec sane hic quicquam de natura accidentium volui stabilire, sed ea tantum, quae de ipsis tanquam prima fronte apparuerunt, proposui. Ac denique, ex eo quod dixerim modos absque aliqua substantia cui insint non posse intelligi, non debet inferri me negasse illos absque ipsa per divinam potentiam poni posse, quia plane affirmo et credo Deum multa posse efficere, quae nos intelligere non possumus.
Elzevier, p. 287 Sed ut hic agam liberalius, non dissimulabo me mihi persuadere, nihil plane aliud esse a quo sensus nostri afficiantur praeter solam illam superficiem, quae est terminus dimensionum ejus corporis quod sentitur : in sola enim superficie fit contactus ; et nullum sensum affici nisi per contactum, non ego solus, sed fere omnes philosophi cum ipso Aristotele affirmant. Ita ut, exempli causa, panis vel vinum non sentiatur, nisi quatenus ejus superficies, vel immediate a sensus organo, vel mediante aëre aliisve corporibus, ut ego judico, vel, ut ajunt plerique Philosophi, mediantibus speciebus intentionalibus, attingitur.
Notandum autem est, istam superficiem, non ex sola corporum figura externa quae digitis tractatur, esse aestimandam, sed considerandos etiam esse omnes illos AT VII, 250 exiguos meatus, qui inter pulvisculos farinae ex quibus panis conflatus est, atque inter particulas spiritus, aquae, aceti et foecum seu tartari, ex quorum mistura vinum constat, itemque inter reliquorum corporum minutias reperiuntur. Nam sane particulae istae, cum diversas habeant figuras et motus, nunquam tam apte jungi possunt, quin multa inter ipsas spatia relinquantur, quae vacua non sunt, sed vel aëre vel alia materia repleta : ut ad oculum videmus in pane spatia Elzevier, p. 288 ejusmodi satis magna, quae non modo aëre sed etiam aqua, vel vino, aliisve liquoribus impleri possunt. Cumque panis maneat semper ipse idem, quamvis aër, aliave materia ejus poris contenta mutetur, patet ista ad ejus substantiam non pertinere ; ideoque ipsius superficiem non eam esse quae brevissimo ambitu integrum cingit, sed eam quae singulis ejus particulis est immediate circumposita.
Notandum etiam est, hanc superficiem non modo totam moveri, cum totus panis ex uno loco in alium transfertur, sed etiam moveri ex parte, cum aliquae panis particulae ab aëre aliisve corporibus ejus poros ingredientibus agitantur : adeo ut, si quae corpora talis sint naturae, ut vel aliquae, vel omnes eorum partes assidue moveantur (quod de plerisque partibus panis et de omnibus vini verum existimo), intelligenda etiam sit ipsorum superficies in continuo quodam motu esse.
Notandum denique, per superficiem panis, aut vini, alteriusve corporis, non hic intelligi partem ullam substantiae nec quidem quantitatis ejusdem corporis, nec etiam partem corporum circumjacentium, sed tantummodo AT VII, 251 terminum illum qui medius esse concipitur inter singulas ejus particulas et corpora ipsas ambientia, quique Elzevier, p. 289 nullam plane habet entitatem nisi modalem.
Iam vero, cum in hoc solo termino contactus fiat, et nihil nisi per contactum sentiatur, manifestum est, ex hoc uno quod dicantur panis et vini substantiae in alicujus alterius rei substantiam ita mutari, ut haec nova substantia sub eisdem plane terminis contineatur, sub quibus aliae prius erant, sive in eodem praecise loco existat in quo panis et vinum prius existebant, vel potius (quia eorum termini assidue moventur), in quo jam existerent si adessent, sequi necessario novam illam substantiam eodem plane modo sensus omnes nostros afficere debere, quo panis et vinum illos afficerent, si nulla transubstantiatio facta esset.
Docet autem Ecclesia, in Concilio Tridentino, sess. 13, can. 2 et 4, conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, manente duntaxat specie panis. Ubi non video quidnam possit intelligi per speciem panis, praeter illam superficiem, quae media est inter singulas ejus particulas et corpora ipsas ambientia. Ut enim jam dictum est, in hac sola superficie fit contactus ; et, fatente ipso Aristotele, non modo sensus ille, qui specialiter tactus vocatur, se et alii sensus tactu sentiunt, lib. 3 de anima, cap. 13 καί τά ἄλλα αἰσθητήρια ἀφῇ αἰσθάνεται* Elzevier, p. 290 AT VII, 252 Et nemo est qui putet hic per speciem aliud intelligi, quam praecise id quod requiritur ad sensus afficiendos. et nemo etiam est, qui credat conversionem panis in Christi corpus, quin simul putet hoc Christi corpus sub eadem accurate superficie contineri, sub qua contineretur panis, si adesset ; etiamsi tamen ibi non sit tanquam proprie in loco, sed sacramentaliter, et ea existendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse DEO cogitatione per fidem illustrata assequi possumus, et constantissime credere debemus. Quae omnia tam commode ac tam recte per mea principia explicantur, ut non modo nihil hic habeam quod verear, ne orthodoxis Theologis offendiculo sit futurum, sed contra potius magnam me ab ipsis gratiam initurum esse confidam, quod eas in Physica proponam opiniones, quae longe melius quam vulgares cum Theologia consentiant. Nam sane nullibi unquam, saltem quod sciam, docuit Ecclesia species panis et vini remanentes in Sacramento Eucharistiae esse accidentia quaedam realia, quae, sublata substantia cui inhaerebant, miraculose sola subsistant.
Sed cum forte primi Theologi qui hanc quaestionem Philosophico more explicare conati sunt, tam AT VII, 253 firmiter sibi persuaderent Elzevier, p. 291 accidentia illa quae sensus movent esse quid reale a substantia diversum, ut ne adverterent quidem ea de re posse unquam dubitari, sine ullo examine ac sine justa ratione supposuerant species panis esse accidentia ejusmodi realia ; totique deinde in eo fuerunt, ut explicarent quomodo ipsa sine subjecto esse possint. Qua in re tot difficultates invenerunt, ut vel ex hoc uno (quemadmodum viatores, cum forte ad salebras et loca nullo modo pervia devenerunt) se a vero itinere deflexisse judicare debuissent. In primis enim non videntur sibi constare, saltem ii qui omnem sensuum perceptionem per contactum fieri concedunt, cum in objectis aliquid aliud, quam ipsorum superficies varie dispositas, ad movendos sensus requiri supponunt : quia per se notum est ad contactum solam superficiem sufficere. Si qui vero id non concedant, nihil ea de re afferre possunt quod ullam habeat speciem veritatis. Deinde non potest humana mens cogitare accidentia panis esse realia et tamen absque ejus substantia existere, quin simul illa per modum substantiae concipiat. Adeo ut implicare videatur, ut tota panis substantia mutetur, quemadmodum credit Ecclesia, et interim ut aliquid reale, quod prius erat in pane, remaneat ; quia nihil reale potest intelligi Elzevier, p. 292 remanere, nisi quod subsistat, et, quamvis verbo vocetur accidens, concipiatur tamen ut substantia. Ideoque in re idem est ac si diceretur totam quidem panis substantiam mutari, sed tamen illam ejus substantiae partem, quae AT VII, 254 vocatur accidens reale, remanere : quod, si non in verbis, certe in conceptu contradictionem involvit. Atque haec praecipua ratio esse videtur ob quam nonnulli hac in parte ab Ecclesia Romana dissenserunt. Quis autem neget, ubi liberum est, et nulla ratio, nec Theologica, nec quidem Philosophica, cogit nos ad aliquas opiniones amplectendas, quin illae potissimum sint eligendae, quae nullam aliis occasionem nec praetextum dare possint a veritate fidei deflectendi ? Quod autem opinio, quae realia ponit accidentia, cum Theologicis rationibus non conveniat, puto hic satis perspicue ostendi ; quodque Philosophicis plane adversetur, spero me in summa Philosophiae, quam jam habeo in manibus, clare esse demonstraturum ; ibique quo pacto color, sapor, gravitas, et reliqua omnia quae sensus movent, a sola extima corporum superficie dependeant, ostendam. Denique non possunt accidentia realia supponi, quin miraculo transubstantiationis, quod solum ex verbis consecrationis concludi potest, aliud novum, et quidem incomprehensibile gratis Elzevier, p. 293 addatur, per quod accidentia ista realia absque panis substantia ita existant, ut ipsa interim non fiant substantiae ; quod non modo pugnat contra humanam rationem, sed etiam contra axioma Theologorum, qui dicunt verba ista consecrationis nihil efficere nisi suum significatum, et quae per rationem naturalem possunt explicari, miraculo nolunt adscribi. Quae omnes difficultates per meam hujus rei explicationem plane tolluntur : nam tantum abest ut AT VII, 255 juxta ipsuam opus sit aliquo miraculo ad conservanda accidentia post sublatam substantiam, quin potius sine novo miraculo (per quod scilicet dimensiones mutentur) tolli non possint. Hocque aliquando contigisse memoriae proditum est, cum, loco panis consecrati, caro vel puer in manibus sacerdotis apparuit ; non enim id unquam per miraculi cessationem, sed omnino per novum miraculum, accidisse creditum est. Praeterea nihil est incomprehensibile aut difficile in eo quod Deus creator omnium possit unam substantiam in aliam mutare, quodque haec posterior substantia sub eadem plane superficie remaneat, sub qua prior continebatur. Nec etiam quicquam rationi magis consentaneum dici potest, nec vulgo apud Philosophos magis receptum, quam non modo omnem sensum, sed generaliter omnem corporis in corpus Elzevier, p. 294 actionem, fieri per contactum, huncque conctactum in sola superficie esse posse : unde sequitur evidenter, eandem superficiem, quamvis substantia quae sub ea est mutetur, eodem semper modo agere ac pati debere.
Quapropter, si verum hic sine invidia scribere licet, ausim sperare venturum tempus aliquando, quo illa opinio quae ponit accidentia realia, ut a ratione aliena, et incomprehensibilis, et parum tuta in fide, a Theologis explodetur, et mea in ejus locum ut certa et indubitata recipietur. Quod hic dissimulandum esse non putavi, ut, quantum in me est, occurram illorum calumniis, qui, quoniam aliis doctiores videri volunt, nihil aegrius ferunt, quam si quid novi in scientiis, quod sibi prius cognitum fuisse fingere non possint, AT VII, 256 afferatur. et saepe in illud eo acrius invehuntur, quo verius et majoris momenti esse putant ; quodque rationibus refutare non valent, Sacris Scripturis ac veritatibus fidei adversari absque ulla ratione affirmant. Impii certe hac in parte quod authoritate Ecclesiae uti velint ad evertendam veritatem. Sed provoco ab istis ad pios et orthodoxos Theologos, quorum me judiciis et censurae libentissime submitto.
OBJECTIONES
QUINTAE.
Eximio viro Renato Cartesio.
P. GASSENDUS S.
VIR EXIMIE,
Beavit me Mersennus noster, cum tuarum illarum sublimium de prima Philosophia Meditationum participem fecit. Quippe argumenti praestantia, ingenii perspicacia, nitorque dictionis mirifice placuit. Quare et lubens gratulor, quod animo adeo excelso ac foelici aggrederis scientiarum fineis provehere, et res omnibus retro saeculis abstrusissimas enucleare. Id mihi fuit durum, quod ille praeterea amicitiae jure exegit, ut ad te perscriberem, si quis fortassis scrupulus ingereretur, superessetve. Siquidem praesensi nihil aliud me, quam hebetudinem testaturum, si rationibus tuis non acquiescerem ; vel potius, quam temeritatem, si tantillum etiam in oppositum, quasi repugnando, AT VII, 257 hiscere auderem. Annui tamen viro amico, ratus aliunde te non tam meum, quam illius, consilium aequi bonique consulturum ; Elzevier, p. 296 cum eo nempe candore sis, ut facile putes nihil aliud me, quam nudas tibi proponere meas dubitandi rationes voluisse. Testor sane abunde fore, si illas vel ad calcem usque legere sustinueris : nam, quod te permovere debeant, ut vel de tuis ratiociniis minimum diffidas, vel ad respondendum tempus deteras melioribus curis destinatum, ipse profecto Author non sum. Quinetiam non audeo, nisi cum rubore, illas coram te propalare, qui certo sum certior nullam esse earum, quae non tibi pluries inter meditandum occurrerit, et quam tamen, certo consilio, vel contempseris, vel censueris dissimulandam. Profero ergo, sed ea mente, ut prolatas duntaxat velim ; prolatas, inquam, non de rebus ipsis, quas demonstrandas suscipis, sed de methodo ac vi demonstrandi. Profecto enim et ter-maximi Dei existentiam, et animorum nostrorum immortalitatem, profiteor ; ac haereo duntaxat circa energiam illius ratiocinii, quo tu tam ista, quam alia Metaphysica cohaerentia, probas.
IN MEDITATIONEM I.
De iis, quae in dubium revocari possunt.
Ac circa primam quidem Meditationem, non est quod multum immorer : comprobo enim institutum, quo mentem tuam exuere omni praejudicio voluisti. Id unum non satis percipio : quamobrem satius non duxeris, simpliciter ac paucis verbis incerta habere quae praenoveras, ut ea deinde seligeres, quae vera deprehenderentur, quam, habendo AT VII, 258 omnia pro falsis, non tam vetus exuere, quam induere novum praejudicium. et vide, ut necesse fuerit, quo tibi ipsi faceres fidem, fingere Deum deceptorem, aut nescio quem malum Genium delusorem ; cum fvisum fuisset sufficere, humanae mentis caliginem, solamve naturae imbecillitatem, caussari. Fingis praeterea te somniare, ut in dubium omnia revoces, et quicquid rerum agitur, pro ludificatione ducas ; sed an propterea a te extorques, ut non vigilare te credas, et incerta falsaque habeas, quae coram te sunt aut geruntur ? Quicquid dixeris, nemo erit, qui persuadeatur te esse persuasum, nihil esse Elzevier, p. 298 verum ex iis omnibus quae cognoveris ; ac tibi perpetuo vel sensum, vel somnium, vel Deum, vel cacodaemonem imposuisse. An non futurum fuisset magis et philosophico candore et veritatis amore dignum, res, ut se habent, et bona fide ac simpliciter enunciare, quam, quod objicere quispiam posset, recurrere ad machinam, captare praestigias, sectari ambages ? Quanquam, quia tibi ita est visum, nolim amplius contendere.
IN MEDITATIONEM II.
De natura Mentis humanae, Quod
ipsa sit notior, quàm corpus.
Circa secundam, Video te adhuc in ludificatione perstare, et nihilominus animadvertere, saltem TE ESSE, qui ludificaris ; atque idcirco statuere illud pronunciatum : Ego sum, Ego existo, quoties a te profertur, vel mente AT VII, 259 concipitur, esse verum. Attamen non video tibi opus fuisse tanto apparatu, quando aliunde certus eras, et verum erat, te esse ; poterasque idem vel ex quavis alia tua actione colligere, cum lumine naturali notum sit, quicquid agit, esse. Subdis, te non propterea satis intelligere quid sis : Elzevier, p. 299 hoc autem serio accipitur, et ultro conceditur ; id ipsumque opus ac labor. Nempe id absque ambagibus totaque illa suppositione videtur fuisse requirendum. Meditari vis consequenter, qualem te esse credideris, ut, subtractis dubiis, id solum remaneat, quod certum sit et inconcussum. Hoc vero nemine non probante facies. Rem aggressus, et cum te putaris esse hominem, quaeris Quid sit homo ; et dimissa consulto definitione vulgari, seligis ea, quae prima fronte tibi occurrebant, ut habere te vultum, manus, et caetera membra, quae nomine corporis designabas ; itemque, te nutriri, incedere, sentire, cogitare, quae referebas ad animam. Hoc porro esto, modo caveamus distintictionem tuam inter animam et corpus. Dicis te tunc non advertisse quid esset anima, sed imaginatum solum aliquid instar venti, ignis, vel aetheris, quod crassioribus tui corporis partibus esset infusum. Istud memorabile est. De corpore, non dubitasse naturam ejus in eo esse, ut sit quid aptum figurari, circumscribi, spatium replere, et ex AT VII, 260 eo omne aliud corpus excludere ; tactu, visu, auditu, odoratu, gustu percipi, et pluribus modis moveri. Potes vero haec etiam hodie attribuere corporibus, dummodo non omnibus omnia : siquidem ventus corpus est, et non percipitur tamen visu ; neque excludas adjuncta alia : nam ventus, ignis, et plura Elzevier, p. 300 movent. Quod subjicis autem, negasse te corpori vim seipsum movendi : non apparet qui tueri jam possis : quasi corpus omne esse debeat suapte natura immobile, omnisque ejus motus a principio incorporeo procedere ; et neque aqua fluere, neque animal incedere, sine incorporeo motore, censeatur.
2. Exploras deinde, num, supposita adhuc deceptione, affirmare possis esse in te aliquid ex iis, quae pertinere censuisti ad naturam corporis, et, attentissimo examine facto, dicis te nihil tale in te reperire. Hoc jam loco non spectas te quasi hominem integrum, sed quasi interiorem occultioremve partem, qualem cogitaras esse animam. Quaeso te ergo, o Anima, seu quocumque velis nomine censeri : emendastine hactenus eam cogitationem, qua prius imaginabaris te esse quidpiam instar venti similisve rei his membris infusae ? Non fecisti sane. Cur non possis igitur esse adhuc ventus, vel potius tenuissimus spiritus, qui calore cordis ex purissimo sanguine, aliundeve, aut ab alia caussa exciteris, ferveris, et fusus per membra vitam illis tribuas, et cum oculo videas, cum aure audias, cum cerebro cogites, caeteraque, quae vulgo tibi tribuuntur, munia exsequaris ? Id si ita sit, cur non habeas eandem figuram, quam totum hoc corpus, Elzevier, p. 301 uti aër eandem AT VII, 261 quam vas continens ? Cur non censearis circumscribi ab eodem ambiente, quo corpus, aut a corporis epidermide ? Cur non replere spatium, sive parteis spatii, quas crassum corpus seu partes ipsius non replent ? Quippe corpus crassum habet porulos, per quos ipsa diffundaris ; adeo ut, ubi partes tuae fuerint, partes illius non sint : eodem modo, quo in vino et aqua mistis, ubi sunt partes unius, non sunt partes alterius, quantumcumque visus discernere nequeat. Cur non excludere corpus aliud ab eodem spatio ? cum in quibuscunque spatiolis fueris, partes corporis crassioris esse simul nequeant. Cur non moveri pluribus motibus ? Cum tu enim plureis ipsis membris tribuas, quomodo id possis, quin movearis ipsa ? Certe neque moves immota, cum opus contentione sit ; neque potes non moveri ad ipsius corporis motum. Si haec igitur ita sint, cur dicas in te nihil esse eorum, quae ad naturam corporis spectant ?
3. Pergis, neque esse in te ex iis, quae animae tribuuntur, nutriri, vel incedere. At primum, potest aliquid esse corpus, nec tamen nutriri. Deinde, si tale sis corpus, qualem spiritum diximus, cur, cum crassiora illa membra crassiore substantia nutriuntur, non possis ipsa tenuior tenuiore quoque nutriri ? Elzevier, p. 302 Et, nonne illo corpore, cujus eae sunt partes, adolescente, ipsa adolescis : et dum illud debilitatur, debilitaris quoque ipsa ? Ad incessum quod attinet, cum membra incedant per te, et in locum nullum concedant, nisi agente et ferente te, quomodo id fiat sine tuo incessu ? quandoquidem, inquis, jam corpus non habeo, haec nihil sunt, nisi figmenta. Verum, seu AT VII, 262 nos ludis, seu ipsa deluderis, nihil nobis morandum. Sin loqueris serio, probandum est tibi, neque te habere ullum corpus quod informes, neque te esse ejusmodi, quod una nutriri incedereque valeat. Pergis adhuc, neque te sentire. At ipsa profecto es, quae vides colores, audis sonos, etc. Hoc, inquis, non fit sine corpore. Credo equidem ; sed primum adest tibi corpus, ipsaque es intra oculum, qui non videt sane absque te ; ac potes deinde esse tenüe corpus, quod per organum sensus opereris. Permulta, inquis, visa sum sentire in somnis, quae me non sensisse postea animadverti. Enimvero tametsi fallaris, quod non utens oculo videaris sentire quod sine oculo non sentitur, non es tamen semper experta eandem falsitatem, neque non usa es oculo, per quem senseris, imaginesque hauseris, quibus jam sine oculo uti possis. Deprehendis tandem te cogitare. Id vero abnuendum non est : sed probandum superest Elzevier, p. 303 tibi, vim cogitandi ita esse supra naturam corpoream, ut neque spiritus, neque aliud corpus agile, purum, tenüe, ulla dispositione parabile sit, quod cogitationis efficiatur capax. Probandum simul animas brutorum esse incorporeas, videlicet quae cogitent, seu, praeter functiones sensuum externorum, aliquid interne, non vigilando modo, sed somniando etiam, cognoscant. Probandum rursus crassum hoc corpus ad cogitationem tuam nihil prorsus conferre (cum absque illo tamen nunquam fueris, neque ab illo sejuncta aliquid huc-usque AT VII, 263 cogitaveris), ac te idcirco independenter ab eo cogitare : adeo ut neque impediri, neque turbari valeas a vaporibus sive fumis taetris crassisque, qui tam male cerebrum interdum afficiunt.
4. Concludis, Sum igitur praecise Res cogitans, id est Mens, sive animus, intellectus, ratio. Heic ego agnosco me hallucinatum. Existimabam enim me alloqui animam humanam, seu internum illud principium, quo homo vivit, sentit, loco movetur, intelligit ; et alloquebar tamen solam mentem, quippe quae non modo corpus exuit, sed exuit quoque animam ipsam. Anne id facis, vir eximie, antiquorum illorum instar, qui, cum putarent animam diffusam toto corpore, principem tamen partem τό ἡγεμονικὸν Elzevier, p. 304 habere sedem opinabantur in determinata parte corporis, ut in cerebro, aut in corde ? Non quod censerent animam quoque in ea parte non reperiri, sed quod crederent animae illeic existenti mentem veluti superaddi, coadunarique, et una cum illa partem informare. et debebam sane id commeminisse ex disputatis in illa tua Dissertatione de Methodo : visus enim es in ea velle munia haec omnia, quae animae tam vegetativae quam sensitivae tribuuntur, non dependere a rationali, posseque etiam exerceri, antequam illa adveniat, ut exercentur quoque in brutis, in quibus rationis nihil esse contendis. Sed nescio quo pacto oblitus id fueram, nisi quia dubius remanseram, illudne principium, quo tam nos quam bruta vegetamur atque sentimus, non velles dici animam, sed animam proprie esse nostram mentem : cum tamen illud principium dicatur proprie animare, mens nihil aliud praestet, quam ut cogitemus, quod tu quidem fieri asseris. Utcumque id fuerit, AT VII, 264 dicare jam Mens, atque esto Res cogitans praecise. Subdis solam cogitationem non posse divelli a te. Hoc vero non est cur tibi negetur, si praesertim sis sola Mens, et nolis tuam substantiam a substantia animae plus quam consideratione distinctam. Quanquam haereo, an, cum dicis non posse cogitationem divelli a te, intelligas te, quandiu Elzevier, p. 305 es, indesinenter cogitare. Id sane conforme effato Philosophorum celebrium, qui immortalitatem tuam probaturi assumpsere te perpetuo moveri, seu, ut ego quidem interpretor, cogitare perpetuo ; verum ii non persuadebuntur, qui non capient quo modo possis aut per soporem lethargicum, aut in utero etiam, cogitare. Quo loco haereo praeterea, an existimes te in corpus illiusve partem, intra uterum, aut ab exortu, esse infusam. Sed nolo molestius id inquirere, neque rogitare, an reminiscaris quid in utero, primisve ab exortu diebus, mensibus, aut annis, cogitaveris, neque, si id sis responsura, quamobrem oblita omnium fueris. Insinuo duntaxat, ut memineris, quam obscura, quam tenuis, quam pene nulla esse potuerit temporibus illis tua cogitatio. Pergis, te non esse compagem membrorum, quae corpus humanum appellatur. Id vero admittendum est, quia spectaris solum ut res cogitans, et pars humani compositi, ab hac exteriore crassioreque distincta. Non sum etiam, inquis, tenuis aliquis aër istis membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non quicquid mihi fingo. Supposui enim ista nihil esse ; AT VII, 265 maneat positio. Heic autem consiste, ô Mens, et positiones, seu potius fictiones illae, tandem facessant. Non sum, inquis, aër, aut aliquid tale : at si anima tota tale Elzevier, p. 306 quidpiam est, quorsum tu, quae censeri potes pars animae nobilissima, non censearis quoque esse quasi flos, seu portio subtilissima, purissima, actuosissimaque illius ? Fortassis, inquis, haec, quae suppono nihil esse, sunt aliquid, neque diversum ab eo me quem novi ; nescio tamen, nec de hoc jam disputo. Sed si nescis, si non disputas, cur te nihil esse istorum assumis ? Novi, inquis, me existere ; hujus autem rei notitia praecise non potest pendere ab eo, quod non novi. Hoc esto ; sed memineris te nondum fidem fecisse, quod non sis aër, non vapor, non alia.
5. Describis consequenter quid sit, quod imaginationem appellas. Dicis quippe, imaginari nihil esse aliud, quam contemplari figuram imaginemve rei corporeae. Videlicet, ut inferas te alia cogitationis specie, quam imaginatione, cognoscere naturam tuam. Attamen, cum tibi pro tuo arbitratu imaginationem definire liceat, quaeso te, si corporea sis, ut nondum probasti oppositum, cur non contemplari te possis sub figura imagineve corporea ? Et quaeso te, dum contemplaris, quidnam experiris tibi obversari, praeter substantiam quandam puram, perspicuam, tenuem, instar aurae universum corpus vel cerebrum certe illiusve partem pervadentis, animantis, functiones tuas illeic obeuntis ? Cognosco, inquis, nihil Elzevier, p. 307 eorum, quae possum imaginationis ope comprehendere, ad hanc, quam de AT VII, 266 me habeo, notitiam pertinere. Verum, quomodo cognoscas, non dicis ; et cum paulo ante statuisses nescire te adhuc istane ad te pertinerent, undenam, quaeso, id jam concludis ?
6. Pergis : Mentem esse ab istis diligentissime evocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. Id recte mones ; sed postquam ipsa te diligentissime avocasti, renuncia, quaeso, quam distincte naturam tuam perceperis. Nam dicere solum te esse Rem cogitantem, operationem memoras, quam omnes prius tenebamus ; sed operantem substantiam, qualis nempe sit, quomodo cohaereat, quomodo ad agendum tam varia tam varie sese comparet, ac hujusmodi caetera prius ignorata nobis non declaras. Dicis, percipi intellectu, quod imaginatione (quam idem esse statuis cum sensu communi) non potest. Sed, ô bona Mens, docerene potes plureis intus esse, et non unicam simplicemve facultatem, qua quidvis demum cognoscamus ? Cum ego Solem oculis apertis intueor, manifesta est sensio. Cum deinde oculis clausis Solem apud me cogito, manifesta est interna cognitio. At quomodo tandem discernere valeam, me sensu communi, seu facultate imaginatrice, non vero mente, seu intellectu Elzevier, p. 308 percipere Solem, adeo ut possim pro libitu, nunc intellectione, quae non sit imaginatio, nunc imaginatione, quae non sit intellectio, Solem comprehendere ? Sane, si cerebro turbato, AT VII, 267 et imaginatrice laesa, intellectus constaret, qui functiones proprias purasque obiret, tum posset intellectio tam dici distingui ab imaginatione, quam imaginatio a sensione externa ; at quia secus esse contingit, facile profecto non est appositum statuere discrimen. Dicere certe, ut tu facis, imaginationem tunc esse, cum rei corporeae contemplamur imaginem : vides, cum non alia ratione contemplari corpora liceat, fore igitur corpora imaginatione solum cognoscenda ; aut ita certe, ut facultas alia cognoscens discerni non valeat. Dicis fieri adhuc non posse, quin putes res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, exploranturque sensibus, distinctius agnosci, quam istud nescio quid tui, quod in imaginationem non cadit : ut mirum sit res dubias et a te alienas distinctius cognosci atque comprehendi. Sed primum, peroptime facis, cum dicis, illud nescio quid tui : revera enim nescis quid sit, seu quae natura ejus sit ; nec proinde potes certior fieri, idne hujusmodi sit, quod in imaginationem cadere non possit. Deinde omnis nostra notitia videtur plane ducere originem a sensibus : Elzevier, p. 309 et quamvis tu neges, quicquid est in intellectu, praeesse debere in sensu, videtur id esse nihilominus verum, cum nisi sola incursione, κατὰ περίπτωσιν, ut loquuntur, fiat, perficiatur tamen analogia, compositione, divisione, ampliatione, extenuatione, aliisque similibus modis, quos commemorare nihil est necesse. Nihil proinde mirum, si ea, quae per se incurrunt et percellunt AT VII, 268 sensum, impressionem vehementiorem in animo faciant, quam quae animus, accepta solum occasione, ex rebus in sensum incidentibus sibi ipsa fingit atque comprehendit. et vocas tu quidem dubias res corporeas ; sed si verum fateri vis, non minus certa es existere corpus, intra quod versaris, et ista omnia, quae te circumstant, quam existere teipsam. et cum ipsa te tibi ipsi sola operatione, quae cogitatio dicitur, manifestes, quid hoc est, respectu manifestationis hujusmodi rerum ? Quippe non modo manifestantur variis operationibus, sed et aliis praeterea multis evidentissimis accidentibus, magnitudine, figura, soliditate, colore, sapore etc., adeo ut, quamvis extra te sint, nihil mirum, si ipsas distinctius, quam te, cognoscas comprehendasque. At quonam modo fieri potest, ut rem alienam melius quam teipsam intelligas ? Quo nempe modo oculus videt caetera, non videt seipsum.
Elzevier, p. 310 7. Sed, inquis, Quid sum igitur ? Res cogitans. Quid est hoc ? Nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque, et sentiens. Multa heic dicis, in quibus singulis non haereo : in hoc uno haereo, quod te rem sentientem dicis. Id nempe mirum, cum jam ante asserueris oppositum. An dicere forte voluisti, esse praeter te facultatem corpoream residentem in oculo, aure, caeterisque organis, quae, species rerum sensilium excipiens, sensionem ita inchoet, ut tu deinde perficias, ipsaque sis, quae revera videas, audias, et caetera sentias ? Hac nempe de causa, ut puto, tam ipsam sensionem, quam etiam imaginationem, cogitationis speciem facis. Id porro AT VII, 269 esto : sed vide tamen, an non quae sensio in brutis est, cum non sit tuae absimilis, cogitatio quoque dici valeat, sicque in ipsis etiam brutis mens sit non dissimilis tui. Ego, inquies, arcem in cerebro tenens, excipio quicquid per spiritus nervis traductos renunciatur ; sicque apud me peragitur sensio, quae dicitur fieri toto corpore. Esto : sed sunt in brutis nervi, sunt spiritus, est cerebrum, est in cerebro principium cognoscens, quod renunciata per spiritus pari modo excipiat, sensionemque perficiat. Dices illud principium in brutorum cerebro non esse aliud quam Phantasiam, sive facultatem imaginatricem. At tu ostende te aliud in cerebro esse, quam Phantasiam, Elzevier, p. 311 imaginatricemve humanam. Quaerebam mox ante criterium, quo te probares aliam ; at non es, opinor, illud allatura. Afferes sane operationes longe praestantiores, quam quae eliciuntur a brutis : at quemadmodum, licet homo sit praestantissimum animalium, non eximitur tamen ex animalium numero, ita, quamvis tu exinde proberis imaginatricum sive Phantasiarum praestantissima, non eximere tamen ex numero earum. Nam et quod te mentem specialiter voces, nomen esse potest dignioris, sed non diversae propterea, naturae. Sane, ut te esse diversae (hoc est, ut contendis, incorporeae) naturae probares, deberes quandam operationem alia ratione exserere, quam exserant bruta, ac nisi extra cerebrum, saltem independenter a cerebro : quod tamen non facis. Siquidem illo perturbato perturbaris ipsa, eodem oppresso opprimeris, et si quae rerum species ex eo excidant, non retines ipsa ullius vestigium. Fiunt omnia, inquis, in brutis impulsione caeca spirituum caeterorumque organorum : AT VII, 270 eo modo, quo in horologio machinave alia peraguntur motus. Sed, utrumcunque id verum sit circa functiones caeteras, ut nutritionis, pulsationis arteriarum, et simileis, quae ipsae quoque pari ratione Elzevier, p. 312 peraguntur in homine ; asserine potest vel actiones sensuum, vel quas passiones animae dicunt, exseri in brutis caeco impetu, non exseri vero in nobis ? Emittit ossa in oculum canis sui speciem, quae, in cerebrum usque trajecta, quibusdam quasi hamulis haeret animae ; ipsaque anima proinde, et cohaerens ipsi totum corpus, quibusdam quasi catenulis subtilissimis rapitur ad ossam. Emittit etiam lapis intentatus sui speciem, quae vectis instar animam propellat, corpusque una abigat, seu fugere cogat. Sed nonne haec eadem in homine fiunt ? Nisi fortassis alius est modus, quo fieri ista concipis, quemque si doceas, valde obstringas. Ego, inquis, libera sum, estque in mea potestate, ut hominem aeque a fuga et prosequutione avertam. Sed nempe facit idem in bruto cognoscens illud principium ; et licet canis, nihil interdum minas ictusque reveritus, in ossam conspectam prosiliat, quam facit homo saepe similia ! Latrat, inquis, canis mero impetu, et non ex delectu, ut loquitur homo. Sed et caussae homini sunt, ut loqui censeatur ex impetu ; nam et quod tribuis delectui, ex majore impetu est, et suus quoque bruto est delectus, ubi major est impetus. Vidi certe canem sic latratum suum attemperantem ad lituum, ut omneis soni acuti, gravis, lenti, celeris Elzevier, p. 313 mutationes imitaretur : quantumcumque illae, pro lubitu et ex inopinato, aut crebrescerent, aut producerentur. Ratione, inquis, carent bruta. Sed nimirum carent humana, AT VII, 271 non sua ; adeo proinde ut non videantur ἄλογα dicenda, nisi comparata ad nos, sedu ad nostram speciem, cum alioquin λόγος, seu Ratio tam videatur esse generalis, posseque illis attribui, quam facultas cognoscens, sensusve internus. Dicis ea non ratiocinari. Verum, cum non ratiocinentur tam perfecte, deque tot rebus, ac homines, et ratiocinantur tamen, et nihil videtur discriminis, nisi secundum magis et minus. Dicis ea non loqui. Sed, cum non proferant voces humanas (scilicet homines non sunt), proferunt tamen proprias, iisque, ut nos nostris, perinde utuntur. Potest, inquis, etiam delirus plureis voces contexere ad aliquid significandum ; cum nihilominus id non possit brutorum sapientissimum. Sed vide, an sis satis aequus, qui voces humanas exigis in bruto, nec attendis ad proprias. Verum haec longioris sunt disquisitionis.
8. Adfers deinde exemplum cerae, ac circa illud plurima habes, ut significes aliud esse, quae vocant accidentia cerae, aliud ipsam ceram ejusve substantiam ; ac opus esse solius mentis sive intellectus, non vero sensus aut imaginationis, Elzevier, p. 314 ipsammet ceram ejusve substantiam distincte percipere. At primo, illud ipsum est, quod omnes vulgo profitentur, abstrahi posse conceptum cerae substantiaeve ejus a conceptibus accidentium. An vero propterea ipsa substantia seu natura cerae distincte concipitur ? Concipimus quidem praeter colorem, figuram, liquabilitatem etc., esse aliquid, quod sit subjectum accidentium, mutationumque observatarum ; sed quidnam aut quale illud sit, nescimus. Quippe latet semper, et solum, quasi conjiciendo, subesse debere aliquid putatur. Heinc miror qui dicas te, peracta illa detractione formarum AT VII, 272 quasi vestium, perfectius atque evidentius percipere quid cera sit. Nam percipis quidem ceram ejusve substantiam debere esse aliquid praeter ejusmodi formas ; at quid illud sit, non percipis, nisi nos fallis. Neque enim id tibi revelatur, ut revelari potest homo, cujus prius vesteis pileumque solum conspeximus, dum ista illi detrahimus, ut quis, aut qualis sit, noscatur. Deinde, cum putes id te quomodocumque percipere, quomodo, quaeso, percipis ? Annon ut aliquid fusum extensumque ? Neque enim tanquam punctum concipis, tametsi hujusmodi sit, ut nunc latius, nunc contractius extendatur. Et cum hujusmodi extensio infinita non sit, habeatque terminum, Elzevier, p. 315 an non illud etiam concipis quadam ratione figuratum ? Et cum videaris tibi illud quasi videre, nonne illi praeterea nescio quem, tametsi confusum, colorem affingis ? Habes id certe, ut corpulentius, ita visibilius, quam merum inane. Quare et tua intellectio imaginatio quaedam est. Si dicas te absque ulla extensione, figura, coloreque concipere, dic, bona fide : qualenam ergo ? Illud, quod habes de hominibus visis, seu mente perceptis, quorum tamen non nisi pileos, aut vesteis, conspicimus, non arguit mentem potius esse quam imaginatricem, quae dijudicet. Certe et canis, in quo parem tibi mentem non admittis, simili modo dijudicat, cum non herum suum, sed pileum solum aut vesteis videt. Quid, quod tametsi herus stet, sedeat, cubet, reclinetur, contrahatur, effundatur, agnoscit tamen semper herum, qui sub omnibus illis formis esse potest, cum tamen non sub una AT VII, 273 potius quam sub alia, sit eadem proportione, qua cera ? et cum leporem currentem venatur, integrumque et mortuum, ac postea excoriatum discerptumque in frusta videt ; putats non existimat eundem semper leporem esse ? Quod proinde dicis, perceptionem coloris, duritiei, et similium, esse non visionem, non tactionem, sed solius mentis inspectionem ; Esto : dummodo mens non differat ab imaginatrice Elzevier, p. 316 reipsa. Cum vero addis, eam inspectionem esse posse imperfectam et confusam, vel perfectam et distinctam, prout minus vel magis ad illa, ex quibus constat cera, attenditur ; id sane arguit, non inspectionem mente factam illius nescio cujus rei quae est praeter omneis formas, esse claram distinctamque cognitionem cerae, sed inspectionem per sensus factam omnium, quantum fieri potest, accidentium mutationumque, quarum cera est capax. Ex his certe concipere et explicare poterimus, quid nomine cerae intelligamus ; at nudam illam vel potius occultatam substantiam, neque ipsi concipere, neque explicare aliis valemus.
9. Subdis consequenter. Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de meipso ? Nihildum enim aliud admitto in me esse praeter mentem. Quid, inquam, ego, qui hanc ceram videor tam distincte percipere ? Nunquid meipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius evidentiusque cognosco ? Nam, si judico ceram existere, ex eo ipso quod hanc videam, quanto magis me ? Fieri enim potest, ut hoc quod video vere non sit cera. Fieri potest, ut nequidem oculos habeam, quibus quicquam AT VII, 274 videam. Sed fieri plane non potest, cum videam, sive (quod jam non distinguo) cum cogitem me videre, ut ipse ego cogitans non aliquid sim. Simili ratione, si judico Elzevier, p. 317 ceram esse, ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, me esse. Si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex caussa, idem plane. Sed et hoc ipsum, quod de cera animadverto, ad reliqua omnia, quae sunt extra me posita, licet applicare. Tot tua sunt verba, quae ideo repono, ut animadvertas demonstrare illa quidem te distincte cognoscere quod existas, ex eo quod distincte videas cognoscasve existere ceram illaque ejus accidentia, at non probare te propterea cognoscere quae aut qualis sis, nec distincte, nec indistincte ; quod operae pretium tamen fuerat : nam, quod existas, non dubitatur. Vide interim, ut heic non insistam, ut neque prius institi circa id, quod, cum nihil in te admittas praeter solam mentem, atque idcirco oculos, manus, caeteraque organa corporea excludas, nihilominus loqueris de cera ejusque accidentibus, quae videas, quae tangas, etc ; quae profecto neque videre sine oculis, neque tangere sine manibus (seu, ut tecum loquar, cogitare te videre et tangere) potes. Pergis. Si magis deistinctea visa sit cerae perceptio, postquam mihi, non ex solo visu vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius meipsum a me nunc cognosci fatendum est : quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam corporis perceptionem AT VII, 275 possunt juvare, quin eaeadem omnes mentis meae Elzevier, p. 318 naturam probent. Verum, ut quae de cera deduxisti, probant tantum perceptionem existentiae mentis, nõ vero naturae illius, ita non probabunt amplius omnia alia. Quod si velis praeterea deducere aliquid ex percepta cerae aliarumque rerum substantia, inferes solum, quemadmodum substantiam illam confuse solum et ut nescio quid concipimus, ita mentem quoque concipi ; adeo ut vere repetere liceat quod est a te dictum, illud nescio quid tui. Concludis, atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam. Nam, cum mihi nunc notum sit ipsam Mentem et corpora, non proprie a sensibus vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi, quod tangatur aut videatur, aperte cognosco nihil facilius aut evidentius mea mente posse percipi. Ita tu quidem ; at ego non video, undenam deducas, aut aperte cognoscas, aliud posse percipi de tua Mente, quam quod existat. Unde et quod fuerat ipso titulo Meditationis promissum, fore ut per ipsam mens humana efficeretur corpore notior, non video qui praestitum sit. Neque enim tuum institutum fuit, probare esse mentem humanam, ejusve existentiam esse existentia corporis notiorem, cum saltem, an sit existatve, controvertatur a nemine ; sed voluisti haud-dubie facere illius naturam notiorem natura corporea, et hoc tamen non praestitisti. De natura certe Elzevier, p. 319 corporea recensuisti ipsa, o Mens, quam multa AT VII, 276 noscamus, extensionem, figuram, occupationem spatii, etc. De te vero ecquidnam tandem ? Non es compages corporea, non aër, non ventus, non res incedens, non sentiens, non alia. Haec ut concedantur (quorum tamen quaedam tu quoque refellisti), non ea sunt tamen, quae expectamus. Scilicet negationes sunt, et non postulatur quid non sis, sed quid tandem sis. Itaque refers nobis ad summum te esse Rem cogitantem, id est dubitantem, affirmantem, etc. Sed dicere primum te esse Rem, est nihil notum dicere. Haec enim vox est generalis, indiscreta, vaga, et te non magis attinens, quam quicquid in toto est mundo, quam quicquid non est prorsus nihil. Tu es Res ? id est, nihil non es ; seu, quod est idem, aliquid es. Sed lapis etiam nihil non est, seu aliquid est, et musca similiter, et caetera omnia. Deinde, quod te Cogitantem dicis, rem quidem notam dicis, sed tamen non prius ignotam, neque requisitam a te. Quis dubitet enim quin sis cogitans ? Quod nos latet, quod quaeritur, intima tua substantia est, cujus proprium est cogitare. Quocirca, ut inquirere, sic concludere oporteret, non quod sis res cogitans, sed qualis sis res, quae es cogitans. An-non, si quaeratur ex te Vini notitia supra vulgarem, non satis erit tibi dicere : Vinum est res Elzevier, p. 320 liquida, ex uvis expressa, alba vel rubra, dulcis, inebrians, etc. ; sed conabere explorare declarareque utcumque internam ejus substantiam, prout contexta observatur, ex spiritu, phlegmate, tartaro, caeterisque partibus, hac aliave quantitate temperationeque inter se commistis ? Pari ergo modo, cum tui notitia supra vulgarem, hoc est hactenus habitam, quaeratur, vides haud AT VII, 277 dubie non satis esse, si nobis renuncies te esse rem cogitantem, dubitantem, intelligentem, etc. ; sed incumbere tibi, ut labore quodam quasi chymico teipsam ita examines, ut internam tuam substantiam et detegere et demonstrare nobis possis. Hoc certe si praestiteris, explorabimus ipsimet, sis-ne ipso corpore notior, quod anatomia, quod chymia, quod tot aliae artes, tot sensus, tot experimenta, cujusmodi sit, multum manifestant.
IN MEDITATIONEM III.
DE DEO,
Quod existat.
1. Circa tertiam, ex eo quod agnoveris claram distinctemque notitiam illius propositionis, Ego sum res cogitans, Elzevier, p. 321 causam esse certitudinis, quam de illa habes, infers te posse statuere generalem hanc Regulam, illud omne verum est, quod valde clare et distincte percipio. Caeterum, licet hactenus Regula nulla melior in tanta rerum caligine inveniri potuerit : cum videamus tamen ingenia tam magna, quae videntur debuisse tam clare tamque distincte plurima percipere, censuisse rerum veritatem vel in DEO vel in puteo esse absconsam : an-non suspicari par est Regulam forte esse fallacem ? et certe, cum tibi ignota Scepticorum argumenta non sint, quid est, quod possimus verum inferre, tanquam clare et distincte perceptum, nisi apparere id, quod cuique apparet ? Ego saporem peponis gratum clare distincteque percipio : itaque verum est peponis saporem apparere mihi hujuscemodi. AT VII, 278 At quod propterea verum sit talem in ipso pepone esse, quomodo mihi persuadeam ? qui, puer cum essem ac bene valerem, secus judicavi, nimirum clare distincteque alium in pepone saporem percipiens. Video et multis hominibus secus videri ; video et multis animalibus, quae gustu pollent, optimeque valent. An ergo verum vero repugnat ? An potius, non ex eo quod aliquid clare distincteque percipitur, id secundum se verum est, sed verum solummodo est, quod clare distincteque tale percipiatur ? Elzevier, p. 322 Idem pene est dicendum de iis, quae ad mentem spectant. Jurassem alias non posse a minore quantitate ad majorem transiri, nisi transeundo per aequalem ; non posse item duas lineas, ad sese continuo magis accedenteies, si producerentur infinite, non tandem concurrere. Nempe videbar mihi ista adeo clare distincteque percipere, ut pro axiomatibus verissimis indubitatissimisque haberem : et postea tamen fuere argumenta, quae oppositum suaserint, veluti perceptum clarius distinctiusque. Nunc vero rursus ambigo, cum ad Mathematicarum suppositionum naturam attendo. Quare et dici quidem potest verum esse me taleis taleisque propositiones agnoscere, prout quantitatem, lineas, et similia, hoc se habere modo suppono aut concipio ; at quod illae propterea verae secundum se sint, pronunciari tuto non potest. et quicquid sit de rebus Mathematicis, quaeso te, quod ad caeteras, de quibus jam quaeritur, spectat, cur nam tot tamque variae sunt inter homines opiniones ? Putat unusquisque se clare distincteque eam percipere, quam defendit. et ne dicas plerosque aut haerere, aut fingere, sunt ecce, qui pro iis, quas habent, opinionibus etiam mortem oppetant, tametsi videant alios pro oppositis oppetenteis : nisi vero putas Elzevier, p. 323 tum demum a pectore imo AT VII, 279 veras voces non ejici ? Et attingis quidem ipse difficultatem, quod prius multa ut omnino certa ac manifesta admiseris, quae postea deprehenderis dubia. Verum hoc loco neque solvis, neque firmas Regulam ; sed occasionem solum captas disserendi de Ideis, quibus deludi potueris, ut repraesentantibus quidpiam extra te, quod extra te tamen fortassis non fuerit, iterumque tractas de DEO deceptore, a quo falli potueris circa illas propositiones : duo et tria sunt quinque, quadratum non habet plura latera quam quatuor ; quo nempe innuas expectandam confirmationem Regulae, donec Deum esse ostenderis, qui non possit esse deceptor. Quanquam, ut hoc praemoneam, non tam est tibi laborandum, ut confirmes hanc Regulam, ex qua proclive adeo est falsum pro vero admittere, quam ut proponas Methodum, dirigentem nos, ac docentem quando fallamur aut non fallamur, quoties existimamus nos clare distincteque aliquid percipere.
2. Distinguis consequenter Ideas (quas vis esse cogitationes, prout sunt tanquam imagines) in innatas, adventitias, factitias. et primi quidem generis statuis, quod intelligas quid sit res, quid veritas, quid cogitatio ; secundi, quod strepitum audias, solem videas, ignem sentias ; tertii, quod Sirenas et Hippogry- Elzevier, p. 324 phes fingas : ac subdis posse forte omneis esse adventitias, vel omneis innatas, vel omneis factas, quatenus nondum originem illarum clare perspexisti. Porro, ne aliqua interea, donec perspexeris, fallacia subrepat, adnotare placet videri omneis Ideas esse adventitias, procedereve a rebus AT VII, 280 extra ipsam mentem existentibus, et cadentibus in aliquem sensum. Videlicet mens facultatem habet (vel ipsa potius facultas est) non perspiciendi modo ipsas Ideas adventitias, seu quas ex rebus per sensus trajectas accipit, perspiciendi, inquam, nudas et distinctas, et omnino qualeis in se recipit ; sed praeterea illas varie componendi, dividendi, contrahendi, ampliandi, comparandi, et id genus similia. Heinc tertium saltem Idearum genus distinctum non est a secundo : nam Idea chimaerae alia non est, quam Idea capitis leonis, ventris caprae, caudae serpentis, ex quibus mens unam componit, cum illae seorsim, sive singulae, adventitiae sint. Sic Idea Gigantis, hominisve instar montis aut mundi totius concepti, non alia est, quam adventitia : Idea puta hominis magnitudinis vulgaris, quam mens ampliat pro libitu, tametsi tanto confusius, quanto amplius concipit illam. Sic Idea Pyramidis, urbis, aut alterius rei nunquam visae, non Elzevier, p. 325 alia est, quam adventitia visae antea Pyramidis, urbis, aut alterius rei, non nihil deformata, ac proinde confusa aliqua ratione multiplicata comparataque. Quod spectat ad species, quas dicis innatas, eae profecto nullae videntur, et quaecunque dicuntur tales, videntur originem quoque habere adventitiam. Habeo, inquis, a mea natura, quod intelligam quid sit Res. Non puto vero te velle loqui de ipsa vi intelligendi, de qua nec dubium, nec quaestio est ; sed potius de Idea REI. Non loqueris etiam de Idea alicujus Rei particularis : nam Sol, hic lapis, omnia singularia, sunt Res, quarum esse Ideas innatas non dicis. Loqueris ergo de Idea Rei universe consideratae, et AT VII, 281 prout cum ente synonyma est, ac tam late quam illud patet. Quaeso te vero, haec Idea quomodo esse potest in mente, nisi simul sint tot res singulares, illarumque genera, ex quibus mens abstrahat formetque conceptum, qui nullius singularium proprius sit, et omnibus tamen conveniat ? Profecto si Idea Rei innata est, innata quoque erit Idea animalis, plantae, lapidis, omnium universalium. Nihilque erit opus, ut nos fatigemus ad internoscendum plura singularia, quo resectis variis discriminibus, id solum retineamus, quod videbitur omnibus commune, seu, quod idem est, generis Ideam. Dicis Elzevier, p. 326 quoque te habere a tua natura, ut intelligas quid sit veritas, seu, ut ego interpretor, Ideam veritatis. Porro, si veritas nihil aliud est, quam conformitas judicii cum re, de qua fertur judicium, veritas est quaedam relatio, ac proinde nihil distinctum ab ipsis re Ideaque ad se relatis, seu, quod idem est, ab ipsa rei Idea : quippe quae et se et rem, qualis est, repraesentat. Quare et non alia est veritatis Idea, quam Idea rei, quatenus rei conformis est, seu quatenus ipsam repraesentat cujusmodi est : adeo proinde, ut, si Idea rei non innata, sed adventitia sit, Idea quoque veritatis adventitia sit, non innata. et cum id de qualibet veritate singulari intelligatur, intelligi etiam potest universe de veritate, cujus notio, seu Idea (ut jam dictum est de idea rei) ex notionibus seu Ideis singularium eruitur. Dicis rursus te habere a tua natura, ut intelligas quid sit cogitatio : (interpretor semper Ideam cogitationis). Verum, ut mens ex Idea unius urbis fingit Ideam alterius, ita ex Idea unius actionis, ut visionis, vel gustationis, fingere potest Ideam alterius, ipsius puta cogitationis. Nempe analogia agnoscitur quaedam inter facultates AT VII, 282 cognoscenteis, unaque ad alterius notitiam facile deducit. Quanquam de Idea cogitationis laborandum non est, sed de Idea potius Elzevier, p. 327 ipsius mentis, atque adeo animae, quam si innatam dederimus, nihil erit incommodi admittere quoque Ideam cogitationis innatam. Quare et exspectandum est, donec probata res fuerit de ipsa mente, seu anima.
3. Videris postea vertere in dubium non tantum utrum Ideae aliquae procedant ex rebus externis, sed etiam utrum omnino sint externae res aliquae. Viderisque proinde inferre : quamvis sint in te Ideae rerum, quae dicuntur externae, non tamen Ideas arguere, quod res sint, quoniam non ab ipsis necessario procedant, sed possint vel a te, vel modo alio nescio quo esse. Hac puto de causa ante dicebas : te non percepisse prius terram, coelum, sidera, sed terrae, coeli, siderum Ideas, a quibus posset esse delusio. Itaque, si nondum credis terram, coelum, sidera, et caetera esse, cur, quaeso, supra terram ambulas, promovesve corpus, ut respectes Solem ? Cur ducis ad ignem, ut calorem sentias ? Cur ad mensam, aut cibum, ut famem exsaties ? Cur moves linguam, ut loquaris, aut manum, ut haec ad nos scribas ? Certe ista quidem aut dici, aut excogitari subtiliter possunt ; at negotium nihil promovent. et cum revera non dubites, quin res istae extra te sint, agamus serio ac bona fide, et ut res sunt, ita loquamur. Sin Elzevier, p. 328 supposita existentia rerum externarum, putas abunde demonstratum non posse nos ex illis mutuari quas habemus ipsarum Ideas, solvendae tibi rationes sunt, non modo quas ipse tibi objicis, sed quae praeterea objici possunt. AT VII, 283 Scilicet ita accipis, quasi ideae admittantur provenire ex rebus, quia ita videmur docti a natura, et quia experimur illas a nobis nostrave voluntate non pendere. Verum, ut nihil neque de rationibus, neque de solutionibus dicamus, opponendum quoque et solvendum erat inter caetera, quamobrem in caeco nato nulla sit idea coloris, aut in surdo vocis, nisi quia istae res externae non potuerunt ex se immittere in infoelicis illius mentem ullam sui speciem : quod fores a nativitate conclusae, obicesque illis trajiciendis fuerint perpetuo positi. Urges postea exemplum Solis, cujus cum duae sint ideae, una hausta ex sensibus, ut puta qua parvus apparet ; altera ex rationibus Astronomicis, qua ingens esse concipitur : illa similior ac verior est, quae non ex sensibus ducta est, sed ex notionibus innatis elicita, vel quacumque alia ratione effecta. Enimvero geminae illae Solis ideae similes sunt, et verae, seu Soli conformes ; sed una magis, alia minus. Eodem modo, quo duae ejusdem hominis ideae, una emissa ex decimo passu, alia ex centesimo, aut millesimo, similes, et verae, seu conformes sunt : Elzevier, p. 329 sed illa magis, ista minus, eo quod illa, quae proprior venit, deteritur minus, quae longius, magis, ut explicaretur, si liceret, paucis, neque tu ipse satis caperes. Quod autem mente sola percipiamus vastam illam ideam solis, non ea propterea elicitur ex innata quadam notione ; sed ea, quae per sensum incurrit, quatenus experientia probat et ratio illi innixa confirmat res distanteis apparere minores seipis vicinis, tantum ampliatur ipsa vi mentis, AT VII, 284 quantum constat Solem a nobis distare, exaequarique diametro sua tot illis terrenis semidiametris. Et capere vis hujusce ideae nihil a natura esse insitum ? Illam require ex caeco nato. Experiere primum non esse in illius mente coloratam aut lucidam ; experiere deinde neque esse rotundam, nisi quis illum monuerit, ipseque prius corpus rotundum manibus attrectaverit ; experiere denique non esse tantam, nisi vel ratione, vel authoritate motus praeacceptam ampliaverit. Quanquam, ut istud interjiciam, quaeso te : nos ipsi, qui toties Solem conspeximus, qui toties apparentem ejus diametrum observavimus, qui toties de vera ratiocinati sumus, quaeso te, inquam, habemusne aliam, quam vulgarem imaginem Solis ? Colligimus quidem ratione esse Solem majorem terra centum sexaginta et pluribus vicibus : at propterea Elzevier, p. 330 ideamne tam vasti corporis habemus ? Ampliamus hanc sane sensibus acceptam, quantum possumus ; contendimus mentem, quantum possumus. At nihil tamen aliud, quam tenebras meras nobis facimus ; et quoties habere distinctam de Sole cogitationem volumus, oportet mens redeat ad speciem, quam intercedente oculo accepit. Sufficit illi, si non abnuat, quin Sol revera major sit, quin, si oculus propius admoveatur, ampliorem ideam adeptura sit ; et interea tamen quantam obtinet, ad tantam attendat.
4. Agnoscens deinde inaequalitatem et diversitatem idearum : Procul dubio, inquis, illae quae substantiam mihi exhibent, majus aliquid sunt, atq; ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae, quae tantum modos sive accidentia repraesentant. et rursus illa, per quam summum aliquem Deum, aeternum, infinitum, omnipotentem, rerum omnium, quae AT VII, 285 praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitaae substantiaae exhibentur. Incedis porro heic passu grandi ; quare nonnihil sistenda es. Ac non haereo quidem circa id, quod vocas realitem objectivam. Satis est, quod, cum vulgo dicant res externas esse subjective seu formaliter in seipsis, objective autem seu idealiter in Intellectu, Elzevier, p. 331 videaris tu nihil aliud velle, quam debere ideam conformari rei, cujus est idea : adeo ut repraesentative nihil contineat, quod ipso facto non sit in ipsamet re, et tanto plus repraesentet realitatis, quanto res repraesentata plus realitatis in seipsa habuerit. Distinguis certe statim post realitatem objectivam a formali, quae, ut interpretor, sit ipsa idea, non ut repraesentans, sed ut entitas aliqua. Caeterum constat seu ideam, seu realitatem objectivam ejus non esse mensurandam penes totam realitatem formalem rei, seu quam res ipsa habet in se ; sed penes eam duntaxtat partem, cujus intellectus notitiam accepit, seu, quod est idem, penes notitiam, quam intellectus habet de re. Sic nempe esse in te dicetur idea perfecta ejus hominis, quem attente et saepius et in omnem faciem circumspexeris ; at illius, quem in transcursu, quem semel, quem ex parte solum videris, erit profecto imperfecta. Quod si non ipsum hominem, sed larvam faciei obductam, et vesteis corpus undequaque contegenteis adspexeris : aut dicendum est non esse in te illius ideam, aut si est aliqua, illam esse imperfectissimam summeque confusam. Ex quo dico haberi quidem ideam distinctam germanamque accidentium ; at substantiae sub iis latentis non nisi confusam AT VII, 286 fictamque ad summum. Adeo Elzevier, p. 332 ut, cum dicis plus esse realitatis objectivae in idea substantiae, quam in idea accidentium : primum negandum sit substantiae esse veram ideam seu repraesentationem, atque idcirco ullam ipsius realitatem objectivam ; ac deinde, ubi fuerit aliqua concessa, negandum quoque sit eam esse majorem, quam sit in ideis accidentium, cum quicquid realitatis hujusmodi habet, habeat ex ideis eorum accidentium, sub quibus vel quorum instar concipi substantiam supra diximus, declarantes illam concipi non posse, nisi ut extensum, figuratum, coloratum aliquid. Circa id, quod subdis de Idea Dei, quaeso te, cum tibi nondum constet an sit Deus, quomodo nosti Deum repraesentari per sui ideam, summum, aeternum, infinitum, omnipotentem, omnium creatorem ? Annon ex praeconcepta de Deo notitia, quatenus audiisti illa attributa de Deo enunciari ? Quippe si nihil tale hactenus audiisses, itane describeres ? Dices hoc jam solum afferri in exemplum, absque eo, quod quidpiam adhuc definiatur. Esto : sed vide ne postea id habeas quasi praejudicatum. Dicis esse in idea Dei infiniti plus realitatis objectivae, quam in idea rei finitae. Sed primo, cum humanus intellectus non sit concipiendae infinitatis capax, ideo neque habet neque respicit ideam infinitae rei repraesentatricem. Elzevier, p. 333 Quare et qui infinitum quid dicit, attribuit rei, quam non capit, nomen quod non intelligit ; quoniam, ut res extenditur ultra omnem illius captum, ita finis negatio extensioni illi attributa, ab eo non intelligitur, cujus intelligentia fine aliquo semper coërcetur. Deinde, cum maximae quaeque perfectiones soleant Deo AT VII, 287 attribui, videntur eae omnes desumptae ex rebus, quas vulgo miramur in nobis, cujusmodi sunt diuturnitas, potentia, scientia, bonitas, beatitudo etc., quae quantum possumus ampliantes, pronunciamus Deum aeternum, omnipotentem, omniscium, optimum, beatissimum, etc. Quae idea porro haec omnia repraesentat, non habet propterea plus realitatis objectivae, quam habeant res finitae simul sumptae, ex quarum ideis idea illa compacta est, ac deinde modo jam dicto adaucta. Nam neque qui dicit aeternum, complectitur propterea mente totam extensionem ejus durationis, quae nunquam coepit, et nunquam desitura est ; neque qui omnipotentem, totam multitudinem effectorum possibilium, atque ita de caeteris. Postremo, ecquis dici potest habere ideam de Deo germanam, seu quae repraesentet Deum qualis est ? quam pusilla res esset Deus, nisi esset alius, haberetque alia, quam nostra haec quantillacumque ! Annon censenda est esse minor perfectionum Elzevier, p. 334 proportio inter Deum et hominem, quam inter elephantem et intercutaneum animalculum acari ? An ergo, si quis, ex observatis in acariacari perfectionibus, efformaret in se ideam, quam elephantis diceret, germanamque asseveraret, ineptissimus haberetur, et sibi plaudet, si quis ex visis hominis perfectionibus ideam efformet, quam et Dei esse, et germanam esse contendat ? Quaeso etiam, pauculas istas, quas in nobis esse deprehendimus, quomodo in Deo agnoscimus esse ? et ubi agnoverimus, qualemnam licebit propterea ejus essentiam imaginari ? Est profecto Deus supra omnem captum infinitis intervallis ; et cum mens nostra ad illius contemplationem comparatur, AT VII, 288 non modo caligat, sed et nulla est. Quare neque est, cur dicamus germanam ullam esse ideam, quae Deum repraesentet ; abundeque est, si, ex analogia harum rerum nostratium, qualemcumque et ad usum nostrum eliciamus formemusque ideam, quae captum humanum non superet, neque realitatem contineat, quam in rebus caeteris, caeterarumve rerum occasione, non percipiamus.
5. Assumis consequenter manifestum esse naturali lumine tantumdem ad minimum debere esse in causa efficiente et totali, quantum in effectu est. Idque ut inferas, tantumdem Elzevier, p. 335 saltem esse debere realitatis formalis in causa Ideae, quantum objectivaae in Idea est. Passus nempe hic etiam grandis, et in quo nonnihil consistendum sit. Primo, vulgare illud dictum, nihil esse in effectu, quod non sit in causa, videtur debere potius de materia, quam de efficiente intelligi. Quippe efficiens externum est, et diversae plerumque naturae ab effectu. et quamvis effectus dicatur habere realitatem ab efficiente, habet tamen, non quam efficiens habeat necessario in se, sed quam mutuari aliunde possit. Patet res perspicue in effectu artis. Nam, quamvis domus habeat totam suam realitatem ab artifice, artifex tamen illam non a se, sed aliunde acceptam tribuit. Idem facit Sol, cum materiam inferiorem varie commutat, variaque animalia procreat. Imo etiam parens, a quo licet proles habeat materiae aliquid, illud tamen non ut a principio efficiente, sed ut a materiali habet. Quod objicis, esse effectus debere vel formaliter vel eminenter AT VII, 289 contineri in causa, nihil amplius arguit, quam effectum aliquando habere formam similem formae suae causae, aliquando dissimilem et imperfectiorem quidem, adeo ut forma causae supra illam emineat. Sed non sequitur ut propterea vel eminens causa det aliquid de suo esse, vel quae continet Elzevier, p. 336 formaliter, partiatur suam formam cum effectu ; nam et quamvis id fieri videatur in generatione viventium, quae est ex semine, non dices tamen, opinor, patrem, cum generat filium, resecare dareque illi rationalis animae partem. Uno verbo, causa efficiens non alia ratione continet effectum, quam quatenus illum ex certa materia adumbrare potest ac perficere.
Deinde circa illud, quod infers de realitate objectiva, exemplum usurpo imaginis meae, quae spectari potest, vel in speculo cui me objicio, vel in tabula quam pictor adornat. Ut enim ego ipse sum causa imaginis in speculo, quatenus ex me emitto mei speciem in speculum, et pictor causa imaginis, quae exhibetur in tabula : ita, cum idea vel imago mei sit in te vel quovis alio intellectu, quaeri potest, an ego ipse sim causa illius, quatenus emitto mei speciem in oculum, et intercedente oculo in ipsum usque intellectum ; an vero sit causa quaepiam alia, quae illam quodam quasi penicillo stylove in intellectu delineet. Videtur porro non alia causa praeter me esse requirenda ; nam et quamvis postea intellectus mei ideam ampliare, minuere, componere, alia ratione tractare possit, ipse sum tamen causa primaria totius realitatis, quam illa habet in se. AT VII, 290 et quod heic dicitur de me, idem intelligendum Elzevier, p. 337 est de quolibet objecto externo. Jam realitas illa ideae distinguitur duplex per te ; et formalis quidem alia esse non potest, quam tenuis illa substantia, quae ex me effluxit, et in intellectu recepta, inque ideam conformata est. (Nisi velis autem speciem ex objecto procedentem effluxionem esse substantialem, fac quodcumque lubuerit, realitatem semper imminues.) Objectiva autem nihil esse potest praeter repraesentationem seu similitudinem mei, quam gerit idea, aut certe praeter symmetriam, qua partes ideae ita disponuntur, ut me referant. Quocumque modo acceperis, nihil esse quidem reale videtur ; quoniam est sola relatio partium inter se et ad me, vel modus realitatis formalis, quatenus hoc modo conformata est. Sed nihil refert : dicatur, quia placet, realitas objectiva. Hoc posito, videreris tu quidem debere comparare realitatem formalem ideae cum realitate mea formali seu cum mea substantia, et realitatem objectivam ideae cum symmetria partium mei seu delineatione et forma externa ; at placet tamen tibi comparare realitatem obiectivam ideae cum realitate mea formali. Porro quicquid sit de explicatione superioris axiomatis, patet non modo esse in me tantumdem realitatis formalis, quantum est objectivae in mei idea, sed realitatem Elzevier, p. 338 etiam formalem ideae, nihil pene esse, respectu meae formalis, seu totius meae substantiae. Quocirca et tibi concedendum esse tantumdem saltem esse debere realitatis formalis in causa ideae, quantum objectivae in idea AT VII, 291 est, quando totum quicquid in idea est, nihil pene est comparatione ipsius causae.
6. Subsumis : si in te sit idea, cujus realitas objectiva sit tanta, ut nec eminenter nec formaliter illam continueris, atque adeo illius causa esse non potueris, tum demum sequi necessario, existere aliquid praeter te in mundo : cum secus careas argumento, quo certus reddaris esse aliquid. Verum ex jam dictis tu causa non es realitatis idearum, sed ipsaemet res per ideas repraesentatae, quatenus emittunt imagines sui in te ut in speculum ; licet tu ex ipsis occasionem possis aliquando sumere chimaerarum depingendarum. Sed, seu ipsa sis causa, seu non, an propterea incerta es, esse aliquid praeter te in mundo ? Bona verba, quaeso ; nam opus non est, ut, quicquid de ideis sit, argumenta ad id quaeramus. Percurris deinceps Ideas, quae in te sunt, ac, praeter ideam tui, numeras ideas Dei, rerum corporearum inanimatarumque, angelorum, animalium, hominum : idque, ut, cum de idea tui difficultatem non esse dicas, inferas ideas hominum, animalium, angelorum, Elzevier, p. 339 componi posse ex iis, quas habes tui, Dei, rerum corporalium, et ideas rerum corporalium potuisse quoque a te proficisci. Hoc vero loco mirari subit, qui dicaris habere ideam tui (et faecundam adeo, ut ex illa possis tot alias depromere), ac rem carere difficultate ; AT VII, 292 cum revera tamen aut ideam tui nullam habeas, aut illam admodum confusam atque imperfectam, prout jam observavimus in superiorem Meditationem. et inferebas tu in illa, nihil posse facilius atque evidentius a te percipi, quam te ipsam. Quid, si, cum non habeas nec habere possis tui ideam, dicaris posse quidvis aliud facilius atque evidentius quam teipsam percipere ? Cogitanti certe mihi quorsum fieri possit, ut neque visus seipsum videat, neque intellectus seipsum intelligat, illud in mentem subiit, quod nihil agat in seipsum : quippe nec manus (aut in ipsa digitus summus) se verberat, nec pes sibi calcem impingit. Cum aliunde vero, ad notitiam alicujus rei eliciendam, necesse sit rem agere in facultatem cognoscentem, immittere nempe in illam sui speciem, sive sui specie illam informare : perspicuum videtur ipsam facultatem, cum extra seipsam non sit, non posse illam sui speciem in seipsam transmittere, neque sui notitiam consequenter elicere, sive, quod idem est, percipere Elzevier, p. 340 seipsam. et quare, putas, oculus, cum se in seipso non videat, videt tamen in speculo ? Nempe quia inter oculum speculumque est interstitium, et oculus ita agit in speculum, immittens in illud sui speciem, ut speculum in ipsum reagat, propriam ejus speciem in illum remittens. Dato mihi porro speculum, in quod ipsa perinde agas : spondeo fore ut, eo reflectente in teipsam tui speciem, tum demum te, non directa quidem, sed reflexa tamen, cognitione percipias ; quousque autem non dederis, spes non est, ut te ipsam noris. Possem heic quoque insistere : qui dicaris habere ideam Dei ? nisi forte qualem, et quo modo jam diximus. Qui Angelorum ? de quibus, nisi aliquid audiisses, nescio an AT VII, 293 unquam cogitasses. Qui animalium, caeterarumque rerum ? quarum, si in sensus non incidissent, pene certus sum te nullas ideas fuisse habituram : ut et nullam habes innumerarum rerum, quarum ad te neque adspectus, neque fama pervenit. Sed his dimissis, illud admitto, ideas diversarum rerum in mente existenteis ita posse componi, ut plures aliarum formae cooriantur, tametsi quas enumeras, non videantur sufficere ad istam tantam diversitatem, imo neque ad distinctam determinatamque certae cujuspiam rei ideam. Haereo autem solum circa ideas rerum corporearum, Elzevier, p. 341 quod difficultas non parva sit, quomodo ex sola tui idea, dum te pro incorporea geris, teque ut talem consideras, eas deducere ex te possis. Nam, si solam substantiam incorpoream nosti, quomodo fieri potest, ut capias praeterea substantiam corpoream ? Est-ne aliqua inter hanc et illam analogia ? Dicis utramque convenire in eo, quod sit apta existere ; at ista convenientia non intelligitur, nisi prius res utraque, quae convenit, intelligatur. Notionem quippe communem facis, quae priusquam formetur, oportet particularia intelligi. Profecto, si ex intellecta substantia incorporea potest intellectus formare ideam substantiae corporeae, non est cur dubitemus quin caecus, vel qui a nativitate detentus fuerit in densissimis tenebris, formare apud se ideam et lucis et colorum possit. Dicis posse consequenter haberi ideas extensionis, figurae, motus, aliorumque sensibilium communium ; sed facile nimirum dicis. Id mirum : cur non lucem, colorem, alia, facilitate AT VII, 294 pari deducas ? Verum immorandum in istis non est.
7. Concludis, Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est, an aliquid sit, quod a meipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam indefinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud Elzevier, p. 342 omne, si quid aliud exstat, quodcumque exstatextat, est creatum. Quae sane omnia talia sunt, ut, quo diligentius attendo, tanto minus a me solo profecta esse posse videantur ; ideoque ex antedictis, Deum necessario existere, est concludendum. Scilicet huc est, quo tendebas. Ego vero, ut conclusionem amplector, ita non video qui sic concludas. Dicis ista, quae de Deo intelligis, hujusmodi esse, ut proficisci a te solo non potuerint : id nempe intend
Dicis, cum ex te possit esse idea substantiae, quia substantia es, non posse tamen ideam substantiae infinitae, quia infinitus non es. Verum nulla est propterea in te infinitae substantiae idea, nisi nomine tenus, et quatenus homines comprehendere (quod est revera non comprehendere) infinitum dicuntur. Adeo ut necesse proinde non sit, talem ideam a substantia infinita proficisci : ea nempe fieri componendo ampliandoque potest, quemadmodum jam dictum est. Nisi cum prisci Philosophi ex comprehenso hoc visibili spatio, hoc unico mundo, his paucis principiis, ipsorum ideas sic in se habuerunt, ut illas ampliantes ideas efformaverint infiniti universi, infinitorum mundorum, infinitorum principiorum : dicturus sis illos non efformasse taleis ideas Elzevier, p. 344 ex vi suae mentis, sed eas processisse in mentem ex infinito universo, infinitis mundis, infinitis principiis. Quod defendis autem, te percipere infinitum per veram ideam : sane, si illa esset vera, repraesentaret AT VII, 296 infinitum cujusmodi est, ac proinde perciperes quod est in ipso praecipuum, et de quo nunc agitur, videlicet infinitatem. Verum cogitatio tua semper terminatur ad finitum aliquid, solumque infinitum dicis, quia non percipis quod est ultra tuam perceptionem, ut proinde non male censearis percipere infinitum per negationem finiti. Neque sufficit dicere percipere te plus realitatis in infinita substantia quam in finita. Oporteret enim te percipere realitatem infinitam, quod tamen non facis. Quinetiam revera non plus percipis, quoniam finitam solum amplias, ac deinde imaginaris esse amplius realitatis in eo quod dilatatum est, quam in eodem, dum est contractum. Nisi velis quoque Philosophos illos plus percepisse realitatis, quae revera esset, cum plureis mundos conciperent, quam dum unicum in mente haberent. Ex quo obiter adnoto caussam, cur mens nostra tento magis confundatur, quanto aliquam speciem sive Ideam magis ampliat, ex eo esse videri, quod hujusmodi speciem a suo situ distrahit, distinctionem partium illi adimit, ac ita totam attenuat, ut tandem Elzevier, p. 345 evanida fiat. Ne memorem mentem perinde confundi ob causam oppositam, cum nimis contrahit ideam.
Dicis non obstare quod non comprehendas infinitum aut omnia quae in illo sunt, sed sufficere ut pauca quaedam intelligas, quo veram et maxime claram distinctamque ideam habere dicaris. Imo vero non habes veram ideam infiniti, sed finiti solum, si non comprehendas AT VII, 297 infinitum, sed finitum dumtaxat.
Dici potes ad summum cognoscere partem infiniti, at non propterea ipsum infinitum : ut ille qui, nunquam egressus specum subterraneam, dici quidem potest cognoscere partem mundi ; at non propterea ipsum mundum ; adeo ut propterea ineptus evasurus sit, si tam angustae partis ideam censeat esse ideam veram germanamque totius mundi. At, inquis, de ratione infiniti est, ut a te, qui finitus es, non comprehendatur. Credo equidem ; at non est de ratione verae ideae rei infinitae, ut illius tantum partem minimam, sive potius nullam ob nullam cum toto proportionem, repraesentet. Sufficere ais, ut pauca haec a te clare percepta intelligas ? Sed nempe, ut sufficit videre extremum capillum ejus hominis, cujus vis habere germanam Ideam. Annon esset mei egregia effigies, si pictor unum mei capillum ejusve extremum duntaxat depingeret ? Elzevier, p. 346 At minor, non dico longe, aut longissime, sed infinite etiam, est proportio eorum omnium quae de infinito seu de Deo cognoscimus, quam unius mei capilli apicisve ejus ad meiipsum totum. Uno verbo, haec de Deo nihil probant, quod non probent etiam de infinitis illis mundis ; ac tanto magis, quanto illi potuerunt clarius ex hoc uno clare perspecto intelligi, quam Deus vel ens infinitum ex tua substantia, quae cujusmodi sit, nondum tibi constat.
8. Argumentaris aliunde sic, Qua enim ratione intelligerem me dubitare, me cupere, hoc est aliquid mihi deesse, et me non esse omnino perfectum, si nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cujus comparatione defectus, meos agnoscerem ? Verum, si de re aliqua AT VII, 298 dubitas, si aliquam cupis, si agnoscis quidpiam tibi deesse, quid mirum, cum non noris omnia, cum non sis omnia, cum non habeas omnia ? Agnoscis te non esse proinde omnino perfectum ? et hoc profecto verum est, dicique citra invidiam potest. Ergo intelligis esse aliquid te perfectius ? Quidni ? tametsi quicquid cupis, non sit semper te, quacumque ratione, perfectius. Quippe, cum panem desideras, non est panis te vel corpore tuo undequaque perfectior ; sed perfectior solum ea inanitate, Elzevier, p. 347 quae in stomacho tuo est. Quomodo ergo colligas esse aliquid te perfectius ? Nempe quatenus vides universitatem rerum, quae et te, et panem, et caetera complectitur : adeo ut, cum singulae partes universi aliquid perfectionis habeant, et aliae aliis inserviant, advenireque valeant, facile sit intelligere plus perfectionis esse in toto, quam in parte ; ac proinde te, cum sis solum pars, debere agnoscere quidpiam te perfectius. Hoc igitur modo esse potest in te idea entis perfectioris, ex cujus comparatione defectus agnoscas. Ut praeteream posse quoque parteis alias perfectiores esse, te cupere quod illae habent, et ex iisdem tecum comparatis posse tuos defectus agnosci. Quippe cognoscere potuisti hominem, qui foret sanior, robustior, pulcrior, doctior, moderatior, ac proinde perfectior ; neque fuit tibi difficile concipere illius ideam, et ex illius comparatione intelligere, non esse in te gradum sanitatis, roboris, aliarumque perfectionum, quae in illo forent.
Objicis tibi postmodum, Sed forte majus aliquid sum, quam ipsa intelligam, omnesque illae perfectiones, quas Deo tribuo, potentia quadam in me sunt, etiamsi nondum ad actum reducantur, ut fieri potest, si mea AT VII, 299 cognitio magis magisque augeatur in infinitum. Respondes autem, Ut verum sit meam cognitionem Elzevier, p. 348 gradatim augeri, et multa esse in me potentia, quae actu nondum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nihil est potentiale : namque hoc ipsum, gradatim augeri, certissimum est imperfectionis argumentum. Porro verum quidem est illa, quae in idea percipis, esse actu in ipsa idea ; at non sunt tamen propterea actu in ipsamet re, cujus est idea. Architectus quippe sibi fingit ideam domus, quae idea actu constat ex designatis parietibus, tabulatis, tectis, fenestris etc., et tamen domus illa ipsiusque partes nondum actu sunt, sed potentia tantum. Sic illa Philosophorum idea continet actu infinitos mundos ; at non dices propterea illos infinitos actu esse. Quare, sive quid in te sit, sive non sit potentia, satis est, quod idea vel cognitio tua gradatim augeri ampliarive possit ; neque propterea inferri debet, quod per eam repraesentatur cognosciturve, actu esse. Quod agnoscis deinde cognitionem tuam nunquam fore infinitam, ultro accipitur ; sed nempe agnoscere debes neque fore in te unquam veram germanamque Dei ideam, de quo semper amplius (imo infinite) cognoscendum restet, quam de homine, cujus videris extremum duntaxat capillum. Certe et nisi hominem illum totum videris, vidisti tamen alium, ex cujus comparatione aliquam facere de illo conjecturam Elzevier, p. 349 valeas ; at aliquid simile Deo illiusque immensitati nunquam est datum cognoscere.
Dicis te judicare Deum actu infinitum, ut nihil perfection AT VII, 300 eiejus addi valeat. Sed judicas nempe quod ignoras, et ex praesumptione solum judicas, ut judicabant Philosophi infinitos mundos, infinita principia, ac infinitum universum, cujus immensitati nihil addi posset. Quod subjicis esse obiectivum ideae non pendere ab esse potentiali, sed ab actuali. Vide qui possit esse verum, si verum sit, quod jam diximus de idea Architecti et antiquorum Philosophorum ; ac praesertim, ubi memineris hujuscemodi ideas conflatas esse ex aliis, quas intellectus praehabuerit ab existentibus actu causis.
9. Quaeris deinceps, an jam habens ideam entis te perfectioris, esse ipsa posses, si tale ens nullum existeret ? Et respondes, Nempe a quo essem ? a me scilicet ? vel a parentibus ? vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis ? Probas consequenter, Te non esse a te : sed hoc nihil necesse. Rationem etiam reddis, cur non semper fueris : sed id quoque superfluum, nisi quatenus vis simul inferre habere te causam tui non productricem modo, sed et conservatricem. Nempe, ex eo quod tempus vitae tuae plureis parteis habet, infers te crearei debere in partibus singulis, ob mutuam Elzevier, p. 350 illarum a se independentiam. Sed vide qui id intelligi possit. Nam sunt nonnulli quidem effectus, qui ut perseverent, neque momento quolibet deficiant, indigent praesentia continuaque efficientia causae, per quam primum esse coeperunt : cujusmodi est solis lux (quanquam hujusmodi effectus non tam iidem reipsa sunt, quam aequivalenter, ut de fluminis aqua dicitur). At AT VII, 301 videmus alios, qui perseverent, non modo ea causa, quam agnoscunt, non amplius agente, sed, si velis, etiam corrupta reductaque in nihilum : hujus generis sunt tot res genitae factaeque, ut recensere pigeat, sufficitque te esse unam ex illis, quaecunque tandem tui causa sit. At partes tui temporis non dependent aliae ab aliis ? Heic instari posset, quaenam sit excogitabilis res, cujus partes sint a se invicem inseparabiles magis ? inter cujus parteis sit inviolabilior series et connexio ? cujus quae sunt partes posteriores, possint minus averti, magis cohaerere, magis dependere a prioribus ? Sed ne haec urgeamus, quid propterea facit haec seu dependentia seu independentia partium temporis, quae externae sunt, successivae sunt, activae non sunt, ad tui productionem reproductionemve ? Elzevier, p. 351 Profecto nihil magis, quam fluxus ac pertransitio partium aquae, ad productionem reproductionemve alicujus rupis, quam fluvius praeterfluit. At ex eo quod paulo ante fueris, non sequitur te nunc esse debere ? Credo sane : verum non ex eo quod causa requiratur, quae te de novo creet, sed quod non teneatur abesse causa, quae te possit destruere, vel tu non debeas in te habere imbecillitatem, qua tandem deficias.
Dicis proinde esse manifestum naturali lumine, conservationem a creatione non-nisi ratione differre. Sed quomodo est manifestum, nisi forte in ipsa luce, effectibusve similibus ? Subdis non esse in te vim, per quam paulo post sis futura, quod conscia illius non sis, cum sis tamen res cogitans. Verum est in te aliqua vis, qua possis existimare te quoque paulo post futuram : non tamen necessario AT VII, 302 aut indubie, quia illa tua vis seu naturalis constitutio, quaecumque ea sit, eo non extenditur, ut omnem causam corrumpentem, seu internam, seu externam, arceat. Quare et futura es, quod vim habeas, non quae te de novo producat, sed quae, ut perseveres, praestare sufficiat, nisi corrumpens causa superveniat. Quod autem colligis dependere te ab aliquo ente diverso a te, bene colligis, non tamen quasi de novo ab eo producaris, sed quasi producta ab ipso olim fueris. Pergis tale ens non esse parentes aliasve causas Elzevier, p. 352 quaslibet. Sed quare parentes non sint, a quibus videris adeo manifeste una cum corpore producta ? ne aliquid dicam de Sole caeterisque causis concurrentibus. At ego, inquis, sum res cogitans, ideamque Dei in me habens ? Verum nonne parentes tui mentesve illorum fuere quoque res cogitantes habentesque ideam Dei ? Ut propterea heic urgeri non debeat effatum illud, de quo jam ante, tantumdem ad minimum esse debere in caussa, quantum in effectu. Si sit alia, inquis, praeter Deum causa, quaeri potest, an sit a se, vel ab alia ? Nam si a se, erit Deus ; si ab alia, toties quaeretur, donec ad illam perveniatur, quae sit a se, et sit Deus, cum in infinitum progredi non liceat. Verum, si causa fuere parentes, ea potuit esse, non a se, sed ab alia ; illaque rursus ab alia, atque ita in infinitum. Neque absurdum probaveris progressum istum infinitum, nisi simul probes coepisse aliquando mundum, ac ideo fuisse parentem primum, cujus parens non fuerit. Infinitus certe progressus videtur duntaxat absurdus in causis ita inter se connexis subordinatisque, ut inferior AT VII, 303 agere sine superiore movente non possit : ut, dum lapis quidpiam impellit, impulsus a baculo, quem impellit manus ; vel cum infimus annulus catenae pondus trahit, tractus ipse a superiore, et iste ab alio ; sic enim perveniendum Elzevier, p. 353 est ad unum movens, quod primum moveat. At in causis ita ordinatis, ut, priore destructa, ea quae ab illa pendet, supersit possitque agere, non videtur esse perinde absurdum. Heinc, cum dicis satis apertum, progressum heic infinitum non dari : vide an fuerit adeo apertum Aristoteli, qui persuasus tantopere fuit nullum fuisse parentem primum. Pergis, nec plureis causas partialeis ad te efficiendum convenisse, ex quibus ideas variarum perfectionum Deo attributarum acceperis ; cum illae reperiri non possint, nisi in uno ac solo Deo, cujus unitas seu simplicitas est praecipua perfectio. Verumtamen, seu una, seu plures tui causae fuerint, non est propterea necesse, ut illae in te impresserint suarum perfectionum ideas, quas adunare potueris. Interea vero occasionem facis quaerendi a te, cur, nisi plures tui causae, saltem res plures esse potuerint, quarum perfectiones mirata, beatam illam rem duxeris, in qua existerent omnes simul. Nosti ut Pandoram Poetae describant. Quidni tu, mirata in hominibus variis eminentem quandam scientiam, sapientiam, justitiam, constantiam, potentiam, sanitatem, pulchritudinem, beatitudinem, diuturnitatem, et alia, componere haec omnia non potuisti, et suspiciendum existimare, si quis omnia simul haberet ? Cur non deinceps omneis perfectiones Elzevier, p. 354 variis gradibus adaugere, AT VII, 304 donec ille magis videretur suspiciendus, si ejus scientiae, potentiae, durationi et caeteris nihil deesset, addive posset, sicque foret omniscius, omnipotens, aeternus, et caetera omnia ? et cum videres tales perfectiones in humanam naturam cadere non posse, cur non potuisti existimare beatam fore illam naturam, si cui ista competerent ? Cur non dignum putare investigatione, talisne esset aliqua, an-non ? Cur non argumentis quibusdam induci, ut consentaneum magis videretur esse, quam non esse ? Cur non consequenter ipsi adimere corporeitatem, limitationem, et caetera omnia, quae imperfectionem quandam connotarent ? Ita profecto processisse plurimi videntur ; cum, existentibus tamen variis ratiocinationis modis gradibusque, aliqui corporeum reliquerint Deum, aliqui membra humana habentem, aliqui non unum, sed multiplicem, et quae sunt alia nimis vulgaria. Circa illud de perfectione unitatis : nihil repugnat omneis perfectiones Deo attributas concipere ut intime junctas et inseparabileis ; tametsi idea, quam habes illarum, non ab ipso fuerit in te posita, sed a te hausta ex rebus perspectis, ampliataque, ut dictum est. Sic certe depingunt non modo Pandoram, omnibus donis perfectionibusque Elzevier, p. 355 ornatam deam, sed perfectam etiam Rempublicam, perfectum Oratorem, etc. Denique, ex eo, quod existas, entisque perfectissimi ideam in te habeas, concludis, demonstrari evidentissime existere Deum : At, cum conclusio vera sit, Deum nempe existere ; non apparet tamen ex dictis, eam esse a te evidentissime demonstratam.
10. Superest, inquis, ut examinem, qua ratione ideam istam a Deo accepi : neque enim illam a sensibus hausi ; nec etiam a me efficta est (nam nihil ab illa detrahere, AT VII, 305 nihil illi superaddere plane possum) ac proinde superest, ut mihi sit innata ; quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius. Enimvero, ut illam partim haurire a sensibus, partim effingere potueris, aliquoties jam dictum est. Quod autem dicis te nihil posse illi addere, aut detrahere, cogita ut initio non aeque perfectam habueris. Cogita ut possint esse homines, vel Angeli, aut aliae naturae te doctiores, a quibus aliqua moneri de Deo valeas, quae nondum novisti. Cogita posse saltem Deum te sic erudire, eaque claritate, sive in hac vita, sive in alia perficere, ut reputari nihilum, quicquid de illo jam nosti, possit. Quicquid demum sit, cogita, ut ex perfectionibus rerum creatarum fieri ascensus valeat ad cognitionem perfectionum Dei, et ut illae omnes non uno momento Elzevier, p. 356 noscuntur, possuntque et plures et plures in dies detegi, ita posse ideam Dei non uno momento haberi perfectam, sed magis magisque in dies perfectiorem. Pergis : et sane non mirum est Deum in creando, ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa. Nec opus est, ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversa ; sed ex hoc uno quod Deus me creavit, valde credibile est me quodammodo ad imaginem et similitudinem ejus factum esse ; illamque similitudinem, in qua idea Dei continetur, a me percipi per eandem facultatem, qua ego ipse a me percipior : h. e., dum meipsum intelligo, non modo intelligo me esse rem incompletam et ab alio dependentem, remque ad majora sive meliora indefinite aspirantem, sed simul etiam intelligo illum, a quo pendeo, majora ista omnia, non indefinite et potentia tantum, sed reipsa AT VII, 306 infinite, in se habere, atque ita Deum esse. Ac tu speciose quidem haec omnia, ipseque non esse vera non objicio : sed quaesierim tamen undenam probentur ? Ut antedicta enim praeteream : Si idea Dei est in te, ut nota artificis operi impressa, quisnam est modus impressionis ? Quaenam est forma istius notae ? Quonam modo illam discernis ? Si non est aliud ab opere sive a teipsa, tu ipsa ergo es idea ? Tu ipsa nihil aliud es, quam cogitationis Elzevier, p. 357 modus ? Tu ipsa es et nota impressa et subjectum impressionis ? Credibile est, inquis, te factam ad imaginem et similitudinem Dei : Credibile sane religiosa fide ; at ratione naturali, qui liceat intelligere, nisi Deum facias hominiformem ? et in quonam consistere potest haec similitudo ? An tu, cum sis pulvis et cinis, praesumere te similem potes aeternae illi, incorporeae, immensae, perfectissimae, gloriosissimae, et quod caput est, invisibilissimae, incomprehensibilissimaeque naturae ? An illam de facie novisti, ut te cum ipsa comparans, asseverare conformem possis ? Credibile dicis, ex eo, quod creavit : Sed ex eo potius incredibile est. Siquidem opus operanti simile non est, nisi cum ab eo generatur per communicationem naturae. At tu hoc modo genita a Deo non es : neque enim es ejus proles, naturaeve ejus particeps ; sed creata solum es, hoc est ab eo facta secundum ideam : adeo ut non possis te dicere illi magis similem, quam sit domus fabro murario. Atque id quidem, supposita tui, quam nondum probasti, a Deo creatione. Percipis, inquis, similitudinem, dum intelligis te rem incompletam, dependentem, et ad majora AT VII, 307 melioraque aspirantem. Sed quare non hoc potius sit dissimilitudinis argumentum, cum Deus ex opposito sit completissimus, independentissimus, Elzevier, p. 358 sibi sufficientissimus, quippe maximus optimusque ? Ut praeteream, cum te pendentemte dependentem intelligis, non propterea statim intelligere te id, a quo dependes, esse aliud, quam parentes ; vel si aliud intelligis, non subesse causam, cur te ipsi similem putes. Ut praeteream quoque mirum esse, cur non caeteri hominum, sive mentium, idem quod tu intelligant ; ac praesertim, cum non sit ratio, cur non credatur Deum illis, perinde ac tibi, impressisse ideam sui. Profecto vel hoc unum arguit, non esse ideam a Deo impressam ; quandoquidem, si ita esset, et omnibus, et simul una eademque, impressa esset, hominesque omnes conciperent Deum simili forma ac specie, eadem illi tribuerent, eadem plane de eo sentirent ; cum oppositum tamen notissimum sit. Sed de his tamen multa jam nimis.
IN MEDITATIONEM IV.
De vero, et Falso.
I. Circa quartam, recenses initio quae putas in superioribus demonstrata, quibusque factam viam praesumis ad progrediendum ulterius. Ipse, ne remoram Elzevier, p. 359 injiciam, non insistam continuo debuisse te illa firmius demonstrare ; abunde erit, si memineris quid concessum fuerit, quid non, ne res trahatur in praejudicium. AT VII, 308 Ratiocinaris consequenter non posse Deum fallere te, et ut facultatem fallacem errorive obnoxiam, quam ab ipso habes, excuses, conjicis culpam in nihilum, cujus tibi ideam quandam obversari dicis, ex quo te ais participare, inter quod et Deum te medium assumis. Ac pulchra quidem ratiocinatio ; sed ut praeteream explicari non posse, quomodo habeatur aut qualis sit nihili idea, quomodo participemus ex nihilo, et alia, observo solum ex distinctione hac non tolli, quin Deus potuerit dare homini facultatem judicandi erroris immunem. Nam, quamvis non dedisset infinitam, ejusmodi tamen dare poterat, quae errori non assentiretur, adeo ut, quae nosset quidem, ea clare perciperet ; quae non nosset, non pronunciarepronuntiaret esse hujusmodi, potius quam alia. Id tibi objiciens, non mirandum censes, si aliqua a Deo fiant, quorum rationem non intelligas. et id quidem recte ; sed mirandum tamen, esse in te ideam veram, quae repraesentet Deum omniscium, omnipotentem, omnino bonum, et videre te nihilominus aliqua ejus opera non omnino absoluta : adeo ut, cum Elzevier, p. 360 saltem potuerit perfectiora condere, neque tamen condiderit, argumento esse videatur, quod aut nescierit, aut non potuerit, aut noluerit. Ac saltem in eo imperfectus fuerit, quod, si sciens et potens noluerit, posthabuerit perfectionem imperfectioni.
Quod autem a Physica consideratione rejicis usum causarum finalium, alia fortassis occasione potuisses recte AT VII, 309 facere ; at de Deo cum agitur, verendum profecto ne praecipuum argumentum rejicias, quo divina sapientia, providentia, potentia, atque adeo existentia lumine naturae stabiliri potest. Quippe, ut mundum universum, ut coelum et alias ejus praecipuas partes praeteream, undenam aut quomodo melius argumentari valeas, quam ex usu partium in plantis, in animalibus, in hominibus, in teipsa (aut corpore tuo) quae similitudinem Dei geris ? Videmus profecto magnos quosque viros ex speculatione anatomica corporis humanis non assurgere modo ad Dei notitiam, sed hymnum quoque ipsi canere, quod omnes partes ita conformaverit, collocaveritque ad usus, ut sit omnino propter solertiam atque providentiam incomparabilem commendandus.
Dices Physicas esse causas hujusmodi formae ac situs, quae investigari debeant, ineptosque esse, qui ad finem, potius quam Elzevier, p. 361 ad agens aut materiam recurrant. Sed, cum nemo mortalium possit intelligere necdum explicare, quod agens formet collocetque, eo quo observamus modo, valvulas illas, quae ad vasorum orificia in sinubus cordis constitutae sunt ; cujus conditionis, aut unde mutuetur materiam, ex qua illas elaborat ; quomodo sese ad agendum applicet ; quibus utatur organis, aut quomodo illa usurpet ; quid opus illi, ut ea temperie, consistentia, cohaerentia, flexilitate, magnitudine, figura, situ illas perficiat : cum, inquam, nemo Physicorum haec et alia perspicere declarareque valeat, quid est cur non saltem miretur praestantissimum illum usum et ineffabilem providentiam, quae tam apposite ad illum taleis valvulas concinnavit ? Cur non laudetur, si exinde primam quandam causam necessario admittendam agnoscat, quae ista caeteraque omnia AT VII, 310 sapientissime et ad suos fines consonantissime disposuerit ?
Dicis temeritatem esse investigare fines Dei ? Sed, cum id possit esse verum, si intelligantur fines quos ipse Deus occultos voluit aut investigari prohibuit, non profecto tamen, si illi quos quasi in propatulo posuit, quique non multo labore innotescunt, ac sunt aliunde hujusmodi, ut laus magna ad ipsum Deum, tanquam authorem, referatur.
Elzevier, p. 362 Dices forte ideam Dei, quae est in unoquoque, sufficere ad habendum veram germanamque de Deo ejusque providentia notitiam : absque eo quod aut ad fines rerum, aut ad aliud quid omnino respiciat. Verum non sunt omnes ea foelicitate, qua tu, ut ideam illam tam perfectam a nativitate obtineant, vel tanta claritate objectam contueantur. Quamobrem, quibus Deus non dedit tantam hanc perspicaciam, invidendum non est, quod ex inspectione operum cognoscere glorificareque opificem possint. Ne memorem id non obstare, quominus idea illa uti liceat, quae etiam videtur omnino ex cognitione rerum ita perfici, ut tu, si verum dicere velis, huic cognitioni non prorsus parum, ne omnia pene dicam, debeas. Quaeso te enim, quousque tandem progressuram te fuisse putas, si ex quo es infusa in corpus, mansisses huc usque in eo clausis oculis, obturatis auribus, et nullo denique sensu externo hanc rerum universitatem et quicquid extra est percepisses ; totaque interea, meditando apud te, volvendoque et revolvendo cogitationes, aevum trivisses ? Dic, bona fide, et describe, quam ideam tui Deique te existimas fuisse habituram ?
2. Solutionem deinde affers, quod creatura, visa imperfecta, considerari debeat, non ut Elzevier, p. 363 totum quid, sed AT VII, 311 tanquam universi pars, qua ratione perfecta erit. Et laudanda sane distinctio ; sed hic non agimus de imperfectione partis, ut pars est et cum integritate totius confertur, sed ut in se totum quid est munusque speciale exercet. Quod cum ad universum retuleris, difficultas semper restabit, annon revera universum futurum fuisset perfectius, si omnes ejus partes perfectae existitissent, quam nunc sit, partibus plerisque imperfectis existentibus. Sic enim illa Respublica est futura perfectior, in qua cives omnes boni fuerint, quam alia, in qua plerique aut aliqui mali.
Quare et cum postmodum dicis, majorem quodammodo esse universitatis rerum perfectionem, quod partes aliquae illius sint errori obnoxiae, quam si omnes similes essent ; perinde est ac si dicas majorem quodammodo esse Reipublicae perfectionem, quod aliqui cives mali sint, quam quod omnes boni. Ex quo fit ut, quemadmodum videtur plane esse debere pro optimi principis voto, habere omnes cives bonos, ita videatur esse debuisse pro instituto Authoris universi, partes ejus omnes creari esseque erroris immunes. et quamvis possis dicere perfectionem earum quae sunt immunes, apparere majorem ex oppositione earum quae sunt obnoxiae, illud tamen est per accidens solum : quemadmodum Elzevier, p. 364 virtus bonorum, quamvis eluceat quodammodo ex oppositione eorum qui vitiosi sunt, elucet solum ex accidenti. Adeo ut, quemadmodum desiderandum non est, ut aliqui cives mali sint, quo boni fiant illustriores, ita neque videatur fuisse committendum, ut AT VII, 312 aliquae universi partes forent errori obnoxiae, quo clarerent magis quae forent immunes.
Dicis non habere te jus conquerendi, quod Deus te eam in mundo sustinere personam voluerit, quae non esset omnium praecipua et maxime perfecta : sed hoc non tollit dubium, cur satis illi non fuerit sustinendam dare personam, quae ex perfectis minima esset, et non etiam tibi dare imperfectam. Nam et quamvis principi vitio non vertatur, quod non omnes cives ad sublimia munera vocet, sed aliquos habeat in mediis, aliquos in infimis, verteretur tamen, si non aliquos modo destinaret operibus vilissimis, sed aliquos etiam destinaret pravis.
Dicis te non posse rationem afferre, qua probes Deum tibi majorem cognoscendi facultatem, quam dederit, dare debuisse ; atque quamtumvis peritum artificem esse intelligas, non ideo tamen putare te illum in singulis operibus omnes perctionesperfectiones ponere debuisse, quas in aliquibus potest ponere. Verum viget semper quod modo dicebam : videsque non tam Elzevier, p. 365 difficultatem esse, cur Deus tibi facultatem cognoscendi majorem non dederit, quam cur dederit errantem ; neque controverti cur artifex summus perfectiones omnes dare nolit omnibus operibus, sed cur etiam aliquibus tribuere velit imperfectiones.
Dicis, tametsi non valeas ab erroribus abstinere ex evidenti perceptione rerum, posse tamen ex instituto, quo firmiter tibi proponas nulli rei assentiri, quam evidenter non perceperis. Sed, utcumque possis AT VII, 313 ea semper attentione esse, nonne semper est imperfectio, ea, quae dijudicare est opus, non percipere evidenter, ac errandi periculo esse perpetuo obnoxium ?
Dicis errorem inesse in ipsa operatione, quatenus a te procedit et privatio quaedam est, non in facultate quam a Deo accepisti, neque etiam ab operatione, quatenus ab illo dependet. Sed, non sit error in facultate a Deo accepta proxime, est tamen remote, quatenus cum ea imperfectione creata est, ut errare possit. Quare non est quidem, ut ais, quod conquerare de Deo, qui revera tibi nihil debuit, et tamen illa bona tribuit, ob quae debes illi gratias agere : sed est semper quod admiremur, cur perfectiora non dederit, si scivit quidem, si potuit, si livore ductus non fuit.
Elzevier, p. 366 Addis, neque esse cur conquerare, quod tecum concurrat ad errandi actum : cum actus omnes sint veri et boni, quatenus a Deo dependent, majorque quodammodo perfectio in te sit, elicere illos posse, quam non posse ; et privatio, in qua sola falsitatis et culpae est ratio formalis, concursu Dei nullo indigeat, quia neque sit res, neque ad eum relata. Verum, cum sit illa subtilis distinctio, non tamen plane satisfacit. Siquidem non concurrat Deus ad privationem quae est in actu falsitasque et error est, concurrit tamen ad actum ; ad quem si non concurreret, privatio non esset. Et aliunde ipse est Author potentiae quae fallitur aut errat, atque adeo, ut ita dicam, impotentis potentiae. Sicque defectus, AT VII, 314 qui est in actu, non tam ad illam, quae impotens est, quam ad Authorem, qui impotentem fecit, nec potentem potentioremve, cum posset, voluit facere, videtur esse referendus. Certe, ut fabro non vertitur vitio, quod aperiendo scriniolo praegrandem clavim non elaboret, sed quod, pusillam fabricatus, formam aperiendo aut inhabilem aut difficilem tribuat : ita non est quidem culpa in Deo, quod, facultatem judicatricem tribuens homuncioni, non tantam illi dederit, quantam rebus vel omnibus vel plurimis vel maximis suffecturam arbitraretur ; sed permirum est, cur ad pauca illa, Elzevier, p. 367 quae dijudicari ab homine voluit, imparem, implicitam incertamque tribuerit.
3. Requiris proinde quaenam sit in te falsitatis vel erroris causa. Ac primum quidem hic non disputo, cur intellectum voces solam facultatem noscendi ideas, seu res ipsas simpliciter et absque ulla affirmatione aut negatione apprehendendi : voluntatem vero ac liberum arbitrium voces facultatem judicandi, cujus sit affirmare aut negare, assentiri aut dissentire. Propono solum : quare voluntas libertasve arbitrii limitibus nullis circumscribatur per te, circumscribatur intellectus ? Sane enim videntur hae duae facultates aeque late patere, et non intellectus saltem minus quam voluntas, cum in nullam rem voluntas feratur, quam intellectus non praeviderit.
Dixi non saltem minus : quippe videtur intellectus etiam latius quam voluntas patere. Siquidem non modo voluntas, sive arbitrium, judicium, et consequenter electio, prosequutio, fuga, de nulla re est, quam non apprehenderimus, seu cujus idea percepta et proposita ab intellectu non fuerit ; sed etiam multa obscure intelligimus, de AT VII, 315 quibus nullum judicium, prosequutio, aut fuga est. et facultas judicandi ita saepe est anceps, ut paribus rationum momentis, Elzevier, p. 368 nullisve existentibus, nullum sequatur judicium, cum intellectus interim apprehendat ea quae remanent injudicata.
Quod porro dicis te posse semper majora majoraque intelligere, ac nominatim facultatem ipsam intellectus, cujus ideam etiam infinitam formare valeas : hoc ipsum arguit intellectum non esse magis limitatum quam voluntatem, quando sese extendere ad usque objectum infinitum potest. Quod vero agnoscis voluntatem tuam exaequari voluntati divinae, non extensive quidem, sed formaliter : vide quorsum idem non possit de intellectu quoque dici, ubi formalem intellectus non secus atque voluntatis notionem definiveris. Sed, paucis, dic nobis, ad quid se voluntas extendere possit, quod intellectum effugiat ? Non videtur proinde error ex eo nasci, ut asseris, quod voluntas latius quam intellectus pateat, et sese ad illa judicanda extendat, quae intellectus non percipit : sed ex eo quod, cum aeque late pateant, intellectus aliquid percipit non bene, et voluntas judicat non bene.
Quare neque est cur voluntatem ultra fines intellectus promoveas, cum neque judicet de rebus quas intellectus non percipit, et prave solum judicet quod intellectus prave percipiat. AT VII, 316 Quod exemplum de reipsa adfers circa ratiocinium a te factum de rerum Elzevier, p. 369 existentia, procedit quidem recte, quantum ad judicium de tui existentia spectat ; sed quantum spectat ad alia, videtur non recte assumptum : cum quicquid dicas, vel potius ludas, revera non dubites, sed omnino judices esse aliquid praeter te, et a te distinctum ; quippe aliquid praeter te, et a te distictum praeintelligens. Quod supponis nullam rationem occurrere ; quae unum persuadeat magis quam aliud, supponere potes ; at simul debes supponere, nullum sequuturum judicium, sed voluntatem semper fore indifferentem, neque se ad judicandum determinaturam, quousque intellectui major aliqua verisimilitudo ex una parte quam ex alia occurrerit. Quod proinde dicis hanc indifferentiam ita extendi ad ea, quae non satis perspicue cognoscuntur, ut quantumvis probabiles conjecturae te in unam partem trahant, sola cognitio, quod sint conjecturae, te impellere ad contrariam assensionem possit : id nullo modo videtur verum. Quippe cognitio illa, quod sint solum conjecturae, faciet quidem ut judicium de ea parte, in quam te trahunt, cum aliqua formidine et haesitatione feras ; sed numquam faciet, ut judicium feras de parte contraria, nisi postquam occurrerint conjecturae non modo aeque probabiles, verum etiam probabiliores. Quod subdis : te id fuisse expertam his diebus, cum falsa esse supposuisti, Elzevier, p. 370 quae maxime vera esse credideras : AT VII, 317 memento id tibi non fuisse concessum. Neque enim revera sensisse aut persuasisse tibi potes, non vidisse te solem, terram, homines, alia, non audiisse sonos, non ambulasse, non comedisse, non scripsisse, non loquutam fuisse (usam scilicet corpore organisve ejus), non alia.
Denique ergo forma erroris non tam videtur consistere in non recto usu liberi arbitrii, sicut asseris, quam in dissonantia judicii a re judicata, et ex eo quidem orta, quod intellectus illam rem, secus quam sese habeat, apprehendat. Quare et non tam videtur esse culpa arbitrii, quod non recte judicet, quam intellectus, quod non recte demonstret. Quippe ea videtur arbitrii ab intellectu dependentia, ut, si intellectus quidem aliquid clare percipiat videaturve percipere, arbitrium ferat judicium ratum atque determinatum, seu id reipsa verum sit, seu verum esse existimetur ; sin autem obscure, tum arbitrium ferat judicium dubium ac formidolosum, et pro tempore tamen habitum verius quam oppositum, seu in re ipsa veritas, seu falsitas subsit. Ex quo fit ut non tam cavere possimus ne erremus, quam ne in errore perseveremus, expendamusque propria judicia, non tam vim facientes arbitrio, quam applicantes intellectum ad clariorem Elzevier, p. 371 notitiam, quam judicium semper secuturum sit.
4. Concludis fructum exaggerando, quem ex hac Meditatione potes consequi, ac praescribis quid sit agendum, ut assequaris veritatem. Nempe assequuturum te dicis, si tantum ad omnia quae perfecte intelligis satis attendas, atque illa a reliquis, quae confusius et obscurius apprehendis, secernas.
AT VII, 318 Hoc porro non modo est verum, sed etiam hujusmodi, ut tota pracedens Meditatio, sine qua potuit intelligi, videatur fuisse supervacanea. Attende tamen, eximie Vir, difficultatem non videri an, ut non fallamur, debeamus clare atque distincte intelligere aliquid, sed qua arte aut methodo discernere liceat, ita nos habere claram distinctamque intelligentiam, ut ea vera sit, nec fieri possit ut fallamur. Quippe initio objecimus, nos non raro falli tametsi nobis videamur aliquid adeo clare distincteque cognoscere, ut nihil posit clarius et distinctius. Tu quoque id tibi ipse objecisti, et expectamus tamen adhuc istam artem, seu methodum, cui praecipue sit incumbendum.
IN MEDITATIONEM V.
De essentia rerum materialium ;
et iterum de Deo, quòd
existat.
I. Circa quintam, Dicis primum te distincte imaginari quantitatem, hoc est extensionem in longum, latum et profundum ; itemque numerum, figuram, situm, motum, durationem. Ex his omnibus, quorum te ideas habere dicis, seligis figuram, et ex figuris triangulum, de quo haec habes : etsi fortassis talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, quae a me non efficta est, nec a mente mea dependet, ut patet ex eo quod demonstrari possint AT VII, 319 variae proprietates de isto triangulo, nempe quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis, quod maximo ejus angulo maximum latus subtendatur, et similes, quas, velim nolim, clare nunc agnosco, etiamsi de iis nullo modo ante cogitaverim, cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint effictae. Et tantum habes de essentia rerum materialium ; nam quae paucula subjicis, eodem Elzevier, p. 373 pertinent. Ac haerere quidem hic nolo ; insinuo solum durum videri statuere aliquam naturam immutabilem et aeternam, praeter Deum termaximum.
Dices te proferre nihil aliud, quam quod in scholis efferunt, naturas seu essentias rerum esse aeternas, fierique de ipsis propositiones sempiternae veritatis. Sed hoc durum perinde est, et capi aliunde non potest esse naturam humanam, cum nullus est homo, aut dici rosam esse florem, cum ne rosa quidem est.
Dicunt aliud esse loqui de essentia, aliud de existentia rerum, et non esse quidem ab aeterno existentiam rerum, sed esse tamen essentiam. Verum, cum praecipuum, quod est in rebus, sit essentia, ecquidnam magni Deus facit, quando producit existentiam ? Videlicet non amplius facit, quam dum sartor veste induit hominem. Quanquam qui defendent essentiam hominis, quae est in Platone, esse aeternam et independentem a Deo ? Ut universalis est, inquient ? At in Platone nihil est, nisi singulare. et solet quidem intellectus ex visis Platonis, Socratis, ac caeterorum hominum consimilibus naturis abstrahere quendam conceptum communem, in quo omnes conveniant, et qui proinde censeri possit universalis natura essentiave hominis, quatenus omni AT VII, 320 Elzevier, p. 374 homini intelligitur convenire ; at universalem fuisse, antequam Plato et caeteri essent et intellectus abstraheret, explicari sane non potest.
Dices, numquid, homine etiam non existente, atque idcirco ab aeterno, vera propositio haec est, homo est animal ? Sed videtur plane non esse, nisi eo sensu quod, quandocumque fuerit homo, futurus sit animal. Certe enim, licet discrimen videatur inter duas illas propositiones : homo est, et homo est animal, quod priore existentia diserte magis significetur, et posteriore essentia, attamen neque ab illa essentia excluditur, neque ab ista existentia ; sed cum dicitur : homo est, intelligitur homo animal ; et cum dicitur : homo est animal, intelligitur homo dum existit. Praeterea autem, cum haec propositio : homo est animal, non sit majoris necessitatis quam ista : Plato est homo, fore igitur etiam istam sempiternae veritatis, et singularem essentiam Platonis non fore minus independentem a Deo, quam universalem hominis ; et alia similia, quae prosequi piget. et addo tamen, cum dicitur hominem esse talis naturae, ut esse non possit quin sit animal, non esse propterea imaginandum, talem naturam esse aliquid aut alicubi praeter intellectum ; sed sensum solummodo esse, ad hoc Elzevier, p. 375 ut aliquid sit homo, debere ipsum simile esse caeteris iis rebus, quibus propter similitudinem mutuam eadem hominis denominatio tributa est ; similitudinem, inquam, naturarum singularium, ex qua intellectus accepit ansam efformandi conceptum seu ideam formamve naturae communis, a qua dissidere non debeat quicquid homo futurum est.
Hinc eadem de tuo triangulo illiusve natura dico. Nam triangulus quidem mentalis est veluti regula, qua AT VII, 321 explores an aliquid mereatur dici triangulum ; at non est propterea dicendum, talem triangulum esse reale quid veramque naturam praeter intellectum, qui solus, visis triangulis materialibus, illam, perinde ac dictum est de natura humana, formavit et communem fecit.
Unde neque est existimandum, proprietates demonstratas de triangulis materialibus, idcirco ipsis convenire, quod illas mutuentur ab ideali triangulo ; cum ipsi potius in se habeant, et idealis non habeat, nisi quatenus intellectus ex ipsis inspectis easdem illi tribuit, redditurus postea inter demonstrandum. Eodem modo, quo proprietates naturae humanae non sunt in Platone et Socrate, quasi ipsi illas a natura universali acceperint, cum potius natura Elzevier, p. 376 universalis ideo habeat, quod intellectus ipsi eas tribuit, postquam in Platone, Socrate et caeteris animadvertit, redditurus illis deinceps, cum ratiocinatione opus fuerit.
Notum est enim intellectum ex visis Platone, Socrate et aliis, omnibus rationalibus, collegisse hanc universalem propositionem : omnis homo est rationalis ; ac deinde, cum vult probare Platonem rationalem esse, illam pro principio in syllogismum induere. et dicis, tu quidem, ô Mens, habere te trianguli ideam, habituramque illam fuisse, tametsi nullam unquam in corporibus triangularem figuram vidisses, quemadmodum habes aliarum figurarum complurium, quae tibi in sensus nunquam incurrerunt.
Verum, si, ut supra dicebam, sic fuisses hactenus orbata omnibus sensuum functionibus, ut nunquam neque vidisses, AT VII, 322 neque tetigisses varias superficies sive extrema corporum, putas ideam trianguli alteriusve figurae habere aut efformare in te potuisses ? Hhabes jam complures in te, quae in te illapsae per sensus non sint ? Sed nimirum facile habes, quia ex iis, qua illapsae sunt, ipsas effingis, formasque varias, modis superius expositis.
Dicendum hic praeterea foret de falsa illa Elzevier, p. 377 Trianguli natura, quaae supponitur constare ex lineis, quae latitudine careant, continere aream, quae profunditate, terminari ad tria puncta, quae omnibus partibus. Attamen nimium evagaremur.
2. Aggrederis consequenter demonstrare Dei existentiam, visque argumenti est in illis verbis, Attendenti fit manifestum, non magis posse existentiam ab essentia Dei separari, quam ab essentia Trianguli magnitudinem trium ejus angulorum aequalium duobus rectis, sive ab idea montis ideam vallis : adeo ut non magis repugnet Deum cogitari (hoc est ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est, cui desit aliqua perfectio), quam cogitare montem, cui desit vallis. Enimvero adtendendum est, videri tuam hujusmodi comparationem non satis justam.
Nam rite quidem comparas essentiam cum essentia : verum non comparas deinde aut existentiam cum existentia, aut proprietatem cum proprietate, sed existentiam cum proprietate. Hinc vel dicendum fuisse videtur, non AT VII, 323 posse magis separari omnipotentiam, v. c., a Dei essentia, quam ab essentia Trianguli illam magnitudinis angulorum aequalitatem ; vel certe, non posse magis separari Dei existentiam ab ejus essentia, quam ab essentia Trianguli ejus existentiam. Sic enim bene Elzevier, p. 378 processisset utravis comparatio, et non modo prior fuisset concessa, verum etiam posterior, quanquam non propterea evicisses Deum necessario existere, quia neque triangulus necessario existit, tametsi illius essentia existentiaque separari reipsa non valeant, quantumcumque mente separentur sive seorsim cogitentur, ut cogitari etiam essentia existentiaque divina possunt.
Deinde adtendendum est te collocare existentiam inter divinas perfectiones, et non collocare tamen inter perfectiones trianguli aut montis, cum perinde tamen, et suo cujusque modo, perfectio dici valeat. Sed nimirum, neque in Deo, neque in ulla alia re existentia perfectio est, sed id, sine quo non sunt perfectiones.
Siquidem id, quod non existit, neque perfectionem neque imperfectionem habet ; et quod existit pluresque perfectiones habet, non habet existentiam ut perfectionem singularem unamque ex eo numero, sed ut illud, quo tam ipsum quam perfectiones existentes sunt, et sine quo nec ipsum habere, nec perfectiones haberi dicuntur. Hinc neque existentia perfectionum instar existere in re dicitur, neque, si res careat existentia, tam imperfecta Elzevier, p. 379 (sive privata perfectione) dicitur quam nulla.
Quamobrem, ut enumerando perfectiones trianguli non recenses existentiam, neque proinde concludis existere triangulum : ita, enumerando perfectiones Dei, non debuisti in illis ponere existentiam, ut concluderes Deum existere nisi principium petere velles.
AT VII, 324 Dicis in aliis omnibus rebus distingui existentiam ab essentia, non vero in Deo. Sed quomodo, quaeso, existentia Platonis et essentia Platonis distinguuntur inter se, nisi cogitatione duntaxat ? Fac enim Platonem non amplius existere : ubinam erit ejus essentia ? Nonne porro in Deo pari modo essentia et existentia cogitatione distinguuntur ?
Objicis tibi ipse, Forte, ut cogitando montem cum valle, aut equum alatum, non sequitur propterea aut montem, aut talem equum existere ; ita ex eo quod cogites Deum ut existentem, non sequi illum existere : ac tum latere sophisma arguis. Verum non fuit difficile solvere sophisma, quod ipse finxisti, assumendo praesertim id quod tam manifeste repugnat, Deum existentem non existere, neque perinde assumendo hominem aut equum.
At si accepisses, ut montem cum valle, et Elzevier, p. 380 equum cum alis, ita Deum cum scientia, potentia attributisve aliis, tum difficultas processisset, explicandumque tibi incubuisset, qui fieri possit, ut mons declivis, aut equus alatus cogitari valeat, absque eo quod existat ; Deus sciens et potens cogitari, absque eo quod existat, non valeat.
Dicis liberum non esse cogitare Deum absque existentia, h. e. ens summe perfectum absque summa perfectione, ut liberum est equum cum alis vel sine alis imaginari. Sed nihil addendum, nisi quod, ut liberum est cogitare equum non habentem alas, non cogitata existentia, quae si advenerit, perfectio, per te, in eo fuerit : ita liberum est cogitare Deum habentem scientiam, potentiam et perfectiones caeteras, non cogitata existentia, quam AT VII, 325 si habuerit, tum consummatae sit perfectionis. Quare, ut ex eo quod equus, cogitatus perfectionem alarum habens, non propterea colligitur habere existentiam, perfectionum, per te, praecipuam : ita neque ex eo quod Deus cogitatur habens scientiam perfectionesque caeteras, colligitur propterea ejus existentia, sed ea demum probanda est. Et quamvis dicas tam existentiam quam perfectiones caeteras in idea entis summe perfecti comprehendi, id dicis, quod probandum est, et conclusionem pro principio assumis. Nam etiam alioquin Elzevier, p. 381 dicerem in idea Pegasi perfecti contineri, non tantum perfectionem illam, quod habeat alas, sed etiam illam, quod existat. Ut enim Deus cogitatur perfectus in omni genere perfectionis, ita Pegasus cogitatur perfectus in suo genere ; nihilque hic posse instari videtur, quod, proportione servata, usurpari utrimque non valeat.
Dicis, ut cogitando triangulum non est necesse cogitare quod treis angulos habeat pareis duobus rectis, licet id minus verum non sit, ut attendenti postea patet ; ita posse quidem cogitari alias Dei perfectiones, non cogitata existentia, sed illam non esse propterea minus veram, cum attenditur perfectionem esse. Attamen vides quid dici possit. Nempe, ut illi proprietas attenditur postea esse in Triangulo, quia demonstratione probatur : ita, ut existentia attendatur esse in Deo, demonstratione probandam esse. Secus profecto quidlibet in quolibet esse facile evincam.
Dicis te attribuentem Deo omnes perfectiones, non perinde facere, ac si putes omnes quadrilateras figuras AT VII, 326 circulo inscribi : quoniam, ut heic falleris, quia deprehendis postea rhombum non inscribi, non ita illic falleris, quia postea existentiam Deo convenire deprehendis. Sed perinde prorsus facere videris ; aut, si non facis, necesse est ut ostendas Deo non repugnare existentiam, quemadmodum ostenditur Elzevier, p. 382 repugnare rhombo circulo inscribi. Caetera praetereo, quae vel non explicas, vel non probas, vel ex jam allatis solvuntur, ut, Nihil posse excogitari, ad cujus essentiam existentia pertineat, praeter solum Deum ; non posse duos, aut plureis ejusmodi Deos intelligi ; talem Deum ab aeterno existitisse, et in aeternum esse mansurum ; percipere te multa alia in Deo, quibus nihil possit detrahi, nec mutari. Oportere ista propius inspici, ac diligentius investigari, ut detegantur, certaque habeantur, etc.
3. Declaras postremo omnis scientiae certitudinem et veritatem ab una veri Dei cognitione ita pendere, ut, hac non habitâ, nulla certitudo aut scientia vera haberi possit. Exemplum adfers. Cum enim, inquis, naturam Trianguli considero, evidentissime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequaleis esse duobus rectis ; nec possum non credere id verum esse, quandiu ad ejus demonstrationem attendo. Sed statim atque mentis aciem ab illa deflexi, quantumvis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere, ut dubitem AT VII, 327 an sit vera, siquidem Deum ignorem. Possem enim mihi persuadere, me talem a natura factum esse, ut interdum in iis fallar, quae me puto quam evidentissime percipere : cum praesertim meminerim me multa pro veris et certis habuisse, quae post modum, aliis rationibus adductus, falsa esse Elzevier, p. 383 judicavi. Postquam vero percepi Deum esse, quia simul intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem, atque inde collegi illa omnia, quae clare et distincte percipio, necessario esse vera : etiamsi non attendam amplius ad rationes, propter quas istud verum esse judicavi : modo tamen recorder me clare et distincte percepisse, nulla ratio contraria afferri potest, quae me ad dubitandum impellat ; sed veram et certam de hoc habeo scientiam. Neque de hoc tantum ; sed et de reliquis omnibus, quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis, et similibus.
Ad ista porro, Vir eximie, cum admittam te serio loqui, nihil aliud licet dicere, nisi quod videris aegre a quoquam fidem impetraturus, te, ante id tempus quo superiora de Deo es ratiocinatus, minus fuisse certum illarum Geometricarum demonstrationum, quam postmodum fueris. Profecto enim eae demonstrationes ejus evidentiae ac certitudinis videntur, ut per se assensum extorqueant, et semel perceptae intellectum amplius haerere non sinant ; adeo ut etiam pravo illi Genio tam facile sit laqueum mandaturus, ac dum (tametsi Deo nondum cognito) tam animose asseverasti non posse tibi imponi circa illam propositionem illationemve, ego cogito : itaque existo. Quinetiam quantumvis sit verum, uti nihil Elzevier, p. 384 verius, Deum existere, AT VII, 328 esse illum omnium Authorem, non esse fallacem, quia tamen haec esse videntur minus evidentia, quam demonstrationes illae Geometricae, vel eo argumento quod Dei existentiam, rerum creationem, et alia de Deo multi controvertant, has demonstrationes nemo inficietur, ecquis est, quem persuadeas istas ab illis evidentiam certitudinemque mutuari ? et quis capiat Diagoram, Theodorum, aut si qui similes sunt athei, certos omnino reddi non posse hujusmodi demonstrationum ? et quotusquisque credentium est, quem si rogaris, cur certus sit in triangulo quadratum baseos aequale esse quadratis crurum, responsurus sit : quia scio Deum esse, et Deum non posse fallere, et ipsum esse tam hujus rei quam aliorum omnium Authorem ? et non respondeat potius : quoniam illud scio, ac persuadeor indubitata demonstratione ? Quanto magis id responderent Pythagoras, Plato, Archimedes, Euclides, caeteri Mathematici, quorum nemo esse videtur qui de Deo cogitet, ut demonstrationum certissimus fiat ! Quanquam, quia forte non de aliis, sed de teipso solo spondebis, idque aliunde pium est, non est profecto quare contendam.
IN MEDITATIONEM VI.
De rerum materialium existentia,
et reali mentis à corpore
distinctione.
I. Circa sextam, id non moror quod initio dicis Res materiales, ut sunt objectum purae Matheseos, posse AT VII, 329 existere : cum tamen res materiales sint objectum mixtae, non purae, matheseos ; et objectum purae matheseos, ut punctum, linea, superficies, constantiaque ex iis indivisibilia, indivisibiliterque se habentia, existere reipsa non possint. In eo solum haereo, quod heic iterum imaginationem ab intellectione distinguis. Quippe, ô Mens, hae duae videntur unius ejusdemque facultatis actiones, ut supra insinuavimus ; et, si quid sit discriminis, id non videtur amplius esse, quam secundum magis et minus ; et vide ut illa inde jam probentur.
Dixisti supra imaginari nihil esse aliud, quam contemplari figuram imaginemve rei corporeae : Heic vero non abnuis intelligere esse contemplari Trigonum, Pentagonum, Chiliogonum, Myriogonum, et hujusmodi caetera, Elzevier, p. 386 quae figurae sunt rerum corporearum. et discrimen quidem jam statuis, quod imaginatio sit cum quadam applicatione facultatis cognoscitivae ad corpus : intellectio vero talem applicationem seu contentionem non exigat. Adeo ut, cum simpliciter et sine labore percipis Trigonum ut figuram constantem tribus angulis, id intelligere te dicas. et cum non sine aliqua tui contentione figuram quasi praesentem habes, inspicis, exploras, distincteque et sigillatim agnoscis, discernisque treis angulos, id te dicas imaginari. Ac proinde, cum percipias quidem absque labore Chiliogonum esse figuram mille angulorum, neque tamen, applicando et contendendo teipsam, discernere possis, AT VII, 330 et quasi praesenteis habere, sigillatimque discernere omneis illius angulos ; sed te perinde confuse habeas, ac circa Myriogonum, aut quamcumque aliam hujuscemodi figurarum ; idcirco censeas, respectu Chiliogoni aut Myriogoni, Intellectionem esse, non Imaginationem.
Veruntamen nihil sane obstat quin, ut ad Trigonum, sic ad Chiliogonum, quemadmodum intellectionem, ita imaginationem extendas. Nam et nonnihil contendis, ut figuram illam tam multorum angulorum aliquo modo imagineris, licet multitudo illa angulorum tanta sit, ut ipsam distincte capere non possis ; et aliunde percipis Elzevier, p. 387 quidem voce Chiliogoni significari figuram mille angulorum, sed haec est tantum vis nominis ; nam non propterea in ea figura intelligis magis mille angulos, quam imaginaris.
Attendendum vero ut amittatur distinctio et acquiratur confusio per gradus. Tetragonum enim, confusius quam Trigonum, percipies imaginaberisve aut intelliges, sed distinctius quam Pentagonum ; tum hoc confusius Tetragono, Hexagono distinctius, atque ita consequenter, donec non habeas quid diserte tibi proponas ; et, quia jam diserte capere non possis, contendere teipsam ut plurimum negligas.
Quamobrem, si velis quidem imaginationem simul et intellectionem vocare, quandiu figuram distincte et cum sensibili quadam contentione cognoscis ; intellectionem vero solum, dum confuse solum et cum nulla aut perexigua AT VII, 331 contentione specularis, licebit profecto. At non erit propterea, cur plusquam unum genus internae cognitionis adstruas, cui accidentarium solummodo sit, ut, secundum magis et minus, distincte vel confuse, intente vel remisse, figuram quampiam intuearis. et certe, cum Heptagonum, Octagonum, caeterasque porro figuras ad Chiliogonum aut Myriogonum usque percurrere voluerimus Elzevier, p. 388 et ad majorem minoremque distinctionem vel remissionem semper continuoque adtenderimus, dicerene poterimus, ubinam, seu in qua figura, imaginatio desinat, intellectio sola remaneat ? Nisi potius non apparebit series tenorque uniusmodi cognitionis, cujus continuo insensibiliterque decrescat distinctio et contentio, crescat confusio et remissio. Alias certe considera, ut intellectionem deprimas, imaginationem extollas. Quid enim aliud, quam illi ludibrium, isti commendationem quaeris, dum illi negligentiam et confusionem tribuis, huic vero diligentiam et perspicuitatem adscribis ?
Asseris postea vim imaginandi, prout a vi intelligendi distinguitur, ad tui essentiam non requiri : quomodo id vero, si una eademque vis sit, cujus functiones differant secundum magis et minus duntaxat.
Subjicis mentem, imaginando, sese convertere ad corpus, intelligendo, ad seipsam ideamve quam habet in se. Quid ita vero, si non potest mens sese ad seipsam ideamve ullam convertere, quin simul sese convertat ad aliquid corporeum, ideave corporea repraesentatum ? Nam Trigonum quidem, Pentagonum, Chiliogonum, Myriogonum, caeteraeque figurae earumve ideae corporeae omnino AT VII, 332 sunt ; neque potest mens ad illas, Elzevier, p. 389 nisi ut corporeas corporearumve instar, intelligendo attendere. Quod spectat ad ideas rerum immaterialium creditarum, ut Dei, Angeli, animae humanae seu mentis, constat etiam quascumque habemus de ipsis ideas, esse vel corporeas, vel quasi corporeas, ex forma scilicet humana et ex rebus alias tenuissimis, simplicissimis, insensibilissimis, cujusmodi sunt aër aetherve, desumptas, ut supra quoque attigimus. Quod autem dicis conjicere te probabiliter solum aliquod corpus existere, quia non potes dicere serio, idcirco morandum non est.
2. Disputas deinceps de Sensu, ac praeclare primum enumerationem instituis eorum, quae per sensus innotuerant et credita vera a te fuerant, sola judice ac duce natura. Refers subinde experimenta, quae habitam sensibus fidem ita labefactaverint, ut eo te adegerint, quo te receptam vidimus circa Meditationem primam.
Hoc porro loco mens mihi non est de veritate sensuum intendere litem. Tametsi enim fallacia falsitasve sit, non in sensu, qui mere passive se habet, refertque solum ea quae apparent, quaeque talia ex suis causis apparere necessum est, sed in judicio, sive in mente, quae circumspecte satis non agit, neque advertit ea quae procul sunt, ex hisce aliisve causis apparere confusiora minoraque Elzevier, p. 390 seipsis, dum prope sunt, et ita caeteris : attamen, ubicumque fallacia sit, negandum non est quin aliqua sit. Solumque difficultas est, sicne semper sit, ut nunquam de rei cujuspiam sensibus perceptae veritate constare possit.
AT VII, 333 Sane vero nihil est necesse exempla obvia conquirere. Dico solum ad ea, quae profers sive potius objicis, constare omnino videri, cum turrim et prope spectamus et contingimus, certos nos esse quod sit quadrata, qui, remotiores, habueramus ansam judicandi rotundam, vel certe dubitandi, quadratane an rotunda an alterius figurae esset.
Sic sensus ille doloris, qui apparet adhuc esse in pede aut manu, postquam ea membra rescissa sunt, fallere aliquando potest, in iis scilicet quibus sunt rescissa, idque ob spiritus sensorios assuetos in ipsa deferre inque ipsis sensum exprimere ; attamen qui integri sunt, tam certi sunt se in pede aut manu, quam compungi vident, dolorem sentire, ut dubitare non valeant.
Sic cum vigilemus, somniemusque per vices, donec vivimus, fallacia quidem per somnium est, quod ea videri coram appareant, quae coram non sunt ; attamen nec semper somniamus, nec, dum revera vigilamus, Elzevier, p. 391 dubitare possumus vigilemusne an somniemus potius.
Sic cum cogitare possimus nos esse naturae fallaciis obnoxiae, etiam in rebus verissimis visis, nihilominus cogitamus etiam nos esse a natura veritatis capaces. et ut aliquando fallimur, ut non detecto sophismate, vel baculo media ex parte in aquam immerso ; ita aliquando intelligimus verum, ut in Geometrica demonstratione, aut in baculo ex aqua educto, adeo ut de neutrius veritate dubitare plane possimus. et ut dubitare de caeteris liceat, saltem de eo dubitare non licet, quod res tales appareant ; nec potest non esse verissimum taleis apparere. AT VII, 334 Quod autem ratio multa dissuadeat, ad quae nos natura impellit, non tollit hoc saltem veritatem ejus quod apparet, τοῦ φαινομένου. Tametsi nihil est necesse heic disquirere, ratio-ne sensus impulsui repugnet, eo duntaxat modo, quo dextera manus prolabentem laevam prae lassitudine sustentat, an vero quodam alio.
3. Accedis consequenter ad institutum, sed levi quasi velitatione. Pergis enim, Nunc autem, postquam incipio meipsum, meaeque Authorem originis melius nosse, non quidem omnia, quae habere videor a sensibus, puto esse temere admittenda, sed neque etiam Elzevier, p. 392 omnia in dubium revocanda. Bene hoc habet, quanquam et antea idem haud dubie putaveras.
Sequitur. Et primo, quoniam scio omnia quae clare et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse, qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni ; et non refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur. Ad hoc nihil aliud dicendum est, quam probare te clarum ex obscuro, ne causser esse obscuritatem in illatione aliquam. Ac non haereo quidem in eo, quod probare prius oportuerit, existere Deum, et ad quae potentia ejus se extendat, ad ostendendum facere eum posse quicquid tu potes intelligere. Quaesierim solum, nonne tu clare distincteque intelligis in triangulo proprietatem illam, quod majora latera majoribus angulis subtendantur, AT VII, 335 separatim ab alia, qua tres simul anguli habentur pares duobus rectis ? et admittisne propterea Deum ita posse illam proprietatem ab hac separare et seorsim ponere, ut triangulus istam, et non illam, habeat, vel ista quoque praeterea sit seorsim a triangulo ? Sed, ne te heic remorer, quod haec separatio parum ad rem faciat, subjicis, Ac proinde ex hoc ipso, quod sciam me existere, Elzevier, p. 393 quodque interim nihil plane aliud ad naturam sive essentiam meam pertinere animadvertam, praeter hoc solum, quod sim res cogitans, recte concludo meam essentiam in hoc uno consistere, quod sim res cogitans. Heic remorarer ; sed vel repetere sufficit quae circa Meditationem secundam dicta sunt, vel exspectandum quid inferre velis.
Postremo enim, Et quamvis, inquis, fortasse (vel potius, ut postmodum dicam, pro certo) habeam corpus, quod mihi valde arcte conjunctum est, quia tamen ex una parte claram et distinctam habeo ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans ; certum est me a corpore meo revera esse distinctam, et absque illo posse existere.
Videlicet huc properabas ? Ergo, quia cardo difficultatis heic potissimum vertitur, consistendum nonnihil est, ut pateat qui illum stabilias. Agitur heic primum de distinctione inter te et corpus. Quod porro corpus intelligis ? AT VII, 336 Nempe hoc crassum ex membris constans, de quo sunt haud dubie haec verba, habeo mihi conjunctum, et, certum est me a corpore meo esse distinctam etc.
Atqui, ô Mens, de hoc corpore non est difficultas. Esset quidem, si objicerem cum plerisque Philosophis te esse ἐντέχειαν, Elzevier, p. 394 perfectionem, actum, formam, speciem, et ut vulgari modo loquar, modum corporis. Quippe illi non magis te ab isto corpore distinctam separabilemque agnoscunt, quam figuram modumve alium ; idque, seu sis anima tota, seu sis praeterea etiam νοῦς δυνάμει, νοῦς παθητικός, intellectus possibilis, seu passibilis, ut loquuntur. Sed agere placet tecum liberalius, te nimirum considerando ut νοῦν ποιητικόν, intellectum agentem, imo et χωριστόν separabilem, tametsi alia, qua illi, ratione.
Cum illi enim istum statuerent omnibus hominibus (nisi potius rebus) communem, praestantemque intellectui possibili, ut intelligat, eadem prorsus ratione ac necessitate, qua lux oculo, ut videat (unde solari lumini comparare soliti erant, spectareque proinde ipsum, ut advenientem extrinsecus), ipse te potius considero (nam et tu quoque id bene vis) ut intellectum quendam specialem, qui domineris in corpore.
Repeto autem difficultatem non esse, sisne separabilis, annon, ab hoc corpore (unde et paulo ante innuebam non fuisse necessarium recurrere ad Dei potentiam, qua illa sint separabilia, quae separatim intelligis), sed de corpore, quod ipsamet sis : quae possis ipsa esse tenue corpus, intra crassum istud diffusum, aut in ejus parte sedem obtinens. Elzevier, p. 395 Caeterum nondum fecisti fidem, esse te aliquid pure incorporeum. AT VII, 337 Et cum in secunda Meditatione enunciasses te esse non ventum, non ignem, non vaporem, non halitum, admonita profecto es, id sine probatione fuisse enunciatum.
Dicebas te de istis rebus illeic loci non disputare ; at deinceps non disputasti, neque ulla ratione probasti non esse te corpus hujuscemodi. Spes erat, ut heic id praestares ; et, si quid tamen disputas, si quid probas, disputas et probas te non esse crassum corpus hoc, de quo, ut jam dixi, non est difficultas.
4. At, inquis, habeo ex una parte claram et distinctam ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans. Enimvero, quod spectat primum ad ideam corporis, non videtur multum de ea laborandum. Nam, si id quidem pronunciares de idea corporis universe, repetendum esset, quod objecimus, probandum esse tibi, repugnare naturae corporeae ut sit cogitationis capax. Sicque principium peteretur, cum quaestio de te instituta sit, an tenue nempe corpus non sis, quasi cogitare corpori repugnet.
Verum, quia id pronuncias et agis certe Elzevier, p. 396 solum de crasso isto corpore, a quo te esse distinctam et separabilem contendis, ideo non tam inficior, quin habeas ipsius ideam, quam te habere posse inficior, si inextensa quidem res sis. Quaeso te enim, quomodo existimes in te, subjecto inextenso, recipi posse speciem ideamve corporis, quod extensum est ? Seu enim talis species procedit ex corpore, illa haud dubie corporea est, habetque partes extra partes, atque adeo extensa AT VII, 338 est. Seu aliunde impressa est, quia necessarium semper est, ut repraesentet corpus extensum, oportet adhuc ut habeat partes, et perinde extensa sit. Alioquin certe, si partibus careat, quomodo partes repraesentabit ? Si extensione, quomodo rem extensam ? Si figura, quomodo rem figuratam ? Si positione, quomodo rem habentem superiores, inferiores, dextras, sinistras, obliquas partes ? Si varietate, quomodo colores varios etc. ? Non ergo videtur idea extensione prorsus carere ; nisi vero careat, quonam modo tu, si inextensa fueris, illi subjicieris ? Quomodo illam tibi aptabis ? Quomodo usurpabis ? Quomodo sensim obliterari evanescereque tandem experieris ?
Deinde, quod spectat ad ideam tui, nihil est addendum ad ea quae jam dicta sunt, ac in Meditationem praesertim secundam. Exinde enim evincitur, tantum abesse ut Elzevier, p. 397 ideam tui claram distinctamque habeas, quin penitus nullam habere videaris. Quippe quia, tametsi agnoscas cogitare te, nescias tamen qualis res sis, quae cogitas ; adeo ut, cum sola haec operatio nota sit, lateat te tamen quod est praecipuum, substantia nempe, quae operatur. Unde succurrit comparatio, qua dici potes similis caeco, qui, calorem sentiens, admonitusque eum esse a sole, putet se habere claram et distinctam ideam solis, quatenus, si ex eo quaeratur quid sit sol, respondere possit : est res calefaciens. Sed, inquies, heic addo, non tantum quod sim res cogitans, sed etiam, quod Res non extensa. Verumtamen, ut taceam sine probatione id dici, cum in quaestione tamen sit, quaeso primum : idcircone ideam tui claram et distinctam habes ? Dicis te non extensam ; dicis quid non sis, non vero quid sis. An ad habendum claram distinctamque, seu, AT VII, 339 quod idem est, veram germanamque alicujus rei ideam, non est necesse ipsammet rem positive, et, ut ita dicam, affirmate nosse, sufficitque nosse, quod illa non sit alia quaepiam res ? Ergone clara distinctaque erit Bucephali idea, si quis saltem norit de Bucephalo, quod musca non sit ? Sed, ne hoc urgeam, requiro potius : tu igitur res non extensa es, annon es diffusa per corpus ? Nescio quid Elzevier, p. 398 responsura sis ; nam, licet ego ab initio te agnoverim in cerebro solum, id tamen conjiciendo potius quam plane assequendo opinionem tuam. Conjecturam duxi ex iis verbis, quae postea sequuntur, dum ais te non ab omnibus corporis partibus affici, sed tantummodo a cerebro, vel etiam ab una tantum exigua ejus parte. Verum certus plane non fui, an esses propterea tantum in cerebro parteve illius, cum possis esse in corpore toto, et in una solum parte affici : ut vulgo fatemur animam diffusam toto corpore, et in oculo tamen duntaxat videre.
Dubium similiter moverunt verba illa sequentia, et quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, etc. Quippe illeic loci non asseris quidem te esse unitam toti corpori ; sed te esse tamen unitam non negas. Utcumque sit, esto primum, si placet, diffusa toto corpore. Sive idem cum anima sis, sive quid diversum, quaeso te, inextensa es, quae es a capite ad calcem protensa ? quae coaequaris corpori ? quae tot illius partibus correspondenteis parteis habes ? An dices te ideo esse inextensam, quod tota in toto sis, et tota in qualibet parte ? Quaeso te, si AT VII, 340 dicas, quomodo id capis ? Itane potest unum quid esse simul totum in pluribus locis ? Fides nos id doceat de sacro mysterio ; de te, ut de re naturali, disputatur heic, et ex lumine quidem naturali. Elzevier, p. 399 Licetne intelligere plura esse loca, et non esse plura locata ? Et nunquid centum sunt plura uno ? et nunquid, si res aliqua tota est in uno loco, poterit esse in aliis, nisi ipsa sit extra se, uti locus est extra loca ? Dicito quod voles : saltem et obscurum et incertum erit, sisne in qualibet parte tota, et non potius in singulis partibus per singulas tui parteis. et cum sit longe evidentius nihil posse totum simul esse in pluribus locis, etiam evidentius evadet non esse te totam in singulis partibus, sed totam duntaxat in toto, atque adeo per tui parteis diffusam per totum, sicque habere extensionem.
Esto deinde in cerebro solum, aut in exigua solum ejus parte. Cernis idem plane incommodi esse ; quoniam, quantulacumque sit illa pars, extensa tamen est, et tu illi coextenderis, atque idcirco extenderis, particulasque particulis illius respondenteis habes. An dices te cerebri partem pro puncto accipere ? Incredibile sane ; sed esto punctum. Si illud quidem Physicum sit, eadem remanet difficultas, quia tale punctum extensum est, neque partibus prorsus caret. Si Mathematicum, nosti primum id nisi imaginatione non dari. Sed detur, vel fingatur potius dari in cerebro Mathematicum punctum, cui tu adjungaris, et in quo existas : vide quam futura sit inutilis fictio. Nam, ut Elzevier, p. 400 fingatur, sic fingi debet, ut sis in concursu nervorum per quos omnes partes informatae anima transmittunt in cerebrum ideas seu species rerum sensibus perceptarum. At primum, nervi omnes in punctum non coëunt, seu quia, cerebro continuato in spinalem medullam, multi nervi toto AT VII, 341 dorso in eam abeunt : seu quia qui tendunt in medium caput, non in eundem cerebri locum desinere deprehenduntur. Sed demus concurrere omneis ; nihilominus concursus illorum in mathematico puncto esse nequit, quia videlicet corpora, non mathematicae lineae sunt, ut coire possint in mathematicum punctum. et ut demus coire, spiritus per illos traducti exire e nervis aut subire nervos non poterunt, utpote cum corpora sint, et corpus esse in non loco, seu transire per non locum, cujusmodi est punctum mathematicum, non possit. et quamvis demus esse, et transire posse, attamen tu, in puncto existens, in quo non sunt plagae dextra, sinistra, superior, inferior, aut alia, dijudicare non potes unde adveniant, aut quid renuncient. Idem autem dico de iis, quos tu debeas ad sentiendum renunciandumve, et ad movendum transmittere. Ut praeteream capi non posse, quomodo tu motum illis imprimas, si ipsa in puncto sis, nisi ipsa corpus sis, seu nisi corpus habeas, Elzevier, p. 401 quo illos contingas, simulque propellas. Nam, si dicas illos per se moveri, ac te solummodo dirigere ipsorum motum, memento te alicubi negasse moveri corpus per se, ut proinde inferri possit te esse motus illius causam. Ac deinde explica nobis, quomodo talis directio sine aliqua tui contentione atque adeo motione esse valeat ? Quomodo contentio in rem aliquam, et motio illius, sine contactu mutuo moventis et mobilis ? Quomodo contactus sine corpore, quando (ut lumine naturali est adeo perspicuum) Tangere nec tangi sine corpore nulla potest res ? AT VII, 342 Quanquam quid in his immoror, cum tibi ipsi incumbat probare, esse te rem inextensam atque idcirco incorpoream ? Neque vero, quantum opinor, argumentum ex eo duces, quod homo constare vulgo dicitur ex corpore et animo ; quasi, cum una pars corpus dicatur, alia non corpus dici debeat. Si enim faceres, ita distinguendi occasionem dares : constare hominem ex duplici corpore, crasso scilicet, et subtili ; adeo ut, cum illud retineat commune nomen corporis, isti nomen animae detur. Ut praeteream idem de aliis animalibus dictum iri, quibus tu mentem tibi ipsi parem non concesseris : beatis illis sane, si vel animam, te authore, habeant. Heinc igitur, quando concludis, certum esse te a corpore Elzevier, p. 402 tuo revera esse distinctam : vides concessum id quidem iri, sed non concessum iri propterea, esse te incorpoream, et non potius speciem tenuissimi corporis a crassiore isto distincti. Addis et te proinde posse absque illo existere. Verum, ubi concessum fuerit te perinde posse absque crasso isto corpore existere, ac existit vapor odoratus, dum e pomo exiliens in auras dispergitur, quidnam exinde lucrata eris ? Certe aliquid amplius, quam quod Philosophi memorati volunt, qui perire te penitus in ipsa morte opinantur : instar figurae scilicet, quae ex superficiei immutatione ita evanescit, ut deinceps nulla, seu nihil plane sit. Siquidem, cum fueris praeterea corporea quaedam seu tenuis substantia, non diceris ipsa in morte penitus evanescere, abireve plane in nihilum, sed per tui parteis dissipatas AT VII, 343 subsistere, quantumcumque ob distractionem cogitatura amplius non sis, et neque res cogitans, neque mens, neque anima sis dicenda. Quae tamen omnia semper objicio, non ut de conclusione a te intenta dubitans, sed ut de vi demonstrationis a te expositae diffidens.
5. Interspergis consequenter nonnulla eodem pertinentia, quibus omnibus non est insistendum. Id noto, quod ais docere naturam per sensum doloris, famis, sitis etc. Elzevier, p. 403 te non adesse corpori, ut nauta adest navigio, sed esse te illi arctissime conjunctam, et quasi permistam, adeo ut unum quid cum illo componas. Alioquin, enim, inquis, cum corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit, si quid in nave frangatur. et cum corpus cibo vel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis et sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis et famis, doloris etc., nihil aliud sunt, quam confusi quidam modi ab unione et quasi permistione mentis cum corpore exorti. Ac bene quidem se ista habent ; sed explicandum superest, quonam modo ista conjunctio et quasi permistio aut confusio competere tibi, si sis incorporea, inextensa et indivisibilis, possit. Si puncto enim grandior non es, quomodo conjungeris toti corpori, quod est magnitudinis tantae ? Quomodo saltem cerebro, aut exiguae illius parti, quae (ut dictum est) quantulacumque sit, magnitudinem tamen seu extensionem habet ? Si partibus omnino cares, AT VII, 344 quomodo misceris, aut quasi misceris, partis hujus particulis ? neque enim est mistio sine partibus commiscibilibus utrinque. Et, si discreta plane es, quomodo confunderis, unumque componis cum ipsa materia ? Et, cum compositio, conjunctio Elzevier, p. 404 seu unio inter parteis aliquas fit, nonne debet esse proportio inter parteis hujusmodi ? Quaenam vero corporeae cum incorporea intelligi potest ? Capimusne quomodo lapis et aër ita compingantur, v. c. in pumice, ut germana inde fiat compositio ? et major tamen est proportio inter lapidem et aërem, qui ipse quoque corpus est, quam inter corpus et animam, mentemve plane incorpoream. et nonne debet unio per contactum intimum fieri ? Quomodo id vero, ut ante dicebam, sine corpore ? Quomodo quod corporeum est, apprehendet quod incorporeum, ut sibi junctum teneat, aut quomodo incorporeum apprehendet corporeum, ut sibi devinctum reciproce habeat, si nihil prorsus in illo sit, neque quo apprehendatur, neque quo apprehendat ? Heinc, quia te fateris sentire dolorem, quaeso te, quomodo te putes, si incorporea et inextensa sis, sensus doloris esse capacem ? Quippe doloris affectio non nisi ex quadam partium distractione intelligitur, cum quidpiam interjicitur, quod continuitatis solutionem faciat. Videlicet status doloris est quidam status praeter naturam ; quomodo vero potest praeter naturam esse, afficive, quod, per naturam, uniusmodi, simplex, indivisibile, intransmutabileque est ? Et, cum dolor aut alteratio, aut non Elzevier, p. 405 sine alteratione sit, quomodo potest id alterari, quoquod cum sit puncto impartibilius, non potest fieri alterum, desinereve esse cujusmodi est, quin in nihilum redigatur ? Addo et, cum dolor ex AT VII, 345 pede, ex brachio, partibusve aliis simul advenit, nonne oportet in te esse parteis varias, in quibus illum varie excipias, ne confuse et quasi unius duntaxat partis dolorem sentias ? Sed uno verbo, generalis semper difficultas manet, quomodo corporeum cum incorporeo communicare valeat, quam proportionem statuere alterius cum altero liceat.
6. Caetera praetereo, quae, fuse et eleganter prosequeris, ut ostendas esse aliquid praeter te ac Deum. Deducis enim esse tuum corpus facultatesque corporeas ; itemque alia corpora, quae in tuos sensus ac teipsam immittant sui species, efficiantque voluptatis et doloris passiones, unde sunt in te prosequutio et fuga.
Ex quibus hunc tandem fructum colligis, ut, cum omnes sensus circa ea, quae ad corporis commodum spectant, multo frequentius verum indicent quam falsum, idcirco inferas te amplius vereri non debere, ne ea falsa sint, quae tibi quotidie a sensibus exhibentur. Idem consequenter dicis de insomniis, quae, quia non perinde cum reliquis omnibus actionibus vitae a memoria Elzevier, p. 406 conjunguntur, ut ea quae vigilanti occurrunt, ideo statuis tibi res veras, non in somnis, sed vigilanti, occurrere. Et, ex eo, inquis, quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus te non falli. Quod, ut admodum pie dicis, ita, cum postremo concludis, Esse humanam vitam erroribus obnoxiam, nostraeque naturae infirmitatem esse agnoscendam ? facis profecto quam optime.
AT VII, 346 Haec sunt, Vir eximie, quae mihi circa Meditationes tuas adnotanda occurrerunt. Repeto non esse cur ipse ea cures, quod meum judicium tanti non sit, ut haberi debeat apud te tantilli momenti. Ut enim, cum aliquis cibus palato meo suavis est, quem displicere aliis video, non defendo gustatum meum esse alieno perfectiorem ; ita, cum menti placet opinio, quae non arridet caeteris, longe absum ut tuear me in veriorem incidisse. Id potius puto vere dictum, suo quemque sensu abundare ; ac tam prope iniquum habeo, velle ut omnes eadem sententia, quam ut omnes eodem sint gustu. Quod dico, ut existimes tibi, per me, liberum esse, haec, quae censui, omnia flocci-facere, nulloque plane loco habere. Abunde erit, si pronum meum erga te affectum agnoscas, et non ducas pro nihilo venerationem tuae virtutis. Potest forte aliquid esse inconsideratius prolatum, ut inter dissentiendum Elzevier, p. 407 proclivius nihil est. Id si occurrat, plane devoveo ; tu duc lituram, et sic habe, nihil mihi fuisse antiquius, quam ut demererer et sartam tectamque tuerer amicitiam tuam. Vale. Scribebam Parisiis, Postridie Eidus Majas, an. sal. 1641.
Responsio Authoris
AD
QUINTAS
OBJECTIONES.
Vir Praestantissime,
Tam eleganti et accurata dissertatione Meditationes meas impugnasti, quaeque ad earum veritatem illustrandam adeo profutura esse mihi videtur, ut multum me tibi debere existimem, quod ipsam perscripseris, multumque etiam R. P. Mercenno, quod te ad scribendum incitarit. Quippe optime novit vir ille rerum omnium studiosissimus indagator, et eorum praecipue quae spectant ad gloriam Dei promotor indefessus, nulla via melius Elzevier, p. 408 cognosci posse an meae rationes pro veris demonstrationibus habendae sint, quam si aliquot ex iis, qui doctrina et ingenio reliquos antecedunt, ipsas examinarent ac totis viribus impugnarent, ut deinde fieret periculum an ego satis commode ad omnia quae ab iis proposita essent responderem. Idcirco quamplurimos ad hoc provocavit, a nonnullis impetravit, et gaudeo quod etiam a te. Quamvis enim non tam Philosophicis rationibus usus fueris ad opiniones meas refutandas, quam oratoriis quibusdam artibus ad illas eludendas, hoc tamen ipsum ideo mihi gratum est, quod inde conjiciam non facile in me rationes afferri potuisse diversas ab iis quae in praecedentibus AT VII, 348 aliorum objectionibus quas legisti continentur. Neque enim, si quae essent, ingenium et diligentiam tuam effugissent, et judico te hic non aliud habuisse institutum, quam ut eorum me admoneres, quibus meae rationes, ab iis quorum ingenia sensibus ita immersa sunt ut a Metaphysicis cogitationibus prorsus abhorreant, eludi possent, atque ita mihi dares occasionem iis occurrendi. Quamobrem ego hic, non tanquam tibi Philosopho acutissimo, sed tanquam alicui ex hominibus istis carneis respondebo.
De iis quae in Meditationem primam
objecta sunt.
Ais te comprobare institutum quo mentem praejudiciis exuere conatus sum, utpote quod nemo fingere potest esse improbandum : Sed velles ut simpliciter ac paucis verbis, hoc est, perfunctorie tantum id effecissem. Quasi scilicet tam facile sit omnibus se erroribus liberare, quibus ab infantia imbuti sumus ? et quasi nimis accurate id fieri possit, quod nemo negat esse faciendum ? Sed nempe indicare voluisti plerosque homines fateri quidem verbo tenus praejudicia esse vitanda, sed tamen nunquam illa vitare, quia nullum studium aut laborem in hoc impendunt, nullaque ex iis quae semel ut vera admiserunt pro praejudiciis habenda esse arbitrantur. Tu certe hic illorum personam egregie agis, et nihil eorum quae ab ipsis dici possent omittis ; AT VII, 349 sed interim nihil affers quod Philosophum redolere videatur. Ubi enim ais opus non esse Deum fingere deceptorem, neque nos somniare, nec talia, Philosophus putasset sibi addendam esse rationem cur illa non possint in dubium revocari ; vel, si nullam habuisset, ut revera nulla est, id non Elzevier, p. 410 dixisset. Neque addidisset sufficere hoc in loco humanae mentis caliginem, aut naturae nostrae imbecillitatem causari. Nihil enim prodest ad errores nostros emendandos, quod dicatur nos errare, quia nostra mens caligat vel natura est imbecilla ; idem enim est ac si tantum diceretur nos errare, quia sumus erroribus obnoxii ; et manifeste utilius est attendere, ut feci, ad omnia in quibus contingere potest ut erremus, ne ipsis temere assentiamur. Non etiam dixisset Philosophus, me, habendo dubia omnia pro falsis, non tam vetus exuere quam induere novum praejudicium ; vel prius probare conatus fuisset ex tali suppositione oriri periculum alicujus deceptionis. Sed tu e contra paulo post affirmas me non posse a me extorquere, ut illa pro incertis falsisque habeam quae falsa supposui, hoc est, ut novum illud induam praejudicium quod ne induerem verebaris. Nec magis miraretur Philosophus istiusmodi suppositionem, quam quod aliquando, ut baculum qui curvus est rectum reddamus, illum in contrariam partem recurvemus. Novit enim saepe falsa pro veris utiliter sic assumi ad veritatem illustrandam : ut cum AT VII, 350 Astronomi AEquatorem, Zodiacum, aliosque circulos in coelo imaginantur, cum Geometrae novas lineas datis figuris adjungunt, et saepe Philosophi multis Elzevier, p. 411 in locis. Qui autem hoc vocat, recurrere ad machinam, captare praestigias, sectari ambages, aitque, Philosophico candore ac veritatis amore esse indignum, non certe ipse Philosophico candore nec ulla ratione, sed Rhetorico tantum fuco uti se velle testatur.
De iis quae in Secundam Meditationem
objecta sunt.
1. Pergis hic Rhetoricam simulationem loco rationis usurpare ; fingis enim me ludificari, ubi serio ago ; et serio accipis, tanquam vere dictum et affirmatum, quod tantum interrogando et ex vulgari aliorum sententia proposui, ut de eo ulterius inquirerem. Quod enim dixi, omnia sensuum testimonia pro incertis, imo etiam pro falsis, esse habenda, omnino serium est, et ad meas Meditationes intelligendas adeo necessarium, ut quisquis illud admittere non vult, aut non potest, nihil in ipsas responsione dignum objiciendi sit capax. Sed advertenda est distinctio, variis in locis a me inculcata, inter actiones vitae et inquisitionem veritatis ; AT VII, 351 cum enim de regenda vita quaestio est, ineptum sane esset sensibus non credere, planeque ridendi Elzevier, p. 412 fuerunt illi Sceptici qui res humanas eo usque negligebant, ut, ne se in praecipitia conjicerent, ab amicis deberent asservari. Atque idcirco alicubi admonui neminem sanae mentis de talibus serio dubitare ; cum autem, quidnam certissime ab humano ingenio cognosci possit, inquiritur, plane a ratione alienum est, eadem nolle ut dubia, imo etiam ut falsa, serio rejicere, ad animadvertendum alia quaedam, quae sic rejici non possunt, hoc ipso esse certiora, nobisque revera notiora. Quod autem dixi, me nondum satis intelligere quis sit ille qui cogitat, non bona fide ut serio dictum accipis, cum id ipsum explicuerim ; nec etiam quod dixerim, me non dubitasse de eo in quo natura corporis consistebat, nullamque vim seipsum movendi illi tribuisse, meque imaginatum esse animam instar venti, vel ignis, et talia, quae ibi tantum ex vulgi opinione retuli, ut suis locis falsa esse ostenderem. Qua autem fide ais nutriri, incedere, sentire etc., a me referri ad animam, ut statim subjungas, esto, modo caveamus distinctionem tuam inter animam et corpus ; ego enim paulo post expressis verbis nutritionem retuli ad solum corpus, incessum vero et sensum maxima ex parte refero etiam ad corpus, nihilque quod ad illos pertineat animae tribuo, praeter id solum quod est cogitatio. AT VII, 352 Quam Elzevier, p. 413 deinde habes rationem ut dicas non opus fuisse tanto apparatu ad probandum me existere ; Certe ego ex his ipsismet tuis verbis optimam mihi videor habere rationem judicandi, nondum me ibi satis magno apparatu usum fuisse, quandoquidem efficere nondum potui ut rem recte intelligas. Cum enim ais me idem potuisse ex quavis alia mea actione colligere, multum a vero aberras, quia nullius meae actionis omnino certus sum (nempe certitudine illa Metaphysica, de qua sola hic quaestio est), praeterquam solius cogitationis. Nec licet inferre, exempli causa : ego ambulo, ergo sum, nisi quatenus ambulandi conscientia cogitatio est, de qua sola haec illatio est certa, non de motu corporis, qui aliquando nullus est in somnis, cum tamen etiam mihi videor ambulare ; adeo ut ex hoc quod putem me ambulare, optime inferam existentiam mentis quae hoc putat, non autem corporis quod ambulet. Atque idem est de caeteris.
2. Incipis deinde non injucunda prosopopeia me, non amplius ut hominem integrum, sed ut animam separatam, interrogare ; quo me videris admonere hasce objectiones, non a mente subtilis Philosophi, sed a sola carne, factas fuisse. Quaeso te igitur, o caro, seu quocunque velis nomine Elzevier, p. 414 censeri, habesne tam parum cum mente consortii, ut advertere non potueris quandonam emendavi illam vulgi imaginationem, per quam fingitur id quod cogitat, esse instar venti similisve corporis ? Emendavi enim illam profecto, AT VII, 353 cum ostendi supponi posse, nullum ventum nec aliud corpus in mundo esse, ac nihilominus illa omnia, ex quibus me ut rem cogitantem agnosco, remanere. Ac proinde quaecunque postea interrogas, cur non possim igitur esse adhuc ventus, cur non replere spatium, cur non moveri pluribus motibus, et talia, tam inania sunt, ut responsione non egeant.
3. Nec magis urgent quae subjungis : si sim tenue quoddam corpus, cur non possim nutriri, et reliqua. Nego enim me esse corpus. Atque, ut semel absolvam, quia fere semper eodem stilo uteris, nec meas rationes impugnas, sed ipsas, tanquam si nullae essent, dissimulando, vel imperfectas tantum et truncatas referendo, colligis varias difficultates, quae vulgo ab imperitis in meas conclusiones, aliasve iis affines, aut etiam dissimiles, moveri solent, quaeque vel ad rem non pertinent, vel jam a me suis locis sublatae sunt aut solutae, non operae pretium est ut ad singula quae interrogas respondeam ; centies enim eadem Elzevier, p. 415 quae jam ante scripsi essent repetenda. Sed breviter tantum de iis agam quae lectores non plane ineptos morari posse videbuntur. et quantum ad illos qui non tam ad vim rationum, quam ad verborum multitudinem attendunt, eorum approbationem tanti non facio ut, ejus promerendae gratia, verbosior fieri velim. Primum itaque hic notabo, tibi non credi, cum ais mentem adolescere ac debilitari cum corpore, nullaque AT VII, 354 ratione id probas ; nam, ex eo quod non tam perfecte agat in corpore infantis quam adulti, ac saepe a vino aliisque rebus corporeis ejus actiones possint impediri, sequitur tantum illam, quandiu corpori est adjuncta, ipso uti ut instrumento ad eas operationes, quibus ut plurimum occupatur, non autem perfectiorem vel imperfectiorem reddi a corpore : nec melius hoc inde infers, quam si, ex eo quod artifex non recte operetur quoties malo utitur instrumento, inferres ipsum artis suae peritiam ab instrumenti bonitate nancisci.
Notandum etiam te plane non videri intelligere, o caro, quidnam sit ratione uti, quandoquidem, ut probes sensuum fidem mihi non debere esse suspectam, dicis, etsi aliquando non utens oculo visus sim ea sentire quae sine oculo non sentiuntur, me Elzevier, p. 416 tamen non esse semper expertum eandem falsitatem : tanquam si non sufficiat ad dubitandum, quod errorem aliquando deprehenderimus ; et tanquam si fieri posset ut semper, quoties fallimur, adverteremus nos falli, cum e contra in hoc ipso error consistat, quod a nobis sub specie erroris non advertatur. Denique quia saepe a me petis rationes, cum ipsa, o caro, nullas habes, et tibi probandi onus incumbit, advertendum est ad recte philosophandum non opus esse ut ea omnia quae non admittimus, quia ignoramus an sint vera, probemus falsa esse ; sed tantummodo esse summopere cavendum ne quid ut verum admittamus, quod non possimus probare verum esse. Ita, AT VII, 355 cum deprehendo me esse substantiam cogitantem, formoque clarum et distinctum istius substantiae cogitantis conceptum, in quo nihil eorum quae ad conceptum substantiae corporeae pertinent, continetur, hoc plane sufficit ut affirmem me, quatenus me ipsum novi, nihil aliud esse quam rem cogitantem, quod solum in 2. Meditatione, de qua jam agitur, affirmavi. Nec debui admittere istam substantiam cogitantem esse quoddam corpus agile, purum, tenue etc., quandoquidem nullam habui rationem quae id mihi persuaderet ; tu, si quam habes, tuum est ipsam docere, non autem exigere a me ut probem Elzevier, p. 417 id falsum esse quod non aliam ob causam admittere recusavi, quam quia mihi erat ignotum. Idem enim facis ac si dicenti me jam in Hollandia versari, negares esse credendum, nisi probarem me non esse etiam in China, nec in ulla alia mundi parte, quia forte fieri potest ut idem corpus per divinam potentiam duobus in locis diversis existat. Cum vero addis, mihi etiam probandum animas brutorum esse incorporeas, et crassum corpus nihil conferre ad cogitationes, testaris te non modo ignorare cujus sint partes probandi, sed etiam quid a quoque sit probandum ; nam ego neque animas brutorum puto esse incorporeas, nec crassum corpus nihil conferre ad cogitationem, sed tantum istarum rerum considerationem nullo modo esse hujus loci.
4. Quaeris hic obscuritatem ex aequivocatione vocis anima, sed quam ego tam accurate sustuli suis locis, ut hic pigeat repetere. Itaque dicam tantum AT VII, 356 nomina rebus ut plurimum imposita fuisse ab imperitis, ideoque non semper satis apte rebus respondere ; nostrum autem non esse illa mutare, postquam usu recepta sunt, sed tantum licere ipsorum significationes emendare, cum advertimus illas ab aliis non recte intelligi. Sic, quia forte primi homines non distinxerunt Elzevier, p. 418 in nobis illud principium quo nutrimur, crescimus, et reliqua omnia nobiscum brutis communia sine ulla cogitatione peragimus, ab eo quo cogitamus, utrumque unico animae nomine appellarunt ; ac deinde animadvertentes cogitationem a nutritione esse distinctam, id quod cogitat vocarunt mentem, hancque animae praecipua partem esse crediderunt. Ego vero, animadvertens principium quo nutrimur toto genere distingui ab eo quo cogitamus, dixi animae nomen, cum pro utroque sumitur, esse aequivocum ; atque ut specialiter sumatur pro actu primo sive praecipua hominis forma, intelligendum tantum esse de principio quo cogitamus, hocque nomine mentis ut plurimum appellavi ad vitandam aequivocationem : Mentem enim non ut animae partem, sed ut totam illam animam quae cogitat considero. Haeres vero, inquis an ergo existimem animam semper cogitare. Sed quidni semper cogitaret, cum sit substantia cogitans ? et quid miri quod non recordemur cogitationum quas habuit in matris utero, vel in lethargico etc., cum nequidem recordemur plurimarum, quas tamen scimus nos habuisse, dum essemus adulti, AT VII, 357 sani, et vigilantes. Ad recordationem enim cogitationum quas mens habuit, quandiu corpori est conjuncta, requiritur ut quaedam Elzevier, p. 419 ipsarum vestigia in cerebro impressa sint, ad quae se convertendo, sive se applicando, recordatur : quid autem miri, si cerebrum infantis vel lethargici vestigiis istis recipiendis sit ineptum ?
Denique, ubi dixi, forsan fieri posse, ut id quod nondum novi (nempe meum corpus) non sit diversum ab eo me quem novi (nempe a mea mente) nescio, de hac re non disputo, etc. ; objicis : si nescis, si non disputas, cur te nihil esse istorum assumis ? Ubi falsum est me quicquam assumpsisse quod nescirem ; nam plane e contra, quia nesciebam essetne corpus idem quod mens necne, nihil ea de re assumpsi, sed solam mentem consideravi, donec postea, in 6. Meditatione, illam realiter a corpore distingui, non assumpsi, sed demonstravi. Tu vero, o caro, in hoc plurimum peccas, quod, cum nullam vel minimam habeas rationem ad probandum mentem a corpore non distingui, nihilominus tamen id assumis.
5. Quae de imaginatione scripsi, satis clara sunt attendenti ; sed nihil miri, si forte iis qui non meditantur sint perobscura. Moneo autem ipsos, ea quae ad hanc quam de me habeo notitiam non pertinere affirmavi, non pugnare cum iis qua dixeram antea me nescire an ad me pertinerent ; quia Elzevier, p. 420 plane aliud est, pertinere ad me ipsum quam pertinere ad eam quam de me habeo notitiam.
AT VII, 358 6. Quaecunque hic habes, o caro optima, non tam mihi videntur esse objectiones, quam obmurmurationes quaedam nulla responsione indigentes.
7. Hic etiam multa obmurmuras, sed quae, non magis quam praecedentia, egent responsione. Nam, quae de brutis inquiris, non sunt hujus loci, quia mens meditabunda apud se ipsam potest experiri se cogitare, non autem an bruta etiam cogitent necne ; sed hoc postea ex eorum operationibus a posteriori tantum investigat. Nec haereo in iis quae me inepte loquentem introducis abnegandis, quia mihi satis est semel monuisse, te non omnia mea fideliter referre. Saepe vero attuli criterium, quo dignoscitur mentem aliam esse a corpore : nempe quod tota mentis natura consistat in eo quod cogitet, tota autem natura corporis in eo quod sit res extensa, nihilque prorsus commune sit inter cogitationem et extensionem. Ostendi etiam saepe distincte, mentem posse independenter a cerebro operari ; nam sane nullus cerebri usus esse potest ad pure intelligendum, sed tantum ad imaginandum vel sentiendum. et quamvis, forti acciedente imaginatione vel sensu Elzevier, p. 421 (ut fit cum cerebrum perturbatur), non facile mens aliis rebus intelligendis vacet, experimur tamen, cum imaginatio est minus fortis, nos saepe aliquid ab ipsa plane diversum intelligere : ut, cum inter dormiendum advertimus nos somniare, opus quidem est imaginationis quod somniemus, AT VII, 359 sed quod nos somniare advertamus, opus est solius intellectus.
8. Hic, ut saepe alibi, tantum ostendis te non satis intelligere illa quae conaris reprehendere. Neque enim abstraxi conceptum cerae ab ejus accidentium conceptu ; sed potius indicare volui quo pacto ejus substantia per accidentia manifestetur, et quomodo ejus perceptio reflexa et distincta, qualem nullam, o caro, videris unquam habuisse, differat a vulgari et confusa. Nec video quonam fretus argomento pro certo affirmes canem simili modo atque nos dijudicare, nisi quia, cum videas illum etiam carne constare, eadem omnia quae in te sunt, putas esse etiam in illo ; sed ego, qui nullam in eo mentem animadverto, nihil simile iis quae in mente cognosco, in ipso reor inveniri.
9. Miror te hic fateri, omnia illa quae in cera considero, demonstrare quidem me distincte cognoscere quod existam, non autem quis aut qualis sim, cum unum sine alio non demonstretur. Nec video quid amplius Elzevier, p. 422 ea de re expectes, nisi ut dicatur cujus coloris, odoris et saporis sit mens humana, vel ex quo sale, sulphure et mercurio sit conflata ; vis enim ut ipsam, instar vini, labore quodam Chymico examinemus. Quod te profecto dignum est, o caro, et iis omnibus AT VII, 360 qui, cum nihil nisi admodum confuse concipiant, quid de quaque re quaerendum sit ignorant ; sed quantum ad me, nihil unquam aliud requiri putavi ad manifestandam substantiam, praeter varia ejus attributa, adeo ut, quo plura alicujus substantiae attributa cognoscamus, eo perfectius ejus naturam intelligamus. Atque, ut multa diversa attributa in cera distinguere possumus, unum quod sit alba, aliud quod sit dura, aliud quod ex dura fiat liquida etc. ; ita etiam in mente totidem sunt, unum quod habeat vim cognoscendi albedinem cerae, aliud quod habeat vim cognoscendi ejus duritiem, aliud quod mutationem duritiei sive liquefactionem etc. ; potest enim quis nosse duritiem, qui non ideo novit albedinem, nempe qui caecus natus est ; et ita de caeteris. Unde clare colligitur nullius rei tot attributa cognosci, quam nostrae mentis, quia, quotcunque cognoscuntur in qualibet alia re, tot etiam numerari possunt in mente, ex eo quod illa cognoscat ; atque ideo ejus natura omnium Elzevier, p. 423 est notissima. Denique hic obiter reprehendis quod, cum nihil in me esse admiserim praeter mentem, nihilominus loquar de cera quam videam, quam tangam, quod sine oculis et manibus fieri non potest. Sed notare debuisti me accurate monuisse, non ibi agi de visu et tactu, quae fiunt ope organorum, sed de sola cogitatione videndi et tangendi, ad quam organa ista non requiri quotidie in somnis experimur. Nec sane hoc non notasti, sed tantum monere voluisti quam absurdae AT VII, 361 saepe atque injustae cavillationes ab iis qui non tam aliquid intelligere quam impugnare satagunt excogitentur.
De iis quae in tertiam Meditationem
objecta sunt.
1. Euge hic tandem aliquam contra me affers rationem, quod nullibi prius te fecisse animadverti. Ut enim probes non esse regulam certam, quod ea quae valde clare et distincte percipimus sint vera, dicis ingenia permagna, quae videntur debuisse plurima clare et distincte percipere, censuisse nihilominus rerum veritatem vel in Deo vel in puteo esse absconsam : In quo Elzevier, p. 424 fateor te recte ab authoritate argumentari ; sed meminisse debuisses, o caro, te hic affari mentem a rebus corporeis sic abductam, ut nequidem sciat ullos unquam homines ante se extitisse, nec proinde ipsorum authoritate moveatur. Quod deinde affers de Scepticis, locus est communis non malus, sed nihil probans, ut neque quod quidam pro falsis opinionibus mortem oppetant, quia probari nunquam potest illos clare et distincte percipere id quod pertinaciter affirmant. Quod denique addis, non tam de veritate regulae esse laborandum, quam de Methodo ad dignoscendum an fallamur necne, cum existimamus nos aliquid clare percipere, non inficior ; sed hoc ipsum accurate a me AT VII, 362 praestitum fuisse contendo suis in locis, ubi primum abstuli omnia praejudicia, et postea enumeravi omnes praecipuas ideas, ac distinxi claras ab obscuris aut confusis.
2. Miror vero ratiocinium quo probare vis omnes nostras ideas esse adventitias, nullasque a nobis factas, quia, inquis, mens facultatem habet non tantum percipiendi ipsas ideas adventitias, sed praeterea illas varie componendi, dividendi, contrahendi, ampliandi, comparandi, et id genus similia : unde concludis ideas Chimaerarum, quas mens facit componendo, dividendo etc., non esse Elzevier, p. 425 ab ipsa factas, sed adventitias. Quo pacto etiam posses probare nec signa ulla facta fuisse a Praxitele, quoniam a se non habuit marmor ex quo illa exculperet, nec te has objectiones fecisse, quia ex verbis non a te inventis, sed ab aliis mutuatis, ipsas composuisti. At certe nec forma chimaerae in partibus caprae aut leonis, nec forma tuarum objectionum in singulis verbis quibus usus es, sed in sola compositione, consistit. Mirabile etiam est quod ideam Rei non posse esse in mente sustineas, nisi simul sint ideae animalis, plantae, lapidis, omniumque universalium : tanquam si, ut agnoscam me esse rem cogitantem, debeam agnoscere animalia et plantas, quoniam debeo Rem, sive quid sit Res, agnoscere. Nec verius hic de veritate agis. Ac denique, cum ea tantum de quibus nihil affirmavi impugnes, non nisi in ventos praeliaris.
AT VII, 363 3. Hic ut convellas rationes ob quas de rerum materialium existentia censui esse dubitandum, quaeris cur ergo supra terram ambulem, etc. In quo manifeste principium petitur : assumis enim id quod esset probandum, nempe tam certum esse me supra terram ambulare, ut de eo non possit dubitari. Et cum rationibus, quas mihi objeci et refutavi, unam vis addere, quamobrem in caeco nato nulla sit idea coloris, aut in surdo Elzevier, p. 426 vocis, plane ostendis te nullam habere ullius momenti. Qui enim scis nullam esse ideam colorum in caeco nato ? cum interdum in nobis, etsi claudamus oculos, nihilominus sensus lucis et colorum excitentur. Et, quamvis quod ais concedatur, nunquid eodem jure dici potest ab eo qui negat existentiam rerum materialium, caecum natum non habere ideas colorum, quia ejus mens facultate illas formandi est destituta, quo a te dicitur ipsum easdem non habere, quia oculis est privatus ? Quae subjungis de duabus ideis solis, nihil probant ; sed, cum ambas pro una accipis, quoniam ad unum solem referuntur, idem est ac si diceres verum et falsum non differre, cum de eodem subjecto affirmantur. Et cum illam, quam ex rationibus astronomicis colligimus, negas esse ideam, nomen ideae ad AT VII, 364 solas imagines in phantasia depictas, contra id quod expresse assumpsi, restringis.
4. Idem hic facis, cum negas subtiantiae esse veram ideam, quia nempe substantia non imaginatione, sed solo intellectu percipitur. Atqui dudum ego protestatus sum, o caro, nihil mihi negotii esse cum illis qui sola sua imaginatione, non autem intellectu, uti volunt. Ubi vero ais substantiae ideam nihil habere realitatis, quod non habeat ex ideis eorum accidentium, sub quibus, Elzevier, p. 427 vel quorum instar concipitur, probas te revera nullam habere distinctam, quia nunquam substantia instar accidentium concipi potest, nec suam realitatem ab iis mutuari ; sed contra vulgo a Philosophis accidentia substantiarum instar concipiuntur, nempe quoties realia esse dicuntur. Nulla enim accidentibus realitas (hoc est nulla entitas plusquam modalis) tribui potest, quae non ab idea substantiae desumatur. Porro ubi ais ideam Dei haberi tantum ex eo quod audiverimus quaedam attributa de Deo enuntiari, vellem adderes undenam ergo primi homines, a quibus ista audivimus, eandem Dei ideam habuerint. Si enim a se ipsis, cur non etiam eandem a nobis habere possumus ? Si vero a Deo revelante, ergo Deus existit.
Cum autem addis eum qui infinitum quid dicit, attribuere rei, quam non capit, nomen quod non intelligit. AT VII, 365 Non distinguis intellectionem modulo ingenii nostri conformem, qualem de infinito nos habere unusquisque apud se satis experitur, a conceptu rerum adaequato, qualem nemo habet, non modo de infinito, sed nec forte etiam de ulla alia re quantumvis parva. Nec verum est intelligi infinitum per finis sive limitationis negationem, cum e contra omnis limitatio negationem infiniti contineat. Elzevier, p. 428 Nec verum etiam est ideam omnes illas perfectiones quas Deo tribuimus repraesentantem, non habere plus realitatis objectivae quam habeant res finitae. Fateris enim ipsemet istas perfectiones ab intellectu nostro ampliari ut Deo tribuantur. An ergo existimas illa quae sic ampliata sunt, non ideo majora esse non ampliatis ? et unde esse potest facultas omnes perfectiones creatas ampliandi, hoc est aliquid ipsis majus sive amplius concipiendi, nisi ex eo quod idea rei majoris, nempe Dei, sit in nobis ? Nec denique verum est, perpusillum fore Deum, si non sit major quam a nobis intelligatur ; intelligitur enim esse infinitus, atque infinito nihil majus esse potest. Atqui confundis intellectionem cum imaginatione, fingisque nos Deum imaginari instar hominis alicujus permagni, tanquam si quis nunquam visum elephantem imaginaretur esse instar animalculi acari quammaximi ; quod tecum fateor esse ineptissimum.
AT VII, 366 5. Multa hic dicis ut mihi videaris contradicere ; nec tamen ullo modo contradicis, cum plane idem quod ego concludas. Sed tamen multa hinc inde permisces, a quibus valde dissentio, ut quod axioma, nihil est in effectu quod non praextiterit in causa, de causa materiali potius quam de efficiente sit intelligendum ; nunquam enim perfectio formae Elzevier, p. 429 in causa materiali, sed in sola efficiente, praexistere potest intelligi ; et quod formalis realitas ideae sit substantia, et talia.
6. Si quid haberes ad existentiam rerum materialium probandam, procul dubio hic attulisses. Sed cum tantum interroges an ergo mea mens incerta sit esse aliquid praeter se in mundo ; et fingas non opus esse ut argumenta ad id quaeras, atque ita provoces tantum ad praejudicatas opiniones, multo clarius ostendis nullam te ejus quod affirmas dare posse rationem, quam si omnino tacuisses. Quaecumque vero hic disputas de ideis, non egent responsione, quia tu nomen ideae ad solas imagines in phantasia depictas restringis, ego vero ad id omne quod cogitatur, extendo. Sed obiter quaerere libet, quo argumento probes, nihil agere in se ipsum ? Nempe non soles uti argumentis. AT VII, 367 Hoc autem probasti exemplo digiti, qui se ipsum non verberat, et oculi qui se in seipso non videt, sed in speculo. Quibus facile est respondere, non esse oculum qui speculum videt magis quam seipsum, sed mentem quae sola, et speculum, et oculum, et seipsam quoque, agnoscit. Atque etiam dari possunt alia exempla in rebus corporeis ; ut cum turbo se in gyrum vertit, nunquid ista conversio actio est quam in se ipsum exercet ? Denique notandum est, me non affirmasse ideas Elzevier, p. 430 rerum materialium ex mente deduci, ut non satis bona fide hic fingis. Expresse enim postea ostendi, ipsas a corporibus saepe advenire, ac per hoc corporum existentiam probari. Hic vero tantum exposui, nullam in iis tantam realitatem inveniri, ut, ex eo quod nihil sit in effectu quod non formaliter vel eminenter praeextiterit in causa, concludi debeat illas a sola mente non potuisse proficisci, quod nullo modo impugnas.
7. Hic nulla habes quae non jam ante dixeris, et a me fuerint explosa. Unum monebo de idea infiniti, quam ais non posse esse veram, nisi comprehendam infinitum, dicique posse ad summum me cognoscere partem infiniti, et quidem partem minimam, quae non melius infinitum refert, quam exigui capilli effigies hominem integrum repraesentat. Moneo, inquam, e contra plane repugnare, AT VII, 368 si quid comprehendam, ut id quod comprehendo sit infinitum ; idea enim infiniti, ut sit vera, nullo modo debet comprehendi, quoniam ipsa incomprehensibilitas in ratione formali infiniti continetur. et nihilominus est manifestum, ideam quam habemus infiniti, non repraesentare tantum aliquam ejus partem, sed revera totum infinitum, eo modo quo debet repraesentari per humanam ideam, etsi procul dubio alia multo perfectior, hoc est accuratior et distinctior, Elzevier, p. 431 haberi possit a Deo, aliave natura intelligente, quae sit humana perfectior. Eadem ratione qua non dubitamus quin Geometriae imperitus totius trianguli ideam habeat, cum figuram esse tribus lineis comprehensam intelligit, etsi a Geometris alia multa de eodem triangulo cognosci possint atque in ejus idea animadverti, quae ab illo ignorantur. Ut enim sufficit intelligere figuram tribus lineis contentam, ad habendam ideam totius trianguli ; sic quoque sufficit intelligere rem nullis limitibus comprehensam, ut vera et integra idea totius infiniti habeatur.
8. Eundem hic repetis errorem, cum veram ideam Dei haberi negas. Etsi enim omnia quae in Deo sunt non cognoscamus, omnia ea nihilominus sunt vera, quae in eo esse cognoscimus. Quae vero intermisces, ut panem non esse eo, qui panē desiderat, perfectiorem ; ex eo quod percipiam aliquid esse actu in idea, non ideo esse actu in re cujus est idea ; me judicare id quod ignoro, AT VII, 369 et talia, testantur tantum te, o caro, multa temere velle impugnare, quorum sensum non assequeris. Neque enim ex eo quod quis panem desideret, infertur panem esse ipso perfectiorem, sed tantum illum qui pane eget, esse imperfectiorem se ipso, cum non eget. Et ex eo quod aliquid sit in idea, non infero idem esse in rerum natura, nisi cum nulla alia istius ideae causa Elzevier, p. 432 reddi potest, praeter rem quam repraesentat actu existentem ; quod non de pluribus mundis, nec de ulla alia re, praeterquam de solo Deo, verum esse demonstravi. Nec judico id quod ignoro ; rationes enim attuli cur id judicarem, et quidem tam firmas ut nullam ex ipsis vel minimum impugnare potueris.
9. Cùm negas nos continuo causae primae influxu indigere, ut conservemur, negas rem quam Metaphysici omnes ut manifestam affirmant, sed de qua saepe illiterati non cogitant, quia tantum ad causas secundum fieri, non autem secundum esse, attendunt. Sic Architectus est causa domus et pater filii secundum fieri tantum, ideoque, cum opus absolutum est, potest absque istiusmodi causa remanere ; sed sol est causa lucis ab ipso procedentis, et Deus est causa rerum creatarum, non modo secundum fieri, sed etiam secundum esse, ideoque debet semper eodem modo influere in effectum, ut eunduem conservet. Hocque aperte demonstratur ex eo quod explicui de partium temporis independentia, quodque frustra conaris eludere, proponendo necessitatem consecutionis AT VII, 370 quae est inter partes temporis in abstracto considerati ; de quo hic non est quaestio, sed de tempore, seu duratione rei durantis, cujus non negas singula Elzevier, p. 433 momenta posse a vicinis separari, hoc est rem durantem singulis momentis desinere esse. Cumque ais, vim esse in nobis, quae ut perseveremus praestare sufficiat, nisi corrumpens causa superveniat, non advertis te creaturae tribuere perfectionem creatoris, quod nempe independenter ab alio in esse perseveret, ac creatori imperfectionem creaturae, quod nempe per positivam actionem tendere debeat in non ens, si quando velit efficere ut esse desinamus. Quod deinde addis de progressu in infinitum, nempe non absurdum esse illum dari, a te ipso postea infirmatur, fateris enim absurdum esse in causis ita inter se connexis ut inferior sine superiore agere non possit, de talibus enim tantum hic quaestio est, nempe de causis in esse, non de causis in fieri, ut sunt parentes. Nec proinde Aristotelis authoritas hic mihi adversatur ; ut neque etiam id quod ais de Pandora : fateris enim omnes perfectiones quas in hominibus animadverto, variis gradibus posse a me adaugeri, adeo ut postea videam tales esse, ut in humanam naturam cadere non possint : quod omnino mihi sufficit ad Dei existentiam demonstrandam. Est enim illa ipsa vis AT VII, 371 perfectiones omnes humanas eousque ampliandi, ut plusquam humanae esse cognoscantur, quam urgeo et contendo non futuram fuisse in nobis, nisi a Deo facti essemus. Atqui Elzevier, p. 434 quod tibi non appareat me istud evidentissime demonstrasse, nequaquam miror, quia non hactenus animadverti te ullam ex meis rationibus recte percepisse.
10. Cum reprehendis id quod dixi, nihil ideae Dei addi, nihilque ab ea detrahi posse, non videris attendisse ad id quod vulgo aiunt Philosophi, essentias rerum esse indivisibiles. Idea enim repraesentat rei essentiam, cui si quid addatur, aut detrahatur, protinus fit alterius rei idea : sic Pandora, sic falsi omnes Dii ab iis, qui verum Deum non recte concipiunt, effinguntur. At postquam semel concepta est idea veri Dei, quamvis novae detegi possint in ipso perfectiones quae nondum fuerant animadversae, non ideo tamen augetur ejus idea, sed tantum distinctior redditur et expressior, quia omnes in eadem illa, quae prius habebatur, debuerunt contineri, quandoquidem supponitur fuisse vera. Ut neque augetur idea trianguli, cum variae in eo proprietates, quae prius fuerunt ignoratae, advertuntur. Neque enim, ut scias, idea Dei formatur a nobis successive ex perfectionibus creaturarum ampliatis, sed tota simul ex hoc quod ens infinitum omnisque ampliationis incapax mente attingamus. AT VII, 372 Cum autem petis undenam probem ideam Dei esse in nobis tanquam notam artificis operi impressam, et quis sit modus Elzevier, p. 435 impressionis, quaeve forma istius notae ? idem est ac si aliqua in tabella tantum artificii deprehendens ut ipsam a solo Apelle pingi potuisse judicarem, diceremque inimitabile istud artificium esse veluti quandam notam, quam Apelles tabellis omnibus suis impressit ut ab aliis dignoscantur, tu vero quaereres : quae forma istius notae, quisve modus impressionis ? Certe risu potius quam responsione dignus videreris. Quid, cum pergis ? si non est aliud ab opere, tu ipsa ergo es idea, tu ipsa nihil aliud es quam cogitationis modus, tu ipsa es et nota impressa, et subjectum impressionis. Nunquid aeque acutum est ac si dixissem artificium illud, quo Apellis tabellae ab aliis dignoscuntur, non esse quid diversum ab ipsis tabellis, urgeres : ergo tabellas istas nihil allud esse quam artificium, nec ex ulla materia constare ; ergo ipsas esse tantum modum pingendi etc.
Quid, cum ut neges nos ad imaginem Dei factos esse, dicis, ergo Deum esse hominiformem, et ea colligis in quibus humana natura differt a divina ? esne in eo acutior quam si, ut negares quasdam Apellis tabellas ad similitudinem Alexandri factas fuisse, diceres ergo Alexandrum fuisse instar tabellae, tabellas autem ex ligno et pigmentis compositas esse, non ex ossibus et AT VII, 373 carne, ut Alexander ? Nempe non est de Elzevier, p. 436 ratione imaginis, ut in omnibus eadem sit cum re cujus est imago, sed tantum ut illam in aliquibus imitetur ; et perspicuum est perfectissimam illam vim cogitandi, quam in Deo esse intelligimus, per illam minus perfectam, quae in nobis est, repraesentari. Cum vero mavis conferre Dei creationem cum fabri operatione, quam cum generatione parentis ; sine ulla ratione id facis. Etsi enim illi tres agendi modi toto genere diversi sint, propius tamen est a productione naturali ad divinam quam ab artificiali argumentari. Sed nec tantam similitudinem esse dixi inter nos et Deum, quanta est inter filios et parentes ; nec etiam semper nulla est similitudo inter opus fabri et ipsum fabrum, ut patet cum statuarius sibi simile signum exculpsit. Quam mala autem fide refers mea verba, cum fingis me dixisse a me percipi similitudinem in eo quod sim res incompleta et dependens, cum e contra ista in dissimilitudinis argumentum attulerim, ne putaretur me velle homines Deo aequare. Dixi enim, me non modo percipere me in istis Deo esse inferiorem, et interim ad majora aspirantem, sed etiam majora ista in Deo esse, quibus majoribus aliquid simile in me sit, cum ad ipsa ausim aspirare. AT VII, 374 Denique, cum mirum esse ais cur non caeteri hominum idem quod ego de Deo intelligant, cum in illis, aeque ac in me, Elzevier, p. 437 impresserit ideam sui, idem est ac si mirareris quod, cum omnes norint ideam trianguli, non tamen omnes aeque multa in ipsa animadvertant, et forte nonnulli falsa quaedam de ipsa ratiocinentur.
De iis quae in Meditationem quartam
objecta sunt.
1. Quamnam nihili ideam habeamus, et quomodo de non ente participemus, satis explicui, vocando illam negativam, et dicendo nihil hoc aliud significare quam nos non esse summum ens, et nobis deesse quamplurima. Sed tu nodos ubique in scirpo quaeris. Et cum ais me videre aliqua Dei opera non omnino absoluta, plane affingis id quod nullibi scripsi nec censui, sed tantum, si quaedam spectarentur, non prout habent in mundo rationem partis, sed ut totum quid, tunc videri posse imperfecta. Quaecunque deinde affers pro causa finali, ad efficientem sunt referenda ; ita ex usu partium in plantis, in animalibus etc., effectorem Deum mirari, et ex inspectione operum cognoscere ac glorificare opificem, AT VII, 375 par est, non autem quo fine quidque fecerit divinare. Ac quamvis in Ethicis, ubi Elzevier, p. 438 saepe conjecturis uti licet, aliquando sit pium considerare quem finem conjicere possimus Deum sibi in regendo universo proposuisse, certe in Physicis, ubi omnia firmissimis rationibus niti debent, est ineptum. Nec fingi potest aliquos Dei fines, magis quam alios, in propatulo esse ; omnes enim in imperscrutabili ejus sapientiae abysso sunt eodem modo reconditi. Nec etiam fingere debes neminem mortalium causas alias posse intelligere ; nulla enim non est cognitu multo facilior quam Dei finis ; et eas ipsas quas in exemplum difficultatis proponis, non nemo existimat se novisse. Denique, quia hic tam ingenue interrogas, quas putem mentem meam habituram fuisse Dei et sui ideas, si, ex quo infusa est in corpus, mansisset huc usque in eo clausis oculis, et absque ullo aliorum sensuum usu : ingenue et candide respondeo meome non dubitare (modo ipsam in cogitando non impeditam a corpore, ut neque etiam adjutam, supponamus), quin easdem, quas nunc habet, Dei et sui ideas fuisset habitura, nisi tantum quod multo puriores et clariores habuisset. Sensus enim ipsam in multis impediunt, ac in nullis ad illas percipiendias juvant ; et nihil obstat quominus omnes homines easdem se habere aeque animadvertant, quam quia in rerum corporearum imaginibus percipiendis nimium occupantur.
Elzevier, p. 439 AT VII, 376 2. Hic ubique male assumis pro positiva imperfectione, quod simus erroribus obnoxii, cum tamen sit tantum (praesertim respectu Dei) majoris perfectionis in creaturis negatio. Nec recte quadrat comparatio civium Reipublicae cum partibus universi : civium enim malitia, cum refertur ad Rempublicam, est aliquid positivum ; non autem quod homo sit errori obnoxius, sive quod non habeat omnes perfectiones, cum refertur ad bonum universi. Sed melius institui potest comparatio inter eum qui vellet totum humanum corpus oculis tegi, ut elegantior appareret, quia nulla ejus pars oculo pulchrior videtur, et eum qui putat nullas creaturas in mundo errori obnoxias, hoc est non plane perfectas, esse debuisse. Planeque falsum est quod supponis, Deum nos destinare operibus pravis, nobisque tribuere imperfectiones, et talia. Ut etiam plane falsum est, Deum ad illa pauca, quae dijudicari ab homine voluit, imparem, implicitam, incertamque facultatem judicatricem ei tribuisse.
3. Vis ut hic paucis dicam ad quid se voluntas possit extendere, quod intellectum effugiat ? Nempe ad id omne in quo contingit nos errare. Ita cum judicas mentem esse tenue quoddam corpus, intelligere quidem potes, ipsam esse mentem, hoc est, rem Elzevier, p. 440 cogitantem, itemque tenue corpus esse rem extensam ; unam autem et eandem esse rem quae cogitet et quae AT VII, 377 sit extensa, profecto non intelligis, sed tantummodo vis credere, quia jam ante credidisti, nec libenter de sententia decedis. Ita cum pomum, quod forte venenatum est, judicas tibi in alimentum convenire, intelligis quidem ejus odorem, colorem, et talia grata esse, non autem ideo ipsum pomum tibi esse utile in alimentum ; sed quia ita vis, ita judicas. Atque sic fateor quidem nihil nos velle de quo non aliquid aliquo modo intelligamus ; sed nego nos aeque intelligere ac velle ; possumus enim de eadem re velle permulta, et perpauca tantum cognoscere. Cum autem prave judicamus, non ideo prave volumus, sed forte pravum quid ; nec quidquam prave intelligimus, sed tantum dicimur prave intelligere, quando judicamus nos aliquid amplius intelligere quam revera intelligamus. Quae postea de indifferentia voluntatis negas, etsi per se manifesta sint, nolo tamen coram te probanda suscipere. Talia enim sunt ut ipsa quilibet apud se debeat experiri, potius quam rationibus persuaderi ; tuque, ô caro, ad ea quae mens intra se agit, non videris attendere. Ne sis igitur libera, si non lubet ; ego certe mea libertate gaudebo, cum et illam apud me experiar, et a te nulla Elzevier, p. 441 ratione, sed nudis tantum negationibus, impugnetur. Majoremque forte apud alios merebor fidem, quia id affirmo quod expertus sum, et quilibet apud se poterit experiri, quam tu, quae idem negas ob id tantum, quod forte non experta sis. AT VII, 378 Quanquam etiam evinci possit ex tuis verbis, te id ipsum esse expertam, negando enim nos cavere posse ne erremus, quia non vis voluntatem in quicquam ferri ad quod non determinetur ab intellectu, simul concedis cavere nos posse ne in errore perseveremus, quod omnino fieri nequit absque illa voluntatis libertate, se ipsam sine determinatione intellectus in unam aut alteram partem movendi, quam negabas. Nam, si semel intellectus determinavit voluntatem ad falsum aliquod judicium proferendum, quaero a te : cum primum ipsa incipit cavere ne in errore perseveret, a quonam ad id determinatur ? Si a se ipsa, ergo potest ad aliquid ferri, ad quod ab intellectu non impellitur, quod tamen negabas, et de quo solo controversia est. Si vero ab intellectu, ergo ipsa non cavet ; sed tantummodo, sicut prius ferebatur in falsum quod ipsi ab intellectu proponebatur, ita jam casu contingit ut feratur in verum, quia intellectus ei verum proponit. Sed praeterea vellem scire quam naturam falsi concipias, et quo pacto putes illud esse posse objectum Elzevier, p. 442 intellectus. Ego enim, qui per falsum nihil aliud intelligo quam veri privationem, plane repugnare mihi persuadeo, ut intellectus falsum sub ratione veri apprehendat ; quod tamen esset necesse, si determinaret unquam voluntatem ad falsum amplectendum.
4. Quantum ad fructum harum Meditationum, satis praemonui, in praefatiuncula quam te legisse existimo, non magnum illum futurum pro iis qui rationum AT VII, 379 mearum seriem et nexum comprehendere non curantes, in singulas tantum earum partes disputare studebunt. Et quantum ad Methodum qua possimus ea dignoscere, quae revera clare percipiuntur, ab iis quae clare percipi tantum putantur, etsi credam ipsam a me satis accurate traditam esse, ut jam dictum est, nequaquam tamen confido illos, qui de praejudiciis exuendis tam parum laborant, ut querantur quod non simpliciter ac paucis verbis de ipsis sim loquutus, eam facile esse percepturos.
De iis quae in quintam Meditationem
objecta sunt.
1. Quia hic, relatis pauculis meis verbis, addis me ea tantum habere de quaestione proposita, cogor monere te non satis ad cohaerentiam eorum quae scripsi attendisse. Talem enim illam puto, ut ad cujusque rei probationem conferant omnia quae ipsam praecedunt, et maxima pars eorum quae sequuntur : adeo ut bona fide non possis referre quantum de aliqua quaestione habeam, nisi etiam totum id, quod de reliquis scripsi, recenseas. AT VII, 380 Quod vero ais tibi durum videri, statuere aliquid immutabile et aeternum praeter Deum, merito sic videretur, si de re existente quaestio esset, vel tantum, si quid ita immutabile statuerem, ut ejus immutabilitas a Deo non penderet. Sed, quemadmodum Poëtae fingunt a Iove quidem fata fuisse condita, sed postquam condita fuere, ipsum se iis servandis obstrinxisse ; ita ego non puto essentias rerum, mathematicasque illas veritates quae de ipsis cognosci possunt, esse independentes a Deo ; sed puto nihilominus, quia Deus sic voluit, quia sic disposuit, ipsas esse immutabiles Elzevier, p. 444 et aeternas. Quod seu durum, seu molle esse velis, sufficit mihi quod sit verum.
Quae deinde contra Dialecticorum universalia habes, me non tangunt, utpote qui ipsa, non ut illi, intelligam. Sed quantum ad essentias quae clare et distincte cognoscuntur, qualis est ea trianguli alteriusve cujusvis figurae Geometricae, facile cogam te ut fatearis illarum ideas, quae in nobis sunt, a singularibus non esse desumptas ; hic enim illas falsas dicis, quia scilicet cum praeconcepta tua de natura rerum opinione non conveniunt.
Et paulo post ais objectum purae Matheseos, ut punctum, lineam, superficiem, constantiaque ex iis indivisibilia, indivisibiliterque se habentia, existere reipsa non posse ; unde sequitur nullum triangulum, nihilque omnino ex iis quae ad ipsus aliarumve figurarum AT VII, 381 Geometricarum essentias pertinere intelliguntur, unquam extitisse, ac proinde istas essentias non esse ab ullis rebus existentibus desumptas. At, inquis, sunt falsae. Opinione tua scilicet, quia naturam rerum talem esse supponis, ut eae non sint ipsi conformes. Sed, nisi omnem Geometriam falsam quoque esse contendas, negare non potes quin de ipsis multae veritates demonstrentur, quae, cum eaedem semper sint, merito dicuntur immutabiles et aeternae. Quod autem forte non Elzevier, p. 445 sint conformes ei rerum naturae quam tu supponis, ut eae etiam illi quam Democritus et Epicurus ex atomis effinxerunt, est tantum ipsis denominatio extrinseca quae nihil mutat ; et nihilominus haud dubie sunt conformes verae illi rerum naturae quae a vero Deo condita est. Non quod sint in mundo substantiae longitudinem habentes sine latitudine, aut latitudinem sine profunditate sed quia figurae Geometricae non considerantur ut substantiae, sed ut termini sub quibus substantia continetur. Interim autem non concedo ideas istarum figurarum nobis unquam per sensus fuisse illapsas, ut vulgo omnes sibi persuadent. Etsi enim haud dubie dari possint in mundo, quales a Geometris considerantur, nego tamen ullas dari circa nos, nisi forte tam minutas, ut nullo modo sensus nostros attingant. Nam componuntur ut plurimum ex lineis rectis ; at nequidem unquam ulla pars lineae, quae revera recta esset, sensus nostros movit, quippe cum illas, quae maxime rectae AT VII, 382 nobis visae sunt, pulicario perspicillo examinamus, plane irregulares et undulatim ubique incurvas esse deprehendimus. Ac proinde, cum primum olim in infantia figuram triangularem in charta depictam aspeximus, non potuit illa figura nos docere quo pacto verus triangulus, ut a Geometris consideratur, Elzevier, p. 446 esset concipiendus, quia non aliter in ea continebatur quam velut in rudi ligno Mercurius. Sed quia jam ante in nobis erat idea veri trianguli, et facilius a mente nostra, quam magis composita figura picti trianguli, concipi poterat, idcirco, visa ista figura composita, non illam ipsam, sed potius verum triangulum apprehendimus. Eodem plane modo quo, dum respicimus in chartam, in qua lineolae atramento ita ductae sunt ut faciem hominis repraesentent, non tam excitatur in nobis idea istarum lineolarum, quam hominis : quod omnino non contingeret, nisi facies humana nobis aliunde nota fuisset, atque essemus magis assueti de illa quam de lineolis istis cogitare, quippe quas saepe etiam, cum aliquantulum a nobis remotae sunt, ab invicem distinguere nequimus. Ita sane triangulum Geometricum, ex eo qui in charta pictus est, agnoscere non possemus, nisi aliunde mens nostra ejus ideam habuisset.
2. Hic non video cujus generis rerum velis esse existentiam, nec quare non aeque proprietas atque omnipotentia dici possit, sumendo scilicet nomen AT VII, 383 proprietatis pro quolibet attributo, sive pro omni eo quod de re potest praedicari, ut hic omnino sumi debet. Quin etiam existentia necessaria est revera in Deo proprietas strictissimo Elzevier, p. 447 modo sumpta, quia illi soli competit, et in eo solo essentiae partem facit. Nec proinde existentia trianguli cum existentia Dei debet conferri, quia manifeste aliam habet relationem ad essentiam in Deo quam in triangulo. Nec magis est petitio principii, quod existentia inter ea, quae ad essentiam Dei pertinent, numeretur, quam quod aequalitas trium angulorum cum duobus rectis inter trianguli proprietates recenseatur. Nec verum est essentiam et existentiam in Deo, quemadmodum in triangulo, unam absque alia posse cogitari, quia Deus est suum esse, non autem triangulus. Nec tamen inficior quin existentia possibilis sit perfectio in idea trianguli, ut existentia necessaria est perfectio in idea Dei ; efficit enim illam praestantiorem quam sint ideae illarum Chimaerarum, quarum existentia nulla esse posse supponitur. Nec proinde vel minimum ulla in re argumenti mei vires infregisti, haeresque semper delusus illo sophismate, quod ais tam facile a me solvi potuisse. Ad ea autem quae subjungis, jam alibi satis respondi. et plane falleris, cum ais non demonstrari existentiam AT VII, 384 de Deo, ut demonstratur de triangulo quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis : utriusque enim est par ratio, nisi quod demonstratio probans in Deo existentiam sit altera Elzevier, p. 448 multo simplicior et clarior. Caetera denique praetereo, quia, dum ais me nihil explicare, nihil ipse explicas et nihil probas, nisi tantum te probare nihil posse.
3. Contra ea quae hic habes de Diagora, Theodoro, Pythagora aliisque, oppono Scepticos, qui de ipsis Geometricis demonstrationibus dubitabant ; et affirmo ipsos id facturos non fuisse, si Deum, ut par est, cognovissent. Nec recte probatur unam rem alia esse notiorem, ex eo quod pluribus vera videatur, sed tantum ex eo quod illis, qui utramque, ut par est, cognoscunt, appareat esse cognitu prior, evidentior et certior.
De iis quae in 6. Meditationem objecta sunt.
1. De eo quod neges res materiales, ut sunt objectum purae Matheseos, existere, jam ante egi. Falsum autem est intellectionem Chiliogoni esse confusam ; distinctissime enim et clarissime multa de AT VII, 385 eo possunt demonstrari, quod certe non fieret, si non nisi confuse, vel, ut ais, nomine tenus perciperetur. Sed revera illud totum simul clare intelligimus, etsi non possimus totum simul imaginari ; ex quo patet vires Elzevier, p. 449 intelligendi et imaginandi non differre tantum secundum magis et minus, sed ut duos modos operandi plane diversos. Quippe in intellectione mens se sola utitur, in imaginatione vero formam corpoream contemplatur. Ac quamvis figurae Geometricae sint omnino corporeae, non tamen idcirco ideae illae, per quas intelliguntur, quando sub imaginationem non cadunt, corporeae sunt putandae. Ac denique te sola dignum est, ô caro, existimare ideas Dei, Angeli, et mentis humanae esse corporeas, vel quasi corporeas, ex forma scilicet humana, ex rebus aliis tenuissimis, simplicissimis, insensibilissimis, cujusmodi sunt aër aetherve, desumptas. Quisquis enim Deum aut mentem ita sibi repraesentat, rem non imaginabilem conatur imaginari, et nihil nisi corpoream ideam effingit, cui nomen Dei vel mentis falso tribuit. Nam in vera mentis idea sola cogitatio cum ejus attributis, quorum nulla corporea sunt, continetur.
2. Hic manifeste ostendis te praejudiciis tantum niti, nunquamquamque illa exuere, cum velis nos in iis, in quibus falsitatem nunquam deteximus, nullam falsitatem suspicari, atque ideo cum turrim et prope spectamus et contingimus, certos nos esse quod sit quadrata, AT VII, 386 si quadrata appareat ; et cum revera vigilamus, dubitare nos non posse vigilemusne an somniemus Elzevier, p. 450 , et talia. Nullam enim habes rationem existimandi omnia, in quibus error esse potest, jam olim a te fuisse animadversa ; et facile probari posset, te in iis interdum falli quae certa esse sic admittis. Cum autem eo redis, ut saltem dubitare non liceat quin res tales appareant quales apparent, ad viam redis, hocque ipsum in secunda Meditatione asserui. Sed hic de veritate rerum extra nos positarum quaestio erat, de qua nihil veri attulisti.
3. Non hic haereo in iis quae taediose saepe repetiisti : me quaedam non probasse, quae tamen demonstravi ; me egisse de crasso tantum corpore, cum tamen egi de quolibet, etiam quam maxime subtili ; et talia. Quid enim istiusmodi affirmationibus nulla ratione fulcitis opponi debet aliud quam negatio ? Sed obiter tamen vellem scire quo argumento probes, me potius de crasso corpore quam de subtili egisse ? Nempe quia dixi, habeo mihi conjunctum, et certum est me a corpore meo esse distinctam, quae verba non video cur non aeque subtili ac crasso corpori conveniant, nec puto praeter te quemquam videre. Caeterum in 2 Meditatione fidem feci, mentem intelligi posse ut substantiam existentem, etsi nihil intelligamus existere quod sit ventus, vel ignis, vel vapor, vel halitus, vel quodvis Elzevier, p. 451 aliud corpus quantumvis subtile et tenue. An vero in rei veritate AT VII, 387 ab omni corpore esset diversa, dixi me ibi non disputare ; hic autem de eo ipso disputavi et demonstravi. Tu vero, quaestionem de eo quod potest intelligi cum quaestione de eo quod revera est confundendo, nihil horum te intellexisse testaris.
4. Hic quaeris quomodo existimem in me, subjecto inextenso, recipi posse speciem ideamve corporis, quod extensum est. Respondeo nullam speciem corpoream in mente recipi, sed puram intellectionem tam rei corporeae quam incorporeae fieri absque ulla specie corporea. Ad imaginationem vero, quae non nisi de rebus corporeis esse potest, opus quidem esse specie quae sit verum corpus, et ad quamquam mens se applicet, sed non quae in mente recipiatur. Quod ais de idea solis, quam ex solo ejus calore caecus elicit, facile refutatur. Potest enim caecus ille claram et distinctam habere ideam solis ut rei calefacientis, etsi non habeat ejusdem ut rei illuminantis. Nec recte me illi caeco comparas : primo, quia cognitio rei cogitantis multo latius patet quam rei calefacientis, imo etiam latius quam quicquid de ulla alia re cognoscimus, ut suo loco ostensum est ; ac deinde, quia nulli possunt arguere ideam illam solis, quam format caecus, nõ omnia quae Elzevier, p. 452 de sole percipi possunt continere, nisi qui, visu praediti, ejus lumen et figuram insuper agnoscunt. Tu vero, non modo nihil amplius, sed nequidem id ipsum quod ego, de mente cognoscis ; AT VII, 388 adeo ut hac in parte tu potius caecus, ego ad summum lusciosus cum tota humana gente dici possim. Neque vero addidi mentem non esse extensam, ut quid ipsa esset explicarem, sed tantum ut monerem illos errare qui putant esse extensam. Eodem modo quo, si qui affirmarent Bucephalum esse Musicam, id non frustra de ipso ab aliis negaretur. et sane in iis quae hic subjungis ut probes mentem esse extensam, quia scilicet corpore utitur quod est extensum, non melius ratiocinari mihi videris quam si ex eo quod Bucephalus hinniat vel mugiat, et ita edat sonos qui referri possunt ad Musicam, concluderes de Bucephalo, quod sit Musica. Etsi enim mens sit unita AT VII, 389 toti corpori, non inde sequitur ipsam esse extensam per corpus, quia non est de ratione ipsius, ut sit extensa, sed tantum ut cogitet. Nec intelligit extensionem per speciem extensam in se existentem, quamvis eandem imaginetur convertendo se ad speciem corpoream quae est extensa, ut jam dictum est. Nec denique necesse est ut ipsa sit corpus, etsi habeat vim movendi corpus.
5. Quae hic habes de unione mentis cum Elzevier, p. 453 corpore, similia sunt praecedentibus. Nihil ullibi in meas rationes AT VII, 390 objicis, sed tantum dubia proponis, quae tibi ex meis conclusionibus sequi videntur, etsi revera ex eo tantum oriantur, quod ea, quae ex natura sua sub imaginationem non cadunt, ad ejus tamen examen velis revocare. Ita hic ubi mentis et corporis permistionem cum permistione duorum corporum vis comparare, sufficit ut respondeam nullam inter talia institui debere comparationem, quia sunt toto genere diversa, partesque in mente non esse imaginandas, ex eo quod ipsa partes in corpore intelligat. Unde enim habes id omne quod mens intelligit, in ipsa esse debere ? Profecto si hoc esset, cum magnitudinem orbis terrarum intelligit, illam etiam in se haberet, atque ita non modo esset extensa, sed etiam extensione major orbe terrarum.
6. Hic nulla in re mihi contradicis, et satis multa nihilominus dicis, ut nempe lector inde cognoscat ex prolixitate verborum, rationum tuarum multitudinem non esse aestimandam.
Hactenus vero mens cum carne differuit, atque, ut par erat, in multis ab ipsa dissensit ; sed jam in conclusione verum Gassendum agnosco, illumque ut praestantissimum Philosophum suspicio, ut virum candore animi atque integritate vitae celebrem amplector, Elzevier, p. 454 et ejus semper amicitiam quibuscunque potero obsequiis demereri conabor. Itaque rogo ne illi grave sit, quod libertate Philosophica usus fuerim in ejus objectionibus refutandis, ut mihi profecto pergratum fuit quicquid in ipsis continetur ; et inter caetera gavisus AT VII, 391 sum, quod a viro tanti nominis, in Dissertatione tam longa et tam accurate conscripta, nulla ratio allata sit quae meas rationes oppugnaret, nullaque etiam in meas conclusiones, ad quam mihi non perfacile fuerit respondere.
OBJECTIONES
SEXTAE.
Perlectis attentissime tuis Meditationibus, et iis quae hactenus objectis respondisti, nonnulli etiamnum scrupuli supersunt, quos a te justum est auferri. AT VII, 413 Primus est, non videri adeo certum nos esse, ex eo quod cogitemus. Ut enim certus sis te cogitare, debues scire quid sit cogitare seu cogitatio, quidve existentia tua ; cumque, necdum scias quid sint illa, qui nosse potes te cogitare vel existere ? Cum igitur, dicens cogito, nescias quid dicas, cumque addens, sum igitur, nescias etiam quid dicas, imo nequidem scias te dicere vel cogitare quidpiam, quoniam ad hoc necesse videtur ut scias te scire quid dicas, iterumque ut noveris quod scias te scire quid dicas, et sic in infinitum, constat te scire non posse an sis, vel etiam an cogites.
Sed, ut sit secundus scrupulus, cum ais te cogitare et existere, contendet quispiam te decipi, neque cogitare, sed tantum moveri, teque nihil aliud esse quam motum corporeum, cum nullus dum tuam demonstrationem animo complecti potuerit, qua putas te demonstrasse nullum motum corporeum Elzevier, p. 456 esse posse, quam vocas, cogitationem. An igitur ea qua uteris Analysi motus omnes tuae materiae subtilis ita secuisti, ut certus sis, nobisque attentissimis et, ut putamus, satis perspicacibus ostendere possis, repugnare cogitationes nostras in illos motus corporeos refundi ?
Tertius scrupulus persimilis est : cum enim nonnulli Patres Ecclesiae cum Platonicis existimarint Angelos esse corporeos, unde et Concilium Lateranense conclusit illos pingi posse, idemque penitus de anima rationali putarint, quippe quam opinarentur ex eis aliqui profectam ex traduce, dixerunt tamen tam Angelos quam animam cogitare, quod proinde fieri posse per motus corporeos, vel etiam ipsos esse motus corporeos, censuisse videantur, a quibus AT VII, 414 cogitationem minime distinxerint. Quod et simiarum, canum et aliorum animalium cogitationibus confirmari potest : canes enim dormiendo latrant, ac si lepores vel fures insequerentur, sciuntque se vigilando currere, imo et somniando latrare, quamvis nihil tecum in iis a corporibus distinctum agnoscimus. Quod si negaris canem scire se currere aut cogitare, praeterquam quod id dicis nec probas, ipse canis de nobis forsan simile judicium efformat, nempe nos nescire an curramus aut cogitemus, dum currimus vel cogitamus : Elzevier, p. 457 neque enim modum illius internum operandi vides, quemadmodum nec ille tuum inspicit, nec desunt viri magni qui belluis rationem concedant, olimque tribuerint. Tantumque abest ut credamus omnes illarum operationes, absque sensu, vita et anima, ope Mechanicae posse satis explicari, quin illud et ἀδύνατον et risu dignum quolibet pignore certare velimus. Ac denique non desunt plures, qui hominem ipsum etiam absque sensu et intellectu dicturi sint, et omnia posse facere beneficio elateriorum mechanicorum, et absque ulla mente, si tandem simia, canis et elephas hocce modo suis omnibus operationibus fungi queant, cum, si ratio mediocris belluarum differat a ratione hominis, secundum plus et minus solummodo differant, quae non mutant essentiam.
Quartus scrupulus est de scientia Athei, quam contendit esse certissimam, et etiam, juxta tuam regulam, evidentissimam, dum asserit : si ab aequalibus aequalia demantur, quae supersunt aequalia fore ; tres angulos trianguli rectilinei aequales esse duobus rectis, et mille similia ; quandoquidem de iis cogitare nequit, quin ea certissima AT VII, 415 credat. Quod contendit ita verum esse, ut, etiamsi neque Deus existat, neque sit possibilis, ut ille putat, non minus sit certus de illis veritatibus, quam si revera existeret. Negatque Elzevier, p. 458 ullam dubitandi rationem ei posse afferri, quae tantisper eum deturbet, aut dubium efficiat. quam enim afferes ? An Deum, si sit, illum posse decipere ? Sed negabit se in his etiam a Deo suam omnipotentiam exerente posse decipi.
Hincque nascitur quintus scrupulus, qui radices figit in illa deceptione, quam ipsi Deo penitus denegas. Cum enim plurimi Theologi censeant continuo damnatos, tum angelos, tum homines, per ideam ignis torquentis sibi a Deo inditam decipi, adeo ut firmissime credant, clarissimeque videre atque percipere putent, se revera torqueri ab igne, licet nullus sit ignis, nunquid similibus ideis nos Deus potest decipere, nobisque continuo illudere speciebus vel ideis in animas nostras immissis ? Adeo ut existimemus nos clare videre, et singulis sensibus percipere, quae tamen non sint extra nos, ut neque caelum sit aut terra, neque brachia, pedes, oculos etc. habeamus. Quod quidem facere potest absque injuria et iniquitate, cum sit supremus omnium Dominus, deque suis absolute possit disponere ; praesertim cum id efficere queat ad deprimendam hominum superbiam et illorum punienda peccata, vel propter peccatum originale, aut alias ob causas nobis occultas. Quae sane confirmari videntur illis Scripturae Elzevier, p. 459 locis, quae probant nos scire nihil posse, qualis est locus Pauli, I ad Cor., cap. 8, vers. 2. Siquis, inquit, se existimat aliquid scire, AT VII, 416 nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire ; et locus Ecclesiastae, c. 8, v. 17. Intellexi quod omnium operum Dei nullam potest homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniet ; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. Quod autem sapiens id dixerit ob praemeditatas rationes, et non per transennam, vel incogitanter et ex abrupto, constat ex toto illius libro, praesertim ubi quaestio proponitur de mente, quam contendis immortalem. Nam versic. 19, c. 3. ait eundem esse interitum hominis et jumentorum : quod ne respondeas de solo corpore intelligi, subjungit hominem nihil amplius habere jumento : et loquens de ipso spiritu hominis, negat ullum esse qui noverit an ille sursum ascendat, hoc est an sit immortalis, an vero cum spiritibus jumentorum descendat, hoc est corrumpatur. Nec est quod dicas in persona impiorum loqui : alioqui ea de re serio monere, et quae attulerat refellere debuisset ; vel etiam neges te ad ea respondere debere, quod ad Theologos Scriptura pertineat : cum enim sis Christianus, te paratum esse decet ad omnibus aliquid adversus fidem, praesertim vero adversus ea quae Elzevier, p. 460 statuere cupis, objicientibus respondendum, et pro viribus satisfaciendum.
Sextus scrupulus oritur ex indifferentia judicii, seu libertatis, quam negas ad arbitrii perfectionem attinere, sed ad solam imperfectionem, adeo ut indifferentia tollatur, quoties mens clare perspicit quae credenda, vel facienda, vel omittenda sunt. Quibus positis, numquid vides AT VII, 417 te Dei libertatem destruere, a qua tollis indifferentiam, dum creat mundum hunc potius quam alium aut nullum condit ? cum sit tamen de fide Deum ab aeterno fuisse indifferentem, ut conderet unum, vel innumeros, vel etiam nullum. Quis vero dubitat Deum omnia, tam agenda quam omittenda, semper clarissimo intuitu perspexisse ? Non igitur clarissima rerum visio atque perceptio tollit arbitrii indifferentiam ; quae, si non possit humanae libertati convenire, neque divinae congruet, quandoquidem essentiae rerum sunt, instar numerorum, indivisibiles et immutabiles. Quapropter non minus includitur indifferentia in divini quam in humani arbitrii libertate.
Septimus scrupulus erit de superficie, in qua vel cujus ope ais fieri omnes sensationes. Non enim intelligimus qui fieri possit, ut neque sit pars corporum quae sentiuntur, neque pars ipsius aëris, et vaporum, quorum Elzevier, p. 461 illam negas esse partem ullam, vel etiam extremum. Necdum etiam capimus nulla esse cujuslibet corporis aut substantiae accidentia realia, quae virtute divina possint absque ullo subjecto existere, reque vera existant in Altaris Sacramento, uti asseris. Non est tamen quod Doctores nostri moveantur, donec viderint num sis illa demonstraturus in tua Physica, cujus nobis spem facis, quamque vix credunt ea nobis adeo clare proposituram, ut ipsa possint vel debeant amplecti, rejectis antiquioribus.
Octavus scrupulus oritur ex tua responsione ad quintas Objectiones. Qui fieri possit ut veritates Geometriae aut Metaphysicae, quales sunt a te memoratae, sint immutabiles et aeternae, nec tamen independentes a Deo ? Nam in quo AT VII, 418 genere causae dependent ab eo ? Numquid ergo potuit efficere, ut natura trianguli non fuerit ? et qua ratione, amabo, potuisset ab aeterno facere, ut non fuisset verum bis 4 esse octo ? aut triangulum non habere tres angulos ? Vel igitur istae veritates pendent ab intellectu solo, dum haec cogitat, vel a rebus existentibus ; vel sunt independentes, cum Deus non videatur efficere potuisse ut ulla ex istis essentiis seu veritatibus non fuerit ab aeterno.
Nonus denique scrupulus maxime nos urget, cum ais sensuum operationibus esse Elzevier, p. 462 diffidendum, et intellectus certitudinem sensuum certitudine longe majorem esse. Quid enim, si nulla possit intellectus certitudine gaudere, nisi prius eam a sensibus bene dispositis habeat ? Siquidem non potest ille alicujus sensus errorem corrigere, nisi prius alter sensus praedictum emendet errorem. Apparet baculus fractus in aqua ob refractionem, qui tamen rectus sit : quis corriget illum errorem ? An intellectus ? Nusquam, sed tactus. Idemque de reliquis esto judicium. Itaque si sensus omnes rite dispositos adhibeas, qui semper idem renuntient, maximam omnium certitudinem, cujus homo sit naturaliter capax, assequeris ; quae saepenumero te fugiet, si mentis operationi fidas, quae saepe aberrat in iis, de quibus nequidem dubitari posse credebat.
Haec sunt praecipue quae nobis remoram injiciunt. Quibus etiam subjungas certam rationem, certosque characteres, qui nos certissimos reddant, quandonam rem aliquam ita complete absque alia intelligimus, ut certum sit unam ab alia ita distingui, ut seorsim possint, saltem Dei virtute, subsistere : hoc est, quomodo possimus certo, clare distincteque AT VII, 419 cognoscere illam intellectionis distinctionem non ab ipso fieri intellectu, sed ab ipsis rebus procedere. Enimvero cum immensitatem Dei contemplamur, Elzevier, p. 463 non cogitantes de illius justitia ; vel cum de illius existentia, non cogitantes de Filio vel Spiritu sancto ; numquid complete percipimus illam existentiam, vel Deum existentem, absque illis personis, quas peraeque possit aliquis infidelis negare, atque negas mentem vel cogitationem de corpore ? Quemadmodum igitur male quis concludet, Filium et Spiritum sanctum a Deo Patre essentialiter esse distinctos, aut ab eo separari posse, ita neque tibi concesserit quispiam, cogitationem vel mentem humanam a corpore distingui, licet unum absque alio concipias, et unum de alio perneges, neque putes id fieri per ullam tuae mentis abstractionem. Quibus sane si satisfacias, nil penitus nobis superesse videtur, quod Theologis nostris displiceat.
APPENDIX.
Pauca quaedam ab aliis quaesita hic subjungentur, ut conjunctim ad ipsa et ad proxime praecedentia respondeatur, quia sunt ejusdem argumenti. Quidam itaque ex doctissimis et perspicacissimis haec tria diligentius explicari voluerunt.
Elzevier, p. 464 1. Quomodo certo sciam me habere claram ideam animae meae.
2. Quomodo certo sciam ideam illam esse prorsus diversam a quacumque alia re.
AT VII, 420 3. Quomodo certo sciam illam nihil prorsus habere corporeitatis. Alii vero proposuerunt ea quae sequuntur.
Philosophi et Geometrae,
ad
DOMINUM CARTESIUM.
Quantumvis apud nos cogitemus, num revera mentis nostrae seu humanae Idola, hoc est cognitio atque perceptio, quidpiam corporeum in se contineat, asserere non audemus, nulli corpori, quocunque velis motu affecto, id quod vocamus cogitationem ulla ratione convenire. Cum enim cernamus quaedam corpora quae non cogitant, et alia, utpote humana et forte brutorum, quae cogitant, numquid ipse nos sophismatis reos perages, et audaciae nimiae, si propterea concludamus nulla esse corpora quae cogitant ? Vix ut dubitemus nos a te continuo deridendos, si primi argumentum illud ex ideis, tam pro mente quam pro Deo, propositum audissemus, et Elzevier, p. 465 illud deinde tua censuisses Analysi. Qua teipsum praeoccupasse et praevenisse videris, adeo ut jam tuae ipse menti callum obduxisse videaris, quae non sit deinceps libera ut videat singulas, quas in te reperis, animae proprietates vel operationes a motibus corporeis dependere. Vel nodum solvas, quo vinculis adamantinis existimas nos ipsos detineri, quominus mentes nostrae corpus omne AT VII, 421 praetervolent.
Nodus est, nos optime percipere 3 et 2 facere 5, et, si aequalia ab aequalibus auferas, adhuc aequalia futura ; his et mille aliis convincimur, idemque penes te reperies. Cur similiter non convincimur ex ideis tuis vel nostris, animam hominis esse distinctam a corpore, et Deum existere ? Dices, te non posse nobis hanc veritatem in os, nisi meditemur tecum, ingerere. En septies legimus quae scripsisti, et mentem, Angelorum instar, pro viribus attollimus ; necdum tamen persuademur. Neque tamen existimamus te potius dicturum mentes omnes nostras bruto fascino infectas, et Metaphysicis rebus, quibus a 30 annis assueti sumus, prorsus ineptas, quam ut fatearis tuas rationes, hactenus ex ideis mentis et Dei haustas, non esse tanti ponderis, tantarumque virium, ut mentes hominum doctorum, totis viribus e massa corporea Elzevier, p. 466 se proripientium, sibi possint atque debeant subjicere.
Quin potius arbitramur te prorsus idem fassurum, si Meditationes tuas eo relegas animo, quo illas ad examen analyticum revocares, si ab inimico tibi propositae fuissent. Denique, quamdiu nescimus quid a corporibus et illorum motibus fieri possit, cum et fatearis nullum omnia scire posse, quae Deus in aliquo subjecto posuit atque ponere valet, absque ipsius Dei revelatione, qui scire potuisti hanc a Deo non fuisse positam in quibusdam corporibus vim et proprietatem ut dubitent, cogitent etc. ? Haec sunt sive argumenta, sive mavis praejudicia nostra, quibus si medearis, quantas, Deus immortalis, tibi gratias omnes simul habituri sumus, Vir Clarissime, qui nos ab istis AT VII, 422 spinis tuam sementem suffocantibus eripueris ! Quod faxit Deus Opt. Max., cujus uni gloriae cernimus te foeliciter tua omnia obstrinxisse.
RESPONSIO
ad
Sextas objectiones.
1. Verum quidem est neminem posse esse certum se cogitare, nec se existere, nisi sciat quid sit cogitatio, et quid existentia. Non quod ad hoc requiratur scientia reflexa, vel per demonstrationem acquisita, et multo minus scientia scientiae reflexae, per quam sciat se scire, iterumque se scire se scire, atque ita in infinitum, qualis de nulla unquam re haberi potest. Sed omnino sufficit ut id sciat cognitione illa interna, quae reflexam semper antecedit, et quae omnibus hominibus de cogitatione et existentia ita innata est, ut, quamvis forte praejudiciis obruti, et ad verba magis quam ad verborum significationes attenti, fingere possimus nos illam non habere, non possimus tamen revera non habere. Cum itaque quis advertit se cogitare, atque inde sequi se existere, quamvis forte nunquam antea quaesiverit quid sit cogitatio, nec quid existentia, non potest tamen non utramque satis nosse, ut sibi in hac parte satisfaciat.
Elzevier, p. 468 2. Nec etiam fieri potest, cum quis advertit se cogitare, intelligitque quid sit moveri, ut putet se decipi, seque non cogitare, sed tantum moveri. Cum enim plane aliam habeat ideam sive notionem cogitationis, AT VII, 423 quam motus corporei, necesse est ut unum tanquam ab alio diversum intelligat ; etsi, propter consuetudinem plures diversas proprietates, et inter quas nulla connexio cognoscitur, uni et eidem subjecto tribuendi, fieri possit ut dubitet, vel etiam ut affirmet, se esse unum et eundem, qui cogitat et qui loco movetur. Notandumque est duobus modis ea, quorum diversas habemus ideas, pro una et eadem re sumi posse : nempe vel unitate et identitate naturae, vel tantum unitate compositionis. Ita, exempli causa, non eandem quidem habemus ideam figurae et motus ; ut neque eandem habemus intellectionis et volitionis ; neque etiam ossium et carnis, neque cogitationis et rei extensae. Atqui nihilominus clare percipimus illi eidem substantiae, cui competit ut sit figurata, competere etiam ut possit moveri, adeo ut figuratum et mobile sit unum et idem unitate naturae ; itemque rem intelligentem et volentem esse etiam unam et eandem unitate naturae. Non autem idem percipimus de re, quam consideramus Elzevier, p. 469 sub forma ossis, et de re, quam consideramus sub forma carnis ; nec idcirco possumus illas pro una et eadem re sumere unitate naturae, sed tantum unitate compositionis, quatenus scilicet unum et idem est animal quod habet ossa et carnes. Jam vero quaestio est, an rem cogitantem et rem extensam percipiamus esse unam et eandem unitate naturae, ita scilicet ut inter cogitationem et extensionem aliquam talem affinitatem sive connexionem inveniamus, qualem inter figuram et motum, vel intellectionem et volitionem advertimus ; an potius AT VII, 424 dicantur tantum esse unum et idem unitate compositionis, quatenus in eodem homine reperiuntur, ut ossa et carnes in eodem animali. Quod ultimum affirmo, quia distinctionem sive diversitatem omnimodam inter naturam rei extensae et rei cogitantis, non minus quam inter ossa et carnes, animadverto.
Quia vero etiam authoritate hic certatur, ne forte ipsa veritati praejudicet, ad id quod additur, neminem adhuc meam demonstrationem animo complecti potuisse, cogor respondere, quamvis nondum a multis fuerit examinata, nonnullos tamen esse qui se illam intelligere affirment. Et quemadmodum unus testis, qui, postquam in Americam navigavit, ait se vidisse Antipodas, majorem meretur fidem, quam mille alii qui Elzevier, p. 470 negarunt illos esse, propter hoc solum quod ignorarent ; ita etiam apud eos qui rationum momenta, ut par est, examinant, pluris facienda est authoritas unius, dicentis se aliquam demonstrationem recte intelligere, quam mille aliorum, qui eandem a nemine posse intelligi nulla adjuncta ratione affirmant. Etsi enim ipsi non intelligant, hoc non impedit quominus ab aliis possit intelligi ; et quia, hoc ex illo concludentes, ostendunt se non satis accurate ratiocinari, non valde magnam fidem merentur.
Ad id denique quod quaeritur, an eâ qua utor Analysi motus omnes meae materiae subtilis ita secuerim, ut certus sim, virisque attentissimis atque, ut putant, satis perspicacibus ostendere possim, repugnare cogitationes in motus corporeos refundi, hoc est, ut interpretor, cogitationes AT VII, 425 et motus corporeos esse unum et idem, respondeo mihi quidem esse certissimum, sed non ideo spondere aliis, quantumvis attentis et suo judicio perspicacibus, idem posse persuaderi, saltem quandiu non ad res pure intelligibiles, sed tantum ad imaginabiles, attentionem suam convertent, ut apparet illos fecisse, qui distinctionem cogitationis a motu per dissectionem alicujus materiae subtilis intelligendam esse finxerunt. Nam ex eo tantum intelligitur, quod notiones rei cogitantis et Elzevier, p. 471 rei extensae sive mobilis sint plane diversae, atque a se mutuo independentes, repugnetque ut illae res, quae a nobis tanquam diversae et independentes clare intelliguntur, separatim, saltem a Deo, poni non possint. Adeo ut quotiescunque illas in uno et eodem subjecto reperimus, ut cogitationem et motum corporeum in eodem homine, non debeamus idcirco existimare ipsas ibi esse unum et idem unitate naturae, sed tantum unitate compositionis.
3. Quod hic de Platonicis eorumque sectatoribus affertur, jam ab universa Ecclesia Catholica et vulgo ab omnibus Philosophis explosum est. Concilium autem Lateranense conclusit quidem Angelos pingi posse, non autem ideo concessit esse corporeos. et quamvis revera corporei crederentur, non certe magis in ipsis, quam in hominibus, mentes a corporibus inseparabiles possent intelligi. Nec quoque si fingeretur animam humanam esse ex traduce, ideo concludi posset esse corpoream, sed tantum, ut corpus nascitur a corpore parentum, ita ipsam ab eorum AT VII, 426 anima proficisci. Quantum ad canes et simias, etsi concederem in iis esse cogitationem, non inde ullo modo sequeretur mentem humanam a corpore non distingui, sed contra potius in aliis quoque animalibus mentes a corporibus Elzevier, p. 472 esse distinctas : quod illi ipsi Platonici, quorum authoritas mox laudabatur, post Pythagoricos censuerunt, ut ex eorum metempsychosi manifestum est. At vero nullam plane in brutis esse cogitationem non modo dixi, ut hic assumitur, sed etiam firmissimis rationibus, et quae a nemine hactenus fuerunt refutatae, probavi. Atqui revera illi qui affirmant canes scire se vigilando currere, imo et somniando latrare, tanquam si in ipsorum cordibus versarentur, id dicunt, et non probant. Etsi enim addant se non credere operationes belluarum absque sensu, vita, et anima (hoc est, ut interpretor, absque cogitatione ; neque enim id quod vulgo vocatur vita, nec anima corporea, nec sensus organicus, brutis a me denegatur) ope Mechanicae posse explicari, quin illud et ἀδύνατον et risu dignum quolibet pignore certare velint, id pro ratione haberi non debet. Idemque de qualibet alia re quantumvis vera dici posset ; quin et pignoribus certari non solet, nisi ubi rationes desunt ad probandum ; et cum olim eodem fere modo viri magni Antipodas irriserint, non statim pro falso habendum puto quidquid ab aliquibus irridetur.
Quod denique subjungitur, non deesse plures, qui hominem ipsum etiam absque sensu et intellectu dicturi sint, et omnia posse facere Elzevier, p. 473 beneficio elateriorum Mechanicorum, AT VII, 427 absque ulla mente, si tandem simia, canis et elephas hocce modo suis omnibus operationibus fungi queant, non sane etiam ratio est qua quicquam probetur, nisi forte quosdam homines tam confuse omnia concipere, et anticipatis opinionibus, verbo tenus intellectis, adeo tenaciter adhaerere, ut, potius quam illas mutent, de se ipsis id negent quod non possunt non semper apud se experiri. Nam sane fieri non potest quin semper apud nosmetipsos experiamur nos cogitare ; nec proinde ex eo quod ostendatur bruta animantia omnibus suis operationibus absque ulla cogitatione fungi posse, quisquam concludet seipsum ergo etiam non cogitare, nisi qui, cum prius sibi persuaserit se non aliter operari quam bruta, propter hoc scilicet quod illis cogitationem tribuerit, adeo pertinaciter adhaerebit istis verbis, homines et bruta eodem modo operantur, ut, cum illi ostendetur bruta non cogitare, malit se etiam illa sua, cujus non potest non esse sibi conscius, cogitatione exuere, quam mutare opinionem quod ipse eodem modo ac bruta operetur. Cujus tamen generis hominum multos esse non mihi facile persuadeo ; sed sane multo plures et majori cum ratione invenientur, qui, si concedatur cogitationem a motu corporeo non distingui, eandem Elzevier, p. 474 illam in brutis atque in nobis esse contendent, quoniam omnes motus corporeos in illis, quemadmodum in nobis, animadvertent ; addentesque differentiam, quae est tantum secundum plus et minus, non mutare essentiam, quamvis forte minus rationis esse putent in belluis quam in nobis, mentes tamen esse in ipsis ejusdem plane speciei cum nostris optimo jure concludent.
AT VII, 428 4. Quantum ad scientiam Athei, facile est demonstrare illam non esse immutabilem et certam. Ut enim jam ante dixi, quo minus potentem originis suae authorem assignabit, tanto majorem habebit occasionem dubitandi, an forte tam imperfectae sit naturae, ut fallatur etiam in iis quae sibi quam evidentissima apparebunt ; illoque dubio liberari nunquam poterit, nisi a vero et fallere nescio Deo se creatum esse prius agnoscat.
5. Quod autem repugnet homines a Deo decipi, clare demonstratur, ex eo quod forma deceptionis sit non ens, in quod non potest ferri summum ens. et in hoc omnes Theologi consentiunt, omnisque fidei Christianae certitudo ex hoc pendet. Cur enim revelatis a Deo crederemus, si nos interdum ab ipso decipi arbitraremur ? et quamvis vulgo Theologi affirment damnatos igne inferni torqueri, non ideo tamen censent Elzevier, p. 475 ipsos decipi per falsam ideam ignis torquentis sibi a Deo inditam, sed potius ab igne vere torqueri, quia ut viventis hominis incorporeus spiritus tenetur naturaliter in corpore, sic facile per divinam potentiam teneri potest post mortem corporeo igne, etc. Vide Mag. lib. 4 sent. dist. 44. Quantum autem ad loca Scripturae, non existimo meum esse ad ipsa respondere, nisi si quando videantur adversari alicui opinioni quae mihi sit peculiaris. Cum enim tantum afferuntur in illas quae apud omnes Christianos sunt vulgares, quales sunt eae quae hic impugnantur, AT VII, 429 nempe quod aliquid sciri possit, et quod animae humanae non sint similes iis jumentorum, vererer crimen arrogantiae, si non mallem responsionibus ab aliis jam inventis contentus esse, quam novas excogitare, quia nunquam me Theologicis studiis immiscui, nisi in quantum ad privatam meam institutionem conferebant, nec tantum in me divinae gratiae experior, ut ad illa sacra vocatum putem. Itaque profiteor me nihil in posterum de talibus responsurum ; sed nondum id servabo hac vice, ne forte aliquibus occasionem praebeam existimandi me ideo tacere, quod loca proposita non satis commode possim explicare. In primis igitur aio locum D. Pauli, I ad Corinth., cap. 8, vers. 2, debere tantum intelligi de scientia quae Elzevier, p. 476 non est cum charitate conjuncta, hoc est, de scientia Atheorum, quia quisquis Deum, ut par est, novit, non potest ipsum non diligere, nec charitatem non habere. Hocque probatur ex verbis proxime praecedentibus, scientia inflat, charitas vero aedificat, et ex proxime sequentibus : Si quis autem diligit Deum, hic (nempe Deus) cognitus est ab eo. Ita enim non vult Apostolus nullam plane scientiam haberi posse, quia fatetur diligentes Deum ipsum cognoscere, hoc est, de ipso habere scientiam ; sed ait tantum eos qui non habent charitatem, nec proinde satis Deum norunt, etsi forte in caeteris rebus aliquid se scire existiment, nondum tamen cognoscere quemadmodum oporteat scire, quia nempe incipiendum est a Dei cognitione, AT VII, 430 ac deinde aliarum omnium rerum cognitiones huic uni sunt subordinandae, quod in meis Meditationibus explicui. Atque ideo hic ipse locus, qui contra me afferebatur, meam hac de re opinionem tam aperte confirmat, ut non putem ipsum ab iis, qui a me dissentiunt, posse recte explicari. Quod si quis contendat pronomen hic non referri ad Deum, sed ad hominem qui a Deo cognoscatur et approbetur, alius Apostolus, nempe D. Joannes, Epist. 1, cap. 2, meae explicationi prorsus favet. Nam, vers. 2, haec habet, in hoc scimus quoniam cognovimus Elzevier, p. 477 eum, si mandata ejus observamus ; cap. 4, vers. 7 : qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
Nec dispar ratio est de locis Ecclesiastae. Notandum enim Salomonem, in illo libro, non quidem agere personam impiorum, sed suam tantum, quatenus scilicet, cum peccator et a Deo aversus ante fuisset, ibi poenitentiam agens, ait a se quidem, humana tantum utente sapientia, et illam ad Deum non referente, nihil inveniri potuisse quod plane satisfaceret, sive in quo non esset vanitas. Ideoque hinc inde variis in locis monet oportere converti ad Deum, ut expresse in cap. 11, vers. 9. Et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium, et in sequentibus, usque ad libri finem. Specialiter autem, in cap. 8, vers. decimo septimo, haec verba, Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole, et. non intelligenda sunt de quovis homine, sed de eo quem descripsit in versu praecedenti. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit AT VII, 431 oculis. Tanquam si vellet ibi Propheta monere, illos qui nimis assidui sunt in studiis, non aptos esse ad assequendam veritatem ; hocque profecto non facile ii, quibus sum notus, de me dictum esse existimabunt. Sed praecipue attendendum est ad haec verba : quae fiunt sub Elzevier, p. 478 sole, saepius enim repetuntur in illo libro, et semper designant res naturales, ad exclusionem earum subordinationis ad Deum, quia nempe, cum Deus sit supra omnia, non continetur inter ea quae sunt sub sole. Adeo ut loci citati verus sensus sit, hominem non posse res naturales recte scire, quandiu Deum non cognoscit, ut ego etiam affirmavi. Denique in cap. 5, vers. 219, manifestum est non dici, eumdem esse interitum hominis et jumentorum, neque etiam hominem nihil amplius habere jumento, nisi tantum ratione corporis : nam ibi fit tantum mentio eorum quae pertinent ad corpus ; et statim postea subjungitur seorsim de anima, Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ? Hoc est, an humanae animae beatitudine coelesti fruiturae sint, quis hoc novit per humanas rationes, et quandiu ad Deum se non convertit ? Certe humanam animam non esse corpoream naturali ratione probare conatus sum ; sed an sursum sit ascensura, sola fide cognosci posse concedo.
6. Quantum ad arbitrii libertatem, longe alia ejus ratio est in Deo, quam in nobis. Repugnat enim Dei voluntatem non fuisse ab aeterno indifferentem ad AT VII, 432 omnia quae facta sunt aut unquam fient, quia nullum bonum, vel verum, nullumve credendum, Elzevier, p. 479 vel faciendum, vel omittendum fingi potest, cujus idea in intellectu divino prius fuerit, quam ejus voluntas se determinarit ad efficiendum ut id tale esset. Neque hic loquor de prioritate temporis, sed ne quidem prius fuit ordine, vel natura, vel ratione ratiocinata, ut vocant, ita scilicet ut ista boni idea impulerit Deum ad unum potius quam aliud eligendum. Nempe, exempli causa, non ideo voluit mundum creare in tempore, quia vidit melius sic fore, quam si creasset ab aeterno ; nec voluit tres angulos trianguli aequales esse duobus rectis, quia cognovit aliter fieri non posse etc. Sed contra, quia voluit mundum creare in tempore, ideo sic melius est, quam si creatus fuisset ab aeterno ; et quia voluit tres angulos trianguli necessario aequales esse duobus rectis, idcirco jam hoc verum est, et fieri aliter non potest ; atque ita de reliquis. Nec obstat quod dici possit, merita sanctorum esse causam cur vitam aeternam consequantur ; neque enim ita ejus sunt causa, ut Deum determinent ad aliquid volendum, sed tantum sunt causa effectus, cujus Deus voluit ab aeterno ut causa essent. et ita summa indifferentia in Deo summum est ejus omnipotentiae argumentum. Sed quantum ad hominem, cum naturam omnis boni et veri jam a Deo determinatam inveniat, nec Elzevier, p. 480 in aliud ejus voluntas ferri possit, evidens est ipsum eo libentius, ac proinde etiam liberius, bonum et verum amplecti, quo illud clarius videt, nunquamque esse indifferentem, nisi quando quidnam sit melius aut AT VII, 433 verius ignorat, vel certe quando tam perspicue non videt, quin de eo possit dubitare. Atque ita longe alia indifferentia humanae libertati convenit quam divinae. Neque hic refert quod essentiae rerum dicantur esse indivisibiles : nam primo, nulla essentia potest univoce Deo et creaturae convenire ; ac denique indifferentia non pertinet ad essentiam humanae libertatis, cum non modo simus liberi, quando ignorantia recti nos reddit indifferentes, sed maxime etiam quando clara perceptio ad aliquid prosequendum impellit.
7. Non aliter concipio superficiem, a qua sensus nostros affici puto, quam ab omnibus Mathematicis vel Philosophis concipi solet (vel saltem debet) illa, quam a corpore distinguunt, et omni profunditate carere supponunt. Sed duobus modis superficiei nomen apud Mathematicos usurpatur : nempe vel pro corpore, ad cujus solam longitudinem et latitudinem attenditur, quodque nulla cum profunditate spectatur, etsi non negetur ipsum aliquam habere ; vel tantum pro corporis modo, quando scilicet Elzevier, p. 481 omnis ei profunditas denegatur. et idcirco ad vitandam ambiguitatem, dixi me loqui de ea superficie, quae, cum sit tantum modus, non potest esse pars corporis ; corpus enim est substantia, et modus non potest esse pars substantiae. Sed non negavi esse corporis extremum ; quin e contra, maxime proprie vocari potest extremitas tam corporis contenti quam continentis, eo sensu quo dicuntur ea corpora esse contigua, quorum extremitates AT VII, 434 sunt simul. Nam sane, cum duo corpora se mutuo tangunt, una et eadem est utriusque extremitas, quae neutrius pars est, sed utriusque idem modus, qui etiam potest manere, quamvis ista corpora tollantur, modo tantum alia, quae sint ejusdem accurate magnitudinis et figurae, in ipsorum loca succedant. Quin et locus ille, qui ab Aristotelicis dicitur esse superficies corporis ambientis, non potest intelligi esse alia superficies, quam haec, quae non est substantia, sed modus. Neque enim mutatur locus turris, etsi aër ipsam ambiens mutetur, vel aliud corpus in locum ipsius turris substituatur, nec proinde superficies, quae hic pro loco sumitur, pars ulla est aëris ambientis, vel turris. Ad accidentium autem realitatem explodendam, non mihi videtur opus esse expectare alias rationes ab iis quae jam a me tractatae sunt. Nam primo Elzevier, p. 482 cum omnis sensus tactu fiat, nihil praeter superficiem corporum potest sentiri ; atqui, si quae sint accidentia realia, debent esse quid diversum ab ista superficie, quae nihil aliud est quam modus ; ergo, si quae sint, non possunt sentiri. Quis autem unquam existimavit illa esse, nisi quia putavit sentiri ? Ac deinde, omnino repugnat dari accidentia realia, quia quicquid est reale, potest separatim ab omni alio subjecto existere ; quicquid autem ita separatim potest existere, est substantia, non accidens. Nec refert quod dicatur accidentia realia, non naturaliter, sed tantum per divinam potentiam, AT VII, 435 a subjectis suis sejungi posse ; nihil enim aliud est fieri naturaliter, quam fieri per potentiam Dei ordinariam, quae nullo modo differt ab ejus potentia extraordinaria, nec aliud quicquam ponit in rebus : adeo ut si omne id, quod naturaliter sine subjecto esse potest, sit substantia, quicquid etiam per quantumvis extraordinariam Dei potentiam potest esse sine subjecto, substantia est dicendum. Fateor quidem unam substantiam alteri substantiae posse accidere ; atqui, cum hoc contingit, non ipsa substantia est quae habet formam accidentis, sed solus modus quo accidit, ut, cum vestis accidit homini, non ipsa vestis, sed tantummodo vestitum esse est accidens. Quia vero praecipua ratio quae Elzevier, p. 483 movit Philosophos ad ponenda accidentia realia, fuit, quod putarint sine illis sensuum perceptiones explicari non posse, promisi me id minutatim de singulis sensibus in Physicis expositurum ; non quod velim ut mihi ulla in re credatur, sed quia ex iis quae jam de visu in Dioptrica explicui, putavi recte judicantes facile facturos esse conjecturam de eo quod in caeteris praestare possim.
8. Attendenti ad Dei immensitatem, manifestum est nihil omnino esse posse, quod ab ipso non pendeat : non modo nihil subsistens, sed etiam nullum ordinem, nullam legem, nullamve rationem veri et boni ; alioqui enim, ut paulo ante dicebatur, non fuisset plane indifferens ad ea creanda quae creavit. Nam si quae ratio boni ejus praeordinationem antecessisset, illa ipsum determinasset ad id quod optimum est faciendum ; sed contra, quia se determinavit ad ea AT VII, 436 quae jam sunt facienda, idcirco, ut habetur in Genesi, sunt valde bona, hoc est, ratio eorum bonitatis ex eo pendet, quod voluerit ipsa sic facere. Nec opus est quaerere in quonam genere causae ista bonitas, aliaeve, tam Mathematicae quam Metaphysicae, veritates a Deo dependeant ; cum enim causarum genera fuerint ab iis enumerata, qui forte ad hanc causandi rationem Elzevier, p. 484 non attendebant, minime mirum esset, si nullum ei nomen imposuissent. Sed tamen imposuerunt : potest enim vocari efficiens, eadem ratione qua Rex est legis effector, etsi lex ipsa non sit res physice existens, sed tantum, ut vocant, ens morale. Nec opus etiam est quaerere qua ratione Deus potuisset ab aeterno facere, ut non fuisset verum, bis 4 esse 8, etc. ; fateor enim id a nobis intelligi non posse. Atqui, cum ex alia parte recte intelligam nihil in ullo genere entis esse posse, quod a Deo non pendeat, et facile illi fuisse quaedam ita instituere ut a nobis hominibus non intelligatur ipsa posse aliter se habere quam se habent, esset a ratione alienum, propter hoc quod nec intelligimus nec advertimus a nobis debere intelligi, de eo quod recte intelligimus dubitare. Nec proinde putandum est aeternas veritates pendere ab humano intellectu, vel ab aliis rebus existentibus, sed a solo Deo, qui ipsas ab aeterno, ut summus legislator, instituit.
9. Ut recte advertamus quaenam sit sensus certitudo, tres quasi gradus in ipso sunt distinguendi. Ad primum pertinet tantum illud quo immediate afficitur organum corporeum ab objectis externis, quodque nihil aliud esse potest quam motus particularum istius AT VII, 437 organi, et figurae ac situs mutatio ex illo motu procedens. Secundus Elzevier, p. 485 continet id omne quod immediate resultat in mente ex eo quod organo corporeo sic affecto unita sit, talesque sunt perceptiones doloris, titillationis, sitis, famis, colorum, soni, saporis, odoris, caloris, frigoris, et similium, quas oriri ex unione ac quasi permistione mentis cum corpore in sexta Meditatione dictum est. Tertius denique comprehendit omnia illa judicia, quae, occasione motuum organi corporei, de rebus extra nos ab ineunte aetate facere consuevimus. Ut, exempli causa, cum baculum video, non putandum est aliquas species intentionales ab ipso ad oculum advolare, sed tantum radios luminis, ex isto baculo reflexos, quosdam motus in nervo optico, et, illo mediante, etiam in cerebro excitare, ut satis prolixe in Dioptrica explicui ; atque in hoc cerebri motu, qui nobis cum brutis communis est, primus sentiendi gradus consistit. Ex ipso vero sequitur secundus, qui ad solam coloris luminisve ex baculo reflexi perceptionem se extendit, oriturque ex eo quod mens cerebro tam intime conjuncta sit, ut a motibus qui in ipso fiunt afficiatur ; atque nihil aliud ad sensum esset referendum, si accurate illum ab intellectu distinguere vellemus. Nam, quod ex isto coloris sensu, quo afficior, judicem baculum, extra me positum, esse coloratum, itemque Elzevier, p. 486 quod ex istius coloris extensione, terminatione, ac situs relatione ad partes cerebri, de ejusdem baculi magnitudine, figura et distantia ratiociner, etsi vulgo sensui tribuatur, ideoque hic ad tertium AT VII, 438 sentiendi gradum retulerim, manifestum tamen est a solo intellectu pendere. Atque magnitudinem, distantiam et figuram per solam ratiocinationem unas ex aliis percipi posse in Diop. demonstravi. Sed in hoc tantum differentia est, quod ea quae nunc primum ob novam aliquam animadversionem judicamus, intellectui tribuamus ; quae vero a prima aetate, eodem plane modo atque nunc, de iis quae sensus nostros afficiebant judicavimus, aut etiam ratiocinando conclusimus, referamus ad sensum, quia nempe de iis tam celeriter propter consuetudinem ratiocinamur et judicamus, aut potius judiciorum jam olim a nobis de rebus similibus factorum recordamur, ut has operationes a simplici sensus perceptione non distinguamus. Ex quibus patet, cum dicimus intellectus certitudinem sensuum certitudine longe esse majorem, significari tantum ea judicia, quae jam provecta aetate ob novas aliquas animadversiones facimus, certiora esse iis, quae a prima infantia et absque ulla consideratione formavimus ; quod absque dubio est verum. Nam de primo, et Elzevier, p. 487 secundo sentiendi gradu manifestum est hic non agi, quia nulla in ipsis falsitas esse potest. Cum itaque dicitur baculum apparere fractum in aquâ ob refractionem, idem est ac si diceretur, eo illum modo nobis apparere, ex quo infans judicaret ipsum fractum esse, et ex quo etiam nos, secundum praejudicia quibus ab AT VII, 439 ineunte aetate assuevimus, idem judicamus. Quod autem hic additur, nempe illum errorem non intellectu, sed tactu corrigi, non potest a me concedi : quia, etsi ex tactu baculum rectum esse judicamus, idque eo judicandi modo, cui ab infantia sumus assueti, quique idcirco sensus vocatur, non tamen hoc sufficit ad errorem visus emendandum, sed insuper operae est, ut aliquam rationem habeamus, quae nos doceat credendum esse hac de re judicio ex tactu, potius quam judicio ex visu, elicito : quae ratio, cum in nobis ab infantia non fuerit, non sensui, sed tantum intellectui, est tribuenda. Atque ideo in hoc ipso exemplo solus est intellectus, qui sensus errorem emendat ; nec ullum unquam afferri potest, in quo error ex eo contingat, quod mentis operationi magis quam sensui fidamus.
10. Quandoquidem ea quae supersunt, tanquam dubia, potius quam tanquam objectiones, proponuntur, non mihi tantum assumo ut ausim spondere me illa, de quibus video Elzevier, p. 488 plerosque doctissimos et ingeniosissimos viros adhuc dubitare, sufficienter esse expositurum. Sed tamen, ut quicquid in me est praestem et causae non desim, dicam ingenue qua ratione contigerit, ut meipsum iisdem dubiis plane liberarim. Sic enim, si forte aliis eadem usui sint, gaudebo ; sin minus, saltem nullius temeritatis conscius mihi ero. AT VII, 440 Cum primum ex rationibus in his Meditationibus expositis mentem humanam realiter a corpore distingui, et notiorem esse quam corpus, et reliqua collegissem, cogebar quidem ad assensionem, quia nihil in ipsis non cohaerens, atque ex evidentibus principiis juxta Logicae regulas conclusum, advertebam. Sed fateor me non idcirco fuisse plane persuasum, idemque fere contigisse quod Astronomis, qui, postquam Solem esse aliquoties Terra majorem rationibus evicerunt, non possunt tamen a se impetrare, dum in illum oculos convertunt, ut judicent non esse minorem. Postquam autem ulterius perrexi, et iisdem innixus fundamentis ad rerum Physicarum considerationem transivi, primo attendendo ad ideas, sive notiones, quas de unaquaque re apud me inveniebam, et unas ab aliis diligenter distinguendo, ut judicia omnia mea cum ipsis consentirent, adverti nihil plane ad rationem corporis pertinere, nisi tantum Elzevier, p. 489 quod sit res longa, lata et profunda, variarum figurarum, variorumque motuum capax ; ejusque figuras ac motus esse tantum modos, qui per nullam potentiam sine ipso possunt existere ; colores vero, odores, sapores, et talia, esse tantum sensus quosdam in cogitatione mea existentes, nec minus a corporibus differentes, quam dolor differt a figura et motu teli dolorem incutientis ; ac denique gravitatem, duritiem, vires calefaciendi, attrahendi, purgandi, aliasque omnes qualitates, quas in corporibus experimur, in solo motu motusve privatione, partiumque configuratione ac situ consistere. Quae opiniones cum plurimum different ab iis, AT VII, 441 quas prius de iisdem rebus habueram, coepi deinde considerare quas ob causas aliter antea credidissem ; praecipuamque esse animadverti, quod primum ab infantia varia de rebus Physicis, utpote quae ad vitae, quam ingrediebar, conservationem conferebant, judicia tulissem, easdemque postea opiniones, quas tunc de ipsis praeconceperam, retinuissem : cumque mens, illa aetate, minus recte organis corporeis uteretur, iisque firmius affixa nihil absque ipsis cogitaret, res tantum confusas advertebat ; et quamvis propriae suae naturae sibi conscia esset, nec minus apud se ideam cogitationis quam extensionis haberet, quia tamen Elzevier, p. 490 nihil intelligebat, quin simul etiam aliquid imaginaretur, utrumque pro uno et eodem sumebat, notionesque omnes, quas de rebus intellectualibus habebat, ad corpus referebat. Et cum deinde in reliqua vita nunquam me illis praejudiciis liberassem, nihil omnino satis distincte cognoscebam, nihilque quod non supponerem esse corporeum ; etiamsi earum rerum, quas corporeas esse supponebam, tales saepe ideas sive conceptus effingerem, ut mentes potius quam corpora referrent. Nam cum, exempli causa, concipiebam gravitatem instar qualitatis cujusdam realis, quae crassis corporibus inesset, etsi vocarem illam qualitatem, quatenus scilicet ad corpora, quibus inerat, ipsam referebam, quia tamen addebam esse realem, revera putabam esse substantiam : eodem modo quo vestis, in se spectata, substantia est, etsi, cum ad hominem vestitum refertur AT VII, 442 sit qualitas ; atque etiam mens, etsi revera substantia sit, nihilominus tamen corporis, cui adjuncta est, qualitas dici potest. et quamvis gravitatem per totum corpus, quod grave est, sparsam esse imaginarer, non tamen ipsi eandem illam extensionem, quae corporis naturam constituit, tribuebam ; vera enim corporis extensio talis est, ut omnem partium penetrabilitatem excludat ; tantumdem autem gravitatis, quantum Elzevier, p. 491 est in ligno decem pedum, putabam esse in massa auri alteriusve metalli unius pedis ; quin et illam eandem omnem in punctum Mathematicum contrahi posse judicabam. Quin etiam, dum corpori gravi manebat coëxtensa, totam suam vim in qualibet ejus parte exercere posse videbam, quia ex quacunque parte corpus illud funi appenderetur, tota sua gravitate funem trahebat, eodem plane modo ac si gravitas ista in sola parte funem tangente, non etiam per reliquas, sparsa fuisset. Nec sane jam mentem alia ratione corpori coëxtensam, totamque in toto, et totam in qualibet ejus parte esse intelligo. Sed ex eo praecipue apparet illam gravitatis ideam fuisse ex parte ab illa, quam habebam mentis, desumptam, quod putarem gravitatem deferre corpora versus centrum terrae, tanquam si aliquam ejus cognitionem in se contineret. Neque enim hoc profecto sine cognitione fieri, neque ulla cognitio nisi in mente esse potest. Attamen alia etiam nonnulla gravitati tribuebam, quae non eodem modo de mente possunt intelligi : ut quod esset divisibilis, mensurabilis, etc. Postquam autem haec satis animadverti, et mentis AT VII, 443 ideam a corporis motusque corporei ideis accurate distinxi, omnesque alias qualitatum realium formarumve substantialium Elzevier, p. 492 ideas, quas ante habueram, ex ipsis a me conflatas effictasve fuisse deprehendi, perfacile me omnibus dubiis, quae hic proposita sunt, exolvi. Nam primo, non dubitavi quin claram haberem ideam meae mentis, utpote cujus mihi intime conscius eram ; nec quin idea illa ab aliarum rerum ideis esset plane diversa, nihilque corporeitatis haberet, quia, cum caeterarum etiam rerum veras ideas quaesivissem, ipsasque omnes in genere cognoscere mihi viderer, nihil plane in iis, quod ab idea mentis non omnino differret, inveniebam. et longe majorem distinctionem esse videbam inter ea, quae, quamvis de utroque attente cogitarem, nihilominus distincta apparebant, qualia sunt mens et corpus, quam inter ea, quorum quidem unum possumus intelligere non cogitantes de alio, sed quorum tamen unum non videmus absque alio esse posse, cum de utroque cogitamus. Ut sane immensitas Dei potest intelligi, quamvis ad ejus justitiam non attendatur ; sed plane repugnat ut, ad utramque attendentes, ipsum immensum et tamen non justum esse putemus. Potestque etiam Dei existentia recte cognosci, quamvis personae sacrosanctae Trinitatis ignorentur, utpote quae non nisi a mente per fidem illustrata percipi possunt ; atqui, cum perceptae sunt, nego inter Elzevier, p. 493 ipsas distinctionem realem ratione AT VII, 444 essentiae divinae posse intelligi, quamvis ratione relationum admittatur. Ac denique non timui ne me mea forsan Analysi praeoccupassem ac decepissem, cum ex eo quod viderem quaedam esse corpora quae non cogitant, vel potius clare intelligerem quaedam corpora sine cogitatione esse posse, malui arguere cogitationem ad naturam corporis non pertinere, quam ex eo quod viderem quaedam alia corpora, utpote humana, quae cogitant, concludere cogitationem esse corporis modum. Nam revera nunquam vidi aut percepi humana corpora cogitare, sed tantum eosdem esse homines, qui habent et, cogitationem et corpus. Hocque fieri per compositionem rei cogitantis cum corporea ex eo perspexi, quod, rem cogitantem separatim examinando, nihil in illa deprehenderim, quod ad corpus pertineret, ut neque ullam cogitationem in natura corporea seorsim considerata ; contra autem, examinando modos omnes tam corporis quam mentis, nullum plane animadverti, cujus conceptus a rei, cujus erat modus, conceptu non penderet. Atque ex eo quod duo quaedam simul juncta saepe videamus, non licet concludere ipsa esse unum et idem ; sed ex eo quod aliquando unum ex ipsis absque alio advertamus, optime infertur esse diversa. Neque Elzevier, p. 494 ab hac illatione potentia Dei nos debet deterrere, quia non minus conceptui repugnat ut ea, quae tanquam duo diversa clare percipimus, fiant intrinsece AT VII, 445 et absque compositione unum et idem, quam ut ea, quae nullo modo distincta sunt, separentur : atque ideo, si Deus quibusdam corporibus vim cogitandi indiderit (ut revera illam humanis indidit), hanc ipsam vim potest ab iis separare, sicque nihilominus est ab ipsis realiter distincta. Nec miror quod olim, antequam me sensuum praejudiciis liberassem, recte quidem perceperim 2 et 3 facere 5, et cum ab aequalibus aequalia auferuntur, quae remanent esse aequalia, et multa ejusmodi, cum tamen animam hominis ab ejus corpore distinctam esse non putarem. Nam facile adverto non contigisse, dum adhuc plane infans essem, ut de propositionibus istis, quas omnes aeque admittunt, quicquam falsi judicarem, quia tunc nondum mihi usui erant, nec pueri discunt prius numerare 2 et 3 quam capaces sint judicandi an sint 5 etc. Contra autem a prima infantia mentem et corpus (ex quibus scilicet me compositum esse confuse advertebam) tanquam unum quid concepi ; atque id in omni fere imperfecta cognitione contingit, ut multa simul instar unius apprehendantur, quae postea per accuratius examen sunt distinguenda. Elzevier, p. 495 Sed valde miror doctos homines, et Metaphysicis rebus a triginta annis assuetos, postquam Meditationes meas septies legerunt, arbitrari, me, si easdem eo relegerem animo, quo ipsas ad examen analyticum revocarem, AT VII, 446 si mihi ab inimico propositae essent, rationes in iis contentas non crediturum tanti esse ponderis, tantarumve virium, ut iis debeant omnes assentiri, cum interim ipsi nullum plane vitium in istis meis rationibus ostendant. Ac profecto multo plus mihi tribuunt quam debent, vel etiam quam ulli homini sit tribuendum, si putent me aliqua uti Analysi, cujus ope vel verae demonstrationes evertantur, vel falsae ita tegantur et adornentur, ut a nemine alio everti possint : cum e contra eam tantum me quaesivisse profitear, qua verarum rationum certitudo ac falsarum vitia cognoscantur. Atque ideo non ita moveor, quod viri docti nondum meis conclusionibus assentiantur, quam quod, post attentam et saepius repetitam mearum rationum lectionem, nihil in ipsis vel male assumptum vel non recte illatum esse ostendant. Nam quod conclusiones aegre admittant, id facile tribui potest inveteratae consuetudini aliter de ipsis judicandi ; ut jam ante notatum est Astronomos non facile imaginari Solem esse majorem Terra, quamvis certissimis rationibus Elzevier, p. 496 id demonstrent. Non autem video causam ullam esse posse cur nec ipsi, nec ulli alii, quod sciam, quicquam hactenus in rationibus meis reprehenderint, nisi quia sunt omnino verae ac certae, cum praesertim ipsae ex nullis obscuris ignotisve principiis, sed primum a summa rerum omnium dubitatione, ac deinde ex iis quae menti praejudiciis liberae omnium evidentissima et certissima esse apparent, gradatim deductae sint ; hinc enim sequitur, plane nullos in iis errores esse posse, quin AT VII, 447 facile a quovis mediocri ingenio praedito advertantur. Atque hic idcirco mihi videor merito posse concludere, non tam ea quae scripsi infirmari authoritate doctissimorum virorum, qui ipsis saepe perlectis nondum possunt assentiri, quam e contra eorundem authoritate confirmantur, ex eo quod nullos errores sive paralogismos, post tot accurata examina, in demonstrationibus meis annotarint.
FINIS.
Objectiones septimae
IN
MEDITATIONES
De prima Philosophia cum
notis Authoris.
Apud Ludovicum Elzevirium,
Cum Authoris consensu.
OBJECTIONES
SEPTIMAE.
Cum notis Authoris
Sive
DISSERTATIO
De
Prima philosophia.
NOTAE
QUAESTIO PRIMA.
An et
Quo pacto dubia pro falsis habenda.
Quaeris primo sitne legitima lex illa vestigandi veri : quidquid habet vel minimum dubitationis, illud pro falso habendum est. Ut respondeam, quaerenda mihi sunt a te nonnulla : 1. Quid sit istud Minimum dubitationis. 2. Quid illud Habendum pro falso. 3. Quatenus habendum pro falso. Ac dubitationem quod attinet.
1. Quid minimum Dubitationis.
Quid est istud Minimum ? Pluribus, ais, te non morabor. Illud habet dubitationis aliquid, de quo possum dubitare, an sit vel an ita se habeat, non temere quidem,
Praeclare sane. At ita si se res habet, quid, quaeso, erit, quod dubitationis habeat nonnihil ? Quid immune ab eo metu, quem vafer intentat Genius ?
2. Quid, pro falso habendum.
Dicis gratia, cum dubium sit habere te oculos, te caput, te corpus, adeoque illud habere debeas pro falso, ex te scire velim quid sit illud habere pro falso. An credere et dicere : falsum est me habere oculos, caput, corpus ? An credere et voluntate plane in contrarium versa dicere : non habeo oculos, caput, corpus ; sive, ut verbo dicam,
3. Quatenus habendum pro falso.
Quaero, cum certum non videatur 2 et 3 facere 5, cumque ex praecedenti regula debeam credere et dicere : 2 et 3 non faciunt 5,
Rides, ais : Id sano homini qui veniat in mentem ?
Quid igitur ? Dubium erit et incertum, perinde atque illud : 2 et 3 faciunt 5 ? Hoc si ita est, si dubium est illud : 2 et 3 non faciunt 5, credam, et tua ex lege dicam, illud esse falsum, adeoque ponam contrarium, et ita statuam : 2 et 3 faciunt 5. Atque eodem modo in caeteris me geram ; et quia certum non videtur esse corpus aliquod, dicam : Nullum est corpus ; et quia certum non est illud, Nullum est corpus, dicam, voluntate penitus in contrarium versa : Aliquod est corpus ; simulque et corpus erit, et non erit.
Ita est, ais ;
NOTAE.
Puderet me esse nimis diligentem, et multa verba impendere, in omnibus annotandis, quae, meis fere verbis hic expressa, pro meis tamen non agnosco. Sed rogo tantum lectores ut memoria repetant ea quae in 1 Meditatione atque initio 2 ac 3, ipsarumque synopsi a me scripta sunt ; agnoscent enim fere omnia quae hic habentur, inde quidem esse desumpta, sed ita turbata, distorta et perperam interpretata proponi, ut, quamvis ibi nihil non valde consentaneum rationi contineant, hic tamen magna ex parte absurdissima videantur.
RESPONSIO.
Resp. 1. Si lex illa, in vestigando vero, id quod vel minimum dubitationis habet pro falso habendum est, sic intelligatur : cum vestigamus quid sit certum, non debemus ullo modo niti iis, quae non sunt Elzevier, p. 17 certa, aut quae habent dubitationis aliquid, legitima est, usu recepta, et
Resp. 2. Si dicta lex ita intelligatur : cum vestigamus quid sit certum, ita debemus rejicere omnia quae certa non sunt, aut aliquo modo dubia, ut illis nullo pacto utamur, adeoque ea spectemus perinde quasi non essent, aut potius ea non spectemus omnino, sed ab iis penitus abducamus animum, legitima quoque est, tuta,
Resp. 3. Si dicta lex ita sumatur : cum vestigamus quid certum sit, ita debemus rejicere dubia omnia, ut ponamus ea de facto non esse, aut esse illorum oppositum revera, et utamur ea suppositione tanquam certo aliquo fundamento, sive utamur iis non existentibus, aut nitamur eorum non existentia, illegitima est, fallax, et cum bona pugnans Philosophia, ut quae supponat dubii aliquid et incerti ad vestigandum verum et certum, aut quae supponat tanquam certum id quod alio atque alio modo se potest habere, puta ea quae dubia sunt de facto non existere, cum fieri possit ut existant.
Resp. 4. Si quis, ea lege intellecta ut paulo ante, vellet uti ad vestigandum verum certumque, is oleum et operam perderet, Elzevier, p. 18 ac, versaret molam citra mercedem, ut qui non magis conficeret id quod quaerit, quam illius oppositum. Vis exemplum ? Vestigat aliquis an possit esse corpus, aut corporeus, eoque inter caetera utitur, Non est certum, corpus aliquod existere.
NOTAE.
Hic in duabus primis responsionibus omne id approbat, quod de re proposita censui, quodve ex meis scriptis elici potest :
QUAESTIO SECUNDA.
An sit bona Methodus Philosophandi,
par abdictionem dubiorum omnium.
Quaeris 2 : An bona sit methodus philosophandi per abdicationem eorum omnium, quę quovis modo dubia sunt. Hanc nisi methodum fusius aperias, non est quod a me responsum expectes ; sic vero facis.
Ut philosopher, ais, ut vestigem sitne aliquid certi, et summe certi, et quid illud sit, sic facio. Omnia quae olim credidi,
Praeclare omnino, ac, speciem quod attinet, facile responderem Methodum illam videri mihi illustrem et eminentem ; verum, quia responsum expectas accuratum, nec illud a me reddi potest, nisi antea usu et exercitatione aliqua tentem illam tuam methodum, tritam tutamque ineamus viam, exploremus Elzevier, p. 23 ipsi, quid in ea sit tandem ; et quia flexus illius nosti, calles et diverticula, teque in ea diu exercuisti, ducem mihi te praebe. Age, fare : expeditum habes aut socium aut discipulum. Quid jubes ? Ad illud iter, etsi novum et mihi tenebris non assueto formidandum, accedo lubens, adeo me veri species potenter allicit. Audio te : iubes id faciam quod te facientem videro ; ibi pedem figam, ubi fixeris. Praeclara sane imperandi ducendique ratio. Ut mihi places. Audio.
1. Aditus aperitur in Methodum.
Principio, ais, ut vetera revolvi animo, cogor tandem fateri nihil esse ex iis quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam vel levitatem, sed propter validas et meditatas rationes ; ideoque etiam ab iisdem, non minus quam ab aperte falsis, assensionem esse cohibendam, si quid certi velim invenire. Quare non male agam, si, voluntate plane in contrarium versa, meipsum fallam, ac veteres illas opiniones aliquandiu omnino falsas imaginariasque esse fingam, donec tandem, velut aequatis praejudiciorum ponderibus, nulla amplius prava consuetudo judicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Supponam igitur Genium aliquem malignum, Elzevier, p. 24 eundemque summe potentem et callidum, omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret. Putabo coelum, aërem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit. Persuadebo mihi nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora,
AT VII, 469 Hic, si placet, subsistamus aliquantulum, ut novos resumamus spiritus. Rei novitas me nonnihil commovit. Jubes abdicem vetera omnia ?
Iubeo, ais, omnia.
Omnia, addis.
AEgre sane, facio tamen. At oppido durum est, atque ut ingenue fatear, non sine scrupulo id facio ; ac nisi eum mihi eximis, vereor ut ne pro voto aditus ille noster succedat. Fateris vetera omnia dubia esse, et, ut ais,
En, ais, sunt in propatulo. Has, uti fundibularios, soleo praemittere, ut pugnam inchoent. Nempe sensus nos aliquando decipiunt. Aliquando somniamus. Delirant interdum nonnulli, atque ea se videre credunt, quae minime vident, quae nusquam sunt.
Dixisti ?
At, ais, suspicor.
Hic nempe scrupulus meus. Ubi pedem admovi, validas illas rationes sensi molles, et instar suspicionum evanidas, adeoque premere formidavi. Suspicor.
Ita, ais, suspicor. Sat si suspicere. Sat si dicas : Vigilemne an dormiam, nescio. Nescio an me sensus fallant, an non fallant.
Tua pace dixero, haud mihi est satis.
Imo, ais, plus aequo diffidentiae indulgere non possum, ac scio nihil inde periculi vel erroris sequuturum.
NOTAE.
AT VII, 476
2. Paratur ingressus in Methodum.
Praeclare, vir eximie, Archimedeum punctum occupas : mundum haud dubie, si lubet, movebis. En jam nutant omnia. At te quaeso (vis enim, opinor, ad vivum resecari omnia, ut nihil sit tua in Methodo non aptum, non cohaerens, non necessarium),
Denuo, ais, meditabor quidnam sim, quidnam me olim crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem ; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari, ut ita praecise remaneat illud tantum quod certum est et inconcussum.
Audebone, priusquam intro pedem feras, ex te sciscitari, quo consilio tu, qui vetera omnia tanquam dubia et falsa abdicaris solenni ritu, ea iterum velis inspicere, perinde quasi ex panniculis illis speres certi aliquid ? Quid si male olim de te credidisti ? Imo, quia omnia, quae paulo ante ejurasti, dubia erant et incerta (secus cur abdicasses ?), Elzevier, p. 36
Quidnam igitur, ais, antehac me esse putavi ? Hominem scilicet.
Hic etiam patiere
Quid est homo, ais.
Si vis ut respondeam, rogem ante permitte. Quem quaeris hominem ? aut quid quaeris, cum quaeris Quid sit homo ? An homo ille, quem mihi fingebam olim, quem me Elzevier, p. 37 esse credebam, et quem, ex quo abdicavi tua gratia, pono me non esse ? Hunc si quaeris, si quem mihi formabam male, est conflatum quoddam ex anima et corpore : An feci satis. Opinor, quia sic pergis.
NOTAE.
3. Quid corpus.
Quid, ais, corpus ? Quid per corpus intelligebam olim ?
Elzevier, p. 40 Non aegre feres, si omnia circumspiciam, si ubique verear, ut ne in plagas incidam. Quare quonam, quaeso, de corpore interrogas ? An de eo, quod mihi olim in animo proponebam, certis ex proprietatibus constans, et quidem, ut suppono ex legibus abdicationis, male ? An de quovis alio, si forte esse potest ? Quid enim scio ? Dubito, possit necne. Si primum quaeris, facile respondebo : per corpus intelligebam illud omne quod aptum est figura aliqua terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus excludat, sensu percipi, necnon moveri ab alio quopiam a quo tangatur. En primum quod ita intellexi, ut quidquid haberet ea quae percensui, illud a me vocaretur corpus, nec continuo tamen putarem, praeter illud, nihil aliud aut esse aut vocari posse corpus, maxime cum aliud sit, Intelligebam, per corpus, hoc aut illud. Aliud, Intelligebam nihil, praeter hoc aut illud, esse corpus. Si secundum, respondebo ex Recentiorum AT VII, 483 Philosophorum opinione; Neque enim tam sensum meum exigis, quam quid sentire quis possit. Per corpus intelligo illud omne quod aptum est vel loco circumscribi, ut lapis ; vel definiri loco, adeo ut sit in eo toto totum, et totum in quavis parte, ut indivisibilia quantitatis, aut lapidis, et similium, quae nonnulli recentiores inducunt Elzevier, p. 41 ad instar Angelorum aut animarum indivisibilium, et docent, non sine plausu, saltem suo, ut videre est apud Oviedonem : vel extendi actu, ut lapis, vel virtute, ut dicta indivisibilia : vel esse partibilia in partes aliquot, ut lapis ; vel impartibile, ut indivisibilia praefata ; vel moveri ab alio, ut lapis sursum, vel a se, ut lapis deorsum :
At male, ais, et perperam. Namque habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel cogitandi, nullo pacto ad naturam corporis pertinere judicabam.
Iudicabas ? Quia dicis, credo ; liberae sunt cogitationes. At dum ita cogitabas, suum cuique sensum sinebas esse liberum ; neque eum te credam, ut esse volueris arbiter cogitationum omnium, has ut rejiceres, illas probares ; nisi forte aliquis tibi fuit canon certus et expeditus, de quo quia siluisti, cum nos abdicare jussisti omnia, utar concessa nobis a natura libertate. Olim judicabas ; judicabam olim. Ego quidem sic, tu vero aliter, forte ambo AT VII, 484 male ; certe non sine dubitatione aliquâ, si Elzevier, p. 42 quidem et tibi et mihi primo in aditu exuenda fuit ea vetus opinio, Quare, ut ne diu lis ista protrahatur, si tuo peculiari ex sensu corpus velis definire, uti primo loco factum est, nihil veto ; ultro admitto, dum sis memor tua illa definitione non omne universim corpus, sed certum quoddam genus a te comprehensum describi, omitti vero caetera, quae ex virorum doctorum mente, an sint an esse possint, vocantur in disceptationem, aut sane de quibus nihil certo, ea saltem, quam requiris, certitudine, possumus definire, fierine possint an non ; adeo ut, rectene an secus definitum sit omne corpus hactenus, dubium sit et incertum. Quare perge, si placet, dum sequor, et sane tam lubens, quam ipsa est lubentia : adeo me trahit
NOTAE.
4. Quid anima.
Quid, ais, anima ? Quid per animam intelligebam ? Nempe quid haec esset, vel non advertebam, vel exigui nescio quid imaginabar instar venti, ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset infusum : ad illam vero referebam nutriri, incedere, sentire, cogitare.
Abunde sane. At patieris, opinor, hic a te rogitem nonnihil. De animo cum quaeris, sensa nostra vetera, et quae olim de eo credidimus, exposcis ?
An vero putas nos sensisse bene, ut hac tua methodo nihil sit opus ? an deerrasse neminem tantis in tenebris ? Sane tam variae sunt, et tam discrepantes, Philosophorum sententiae circa animam, ut mirari satis non possim artem illam tuam, quae tam vili ex faece medicamentum certum et salubre confecturam confidat. Quamquam viperino ex veneno fit theriaca. Vis igitur addam ad illam tuam de anima opinionem, Elzevier, p. 44 quid sentiant aut sentire possint nonnulli ? Bene an male, ex me non quaeris ; sat si ita opinentur, ut a sua mente abduci se posse nullis rationum momentis existiment. Animam dicent nonnulli esse certum quoddam genus corporis ita vocitatum. Quid stupes ? Is eorum sensus ; nec sine aliqua, ut putant, veri specie. Nempe cum corpus appelletur, et vero sit illud omne, quod est extensum, quod trinam habet dimensionem, quod est divisibile certas in partes, cumque in equo, dicis gratia, AT VII, 486 aliquid animadvertant extensum, ac partibile, puta carnem, ossa, ac compagem illam externam, quae incurrit in sensus, concludant vero, vi et momento rationum, praeter illam compagem esse adhuc internum aliquid, et illud quidem tenue, fusum, et extensum per compagem, et dimensum trine, et partibile, adeo ut, abscisso pede, abscindatur quoque illius interni pars quaedam : intelligunt conflatum equum ex duobus extensis, et trine dimensis, et partibilibus, adeoque ex corporibus duobus, quae, ut differunt inter se, ita et nominibus distinguuntur, atque alterum, puta externum Corporis appellationem retinet, alterum, quod interius est, vocatur Anima. Porro sensum quod attinet, quod imaginationem, quod cogitationem, putant Elzevier, p. 45 illi tum sentiendi, tum cogitandi et imaginandi vim inesse animae, sive interno corpori, cum habitudine tamen aliqua ad externum, sine quo nullus sit sensus. Alii aliud dicent et comminiscentur, ut quid enim singula persequar ? Nec deerunt, qui putent omnes omnino animas esse tales, quales paulo ante sunt descriptae.
Apage, ais, hoc impium.
Ita sane impium. At cur quaeris ? Quid Atheis facias ? quid carneis hominibus, quorum cogitationes omnes in faecibus ita sunt defixae, ut praeter corpus et carnem sentiant nihil ?
NOTAE.
5. Tentatur ingressus in Methodum.
Bene est, ais ; jacta sunt fundamenta feliciter. Ego sum, dum cogito. Hoc certum, hoc inconcussum. Extruendum deinceps, ac providendum caute, ne mihi Genius malus imponat. Sum.
O te felicem, tantis qui in tenebris uno prope saltu evaseris in lucem ! At, te quaeso, manum ne recuses, ut nutantem firmes, tuis dum insisto vestigiis. Ea ut eadem repeto, sed, meo pro modulo, paulo lentius. Sum, cogito. Sed quid sum ? An aliquid eorum, quae olim me esse credebam ? Sed an credebam bene ? Id incertum. Dubia abdicavi AT VII, 489 omnia, et habeo tanquam falsa.
Figam ? Nutant omnia. Quid si aliud sim ?
Meticulosus es, addis. Aut corpus es, aut mens.
Sim igitur. Quanquam haud dubie vacillo. Manum licet prehenses, vix audeo insistere. Quid, te quaeso, quid, si sim animus ? Quid si aliud quid ? Nescio.
Perinde est, ais,
Esto igitur. Sum corpus, aut mens. Annon corpus ? Ero haud dubie corpus, si quid in me reperero, quod esse corporis olim credideram. Quanquam vereor ut bene crediderim.
Euge, addis, verendum nihil.
Audebo igitur, quia sic facis animos. Elzevier, p. 49 Credideram olim Cogitare esse aliquid corporis. At at cogito. εὕρηκα, εὕρηκα. Sum, cogito, sum res cogitans, sum corporeum quid, sum extensio, divisibile aliquid, voces mihi prius significationis ignotae. Quid succenses, et praetervectum manu repellis ? Ripam teneo, et quo tu stas in littore, sto ego, tua et abdicationis illius tuae gratia.
At perperam, addis.
Quippe quid peccavi ?
Quin ergo monueras principio ? Quin, ubi me accinctum vidisti et paratum ad vetera prorsus abdicanda, jussisti ut saltem hoc retinerem, imo a te sumerem veluti Naulum Cogitare est aliquid mentis ? Atq; omnino sum tibi author, hoc ut effatum Tyronibus deinceps inculces, ac ne cum caeteris, ne cum illo vetere, Duo et 3. faciunt 5. abjurent, accurate praecipias. Quanquam AT VII, 490 sintne illi obsecuturi, haud facile praestabo. Suus cuique est sensus, ac paucos reperias, qui id tibi, quod olim silentes Pythagorae, in eo αὐτὸς ἔφα conquiescant. Quid si sint qui renuant ? qui recusent ? qui sua illa in veteri opinione perstent ? Quid facies ? Ac caeteros ne appellem, Elzevier, p. 50 unum te volo. Cum polliceris te confecturum vi et momento rationum animam humanam non esse corpoream, sed plane spiritualem,
NOTAE
AT VII, 492
Taedet autem me toties ipsum falsitatis arguere, dissimulabo deinceps ; et reliquos ejus ludos, ad finem usque, cum silentio spectabo : Quanquam sane dispudeat videre P. R. prae nimia cavillandi cupiditate, comicum soccum induisse ; atque hic, seipsum, ut meticulosum, lentum, parvi ingenii, describendo, non Epidicos Elzevier, p. 53 aut Parmenones veteris Comoediae, sed hodiernae AT VII, 493 vilissimam illam personam, quae insulsitate sua risum movere affectat, imitari voluisse.
6. Iterum tentatur ingressus.
Placet, ais, dum mea proxime premas vestigia.
Obsequor, nec te vel transversum unguem desero. Resume.
Cogito, ais.
Ego quoque.
Sum, addis, dum cogito.
Sum pariter ego, dum cogito.
Quid vero sum, apponis.
O sapienter ! hoc enim quaero, tecumque dico lubens, quid vero sum ?
Pergis, Quem me olim esse credidi ? de me quis mihi olim fuit sensus ?
Verba ne quaeso ingemines ; sat illa audio. At at, precor, adjuva. Ubi ponam vestigium tantis in tenebris, non video.
Dic, ais, mecum, mecum vestiga. Quidnam me olim esse credidi ?
Erras, addis.
Imo tu ipse, si pateris, dum olim ingeris. Vetera abdicavi omnia : etiam illud olim nihil fuit, nihil est. At te benignum Elzevier, p. 54 ductorem ! ut manum praehensas, ut trahis.
Cogito, ais, sum.
Ita est. Cogito, sum. Hoc habeo, et unum habeo, ac praeter illud unum, nihil est, nihil fuit.
AT VII, 494 Euge, addis, quid de te olim credidisti ?
Vis, opinor, me probare, an dies 15. vel mensem integrum in tyrocinio illo abdicationis posuerim ; horam quidem posui hic dumtaxat tecum ; at oppido tanta contentione animi, ut extensionem temporis operationis intensio compenset : posui mensem, etsi vis, annum. En Cogito, sum. Nihil praeterea est. Abdicavi omnia.
Sed recordare, ais, memineris.
Quid est hoc, recordare ? Cogito quidem modo, olim me cogitasse ; at an continuo olim cogitavi, quod modo cogitem, me olim cogitasse ?
Timidus es, ais, Umbram vereris. Resume. Cogito.
O me infelicem ! intenduntur tenebrae, nec illud Cogito, quod mihi antea clarum apparebat, modo animadverto. Somnio me cogitare, non cogito.
Imo, ais, qui somniat cogitat.
Allucet.
Elzevier, p. 55
Itane vero ? sed an illud somnias ? an vero cogitas ? Quid, si somnies cogitare patere latius ? an ideo latius patebit ? Sane, si lubet, somniabo latius patere somniare quam cogitare. Sed unde habes latius patere cogitare, si nullum est, sed somniare dumtaxat ? Quid si quoties putasti te cogitare vigilantem, non cogitasti vigilans, sed somniasti te cogitare vigilantem, ut hoc unum sit dumtaxat Somniare, cujus opera somnies interdum te somniare, interdum te vigilantem cogitare. Quid hic facias ? siles. Vin me audire ! vadum aliud vestigemus, hoc dubium est et infidum, ut mirari satis non possim, cur intentatum AT VII, 495 antea mihi modo aperire volueris. Ex me igitur ne quaeras quem me olim esse crediderim, sed quem me modo somniem olim me somniasse. Si facis, respondeo. Ac ne verba illa somniantium sermonem nostrum interturbent, verbis utor vigilantium, dum sis memor Cogitare deinceps nihil aliud significare quam somniare, et nihilo plus ponas tuis in cogitatis, quam somnians suis in somniis ; imo Methodum illam tuam inscribas
Non est opus, ais.
Imo, tua pace, opus maxime, aut inani labore fatigaris, dum vestigas quid te olim fuisse putaveris. Et vero fac fieri posse, ut non sis illud quod olim te esse credidisti, ut Pythagorae contigit, sed aliquid aliud ; an non frustra quaeres quid te olim fuisse credideris ?
At, ais, effatum illud vetus est, et abdicatum.
Est omnino, si quidem abdicata sunt omnia ; at quid facias ? Aut sistendum hic, aut utendum eo.
Imo, ais, tentandum iterum, et alia via. En sum vel corpus, vel mens. An corpus ?
Ne ultra, quaeso. Unde habes istud Sum corpus, vel Mens. Cum et corpus et mentem abdicaris ? imo quid, si neque sis Elzevier, p. 57 corpus, neque mens, sed animus, aut aliquid aliud ? quid enim scio ? hoc vestigamus ; ac si scirem, si AT VII, 496 nossem, haud ita fatigarer. Neque enim velim putes, deambulandi aut spatiandi tantum gratia, has me in abdicationis oras, plenas caliginis, et timoris, venisse : una me certi spes aut trahit, aut impellit.
Resumamus igitur, ais, sum vel corpus, vel aliquid non corpus, sive non corporeum.
Aliud iter, et novum, ingrederis modo. At an illud certum ?
Certissimum, ais, et necessarium.
Cur ergo abdicasti ? An non verebar merito ut ne quid esset retinendum, ac fieri posse, ut plus aequo diffidentiae indulgeres ? Sed esto. Sit hoc certum. Quid tandem ?
An sum corpus, pergis ? an quidquam reperio in me eorum, quae olim ad corpus pertinere censui ?
Quippe cur, ais ?
Nempe si omisisti aliquid olim, si censuisti Elzevier, p. 58 male (homo es, et humani a te nihil alienum putas) supervacaneus erit omnis ille labor tuus, atque omnino vereri debes,
Elzevier, p. 59 Sat, ais, video. Male posuit apud se in animo, etsi reticuit, Novi animalia omnia, aut nullum est animal praeter ea quae novi. At quid illud nostrum ad institutum ?
Nempe lacti lacte non videtur similius. Ne dissimules. Taces nonnihil, quod habes in animo. An non istud Novi omnia quae spectant et spectare possunt ad corpus, aut illud.
Repedemus, ais, et tertio tentemus ingressum. Aditus omnes, vias, flexus, et meandros obeamus.
Placet admodum, at ea lege, ut quae occurrent dubia, AT VII, 498 non tondeamus modo, sed eradamus. Age, praei, nihil non ad vivum reseco. Pergis.
7. Tertio tentatur ingressus.
Hoc, ais, voco Cogitare.
Male vocas. Ficum ego ficum voco. Somnias. Hoc habes. Perge.
Sum ais, dum cogito.
Esto. Quia sic loqui vis, non rixabor.
Hoc certum,
Perstas, Ergo saltem certum est et evidens somnianti.
Nego.
Elzevier, p. 61 Quem, ais, me olim esse credidi ?
Apage olim. Invia illa via est. Quoties dixi occlusa esse vetera omnia ? Es dum cogitas, et certus es te esse dum cogitas. Aio dum cogitas, praeteritum omne dubium est et incertum, ac solum tibi superest praesens. AT VII, 499 Perstas tamen. Amo te, quem nec adversa fortuna frangat.
Nego. Probas.
Ex quo ais, abdicavi omnia nullum est corpus, nullus animus, nulla mens, verbo, nihil. Ergo si sum, uti sum certus me esse, non sum corpus, aut quidquam corporeum.
Ut mihi places, dum ita incalescis, dum ratiocinaris, teque ad formam paulatim refers. Perge, hac via citius labyrinthorum istorum reperiemus exitum, et quia liberalis es, ero liberalior. Nego ego, et antecedens, et consequens, et consequentiam. Nec stupeas, quaeso : non abs re nego. En causas. Nego consequentiam, eo, quia tu pari modo posses arguere oppositum hoc pacto. Ex quo abdicavi omnia non est mens, non animus, non corpus, verbo nihil. Ergo, si sum, uti sum, Non Elzevier, p. 62 sum Mens. En nucem cariosam, cujus tu vitia agnosces ex sequentibus. Interim tecum ipse delibera num melius tuo ex antecedenti ita deinceps sis conclusurus. Ergo si sum, uti sum, nihil sum. Aut sane male positum fuit antecedens, vel positum destruitur postea allata conditionali, Si sum. Quare nego antecedens illud. Ex quo abdicavi omnia, non est ullum corpus, non animus, non mens, non aliud quid, et quidem merito. Etenim, dum abdicas omnia, vel male abdicas omnia, vel omnia non omnino abdicas ; nec enim potes ; cum necessario sis ipse, qui abdicas. Atque ut accurate respondeam Cum dicis Nihil est, non corpus, non animus, non mens, etc. aut excludis te a propositione illa tua Nihil est, etc. Et intelligis Nihil est, etc. praeter me, AT VII, 500 quod necessario debes facere, ut propositio illa tua fiat, et perseveret, perinde atque in Logica de iis vulgo dicitur. Omnis propositio scripta in hoc libro est falsa. Ego mentior, et sexcentis istiusmodi, quae seipsas excludunt : aut temet ipse quoque includis, ut neque esse velis, dum abdicas, dum dicis Nihil est, etc. Si primum, stare nequit propositio, Ex quo abdicavi omnia Nihil est, etc. Es enim, et aliquid es ; et necessario es vel corpus, vel animus, vel Mens, vel quidpiam aliud, Elzevier, p. 63 adeoque existit necessario vel corpus, vel animus, vel mens, vel quid aliud. Si secundum, peccas, et quidem peccatum geminum, tum quod satagas id quod fieri nequit, ac velis nihil esse, cum sis. Tum quod propositum illud tuum destruas in consequente, dum addis Ergo si sum, uti sum, etc. Etenim qui fieri potest, ut sis, si nihil sit ? et quandiu ponis nihil esse, qui potes ponere te esse ? et si ponis te esse, annon destruis paulo ante positum Nihil est etc. Falsum igitur est antecedens, falsum et consequens. At pugnam instauras.
Dum, ais, Dico Nihil est, non sum certus me esse corpus, me animum, me mentem, aut aliud quid. Imo non sum certus esse aliquod aliud corpus, aut animum, aut mentem, Ergo ex lege abdicationis, qua dubia ponuntur velut falsa, dicam et ponam, Non est corpus, non animus, non mens, non aliquid aliud. Ergo si sum, uti sum, non sum Corpus.
Quid praeterea ? Omniane dixisti ? Consequentiam ego aliquam, ut paulo ante, expectabam. Elzevier, p. 65 Forte veritus es ne meliorem exitum non sortiretur. Prudenter sane, tuo pro more ; sed resumo singula. Nosti te existere. Esto. Quaeris quis sis ille quem nosti. Ita est, et tecum quaero, et diu est ex quo quaerimus. Notitia illius, quem quaeris, non pendet ex iis, quae nondum nosti existere. Quid dicam, nondum liquet satis, nec satis video, quo pertineat effatum illud tuum. Et vero, si quaeris quis sis ille quem nosti, quaero ego quoque.
Una, ais, restat via, quae si habet obicem, si vel offendiculum, actum est, pedem referam, nec me unquam hae abdicationis orae videbunt erronem. Vis hanc etiam explorare ?
Placet ; at ea lege ut, quia extrema est, extrema omnia expectes a me : praei.
8. Quarto tentatur ingressus, et desperatur.
AT VII, 503
At, te quaeso, ais, Certus sum, mihi Elzevier, p. 67 sum conscius, haec mea conscientia est, me esse, me cogitare.
Vel si manum pectori admoveas, vel si iures et obtestere, Nego. Nihil est, non es, non cogitas, non es tibi conscius. En remora, quam, ut probe noscas, ut vites, en pono ob oculos. Si vera est haec propositio Nihil est, vera quoque est haec et necessaria Non es, non cogitas. Sed vera est haec Nihil est, ut vis. Ergo vera quoque illa Non es, non cogitas.
Nimius est, ais, iste rigor. Emolliendus nonnihil.
Quia rogas, facio, et ultro. Es : permitto. Cogitas : do. Es res cogitans, adde, substantia cogitans, adeo verbis delectaris magnificis ; gaudeo, gratulor ; at ne plura. Vis tamen, et sic ultimos colligis spiritus.
AT VII, 504 O Cygneam vocem ! At quin antea sic loquebare, clare et perspecte amissa procul abdicatione illa tua ? Est profecto de te quod querar, qui nos hic diu errare sis passus, imo duxeris per avia, et invia, cum uno passu has ad metas nos potueris sistere ; est quod et succenseam, atque omnino, nisi admodum esses amicus, in te stomachum erumperem : nec enim agis ut solebas olim, candide et rotunde, imo est tibi quod asserves velut peculiari in penu, nec mecum communices. Stupes.
AT VII, 505 Papae ! quam subtilis es et acutus ! ut momento penetras et pervadis omnia, quae sunt et quae non sunt, et quae esse queunt et quae nequeunt. Formas conceptum clarum et distinctum substantiae cogitantis, dum concipis clare et distincte existere substantiam cogitantem. An ergo, si clare cognoscas, ut
In promptu est, ais,
Audio te tandem, ac, ni fallor, capio.
Illud, ais, plane sufficit, ut affirmem me, quatenus me ipsum novi, nihil esse aliud quam rem cogitantem.
Abunde omnino, ac si clare mentem tuam cepi,
Elzevier, p. 72
9. Tuto fit receptus in veteri forma.
Ergo nullum corpus existit de facto.
Annon major propositio tua est, ut ne vetera revocem ? Est et minor propositio, ut tua quoque sit conclusio. Resumo igitur.
Nullum corpus existit de facto.
Elzevier, p. 74 Ego (ego substantia cogitans) sum existens de facto.
AT VII, 508 Ergo ego (ego substantia cogitans) non sum corpus.
Quid vultus renidet, in eoque se ver aperit novum ? Arridet, credo, forma, et quod forma conficitur. At ecce
Nulla res, quae talis est ut de ea dubitare possim an existat, de facto existit.
Ergo nulla mens existit de facto.
Nulla mens existit de facto.
Ergo. Nullum de facto existens est Mens.
Nullum existens de facto est Mens.
Ego (ego substantia cogitans) sum existens de facto.
Ergo ego (ego substantia cogitans) non sum Mens.
Quid ergo ? forma bona est, legitima ; nusquam peccat, nusquam falsum conficit, nisi fors ex falso. Ergo quod vitium displicet in consequenti, non a forma sit, necesse est, sed ab aliquo male posito in praemissis.
NOTAE.
Hucusque R. P. jocatus est : et quia in sequentibus serio agere, ac plane aliam personam induere velle videtur, hic breviter ea interim ponam quae in his jocis animadverti.
AT VII, 510
Et ita ut ne vel nuntius restet. Primo flatu emittit haec verba, A nosse ad esse non valet consequentia : simulque ostentat, instar Elzevier, p. 85 vexilli, abacum quemdam in quo substantiam cogitantem pro arbitrio descripsit. Secundo flatu emittit haec, Determinate, indeterminate. Distincte, confuse. Explicite, implicite. Tertio haec, Quod nimis concludit, nihil concludit. Hocque ultimum ita explicat, Novi me existere substantiam cogitantem, et tamen nondum novi mentem existere. Ergo notitia existentiae meae non pendet a notitia existentis mentis. Ergo cum existam, et mens non existat, non sum mens ; ergo corpus. Quibus auditis, illa silet, pedem refert, animum despondet, ac se captivam duci ab eo patitur in triumphum. Ubi multa immortali risu digna possem ostendere. Sed malo parcere Actoris togae ; ac etiam meum esse non puto de rebus tam levibus diu ridere. Quapropter hic ea tantum notabo, quae a veritate aliena cum sint, forte tamen ab aliquibus crederentur tanquam a me concessa, si de ipsis plane tacerem.
RESPONSIO
Resp. 1. Peccat Methodus circa principia. Nempe nulla habet, et infinita habet. Ac caeterae quidem facultates, ut ex certis educant certa ; clara, evidentia, et innata sibi ponunt principia. Totum est sua parte majus. Ex nihilo nihil fit, et sexcenta id genus, quibus subnixa evehunt sese in altum et ad veritatem tuto contendunt. Haec vero secus, ut faciat aliquid, non ex aliquo, sed ex nihilo, amputat, abdicat, ejurat omnia ad unum principia vetera, ac voluntate plane in contrarium versa ne videatur alis omnibus carere, fingit et aptat sibi e cera, ac principia ponit nova veterum plane contraria, Atque eo pacto vetera exuit praejudicia, ut induat nova ; certa deponit ut assumat dubia : alas sibi aptat, sed cereas : subvehit sese in AT VII, 528 altum, at ut cadat : Denique ex nihilo molitur aliquid, ut faciat nihil.
Elzevier, p. 97 Resp. 2. Peccat Methodus circa media. Nempe nulla habet dum tollit vetera, nec adhibet nova. Reliquae disciplinae formas habent logicas et syllogismos, et modos argumentorum certos, quorum ductu, velut Ariadnaeo filo, ex labyrinthis expediant sese, et res involutas extricent facile et tuto. Haec vero contra, formam veterem deturpat, dum novo pallet metu, quem sibi a Genio fingit, dum veretur ut ne somniet ; dum dubitat an deliret. Propone syllogismum pallebit ad majorem, quaecunque sit illa tandem. Forte, ait, Genius me decipit. Quid vero ad minorem ? trepidabit, dubiam dicet. Quid si somniem ? quoties somnianti visa sunt certa, et clara, quae post somnium falsa comperta sunt ? Quid denique faciet ad conclusionem ? Omnes omnino velut laqueos et pedicas fugitabit. Annon deliri, et pueri, et amentes praeclare se credunt ratiocinari, cum omni mente, et judicio deficiantur ? Quid si mihi idem contingat modo ? Quid, si fucum faciat, et offucias Genius ? malus est. Nec dum Deum novi existere, et ab eo deceptorem coerceri. Quid hic facias ? Quid cum dicet, et obstinato animo, consequentiam dubiam esse nisi antea certo scias te nec somniare, nec desipere, sed esse Deum, Elzevier, p. 98 et veracem Deum, et ab eo Genium malum haberi in vinculis ? Quid cum syllogismi hujus repudiabit materiam et formam ? Idem est dicere aliquid in rei alicujus natura sive conceptu contineri, ac dicere ipsum de ea re esse verum. Atqui existentia etc. Quid alia id genus, quae si urgeas, Expecta dicet quoad esse Deum sciam, et Genium videam ligatum. At saltem, ais, id habet commodi, dum nullos adhibet syllogismos, tuto vitat paralogismos. AT VII, 529 Praeclare enimvero, ut ne mucosus sit puer, denasetur. Num melius caeterae matres suos emungunt ? Quare unum hoc habeo, quod dicam. Sublata omni forma, nihil remanet, nisi informe.
Resp. 3. Peccat Methodus contra finem, dum nihil certi assequitur, sed nec potest assequi, cum ipsa sibi vias omnes ad veritatem occludat. Ipsemet vidisti, et expertus es tuis in erroribus Ulysseis, quibus te, meque socium fatigasti. Contendebas te esse mentem, aut habere mentem : id vero minime potuisti conficere, sed haesisti in salebris, et vepribus, et quidem toties, ut meminisse vix possim. Quanquam et recordari proderit modo, ut responsioni huicce nostrae suum sit robur. En igitur summa capita, quibus ipsa sibi Elzevier, p. 99 Methodus nervos succidit, omnemque plane spem ad veritatis lucem praecludit. 1. Nescis an somnies an vigiles, adeoque nihilo plus debes tuis in cogitatis, et ratiocinationibus (si quas tamen habes, non vero somnias dumtaxat te habere) ponere, quam somnians in suis. Hinc dubia omnia, et nutantia, et ipsae conclusiones incertae. Exempla non afferam, obi ipse, et percurre apothecas memoriae tuae, etsi quid repereris, quod ea labe non sit infectum, profer : gratulabor. 2. Antequam sciam Deum existere, qui Genium malum liget, dubitare debeo de omni re, et omnem omnino propositionem habere suspectam, aut sane, quae vulgaris est philosophia et vetus ratiocinandi methodus, ante omnia definiendum est an sint, et quae illae tandem propositiones immunes, deque iis retinendis monendi sunt Tyrones. Hinc, perinde atque ex praecedenti, dubia omnia. Et ad vestigandum verum prorsus inutilia. 3. Si quid sit quod habeat vel minimum dubitationis, id voluntate plane in contrarium versa falsum AT VII, 530 esse crede, et crede oppositum, eoque utere tanquam principio. Hinc aditus omnes ad veritatem praeclusi. Quid enim speres ab illo, caput non habeo. Nullum est corpus, nulla mens, et sexcentis istiusmodi ? Neque Elzevier, p. 100 vero dicas abdicationem illam non esse perpetuam, sed justitii instar, ad tempus, ad mensem, ad dies 15. Ut quisque majori contentione in illam incumbet. Esto enim, sit ad tempus ; at est eo tempore quo veritatem vestigas, quo uteris abdicatis, et abuteris, perinde quasi ab iis veritas omnis pendeat, et in iis veluti necessario in stereobate consistat. At, ais, ea utor, ut stylobatam, et columnam stabiliam, ut solenne est Architectis. Annon illi machinas extemporaneas extruunt, iis utuntur, ut columnam elevent, et suo in loco stabiliant, tum velut praeclare suo defunctas munere dissolvunt, et amovent ? Quidni illos imiter ? Imitare, per me licet, at vide ne et stylobata et columna extemporaneae illi machinae sic innitantur, ut hac remota illa concidant. Atque illud est quod in Methodo reprehensione dignum putem. Falsa ponit fundamenta, iisque ita nititur, ut remotis illis, illa quoque sit amovenda.
Resp. 4. Methodus peccat excessu. Hoc est, plus molitur quam ab ea prudentiae leges exigant, plus quam ab ea quisquam mortalium deposcat. Petunt quidem nonnulli, sibi ut demonstretur Dei existentia, et humanae mentis immortalitas, at profecto nemo repertus est hactenus, Elzevier, p. 101 qui sibis satis esse non duxerit, si Deum existere, et mundum ab eo administari, et animas hominum esse spirituales, et immortales, tam certo sciat, atque illud, 2. et 3. faciunt 5. aut istud, habeo caput, habeo corpus, ut superflua sit omnis cura majoris alicujus certitudinis vestigandae. Praeterea, AT VII, 531 ut in practicis, aut agendis rebus certi sunt fines certitudinis, qui sufficiant abunde, ut quisque prudenter et tuto se gerat ; ita in meditandis et speculandis rebus definiti sunt limites, quos qui attigit certus est, et ita certus, ut merito aut desperatis, aut damnatis aliis, quae quis ulterius tentare vellet, in eo prudenter, ac secure conquiescat. Ne plus ultra, Ne quid nimis. At, ais, haec laus non vulgaris Metas promovere, et vadum ab omnibus retro seculis intentatum pervadere. Ita sane laus eximia, at dum vadum vadari possit citra naufragium, quare.
Resp. 5. Peccat deffectu. Hoc est, dum plus stringit, quam sit par, nihil colligit. Unum te volo testem, te judicem. Quid praestitisti apparatu illo magnifico ? quid abdicatione illa tam solenni, adeo generali et generosa ; ut ne tibi ipsi peperceris, nisi hoc tritum Cogito, sum, sum res cogitans ? hoc, inquam, ita vel plebeculae familiare, ut nemo repertus sit ab orbe Elzevier, p. 102 condito, qui de eo vel leviter dubitarit, nedum qui serio poposcerit probari sibi, se esse, se existere, se cogitare, se esse rem cogitantem, ut merito gratias tibi nemo sit habiturus, nisi forte, quod ego mea pro amicitia, et singulari erga te voluntate facio, ut prolixam tuam erga genus humanum voluntatem probet, et laudet conatum.
Resp. 6. Peccat commune peccatum, quod in caeteris arguit. Nempe miratur mortales omnes omnino haec dicere, et ponere tam confidenter. Habeo caput, habeo oculos, etc. Et seipsam non miratur, dum pari confidentia dicit Non habeo caput, etc.
Resp. 7. Peccat peculiare sibi peccatum. Nempe, quod caeteri hominum aliquatenus certum habent, et sufficienter, habeo caput, est corpus, est mens, illa singulari AT VII, 532 sibi consilio, oppositum. Non habeo caput, non est corpus, non mens, non modo certum, sed ita certum, ut in eo fundari possit accurata Metaphysica, ponit, eoque nititur usque eo, ut hoc si fulcrum removeris, in vultum procumbat.
Resp. 8. Peccat imprudens. Nempe non advertens Dubium esse gladium ancipitem, dum alteram fugit aciem, ab altera laeditur. Dubium illi est an aliquod corpus Elzevier, p. 103 existat ; quia dubium removet et ponit oppositum, Nullum est corpus, atque in hoc dubio, tanquam si esset certum, dum imprudens nititur, vulneratur.
Resp. 9. Peccat prudens, dum sciens, ac volens, et monita occaecat sese, et voluntaria abdicatione eorum quae sunt necessaria ad vestigandum verum, sua deludi se sinit Analysi non modo id conficiens quod non intendit, sed illud etiam, quod maxime reformidat.
Resp. 10. Peccat commissione, dum, quod vetat solenni edicto, redit ad vetera, et contra leges abdicationis, repetit abdicata. Sat recordaris.
Resp. 11. Peccat omissione, dum, quod praescribit uti firmamentum Summopere cavendum est ne quid ut verum admittamus, quod non possimus probare verum esse, non semel praetergreditur, impune assumens uti summe certum, et verum, nec probans, sensus nos aliquando deludunt ; somniamus omnes ; nonnulli delirant, et alia id genus.
Resp. 12. Methodus aut nihil habet boni, aut nihil novi, plurimum vero superflui. Etenim si dicat sua illa abdicatione dubiorum se intelligere abstractionem, ut vocant Metaphysicam, qua dubia AT VII, 533 non considerantur, nisi ut dubia, adeoque ab Elzevier, p. 104 iis animus avocatur, ubi quaeritur certi aliquid, neque tunc in iis plus ponitur quam in falsis, Boni aliquid dicet, sed nihil Novi, nec nova erit illa abstractio, sed vetus, et omnium philosophorum ad unum.
Si abdicatione illa dubiorum ita velit amandari dubia, ut supponantur, et dicantur esse falsa, et iis tanquam falsis, aut eorum oppositis tanquam veris utatur, Novi dicet aliquid, sed nihil Boni, eritque abdicatio illa quidem nova, sed spuria.
Si dicat se vi, et, momento rationum id conficere certo, et evidenter, Ego sum res cogitans, et qua cogitans, nec sum mens, nec animus, nec corpus, sed res ab iis sic abducta, ut possim intelligi, nondum intellectis illis, perinde atque intelligitur animal, sive res sentiens nondum intellecta re hinniente, rugiente, etc. Boni aliquit dicet, sed nihil novi, cum id ubique pulpita resonent, ac disertis verbis id doceant quotquot animantes aliquas censent cogitare, ac, si cogitatio etiam sensum complectitur, ut illud quoque cogitet quod sentiat, videat, audiat, quotquot existimant bruta sentire, hoc est ad unum omnes.
Si dicat probatum a se rationibus validis, et meditatis se revera existere rem, et Elzevier, p. 105 substantiam cogitantem, et, dum existit, non existere reapse mentem, non corpus, non animum, Novi dicet aliquid, sed nihil boni, et nihilo plus quam si diceret existere animal, nec esse tamen leonem, aut vulpem, etc.
Si dicat se cogitare, hoc est se intelligere, velle, imaginari, sentire, et sic cogitare, ut suam illam cogitationem actu reflexo intueatur, et consideret, adeoque cogitet, sive sciat, et consideret se cogitare (quod vere est esse conscium, AT VII, 534 et actus alicujus habere conscientiam) id vero esse proprium facultatis, aut rei, quae sit posita supra materiam, quaeque sit plane spiritualis, eoque pacto se esse mentem, se spiritum : dicet quod nondum dixit, et quod debuit dicere, et quod expectabam ut diceret, et quod saepius saepe, ubi vidi parturientem, sed inani conatu, volui suggerere, dicet, inquam, boni aliquid, sed novi nihil, cum illud nos a nostris olim praeceptoribus acceperimus, et illi a suis, atque, opinor, alii ab aliis jam inde ab Adamo.
Id porro si dicat, quae et quanta supererunt ? quae redundabunt ? quanta battologia ? quae machinae aut ad pompam aut ad praestigias ? Quorsum fallaciae sensuum, somniantium illusiones, ludibria delirantium ? quis finis abdicationis illius adeo Elzevier, p. 106 austerae, ut ne nobis plus residui esse patiatur, quam hilum ? Cur peregrinationes tam longae, ita diuturnae exteras in oras, procul a sensibus, umbras inter, et spectra ? Quid faciunt illa tandem ad stabiliendum Dei existentiam, perinde quasi stare illa non possit, nisi omnia sus deque vertantur ? Sed cur interpolationes opinionum tot ac tantae, ut veteres ponantur, induantur novae, iisque abjectis rursum veteres assumantur ? An forte, ut sacris olim Bonae Deae, et Consi, et caeterorum, sui singulis erant ritus, ita hae novorum arcanorum novae sunt caerimoniae At quin illa, procul amissis ambagibus, nitide, clare, breviter, sic verbo veritatem exhibuit. Cogito, habeo cogitationis conscientiam, ergo sum mens ?
Denique si dicat intelligere, velle, imaginari, sentire, hoc est cogitare, sic esse propria mentis, ut nulla prorsus animalia, praeter hominem, cogitent, nulla imaginentur, AT VII, 535 sentiant, videant, audiant, etc. novi dicet aliquid, sed nihil boni, et illud quidem gratis, et ingratiis, nisi fors aliquid asservat et abscondit (quod unicum superest perfugium) suo tempore velut e machina stupentibus exhibendum. At illud, quandiu est, ex quo expectatur, ut plane sit desperandum ?
Elzevier, p. 107 Resp. ult. Hic vereris, opinor, Methodo illi tuae, quam amas, quam amplecteris, ignosco, quam uti filiolam oscularis tuam, times ut ne, quia tot peccatorum feci ream, quia, ut ipse vides, rimas agit et undique diffluit, veteres ad testas abjiciendam putem. Ne vereare, amicus sum. Vincam expectationem tuam, aut sane fallam ; silebo et expectabo. Novi te, et aciem ingenii tui acrem, ac perspicacem. Ubi tempus aliquod ad meditandum acceperis, ac maxime ubi Analysim illam tuam fidam secreto in recessu consulueris, pulverem excuties, sordes ablues, tersam, et politam Methodum nostris sistes aspectibus. Interea hoc habe, meque audi tuis dum quaesitis pergo respondere, iisque complector bene multa, quae brevitatis studio perstrinxi leviter, ut ea, quae mentem attinent, quae conceptum clarum ac distinctum, quae verum, quae falsum, et similia ; sed ea ipse relegis, quae prudentibus excidere, et
Quaestio 3. An possit instaurari Methodus.
Quaeris 3. an * Plura non missa sunt a R. P. Cumque reliqua ab eo rogarentur, respondit sibi nunc otium non esse plura componendi. Elzevier, p. 108 Nobis vero religio fuit, vel minimam ejus scripti syllabam omittere.
NOTAE.
Satis esse putarem egregium hoc de mea qualicunque investigandi veri Methodo judicium retulisse, ad ejus falsitatem ,et absurditatem declarandam, si profectum esset ab ignoto : Sed quia ejus Author in tali loco est constitutus, ut non facile ab ullo credatur, ipsum esse vel non compotem sui ; vel eximie mendacem, et maledicum, et impudentem, Ne nimia ejus authoritas contra manifestam veritatem aliquid possit, rogo lectores ut meminerint illum supra, ante has responsiones, nullam vel minimam rem contra me probasse, sed ineptis tantum cavillationibus usum fuisse, ad opiniones mihi tam ridiculas affingendas, ut ne refutatione quidem indigerent ; Nunc vero in his responsionibus ipsum ne conari quidem aliquid probare, sed falso supponere omnia, quae mihi affingit, jam ante a se fuisse probata ; Utque aequitas ejus judicii magis appareat, illum prius in accusando jocatum tantum fuisse, hic autem postea in judicando maxime serium esse ac severum ; atque in undecim primis responsionibus indubitanter et decretorie me condemnare, ac demum in duodecima deliberare, et distinguere, Si dicat Elzevier, p. 109 hoc, nihil habet novi ; si hoc, nihil boni etc., cum tamen in iis omnibus agat tantum de una et eadem re diversis modis spectata, nempe de uno suo figmento, cujus absurditatem atque insulsitatem similitudine hic declarabo.
Testatus sum ubique in meis scriptis, me Architectos in eo imitari, quod, ut solida aedificia construant, AT VII, 537 in locis ubi saxum, vel argilla, vel aliud quodcunque firmum solum arenosa superficie contectum est, fossas primum excavent, omnemque ex iis arenam, et alia quaevis arenae nixa aut permista, rejiciant, ut deinde in solo firmo ponant fundamenta : Sic enim ego dubia omnia, instar arenae, primum rejeci ; ac deinde animadvertens dubitari non posse quin saltem substantia dubitans sive cogitans existat, hoc usus sum tanquam saxo in quo Philosophiae meae fundamenta locavi. Author autem noster similis est Caementario cuidam, qui cum in sua urbe magnus artifex haberi vellet, atque ideo summopere invideret Architecto sacellum ibi construenti, studiosissime quaesivit occasiones ad ejus artem reprehendendam : Sed quia erat tam rudis, ut nihil eorum quae ab illo fiebant capere posset, nihil aliud ausus est attingere, quam prima, et maxime obvia initia. Nempe notavit eum principio fodere, ac non modo arenam et terram mobilem, sed et ligna, et lapides, et quaevis alia arenae admista rejicere, ut ad solum firmum Elzevier, p. 110 perveniret, ibique sacelli jaceret fundamenta : Et praeterea audivit ipsum aliquando, quaerentibus cur ita foderet, respondisse, terrae superficiem, cui insistimus, non semper esse satis firmam ad magna aedificia sustinenda ; et arenam praecipue esse instabilem, quia non modo magnis ponderibus pressa subsidet, sed etiam aquae praeterfluentes eam non raro secum abducunt, unde sequitur inexpectata ruina eorum quae ab ipsa sustinentur ; et denique, cum tales ruinae in fodinis interdum accidunt, earum causam ad Lemures, aut malos Genios loca subterranea inhabitantes, AT VII, 538 solere a fossoribus referri. Ex quibus sumpsit occasionem fingendi fossionem illam, qua Architectus utebatur, haberi ab ipso pro sacelli constructione ; atque vel fossam, vel saxum in ejus fundo retectum, vel certe id quod supra fossam ita construeretur ; ut ipsa interim vacua remaneret, pro sacello construendo ; Ipsumque Architectum esse tam fatuum, ut timeret ne terra, cui insistebat, sub pedibus suis fatisceret, neve a Lemuribus everteretur. Quae cum forte persuasisset quibusdam pueris, aliisve Architecturae tam ignaris, ut iis novum esset ac mirum, fossas fieri ad locanda aedificiorum fundamenta ; et qui facile credebant illi quem norant, satisque peritum artis suae ac probum virum esse putabant, de Architecto sibi ignoto, et quem nihil adhuc struxisse, se Elzevier, p. 111 fossas tantum excavasse audiebant. Tantopere delectatus est hoc suo figmento, ut speraverit se idem universo mundo esse persuasurum. Et quamvis jam Architectus omnes fossas a se primum factas lapidibus implevisset, atque ibi sacellum suum ex solidissima materia firmissime construxisset, omnibusque videndum exhiberet, manebat ille nihilominus in eadem spe et instituto, nugas suas cunctis hominibus persuadendi. Atque in hunc finem stans quotidie in plateis, ludos de Architecto plebi transeunti exhibebat. Quorum tale erat argumentum.
Primo inducebat illum jubentem ut fossae fierent ; et non modo ex iis arena omnis, sed etiam ea omnia quae arenae essent admista, aut superstructa, etiam caementa, etiam lapides quadrati, verbo Omnia rejicerentur, et Nihil plane relinqueretur. Atque haec verba, Nihil, Omnia, etiam caementa, etiam lapides, valde inculcabat : AT VII, 539 Simulque fingebat se velle artem illam ab eo addiscere, ac cum ipso descendere in istas fossas. Ducem te praebe, ajebat, age, fare, expeditum habes aut socium aut discipulum, quid jubes ? Ad illud iter, etsi novum, et mihi tenebris non assueto formidandum, accedo lubens. Audio te, jubes id faciam quod te facientem videro, ibi pedem figam ubi fixeris. Praeclara sane imperandi ducendique ratio, Ut mihi places, audio.
Elzevier, p. 112 Deinde, simulans sibi metum esse a Lemuribus in istis fossis, ita risum spectatorum elicere conabatur. Et vero, an tu mihi illud praestabis, ut non verear modo, non formidem, metus mihi non sit a malo Genio ? Sane, me licet confirmes manu et verbo, non sine timore ingenti istuc descendo. Ac paulo post. Sed o me propositi immemorem ! quid feci ? totum me tibi principio commiseram ; me socium, me discipulum, et ecce haereo in aditu, et meticulosus, et obstinatus. Ignosce : peccavi largiter, et tenuitatem ingenii mei probavi dumtaxat. Debueram omni metu deposito, in istius fossae caliginem intrepide me inferre, et haesi, et restiti.
Tertio, repraesentabat Architectum sibi ostendentem in fossae fundo lapidem, sive saxum, cui totum aedificium suum inniti vellet. Hocque ita risu excipiebat. Praeclare vir eximie Archimedeum punctum occupas, mundum haud dubie si lubet movebis. En jam nutant omnia. At te quaeso, vis enim, opinor, ad vivum resecari omnia, ut nihil sit tua in arte non aptum, non cohaerens, non necessarium, cur lapidem hic retines ? an non exulare AT VII, 540 jussisti lapides cum arena ? Sed forte excidit, adeo est arduum etiam expertis, oblivisci penitus eorum quibus a pueris assuevimus, ut mihi rudi, si fors vacillem Elzevier, p. 113 haud male sit sperandum, etc. Item Architectus rudera quaedam simul cum arena ex fossis rejecta colligebat, ut iis ad aedificandum uteretur, qua de re alter ita jocabatur. Audebone, priusquam intro pedem feras, ex te sciscitari quo consilio, tu, qui rudera omnia ut non satis firma rejeceris solenni ritu, ea iterum velis inspicere : perinde quasi ex panniculis illis speres firmi aliquid ? etc. Imo, quia omnia, quae paulo ante rejecisti nutantia erant et infirma (secus cur rejecisses) qui fiet ut eadem modo non nutantia sint et infirma ? etc. Et paulo post. Hic etiam patiere artem tuam admirer, qui, ut firma stabilias utare infirmis, ut nos educas in lucem, jubeas in tenebris mergi, etc. Atque hic multa ineptissime differebat de nominibus et officiis Architecti et Caementarii, nihil ad rem facientia, nisi ut, nominum significatione confusa, unum ab alio distingui minus posset.
Quarto actu stabant uterque in fossae fundo, ibique Architectus sacelli sui constructionem incipere conabatur, sed frustra : Nam primo, cum ibi lapidem quadratum locare vellet, statim a Caementario monebatur se jussisse ut lapides omnes rejicerentur, atque hoc ideo pugnare cum regulis suae artis, quo verbo, tanquam Archimedea demonstratione victus, ab opere desistere cogebatur : Cumque deinde caementa, Elzevier, p. 114 cum lateres, cum calcem aqua et sabulo fermentatam, sive AT VII, 541 quidvis aliud assumebat, semper ingerebat Caementarius omnia rejecisti, nihil retinuisti, solisque istis verbis Nihil, Omnia etc., tanquam incantamentis quibusdam, omnia ejus opera destruebat. Atque utebatur oratione tam simili iis quae supra a 5. ad 9. §. habentur, ut hic non opus sit eam referre.
Quinto denique, cum videbat satis magnam plebis coronam circa se esse collectam, Comoediae suae hilaritatem, novo more, in tragicam severitatem mutabat, calcisque maculis ex facie sua abstersis, serio vultu assumpto, censoria voce, omnes Architecti errores (eos scilicet quos supponebat in praecedentibus actibus esse demonstratos) enumerabat et condemnabat. Totumque hoc enarrabo ejus judicium, quale ipsum protulit ultima vice, qua hos ludos populo dedit, ut, quam accurate illud Author noster sit imitatus, agnoscatur. Fingebat se rogatum fuisse ab Architecto, ut suum de ejus arte judicium expromeret, eique respondebat hoc pacto.
Primo peccat Ars illa circa fundamenta. Nempe nulla habet, et infinita habet. Ac caeterae quidem domuum construendarum artes fundamenta ponunt firmissima, ut lapides quadratos, lateres, caementa, et sexcenta id genus, quibus subnixa Elzevier, p. 115 aedificia evehunt in altum. Haec vero secus, ut construat aliquid, non ex aliquo, sed ex nihilo, diruit, effodit, rejicit omnia ad unum fundamenta vetera, ac voluntate plane in contrarium versa, ne videatur alis omnino carere, fingit et aptat sibi e cera, ac fundamenta ponit nova, veterum plane contraria. Atque eo pacto veterum vitat instabilitatem, ut incurrat in novam : firma AT VII, 542 evertit, ut assumat infirma : alas sibi aptat, sed cereas : tollit aedificium in altum, at ut cadat : Denique ex nihilo molitur aliquid, ut faciat nihil.
Quae omnia vel solum sacellum ab Architecto jam constructum irridendae falsitatis arguebat : In eo enim erat manifestum, et firmissima ipsum posuisse fundamenta ; et nihil destruxisse, quod non fuisset destruendum ; et nulla in re ab aliorum praeceptis deflexisse, nisi ubi aliquid melius habuerat ; et aedificium ita in altum sustulisse, ut nullam ruinam minaretur ; Et denique non ex nihilo, sed ex solidissima materia ; non Nihil, sed firmum et duraturum sacellum, in honorem Dei construxisse. Ut et consimilia etiam, in quibus hallucinatus est Author noster, ex solis Meditationibus a me editis satis patent. Nec vero arguendus est Historicus, ex quo Caementarii verba exscripsi, quod eum induxerit alas Architecturae tribuentem, et alia multa, quae Elzevier, p. 116 parum ipsi videntur convenire : hoc enim de industria forsan fecit, ut perturbationem animi talia dicentis exprimeret. Atque profecto eadem omnia Methodo quaerendae veritatis non melius conveniunt, cui tamen ab Authore nostro tribuuntur.
Respondebat 2. Peccat Architectura illa circa media. Nempe nulla habet, dum tollit vetera, nec adhibet nova. Reliquae ejusmodi artes normam habent, et libellam, et perpendiculum, quorum ductu, velut Ariadneo filo, ex labyrinthis expediant sese, et caementa quantumvis informia disponant facile et recte. Haec vero contra formam veterem deturpat, dum novo pallet metu, quem sibi a Lemuribus fingit, dum veretur ne terra subsidat, dum dubitat AT VII, 543 an non arena diffugiet. Propone columnam. Pallebit ad stereobatam et basim, quaecunque sit illa tandem. Forte, ait, Lemures illam dejicient. Quid vero ad scapum ? trepidabit, infirmum dicet. Quid, si ex gypso tantum sit, non ex marmore ? Quoties alia nobis visa sunt dura ; et firma, quae, facto experimento, fragilia comperta sunt ? Quid denique faciet ad Epistylium ? Omnia omnino velut laqueos et pedicas fugitabit. Annon mali Architecti alia saepe struxerunt, quae quamvis firma putarent, sponte tamen sunt collapsa ? quid, Elzevier, p. 117 si huic idem contingat modo ? Quid, si Lemures solum concutiant ? mali sunt. Necdum novi basim subnixam saxo tam firmo, ut in illud Lemures nihil possint. Quid hic facias ? Quid cum dicet et obstinato animo, epistylii firmitatem dubiam esse, nisi antea certo scias, nec columnam ex fragili materia constare, nec arenae inniti, sed firmo saxo, et saxo quod nulli unquam Lemures valeant commovere ? Quid, cum columnae hujus repudiabit materiam et formam ? (Hic joculari audacia proferebat effigiem unius ex illis ipsis columnis, quas Architectus in sacello suo posuerat) Quid alia id genus, quae si urgeas. Expecta, dicet, quoad saxum subesse sciam, nullosque ibi Lemures versari. At saltem, ais, id habet commodi, dum nullas adhibet columnas, tuto cavet ne quas male construat. Praeclare enimvero, ut, ne mucosus etc. Ut supra. Hoc enim est nimis sordidum, ut repetatur ; Et rogo Lectorem, ut singulas hasce responsiones cum earum comparibus Authoris nostri velit conferre.
Atque haec responsio, ut praecedens, vel a solo sacello impudentissimi mendacii arguebatur. Quoniam AT VII, 544 et in eo multae solidissimae columnae extabant, et inter caeteras illa ipsa, cujus, tanquam ab Architecto repudiatae, effigiem ostendebat. Eademque ratione, me non Elzevier, p. 118 improbare syllogismos, nec earum veterem formam deturpare, satis judicant mea scripta, in quibus semper iis usus sum, cum fuit opus. Et inter caeteros illum ipsum, cujus hic fingit me repudiare materiam, et formam, ex me exscripsit. Habeo enim illum in fine responsionis ad primas Objectiones Propositione 1. ubi Deum existere demonstro. Nec video quo instituto id fingat, nisi forte ad innuendum ea omnia, quae ut vera et certa proposui, pugnare cum abdicatione dubiorum, quam solam nomine meae Methodi vult intelligi. Quod plane idem est, et non minus puerile ac ineptum, quam figmentum Caementarii sumentis fossionem, quae sit ad jacienda aedificiorum fundamenta, pro tota arte Architecti ; et id omne quod ab eo construitur, tanquam pugnans cum ista fossione, reprehendentis.
Respondebat 3. Peccat ars illa contra finem, Dum nihil firmi construit ; sed nec potest construere, cum ipsa sibi vias omnes ad opus faciendum occludat. Ipsemet vidisti et expertus es, tuis in erroribus Ulysseis, quibus te meque socium fatigasti. Contendebas te esse Architectum, aut habere artem Architecti : id vero minime potuisti conficere, sed haesisti in salebris et vepribus, et quidem toties, ut meminisse vix possim. Quanquam et recordari proderit modo, ut responsioni huicce nostrae Elzevier, p. 119 suum sit robur. En AT VII, 545 igitur summa capita, quibus ipsa sibi ars illa nervos succidit, omnemque plane spem ad opus promovendum praecludit. 1. Nescis an infra superficiem terrae sit arena vel saxum, adeoque nihilo plus debes fidere saxo (si cui tamen unquam saxo insistas) quam arenae. Hinc dubia omnia et nutantia, et ipsae structurae infirmae. Exempla non afferam, obi ipse, et percurre apothecas memoriae tuae, et si quid repereris, quod ea labe non sit infectum, profer : gratulabor. 2. Antequam invenerim solum firmum, infra quod nullam arenam mobilem esse sciam, nullosque Lemures ipsam commoventes, debeo omnia rejicere, et omnem omnino materiam habere suspectam, aut sane, quae vulgaris est Architectura et vetus, ante omnia definiendum est an sint, et quae illae tandem materiae non rejiciendae, deque illis in fossa retinendis monendi sunt fossores. Hinc, perinde atque ex praecedenti, infirma omnia, et ad constructionem aedificiorum prorsus inutilia. 3. Si quid sit quod vel minimum concuti possit, id voluntate plane in contrarium versa, jam collapsum esse crede, et crede esse effodiendum, et utere fossa vacua tanquam fundamento. Hinc aditus omnes ad aedificationem praeclusi. Quid enim speres ab illo Elzevier, p. 120 Nulla hic jam est terra, Nulla arena, nulli lapides, et sexcenta istiusmodi ? Neque vero dicas fossionem illam non esse perpetuam, sed, justitii instar, ad tempus, et ad altitudinem quamdam, ut quoque in loco magis alta est arena. Esto enim, sit ad tempus ; at est eo tempore quo putas te aedificare, quo uteris fossae vacuitate, et abuteris, perinde quasi ab ea aedificatio omnis pendeat, et in ea, veluti necessario in stereomate, consistat. At, ais, ea utor ut stylobatam et columnam stabiliam, ut solenne est aliis Architectis. Annon illi machinas AT VII, 546 extemporaneas extruunt, iis utuntur, ut columnam elevent ? etc. ut supra.
In quibus etiam nihil est magis ridicule a Caementario, quam ab Authore nostro excogitatum. Quod enim rejectione dubiorum non magis mihi vias praecluserim, ad cognitionem veritatis ; quam Architectus fossione ad sacelli constructionem, satis declarant ea quae postea demonstravi ; vel certe aliquid in iis, aut falsum, aut incertum, notare debuisset. Quod cum nec faciat, nec possit, ipsum inexcusabiliter hallucinari est confitendum. Nec magis unquam laboravi, ut probarem me, sive rem cogitantem, esse mentem ; quam alter, ut probaret se esse Architectum : sed sane Author noster magno conatu, et labore nihil hic probavit, nisi se mentem, saltem bonam, non habere. Elzevier, p. 121 Nec, ex eo quod metaphysica dubitatio eo usque procedat, ut quis supponat se nescire an somniet, an vigilet, magis sequitur eum nihil certi posse invenire ; quam, ex eo quod Architectus, dum fodere incipit, nondum sciat, an saxum, an argillam, an quid aliud infra arenam sit inventurus, sequitur illum ibi non posse saxum invenire, vel invento fidere non debere. Nec ex eo quod antequam quis sciat Deum existere, habeat occasionem dubitandi de omni re (nempe de omni re cujus claram perceptionem animo suo praesentem non habet, ut aliquoties exposui) magis sequitur omnia esse ad vestigandum verum inutilia : quam, ex eo quod Architectus omnia ex fossis suis rejici curasset, antequam firmum solum esset inventum, sequebatur nulla rudera aut alia in ipsis fuisse, quae sibi postea in jaciendis fundamentis AT VII, 547 usui sore judicaret. Nec magis inepte errabat Caementarius, dicendo, juxta vulgarem et veterem Architecturam, illa non esse ex fossis rejicienda, et de iis retinendis monendos esse fossores ; quam errat Author noster, tum dicendo ante omnia definiendum esse an sint, et quae, illae tandem propositiones a dubitatione immunes : qui enim definiri possent ab eo quem nullas adhuc nosse supponimus ! Tum affirmando hoc esse praeceptum vulgaris, ac veteris Philosophiae, in ea enim nihil tale reperitur. Nec magis insulse fingebat Caementarius Architectum velle uti fossa vacua pro fundamento, omnemque Elzevier, p. 122 ejus aedificationem ab ea pendere ; Quam aperte hallucinatur Author noster, dicendo me uti opposito ejus quod dubium est, ut principio, et abuti abdicatis, perinde quasi ab iis veritas omnis pendeat, et in iis veluti necessario in stereomate, consistat : immemor verborum quae pro meis supra retulerat Nec pones, nec negabis, neutro uteris, utrumque habebis velut falsum. Nec denique imperitiam suam magis declarabat Caementarius, fossam ad jacienda fundamenta excavatam comparando extemporaneae machinae, cujus usus esset ad columnam erigendam ; quam Author noster, eidem machinae comparando abdicationem dubiorum.
Respondebat 4. Ars illa peccat excessu. Hoc est plus molitur, quam ab ea prudentiae leges exigant, plus quam ab ea quisquam mortalium deposcat. Petunt quidem nonnulli sibi ut firma aedificia construantur, at profecto nemo repertus est hactenus, qui sibi satis esse non duxerit, si aedes, AT VII, 548 in quibus habitaret, aeque firma essent, ac ipsa terra quae nos sustinet, ut superflua sit omnis cura majoris alicujus firmitatis quaerendae. Praeterea ut ad inambulandum certi sunt fines stabilitatis soli, qui sufficiant abunde, ut quisque supra illud tuto incedat, ita in domibus aedificandis certi sunt limites, quos qui attigit certus est etc. ut supra.
Ubi quamvis injuste Architectus a Caementario Elzevier, p. 123 culparetur, multo tamen injustius in re simili ab Authore nostro reprehendor. Verum enim est, in domibus construendis certos esse fines, infra summam firmitatem soli, ultra quos progredi operae pretium esse non solet, iique varii sunt pro magnitudine molis construendae : nam et humiliores casae ipsi arenae tuto imponuntur ; neque haec minus firma est ad illas sustinendas, quam saxum, ad altas turres. Sed falsissimum est, in fundamentis Philosophiae statuendis, tales esse aliquos dubitandi limites infra summam certitudinem, in quibus prudenter ac secure conquiescere poimus. Cum enim veritas in indivisibili consistat, potest contingere, ut quod non agnoscimus esse summe certum, quantumvis probabile appareat, sit plane falsum : nec sane ille prudenter philosopharetur, qui ea scientiae omnis suae poneret fundamenta, quae cognosceret esse fortasse falsa. Et vero, quid respondebit Scepticis, qui omnes dubitationis limites transcendunt ? qua ratione ipsos refutabit ? Nempe desperatis aut damnatis annumerabit. Egregie certe : sed quibus illi eum interim annumerabunt ? Neque putandum est eorum sectam dudum esse extinctam ; viget enim hodie quam maxime, ac fere omnes, qui se aliquid ingenii prae caeteris AT VII, 549 habere putant, nihil invenientes in vulgari Philosophia quod ipsis satisfaciat, aliamque veriorem non videntes, ad Scepticam transfugiunt. Atque ii sunt praecipue, qui Dei Elzevier, p. 124 existentiam et humanae mentis immortalitatem sibi demonstrari exposcunt. Adeo ut valde mali exempli ea sint, quae ab Authore nostro hic dicuntur, praesertim cum eruditus clueat, ostendunt enim ipsum non putare Atheorum Scepticorum errores posse refutari ; atque ita illos, quantum in se est, fulcit, et confirmat. Quippe omnes hodierni Sceptici non dubitant quidem in praxi quin habeant caput, quin 2. et 3. faciant 5, et talia : sed dicunt se tantum iis uti tanquam veris, quia sic apparent ; non autem certo credere, quia nullis certis rationibus ad id impelluntur : Et quia non eodem modo ipsis apparet Deum existere, mentemque humanam esse immortalem ; ideo his nequidem in praxi tanquam veris utendum putant, nisi prius sibi probata fuerint, rationibus magis certis quam sint ullae ex iis ob quas apparentia omnia amplectuntur. Quae cum a me sic probata sint, et a nemine ante me, saltem quod sciam, nulla major et indignior maledicentia excogitari posse mihi videtur, quam ea est Authoris nostri, dum in tota hac sua dissertatione, unum illum errorem, in quo Scepticorum secta consistit, nempe nimiam dubitationem, continue mihi affingit, et sexcenties inculcat. Estque profecto liberalis in meis peccatis recensendis ; etsi enim hic dicat laudem esse non vulgarem Metas promovere, et vadum ab omnibus retro saeculis intentatum pervadere, nullamque habeat rationem Elzevier, p. 125 suspicandi, hoc a me AT VII, 550 factum non esse, in eadem illa re de qua agit, ut mox ostendam, Hoc tamen ipsum pro peccato mihi apponit. Quia, inquit, est sane laus eximia, at dum vadum vadari possit citra naufragium, Nempe vult a Lectoribus credi me ibi naufragium fecisse, sive errorem aliquem commisisse : quod tamen ipsemet nec credit, nec quidem ulla ratione suspicatur. Nam sane si vel minimam excogitare potuisset rationem, ad suspicandum me aliquid errasse, in toto illo itinere, in quo mentem a cognitione propriae existentiae ad cognitionem existentiae Dei et distinctionem sui ipsius a corpore perduxi, procul dubio ipsam in Dissertatione tam longa, tam verbosa, et rationum tam vacua, non omisisset ; longeque maluisset illam proferre, quam mutare quaestionem, ut semper fecit, quoties argumentum postulabat ut ea de re loqueretur, ac inepte me inducere disputantem An res cogitans esset Mens. Non habuit itaque rationem ullam ad suspicandum me aliquid errasse in iis quae asserui, et quibus Scepticorum dubitationem omnium primus everti, Fatetur hoc eximia laude dignum esse ; Ac nihilominus satis habet frontis, ut hoc nomine me reprehendat, ipsamque illam dubitationem affingat, quae caeteris omnibus mortalibus, qui eam nunquam refutarunt, meliori jure quam uni mihi tribui posset. Caementarius autem
Respondebat 5. Peccat defectu. Hoc est, Elzevier, p. 126 dum plus molitur quam sit par, nihil absolvit. Unum te volo testem, te judicem. Quid praestitisti apparatu illo magnifico ? quid fossione illa tam solenni, adeo generali et generosa, ut ne quidem firmissimis lapidibus peperceris, nisi hoc tritum, AT VII, 551 Saxum, quod invenitur infra omnem arenam, est solidum et firmum ? Hoc inquam ita vel plebeculae familiare etc. ut supra.
Hicque expectabam, tum a Caementario, tum etiam ab Authore nostro, ut aliquid probaretur : Sed, ut ille petebat tantum quid Architectus praestitisset fossione, nisi quod saxum retexisset, dissimulando ipsum ei saxo sacellum suum superstruxisse ; ita noster quaerit dumtaxat quid praestiterim dubiorum rejectione, nisi hoc tritum Cogito, sum : quia nempe pro nihilo ducit, quod ex his, et Dei existentiam, et reliqua multa demonstrarim. Atque unum me vult testem, tam insignis scilicet audaciae suae ; ut et alibi, de aliis etiam non veris, ait Credere ad unum omnes. Ubique pulpita resonare. Se a praeceptoribus suis accepisse, illosque ab aliis, jam inde ab Adamo, et talia. Quibus non major debetur fides, quam juramentis quorumdam hominum, qui eo pluribus uti solent, quo id, quod volunt persuadere, magis incredibile ac falsum putant. Alter vero
Respondebat 6. Peccat commune peccatum, Elzevier, p. 127 quod in caeteris arguit. Nempe miratur mortales omnes omnino haec dicere, et ponere tam confidenter, Satis firma est arena quae nos sustinet. Hoc solum in quo stamus non movetur etc. Et se ipsam non miratur, dum pari confidentia dicit, Arena est rejicienda etc.
Quod non magis erat ineptum, quam quod Author noster in re simili affirmat.
Respondebat 7. Peccat peculiare sibi peccatum. Nempe AT VII, 552 quod caeteri hominum aliquatenus firmum habent, et sufficienter, terram in qua stamus, arenam, lapides ; illa singulari sibi consilio oppositum, fossam scilicet ex qua arena, lapides et reliqua sublata sunt, non modo pro re firma, sed pro tam firma, ut in ea fundari possit solidissimum sacellum, sumit, eoque nititur usque eo, ut hoc si fulcrum removeris, in vultum procumbat.
Ubi non magis hallucinatur, quam Author noster, dum immemor est verborum Nec pones, nec negabis, etc.
Respondebat 8. Peccat imprudens. Nempe non advertens instabilitatem soli esse gladium ancipitem, dum alteram fugit aciem, ab altera laeditur. Arena non est illi solum satis stabile ; quia illam removet, et ponit oppositum, fossam scilicet arena vacuam, atque in hac fossa tanquam si esset res firma, Elzevier, p. 128 dum imprudens nititur, vulneratur.
Ubi rursus meminisse tantum oportet verborum, Nec pones nec negabis. Hocque de gladio dignius est sapientia Caementarii, quam Authoris nostri.
Respondebat 9. Peccat prudens, dum sciens, ac volens, et monita occaecat sese, et voluntaria rejectione eorum, quae sunt necessaria ad aedificandas domos, sua deludi se sinit regula, non modo id conficiens quod non intendit, sed illud etiam, quod maxime reformidat.
Quod quam verum esset de Architecto, constructio sacelli ; et quam simile verum sit de me, quae demonstravi declarant.
AT VII, 553 Respondebat 10. Peccat commissione, dum, quod vetat solenni edicto, redit ad vetera, et contra leges fossionis, resumit rejecta. Sat recordaris.
Quod imitando, Author noster non recordatur verborum Nec pones, nec negabis, etc. Alioqui enim qua fronte fingeret, id solenni edicto vetitum, quod nequidem negandum esse prius dixit.
Respondebat 11. Peccat omissione, dum quod praescribit uti firmamentum, Summopere cavendum est, ne quid ut verum admittamus, quod non possimus probare verum esse, non semel praetergreditur, impune Elzevier, p. 129 assumens uti summe certum et verum, nec probans, Arenosum solum non satis firmum est ad aedificia sustinenda, et alia id genus.
Ubi plane, ut Author noster, hallucinabatur, applicans fossioni, ut noster dubiorum rejectioni, quod pertinet tantum ad structionem, tam aedificiorum, quam Philosophiae : Verissimum enim est, nihil admittendum esse ut verum, quod non possimus probare esse verum, cum de eo statuendo vel affirmando quaestio est ; sed, cum tantum de effodiendo, vel abdicando, sufficit quod suspicemur.
Respondebat 12. Ars illa aut nihil habet boni, aut nihil novi, plurimum vero superflui. Etenim ; 1. si dicat sua illa rejectione arenae se intelligere fossionem illam qua caeteri utuntur Architecti, dum arenam non rejiciunt, nisi quatenus non est satis firma ad aedificiorum molem sustinendam, Boni aliquid dicet, sed nihil novi, nec nova erit illa fossio, sed vetus, et omnium Architectorum ad unum.
AT VII, 554 2. Si fossione illa arenae ita velit amandari omnem arenam, ut tollatur, et nihil ejus retineatur, et ea tanquam nulla, aut ejus opposito, nempe vacuitate loci quem illa prius implebat, tanquam re solida et firma utamur ; Novi dicet aliquid, sed nihil Boni, eritque fossio illa quidem nova, sed spuria.
Elzevier, p. 130 3. Si dicat se vi et momento rationum id conficere certo et evidenter, Ego sum peritus Architecturae, illamque exerceo ; et tamen, qua talis nec sum Architectus, nec Caementarius, nec Bajulus, sed res ab iis sic abducta, ut possim intelligi, nondum intellectis illis, perinde atque intelligitur animal, sive res sentiens, nondum intellecta re hinniente, rugiente, etc. Boni aliquid dicet, sed nihil Novi, cum id ubique compita resonent, ac disertis verbis id doceant quotquot homines aliquos censent Architecturae esse peritos ; ac, si Architectura etiam parietum constructionem complectitur, ut illi quoque Architecturam sciant, qui calcem cum arena temperant, qui lapides caedunt, qui materiam apportant, quotquot existimant operarios id agere, hoc est ad unum omnes.
4. Si dicat probatum a se rationibus validis, et meditatis se revera existere, et esse Architecturae peritum, et, dum existit, non existere reapse Architectum, non Caementarium, non bajulum. Novi dicet aliquid, sed nihil boni, et nihilo plus quam si diceret existere animal, nec esse tamen leonem, aut vulpem, etc.
5. Si dicat se aedificare, hoc est Architectura uti in aedificiis construendis, et sic aedificare ut suam illam actionem actu reflexo intueatur, et consideret, adeoque sciat Elzevier, p. 131 et consideret AT VII, 555 se aedificare (quod vere est esse conscium, et actus alicujus habere conscientiam), id vero esse proprium Architecturae, sive artis quae sit posita supra peritiam bajulorum, eoque pacto se esse Architectum, dicet quod nondum dixit, et quod debuit dicere, et quod expectabam ut diceret, et quod saepius saepe, ubi vidi parturientem sed inani conatu, volui suggerere, dicet, inquam, boni aliquid sed novi nihil, cum illud nos a nostris olim praeceptoribus acceperimus, et illi a suis, atque opinor, alii ab aliis, jam inde ab Adamo.
Id porro si dicat, quae et quanta supererunt ? quae redundabunt ? quanta battologia ? quae machinae aut ad pompam aut ad praestigias ? Quorsum arenae instabilitas, et terrae commotiones, et Lemures, sive inania terriculamenta ? quis finis fossionis illius adeo profundae, ut ne nobis plus residui esse patiatur quam hilum ? Cur peregrinationes tam longae, ita diuturnae, exteras in oras, procul a sensibus, umbras inter et spectra ? Quid faciunt illa tandem ad stabiliendum sacellum, perinde quasi stare illud non possit, nisi omnia susque deque vertantur ? Sed cur interpolationes materiarum tot ac tantae, ut veteres ponantur, eligantur novae, iisque abjectis rursum veteres assumantur ? An forte, ut dum sumus in templo, vel coram magnatibus, Elzevier, p. 132 aliter nos gerere debemus, quam in gurgustio vel popina, ita hae novorum arcanorum novae sunt caerimoniae ? At quin illa, procul amissis ambagibus, nitide, clare, breviter, sic verbo veritatem exhibuit. AEdifico, habeo istius aedificationis conscientiam, ergo sum Architectus ?
AT VII, 556 6. Denique, si dicat domos construere, earum cubicula, cellas, porticus, januas, fenestras, columnas, et reliqua, mente praeordinare, disponere, ac deinde ad ea construenda materiariis, latomis, caementariis, scandulariis, bajulis, operariisque caeteris praeesse, ipsorumque opera dirigere, ita esse proprium Architecti, ut nulli prorsus alii artifices id possint, novi dicet aliquid, sed nihil boni, et illud quidem gratis et ingratiis, nisi fors aliquid asservat et abscondit (quod unum superest perfugium) suo tempore velut e machina stupentibus exhibendum. At illud quamdiu est, ex quo expectatur, ut plane sit desperandum.
Resp. ult. Hic vereris, opinor, arti illi tuae, quam amas, quam amplecteris, ignosco, quam uti filiolam oscularis tuam, times ut ne, quia tot peccatorum feci ream, quia, ut ipse vides, rimas agit et undique diffluit, veteres ad testas abjiciendam putem. Ne vereare, amicus sum. Vincam expectationem tuam, aut sane fallam ; Silebo et expectabo. Elzevier, p. 133 Novi te, et aciem ingenii tui acrem ac perspicacem. Ubi temporis aliquid ad meditandum acceperis, ac maxime ubi regulam illam tuam fidam secreto in recessu consulueris, pulverem excuties, sordes ablues, tersam, et politam Architecturam nostris sistes aspectibus. Interea hoc habe, meque audi tuis dum quaesitis pergo respondere, iisque complector bene multa, quae brevitatis studio perstrinxi leviter, ut ea, quae fornices attinent, quae fenestrarum aperturas, quae columnas, quae porticus, et similia. Sed en Programma novae Comoediae.
An possit instaurari Architectura.
Quaeris 3. an * Ad quae verba cum pervenisset, aliquot ejus amici, videntes nimiam invidentiam, et odium, quibus percellebatur, jam plane in morbum transiisse, non passi sunt ipsum diutius ita in plateis declamare, sed protinus ad Medicum deduxerunt.
Ego certe non ausim quidquam tale de Authore nostro suspicari ; sed pergam tantum hic notare, quam accurate illum in omnibus sit imitatus. Eodem plane modo agit judicem, integerrimum scilicet, ac valde circum specte ac religiose caventem, ne quid temere pronunciet. Cum postquam undecies me condemnavit, ob id Elzevier, p. 134 unum quod dubia rejecerim ad certa stabilienda ; et quasi fossas fecerim ad jacienda aedificii fundamenta, duodecima demum vice rem examinat, aitque 1. Si eam intellexerim, ut revera scit me intellexisse, patetque ex verbis Nec pones nec negabis etc. ab ipso mihi tributis ; tunc quidem me aliquid Boni habere, sed nihil Novi ; 2. Si vero intellexerim alio illo modo, ex quo praecedentia undecim peccata desumpsit, et quem tamen ab omni sensu meo tam remotum esse novit, ut supra in 3 §. primae suae quaestionis induxerit me de ipso cum admiratione ac risu dicentem, Id sano homini qui veniat in mentem ? Tunc me scilicet aliquid Novi habere sed AT VII, 558 nihil Boni, Quis unquam in conviciando, non dicam tam impudens, tam mendax, tam veri omnis verisimilisque contemptor ; sed tam imprudens et immemor fuit, ut in meditata atque elaborata dissertatione, sexcenties unam et eandem opinionem alicui exprobraret, a qua fassus esset, in principio ejusdem dissertationis, illum ipsum, cui eam exprobrabat, adeo abhorrere, ut ipsam nulli homini sano in mentem venire posse putaret ?
Quantum ad quaestiones quae sequuntur (n. 3, 4, 5), tam apud Authorem nostrum quam apud Caementarium, nihil plane ad rem pertinent, nec a me vel Architecto unquam sunt motae ; Sed verisimile est ipsas primum a Caementario fuisse excogitatas, ut, cum nihil eorum Elzevier, p. 135 quae ab Architecto facta fuerant auderet attingere, ne imperitiam suam nimis declararet, aliquid tamen amplius quam solam ejus fossionem reprehendere videretur ; Authoremque nostrum illum etiam hac in parte esse imitatum. 3. Cum enim ait, rem cogitantem posse intelligi non intellecta mente, nec animo, nec corpore, non melius philosophatur quam Caementarius, cum ait Architecturae peritum non esse magis Architectum, quam Caementarium, aut Bajulum, et sine ullo ex iis posse intelligi. 4. Ut etiam sane aeque ineptum est, dicere rem cogitantem existere non existente mente, quam Architecturae peritum, non existente Architecto (saltem cum sumitur nomen mentis, ut illud, usu consentiente, a me sumi significavi). et non magis repugnat rem AT VII, 559 cogitantem existere sine corpore, quam Architecturae peritum sine Caementario, vel Bajulo. 5. Item cum ait non sufficere, quod substantia aliqua sit cogitans, ut sit posita supra materiam, et plane spiritualis, quam solam vult vocari mentem ; sed insuper requiri ut actu reflexo cogitet se cogitare, sive habeat cogitationis suae conscientiam, aeque hallucinatur ac Caementarius, cum ait Architecturae peritum debere actu reflexo considerare se habere illam peritiam, priusquam esse possit Architectus : Etsi enim revera nemo sit Architectus, qui non saepe considerarit, aut saltem considerare potuerit, se habere aedificandi peritiam, manifestum tamen Elzevier, p. 136 est istam considerationem non requiri ut sit Architectus : Nec magis etiam similis consideratio sive reflexio requiritur, ut substantia cogitans sit posita supra materiam. Etenim prima quaevis cogitatio per quam aliquid advertimus, non magis differt a secunda per quam advertimus nos istud prius advertisse, quam haec a tertia per quam advertimus nos advertisse nos advertisse : nec ulla vel minima ratio afferri potest, si prima concedatur rei corporeae, cur non etiam secunda. Quapropter notandum est Authorem nostrum multo periculosius errare hac in parte quam Caementarium : tollendo enim veram et maxime intelligibilem differentiam, quae est inter res corporeas et incorporeas, quod nempe hae cogitent, illae non item, et aliam in ejus locum substituendo, quae nullo modo essentialis videri potest, quod nempe hae considerent se cogitare, illae non considerent, facit omne quod in se est ad impediendum ne realis AT VII, 560 humanae mentis a corpore distinctio intelligatur. 6. Minus etiam est excusandus quod brutorum animalium causae faveat, eisque non minus quam hominibus cogitationem tribui velit, quam Caementarius quod sibi, et sui similibus, Architecturae peritiam, non minus quam Architectis arrogare sit conatus.
Ac denique in omnibus satis apparet, utrumque eodem modo, non quid verum aut verisimile esset cogitasse, sed tantummodo quid fingi posset ad detrahendum de inimico, illumque apud eos, Elzevier, p. 137 qui ipsum non nossent, nec de rei veritate curiosius inquirere curarent, ut plane imperitum et stultum describendum. Et quidem apposite Historicus Caementarii, ad insanam ejus invidiam exprimendam, refert illum Architecti fossionem, ut apparatum magnificum, extulisse, saxum vero fossione ista retectum, sacellumque ipsi superstructum, ut rem nullius momenti, contempsisse ; nec minus tamen pro amicitia, et singulari erga ipsum voluntate gratias egisse, etc. Itemque in conclusione inducit ipsum egregia haec epiphonemata proferentem. Id porro si dicat, quae et quanta supererunt ? quae redundabunt ? quanta battologia ? quae machinae aut ad pompam aut ad praestigias ? etc. Et paulo post. Hic vereris opinor arti illi tuae, quam amas, quam amplecteris. Ignosco etc. Itemque Ne vereare, amicus sum etc. Haec enim omnia Caementarii morbum tam graphice repraesentant, ut nihil ad id aptius ab ullo poeta fingi potuisse videatur. AT VII, 561 At mirum est Authorem nostrum eadem omnia tanto cum affectu imitari, ut quid ipse agat non advertat, illoque cogitationis actu reflexo, quo mox ajebat homines a brutis distingui, non utatur. Non enim profecto diceret nimium esse apparatum verborum in meis scriptis, si consideraret quanto majorem habeat, ad unicam dubitationem de qua egi, non dico impugnandam, quia nullis rationibus impugnat, sed (liceat uti verbo duriusculo, quia nullum aliud aeque aptum Elzevier, p. 138 ad rei veritatem exprimendam occurrit) allatrandam, quam ego ad eandem proponendam. Nec etiam battologiae meminisset, si adverteret quam prolixa, quam superflua, quam inani loquacitate usus sit in tota sua Dissertatione, in cujus tamen fine affirmat se brevitati studuisse. Quia vero ibidem ait se mihi esse amicum, ut quam amicissime cum ipso agam, quemadmodum Caementarius ab amicis suis ad Medicum ductus fuit, ita ego hunc nostrum Superiori suo commendabo.
Admodum Reverendo Patri
PATRI DINET
Societatis Jesu
Praeposito provinciali per
Franciam
Renatus Des Cartes S.D.
Cum nuper R. P. Mercenno per literas significassem me valde cupere, ut Dissertatio, quàm audiebam à R. P.* in me scriptam esse, vel ab ipso R. P.* in lucem ederetur, vel saltem ad me mitteretur, ut eam cum reliquis Objectionibus ab aliis ad me missis edi curarem, rogassemque ut hoc, vel ab illo, vel certe, quia aequissimum esse judicabam, à Reverentia tua impetrare conaretur : respondit se literas illas meas R. tuae legendas tradidisse, ipsasque non modo tibi fuisse gratas, sed et multa singularis Elzevier, p. 140 prudentiae, humanitatis, ac benevolentiae erga me tuae signa sibi à te esse demonstrata. Hocque etiam re sum expertus, quia statim postea ista Dissertatio ad me fuit missa. Quae me non modo ad agendas tibi maximas gratias impellunt, sed etiam ad opinionem meam de illa Dissertatione libere AT VII, 564 aperiendam, simulque ad consilium de studiorum meorum instituto petendum invitant. Equidem cum primum illam in manibus meis tenui, tanquam de magno thesauro gaudebam : nihil enim mihi optatius est quam, vel opinionum mearum certitudinem experiri, si forte, à magnis viris examinatae, nulla in parte falsae reperiantur ; vel saltem errorum admoneri, ut ipsos emendem. et quemadmodum in corporibus bene constitutis talis est partium omnium inter se communicatio et consensus, ut singulae non Elzevier, p. 141 suis privatis viribus tantum utantur, sed praecipue etiam commune quoddam sit totius robur, quod ad unamquamque, dum operatur, accedit : ita, cum scirem quàm arcta soleat esse inter omnes vestros animorum conjunctio, non unius R. P.* Dissertationem, sed totius Societatis aequum et accuratum de opinionibus meis judicium habere me arbitrabar. Ubi vero illam legi, plane obstupui, et longe aliud mihi de ipsa credendum esse cognovi. Nam sane, si profecta esset ab Authore qui eodem spiritu quo tota vestra Societas regeretur, major aut saltem non minor in ea benignitas, et mansuetudo, et modestia, quàm in privatorum eadem de re scriptis, appareret : at contra, si cum aliorum in meas Meditationes objectionibus conferatur, nemo non credet illas potius à Religiosis factas, hanc autem Elzevier, p. 142 tanta cum acerbitate scriptam esse, ut ne privatum quidem, et nullis specialibus votis magis quàm reliquos homines ad virtutem impulsum, decere possit. Appareret etiam amor Dei, ejusque promovendae gloriae desiderium ardens : at AT VII, 565 contra principia, ex quibus existentiam Dei et humanae animae à corpore distinctionem deduxi, magno in ea studio, contra rationem ac veritatem, falsa authoritate ac figmentis impugnantur. Appareret quoque doctrina, et ratio, et ingenium : at, nisi forsan latinae linguae notitiam, qualem olim plebecula Romae habebat, pro doctrina numeremus, nullam plane in ea inveni, nullumque ratiocinium non illegitimum aut falsum, nec etiam ullum acumen ingenii, quod non caementario dignius sit quàm Patre Societatis. Omitto prudentiam, caeterasque virtutes, quae Elzevier, p. 143 cum in Societate vestra eximiae sint, nullae tamen in ista Dissertatione apparent, nec ullum vel minimum sui odorem in ipsam transfuderunt. Sed appareret saltem veritatis reverentia, et probitas, et candor : at contra patet ex Notis, quas ei adjunxi, nullum convicium fingi posse ab omni veri specie magis remotum, quàm id totum quod mihi in ipsa exprobratur. Ac proinde, ut magna unius partis à communi totius corporis lege dissensio indicat ipsam morbo aliquo sibi peculiari laborare, ita omnino ex Dissertatione R. P.* manifestum est ipsum ea sanitate non frui, quae in reliquo vestro corpore existit. Neque vero minoris facimus vel caput vel totum hominem, ob id quod forte pravi humores, contra ejus voluntatem ac citra culpam, in pedem aut digitum influxerint ; sed contra aestimamus constantiam ac virtutem Elzevier, p. 144 cum dolorem curationis ferre non recusat : et nemo unquam contempsit C. Marium quod varices in cruribus haberet, sed non minus saepe laudatur quod unam forti animo secari sit passus, quàm ob septem suos AT VII, 566 consulatus et plurimas victorias ab hostibus reportatas. Eodemque modo, cum non ignorem quam pio et paterno affectu omnes tuos prosequaris, quo deterior Dissertatio illa mihi videtur, eo pluris facio integritatem ac prudentiam tuam, quod illam ad me mitti volueris, eoque magis totam Societatem suspicio et colo. Sed quia ipsemet R. P.* suam Dissetationem ad me mittendam dedit, ne temere videar judicare id illum sponte non fecisse, quid me ad hoc credendum impellat, et simul omnia quae mihi hactenus cum ipso intecesserunt, enarrabo. Scripsit jam ante, anno 1640, alios Elzevier, p. 145 quosdam in me Tractatus de Opticis, quos audio ipsum discipulis suis legisse, ac etiam exscribendos dedisse, non forte omnibus, id enim ignoro, sed saltem nonnullis (nempe, ut credibile est, maxime charis et fidelibus : cum enim ab uno, in cujus manibus visi fuerant, exemplar peti curassem, non potuit impetrari). Deinde Theses de iis edidit, quas per triduum in Collegio vestro Parisiensi magno cum apparatu et insolita celebritate ventilavit : ubi quidem de nonnullis etiam aliis rebus, sed praecipue de meis opinionibus disputavit, multasque de me (nempe haud difficiles de absente) victorias reportavit. Quin et vidi Velitationem five Praefatianonem istarum Disputationum initio recitatam et à R. P.* elucubratam, in qua de nulla plane alia re quàm de me impugnando agebatur, et nullum tamen Elzevier, p. 146 verbum ut AT VII, 567 meum reprehendebatur, quod unam scripserim aut cogitarim, quodque non sit tam aperte absurdum, ut non magis quàm ea, quae in Dissertatione mihi affingit, ulli homini sano venire possit in mentem, ut Notis in ipsam factis, et ad Authorem, quem nondum sciebam esse ex Societate, privatim missis, tunc explicui. In Thesibus autem, non modo quasdam meas opiniones falsas esse ajebat, quod sane cuilibet licet, praesertim si rationes habeat ad id probandum ; sed etiam, ut candore solito uteretur, verborum quorundam significationes mutabat, ut, exempli causa, angulo, qui hactenus ab opticis Refractus fuit appellatus, dabat nomen anguli Refractionis, pari acumine quo in sua Dissertatione per corpus dicit à se intelligi id quod cogitat, et per animam, id quod est extensum ; atque hujus Elzevier, p. 147 artificii ope, nonnulla mea inventa, verbis à meis valde diversis expressa, tanquam sua proferebat, meque, tanquam si de illis aliud quid plane ineptum sensissem, arguebat. Quorum ubi fui admonitus, dedi statim literas ad R. P. Rectorem ejus Collegii, quibus rogabam, ut quandoquidem opiniones meae dignae visae fuerant, quae ibi publice refutarentur, me quoque non indignum judicaret, ad quem refutationes istas mitteret, quique inter vestros discipulos censeri possem ; Aliaque multa addebam, quibus omnino mihi videbar id debere impetrare, ut inter caetera, AT VII, 568 quod longe malim à vestris quam ab ullis aliis doceri, quia vos ut Praeceptores adhuc meos, et totius meae primae aetatis institutores unicos, summopere colo et observo ; quodque tam expresse in Dissertatione de Methodo pag. 75 rogarim omnes, ut me errorum, quos in scriptis Elzevier, p. 148 meis invenirent, monere dignarentur, tamque paratum ad illos emendandos me esse ostenderim, ut non putarim quemquam fore, praesertim religiosam vitam professum, qui me mallet absentem apud alios erroris condemnare, quàm mihimetipsi meos errores ostendere, de cujus saltem charitate erga proximum non mihi liceret dubitare. Ad quae, non ipse R. P. Rector, sed R. P.* principio respondit, se Tractatus suos, sive rationes quibus meas opiniones impugnabat, intra octiduum esse missurum. Ac paulo post alii quidam Patres Societatis idem intra sex menses ejus nomine promiserunt : forte quia, cum Tractatus istos non probarent (expresse enim eorum, quae ab illo in me suscepta fuerant, conscios se non fuisse fatebantur), id temporis ad illos emendandos requirebant. Ac denique R. P.* literas ad me dedit, non solum sua Elzevier, p. 149 manu scriptas, sed etiam communi Societatis sigillo munitas, ut tunc tandem illum ex Superiorum voluntate scribere appareret ; iisque significabit : 1. sibi à R. P. Rectore AT VII, 569 praeceptum esse, ut cum literae, quas ad illum scripseram, se praesertim spectarent, ipse ad eas responderet, suique instituti rationem aperiret. 2. Nullum à se suscipi, sed nec iri susceptum peculiare proelium adversus meas opiniones. 3. Quod nihil dedisset petitioni quam proposui Methodi p. 75, id suae tribuendum ignorantiae, quia Methodum non perlegerat. 4. De Notis meis in suam prolusionem, se nihil addere, ab eo quod pridem significarat, fuissetque scripturus, nisi aliter suasissent amici , hoc est, nihil omnino, quia nihil antea significarat, nisi tantum se rationes, quas contra me habebat, esse missurum : adeo ut tantum per haec verba declararet se nunquam eas esse missurum, qui dissuaserant Elzevier, p. 150 amici. Ex quibus omnibus etsi erat manifestum illum summo de me maledicendi studio flagrasse, idque privato consilio, et non consentientibus reliquis Patribus Societatis, suscepisse, ac proinde alio quàm vos spiritu agi, et denique nihil minus velle, quàm ut ea videam, quae in me scribit : etsi etiam mihi valde indignum videretur, hominem religiosum, cum quo nulla mihi unquam inimicitia nec quidem notitia intercesserat, tam publice, tam aperte, tam insolenter de me maledixisse, nihilque aliud habere excusationis, quàm quod diceret se Dissertationem meam de Methodo non legisse : quod quàm verum esset, clare patebat ex eo, quod Analysim meam, tum in Thesibus, tum in prolusione, aliquoties reprehendisset, quamvis nullibi de ipsa egissem, AT VII, 570 nec quidem nomen Analyseos Elzevier, p. 151 scripsissem, praeterquam in ea Dissertatione de Methodo, quàm se non legisse fingebat : verumtamen, quia se in posterum quieturum esse promittebat, libenter praeterita dissimulabam. Et minime mirabar R. P. Rectorem mihi severius pro prima vice in illum decrevisse, quàm ut ipsemet mihi facti sui rationem aperiret ; atque ita non occulte fateretur, se nihil eorum, quae contra me in Thesibus, Disputatione ac Tractatibus suis magno cum fastu protulerat, coram me tueri posse ; nihilque habere, quod ad Notas, quas in ejus Velitationem scripseram, responderet. At certe miror hunc R. P.* tanto me lacessendi desiderio arsisse, ut, quamvis ei prior illa Velitatio tam parum foeliciter successisset, atque ex quo nullum se peculiare proelium in meas opiniones suscepturum esse promiserat, Elzevier, p. 152 nihil mihi novi cum illo vel alio ullo ex vestris intercessisset, Dissertationem tamen suam postea scripserit. Nisi enim in ea peculiare proelium adversus meas opiniones contineatur, nescio certe quidnam sit in opiniones alicujus praeliari : nisi forsan eo nomine se excuset, quod non revera meas opiniones, sed alias plane insanas, mihi a se per calumniam affictas, impugnet ; vel etiam quod non sperarit illam unquam ad manus meas esse perventuram. Nam sane patet ex stylo non eo instituto fuisse conscriptam, ut Objectionibus in meas Meditationes factis annumeraretur ; patetque etiam ex aliis illis Tractatibus, quos à me noluit videri (quid enim in iis pejus quàm in ipsa potuit esse ?) ; patet denique ex mira ejus AT VII, 571 licentia opiniones à meis quammaxime diversas mihi affigendi : neque enim Elzevier, p. 153 tanta usus fuisset, si hoc sibi unquam à me publice exprobatum iri putasset. Ideoque, quod ipsam acceperim, non sane illi, sed Societati, ac tibi, maximas gratias habeo atque ago. Vellemque ut ea qualiscunque occasio, quae mihi nunc datur, gratiam referendi, cum ejus in me injuriarum dissimulatione, potius quàm cum aliqua ultione, conjungi posset, ne id mea causa facere videar : quod revera non committerem, nisi etiam ad laudem Societatis, et tuam, veritatumque scitu perutilium patefactionem, conducere existimarem. Sed, cum R. P.* Mathesim doceat in vestro Collegio Parisiensi, quod spectari potest ut primarium totius orbis terrarum, Mathesis autem sit facultas, qua ego praecipue uti dicor : ut nullus est in tota vestra Societate qui authoritate sua plus possit ad meas opiniones impugnandas, Elzevier, p. 154 ita nullus etiam est cujus errores ea in re admissi facilius vobis omnibus tribuerentur, si de ipsis tacerem. Multi enim sibi persuaderent illum unum ex universo vestro corpore fuisse delectum ad judicium de meis ferendum, ideoque non minus ei soli, quàm vobis omnibus simul sumptis, hac de re credi oportere, nec etiam aliter de vobis, quàm de ipso, esse judicandum. Ac praeterea consilium sequutus est, ut ad cognitionem veritatis aliquandiu impediendam et retardandam valde efficax, sic ad ipsam plane supprimendam non sufficiens, quodque, cum tandem detegeretur, nullo vobis honori esset. Quippe non conatus est AT VII, 572 meas opiniones rationibus refutare, sed alias plane ineptas et absurdas, verbis fere meis expressas, pro meis proposuit, ac tanquam refutatione indignas derisit. Quo artificio facile Elzevier, p. 155 omnes eos, qui me non norunt nec scripta mea viderunt, ab iis legendis avertisset, ac etiam eos, qui viderunt quidem, sed nondum satis intelligunt, hoc est fere omnes qui viderunt, ab ipsis ulterius examinandis revocasset : nunquam enim suspicati fuissent hominem religiosum, praesertim ex vestra Societate, adeo confidenter opiniones pro meis proponere, et irridere, quae revera meae non essent. Atque ad hoc multum juvisset, quod suam Dissertationem non palam omnibus, sed privatim tantum amicis suis lectitasset : ita enim facile cavisset, ne ulli eam viderent, qui possent ejus figmenta dignoscere ; ac caeteri majorem ei fidem ideo habuissent, quod putassent eum nolle ipsam in lucem edere, ne famae meae noceret, ac mihi esse amicum. Nec interim fuisset periculum ne à non satis Elzevier, p. 156 multis legeretur : nam, si tantum Sociis suis, in vestro Parisiensi Collegio, id quod sperabat persuasisset, hinc facile ad omnes alios vestrae Societatis, toto orbe sparsos, eadem opinio transiisset ; atque ab his etiam ad alios homines fere omnes, qui Societatis vestrae authoritati credidissent. Nec sane mirarer, si hoc contigisset : nam, cum vestri sint semper suis quisque studiis quammaxime occupati, fieri non potest ut singuli examinent omnes novos libros, qui quotidie magno numero prodeunt in lucem, sed crediderim expectari judicium ejus, qui primus ex Societate AT VII, 573 quemque librum legendum suscipit, ac prout ille de eo judicat, caeteros postea vel etiam legere, vel abstinere. Jamque mihi videor ejus rei fecisse experimentum circa Tractatum quem edidi de Meteoris : cum enim partem Philosophiae Elzevier, p. 157 contineat, quae, nisi admodum fallor, accuratius et verius in ipso explicatur, quàm in ullis scriptis aliorum, nullam puto esse causam cur Philosophi, qui Meteora singulis annis in unoquoque ex vestris Collegiis docent, illum praetermittant, quam quia forte, falsis de me R. P.* judiciis credentes, nunquam legerunt. At quandiu tantum illa ex meis, quae ad Physicam aut Mathesim pertinebant, impugnavit, parum curavi. Cum autem in sua Dissertatione principia illa Metaphysica, quorum ope Dei existentiam realemque humanae animae à corpore distinctionem demonstravi, non rationibus, sed maledictis, evertenda susceperit, harum veritatum cognitio tanti est momenti, ut nemini probo possit displicere, quod ea, quae de illis scripsi, pro viribus defendam. Nec sane difficulter id praestabo : cum enim Elzevier, p. 158 mihi nihil aliud quàm nimiam dubitationem objecerit, non opus est, ad ostendendum quàm injuste ipsam mihi affingat, ut referam loca omnia mearum Meditationum, in quibus eam diligenter, ac, ni fallor, accuratius quam ullus alius cujus scripta habeamus, refutavi et sustuli ; sed satis est si moneam ejus quod expresse scripsi, initio meae responsionis ad tertias Objectiones : nempe nullas dubitandi rationes AT VII, 574 fuisse à me propositas, eo fine ut ipsas persuaderem, sed contra ut refutarem ; eodem plane modo, quo Medecinae scriptores morbos describunt, quorum curandorum Methodum volunt docere. Quis tam audax et tam impudens in calumniando unquam fuit, ut accusaret Hippocratem aut Galenum, quod causas ex quibus morbi nasci solent exponant, atque inde concluderet, ipsos nihil aliud docere Elzevier, p. 159 quàm Methodum aegrotandi ? Certe, qui tantam in R. P.* audaciam fuisse sciunt, non facile sibi persuaderent ipsum hac in re privato tantum consilio usum esse, nisi ego ipse testarer, notumque facerem quo pacto, et ea quae prius in me scripserat, non probata sint à vestris, et ultima ejus Dissertatio tuo jussu ad me fuerit missa. Quod cum nullibi commodius possim quàm in hac epistola, non abs re esse puto eam simul cum Notis meis in Dissertationem edi curare.
Atque, ut ego etiam ex ipsa fructum percipiam, dicam hic aliquid de Philosophia quàm conscribo, et quam, nisi quid obstiterit, post annum unum aut alterum in lucem edere decrevi. Cum, anno 1637, nonnulla ejus Specimina vulgarem, nihil non facere conatus sum, ut praecaverem invidiam, quàm mihi, licet AT VII, 575 indigno, imminere advertebam ; Elzevier, p. 160 haec causa fuit cur nomen meum istis Speciminibus praefigi noluerim, non, ut quibusdam forte visum est, quod rationibus in iis contentis non fiderem, vel eorum me puderet ; haecque etiam fuit causa, cur declararim expressis verbis, in Dissertatione de Methodo, pag. 66, mihi non in animo esse ut, dum viverem, Philosophia mea vulgaretur. Quo in instituto adhuc manerem, si, ut sperabam et ratio postulabat, hoc me, saltem aliqua ex parte, invidia liberasset. At plane secus accidit. Ea enim est fortuna Speciminum meorum, ut, quamvis non à multis intelligi potuerint, quia tamen a nonnullis, iisque maxime ingeniosis et doctis, qui ea dignati sunt examinare curiosius, multas veritates, nondum antea vulgatas, continere comperta sunt, haec fama transierit ad multos, qui statim ideo sibi persuaserunt Elzevier, p. 161 me aliquid in Philosophia certi et nullis controversiis obnoxii posse explicare. Unde sequutum est, ut maxima quidem pars, nempe non tantum ii qui extra scholas libere philosophantur, sed plaerique etiam ex iis qui docent, praesertim juniores, et qui magis ingenio quam immerita doctrinae fama nituntur, ac verbo omnes qui amant veritatem, integram à me Philosophiam in lucem edi optarint. Sed alia pars, ii scilicet qui docti videri malunt quàm esse, jamque aliquod nomen inter eruditos ex eo se habere putant, quod de scholae contraversiis acriter disputare didicerint, timentes ne, detecta veritate, controversiae istae abrogentur, ac simul eorum doctrina omnis abeat in contemptum, meaeque Philosophiae editione veritatem detectum iri existimantes, non ausi quidem sunt Elzevier, p. 162 aperte AT VII, 576 ostendere se non cupere ut ederetur, sed summa in me invidia exarserunt. et quidem perfacile mihi fuit hos ab aliis distinguere. Qui enim Philosophiam meam optarunt, optime recordati sunt me de illa, dum viverem, non vulganda consilium sumpsisse, ac nonnulli etiam sunt conquesti quod eam mallem nepotibus quàm coaevis meis concedere, quanquam omnes ingenui, causam cur id facerem advertentes, et mihi non deesse voluntatem publicis commodis serviendi, non ideo minus me amarint. Qui autem ipsam timuerunt, nullo modo id recordati sunt, aut saltem credere noluerunt, sed contra supposuerunt ejus me editionem promisisse : hinc vocabar apud illos celebris promissor ; hinc comparabar nonnullis, qui librorum, quos à se scribi simulabant, editionem Elzevier, p. 163 per multos annos frustra minati sunt ; hincque etiam R. P.* ait hoc tandiu à me expectari, ut deinceps sit desperandum : ridicule profecto, si putat aliquid ab homine nondum sene potuisse diu expectari, quod ab aliis in multis saeculis nondum est praestitum ; ac imprudenter, quod, ubi me conatur vituperare, talem esse concedat, ut id à me intra paucos annos diu potuerit expectari, quod ego ab illo intra sexcentos, si tandiu vita utriusque prorogaretur, non expectarem. Hujusmodi autem homines, cum plane sibi persuaderent me decrevisse Philosophiam illam, quàm metuebant, emittere statim atque esset parata, non modo eas opiniones, quae in scriptis jam à me editis explicantur, sed etiam praecipue istam Philosophiam, sibi nondum cognitam, multis maledictis, qua occultis, qua etiam Elzevier, p. 164 apertis et publicis, sunt prosequuti, ut scilicet vel me ab ea edenda absterrerent, AT VII, 577 vel editam statim everterent, et tanquam in cunis suffocarent. Risi quidem initio illorum conatus, et quanto vehementiores in meis impugnandis esse animadverti, tanto pluris me ab ipsis fieri existimavi. Sed ubi eorum numerum in dies augeri vidi, atque, ut fit, multo diligentiores eos esse ad occasiones mihi nocendi quaerendas, quàm ullos benevolentes ad me protegendum, veritus ne forte clandestinis moliminibus aliquid possint, ac ne otium meum magis interturbent, si permaneam in instituto Philosophiam meam non edendi, quàm si aperte ipsis me opponam, at, praestando id totum quod timent, ne amplius timendum habeant efficiam : pauca illa omnia, quae de Philosophia cogitavi, publici juris Elzevier, p. 165 facere institui, ac contendere ut, si vera sint, à quamplurimis recipiantur. Quapropter illa non eodem ordine ac stylo proponam, quo magnam eorum partem ante conscripsi, eo in Tractatu cujus argumentum in Dissertatione de Methodo explicui, sed alio ad scholarum usum magis accommodato, brevibus scilicet articulis singulas quaestiones includendo, talique ordine ipsas exequendo, ut sequentium probatio ex solis praecedentibus dependeat, omnesque in unum corpus redigantur. Qua ratione spero me veritatem eorum omnium, de quibus in Philosophia solet disputari, tam clare esse expositurum, ut quicunque illam quaerent, perfacile ipsam ibi sint inventuri. Quaerunt autem profecto veritatem juvenes omnes, AT VII, 578 cum primum ad discendam Philosophiam se accingunt. Quaerunt Elzevier, p. 166 etiam illam caeteri omnes cujuscunque aetatis, cum soli apud se de rebus Philosophicis meditantur, easque in proprium usum examinant. Sed et Principes omnes, et Magistratus, aliive qui Academias aut Gymnasia instituunt, sumptusque suppeditant ut Philosophia in iis doceatur, non nisi veram, quantum fieri potest, volunt doceri ; nec patiuntur dubias et controversas opiniones ibi ventilari, ut ex disputandi consuetudine subditi magis contentiosi, et refractarii, et pertinaces, atque ideo superioribus suis minus obsequentes, et seditionibus commovendis aptiores evadant, sed tantum ob spem veritatis, quàm ex istis disputationibus aliquando emersuram plaerique sibi persuadent ; vel si jam longa experientia sint edocti quam raro illa hoc pacto reperiatur, adeo tamen ipsam curant, ut etiam perexiguam Elzevier, p. 167 ejus spem non putent esse negligendam. Nulla autem unquam gens fuit tam fera aut tam barbara, tamque à recto usu rationis, quo solo homines sumus, abhorrens, ut apud se doceri voluerit opniones, quae pugnarent contra cognitam veritatem. Atque ideo non dubium est, quin veritas opinionibus omnibus ab ea diversis, quantumlibet inveteratis et pervulgatis, sit praeferenda ; et quin omnes ii, qui alios docent, ipsam pro viribus quaerere atque inventam docere teneantur. Sed nempe non creditur eam fore in nova illa Philosophia quàm promitto. Non verisimile est me unum plus vidisse, quàm sexcenta millia ingeniosissimorum virorum, qui opiniones in scholis vulgo receptas sequuti AT VII, 579 sunt ; viae tritae ac cognitae novis ac ignotis sunt semper tutiores ; praesertim propter Theologiam, cum qua Elzevier, p. 168 veterem et vulgarem Philosophiam optime consentire multorum annorum experientia jam docuit, de nova autem incertum est. Ideoque ne forte, imperitam multitudinem novitatis avidam ad se alliciendo, paulatim crescat et vires sumat, Scholarumque sive Academiarum pacem et quietem perturbet, vel etiam in Ecclesia novas haereses adducat, mature prohibendam atque extinguendam esse quidam contendunt. Ego vero contra respondeo, me quidem mihi nihil arrogare, nec profiteri me plus videre quàm caeteros ; sed hoc forte mihi profuisse, quod, cum proprio ingenio non multum fidam, planas tantum et faciles vias sim sequutus. Nam, si quis per ipsas magis promoveat quàm alii, multo majori ingenio praediti, per salebrosas et impenetrabiles illas quas sequuntur, non est mirandum. Elzevier, p. 169 Addo me nolle ut mihi credatur de veritate eorum quae promitto, sed ut ex iis Speciminibus quae jam dedi judicetur. Non enim ibi unam aut alteram, sed plus sexcentis quaestionibus explicui, quae sic à nullo ante me fuerant explicatae ; ac quamvis multi hactenus mea scripta transversis oculis inspexerint, modisque omnibus refutare conati sint, nemo tamen, quod sciam, quicquam non verum potuit in iis reperire. Fiat enumeratio quaestionum omnium, quae in tot saeculis, quibus aliae Philosophiae viguerunt, ipsarum ope solutae sunt, et forte nec tam multae, nec tam illustres invenientur. Quinimo profiteor ne unius quidem quaestionis AT VII, 580 solutionem, ope principiorum Peripateticae Philosophiae peculiarium, datam unquam fuisse, quàm non possim demonstrare esse illegitimam et falsam. Elzevier, p. 170 Fiat periculum, proponantur, non quidem omnes, neque enim operae pretium puto multum temporis ea in re impendere, sed paucae aliquae selectiores : stabo promissis. et moneo tantum, ne captioni locum relinquam, loquendo de principiis Peripateticae Philosophiae peculiaribus, me excipere illas quaestiones, quarum solutiones desumptae sunt vel a sola experientia omnibus hominibus communi, vel à consideratione figurarum et motuum quae Mathematicorum propria est, vel denique in Metaphysicis à communibus illis notionibus quas à me admitti, ut et praecedentia, ex Meditationibus meis apparet. Addo etiam, quod forte videbitur esse paradoxum, nihil in ea Philosophia esse, quatenus censetur Peripatetica, et ab aliis diversa, quod non sit novum ; nihilque Elzevier, p. 171 in mea, quod non sit vetus. Nam, quantum ad principia, ea tantum admitto, quae omnibus omnino Philosophis hactenus communia fuere, suntque idcirco omnium antiquissima ; et quae deinde ex iis deduco, jam ante in ipsis contenta et implicita fuisse tam clare ostendo, ut etiam antiquissima, utpote humanis mentibus à natura indita, esse appareat. Contra autem principia Philosophiae vulgaris, eo saltem tempore quo ab Aristotele aliisve inventa sunt, erant nova, nec jam meliora putari debent quàm tunc fuere ; nihilque ex iis deducitur quod non sit controversum, et ex more scholarum à singulis Philosophis mutari possit, ac AT VII, 581 proinde quod non sit maxime novum, cum quotidie adhuc renovetur. Quantum ad Theologiam, cum una veritas alteri adversari nunquam possit, esset Elzevier, p. 172 impietas timere, ne veritates in Philosophia inventae iis quae sunt de fide adversentur. Atque omnino profiteor nihil ad religionem pertinere, quod non aeque ac etiam magis facile explicetur per mea principia, quam per ea quae vulgo recepta sunt. Jamque hujus rei mihi videor specimen dedisse satis luculentum, in fine meae responsionis ad quartas Objectiones, circa quaestionem in qua omnium difficillime Philosophia cum Theologia solet conciliari. et idem in aliis quibuslibet, si opus fit, praestare paratus sum, ac etiam ostendere multa e contra esse in vulgari Philosophia, quae revera pugnant cum iis quae in Theologia sunt certa, etsi id vulgo à Philosophis dissimuletur, vel ob longam iis credendi consuetudinem non advertatur. Non etiam metuendum est, ne meae opiniones, Elzevier, p. 173 imperitam et novitatis avidam multitudinem alliciendo, nimis crescant ; cum e contra doceat experientia ipsas praecipue à peritioribus probari, quos non novitate, sed sola veritate, allicientes, nimium crescere non possunt. Nec magis metuendum est, ne Scholarum pacem perturbent ; sed contra, cum omnes Philosophi tot controversiis se mutuo vexent, ut nunquam majore in bello esse possint quàm jam sunt, nulla melior ratio est AT VII, 582 ad pacem inter ipsos conciliandam, haeresesque etiam, quae quotidie ex istis controversiis repullulant, minuendas, quàm si verae opiniones, quales meas esse jam probavi, recipiantur : earum enim clara perceptio omnem dubitandi ac disputandi materiam tollet. Atque ex his patet, nullam revera esse rationem, ob quàm nonnulli tanto studio reliquos homines ab iis cognoscendis Elzevier, p. 174 velint avertere : nisi quod, nimis evidentes et certas eas esse existimantes, vereantur ne obsint famae doctrinae, quàm ipsi ex aliarum minus probabilium cognitione quaesiverunt. Adeo ut haec ipsa illorum invidia non exiguum sit veritatis meae Philosophiae argumentum. Sed ne forte hic videar de invidia falso gloriari, ac solam Dissertationem R. P.* in testimonium vocare posse, dicam quid nuper in recentissima harum Provinciarum Academia contigerit.
Doctor quidam Medicinae, vir acerrimi ac perspicacissimi ingenii, atque ex eorum numero qui, quamvis Scholarum Philosophiam recte didicerint, quia tamen ei non credunt et sunt ingenui, non ideo multum superbiunt, nec se admodum doctos esse fingunt, ut aliis quibusdam in more est, qui ipsa sunt inebriati : legit Dioptricam Elzevier, p. 175 meam et Meteora, cum primum edita sunt in lucem, ac statim aliqua in iis verioris Philosophiae principia contineri judicavit. Quae colligendo diligentius, et alia ex iis deducendo, ea fuit sagacitate, ut intra paucos menses integram inde Physiologiam concinnarit, AT VII, 583 quae, cum privatim à nonnullis visa esset, eis sic placuit, ut Professionem Medicinae, ibi tunc forte vacantem, pro illo, qui antea ipsam non ambiebat, à Magistratu petierint et impetrarint. Ita professor factus officii sui esse putavit ea potissimum docere, propter quae ad illud munus vocatus fuisse videbatur : praesertim cum ipsa vera esse, ac quaecunque cum iis pugnant falsa, judicaret. Sed cum id agendo magnam, pro ratione loci, haberet auditorum frequentiam, quidam statim ex ejus collegis, ipsum sibi praeferri advertentes, Elzevier, p. 176 manifeste inviderunt, ac persaepe apud Magistratum conquesti sunt, petentes ut ei nova ista docendi ratio prohiberetur. Nec tamen aliud tribus annis potuerunt impetrare, quàm ut hortaretur ad vulgaris, tum Philosophiae, tum Medicinae principia simul cum suis docenda, ut ita auditores ad aliorum etiam scripta legenda pararet. Sentiebat enim prudens Magistratus, si nova ista vera essent, prohiberi non debere ; si autem falsa, non opus esse, quia sponte intra paucos menses essent collapsura. Cum autem e contra crescerent in dies, excolerenturque potissimum ab honestissimis et ingeniosissimis quibusque, magis quàm ab humilioribus aut junioribus, qui facilius invidorum authoritate aut consilio ab iis audiendis revocabantur : novam etiam provinciam Magistratus Medico Elzevier, p. 177 dedit, ut nempe Problemata Physica, tum Aristotelis, tum aliorum, certis diebus, lectione extraordinaria explicaret, atque ita majorem haberet occasionem, quàm in sola sua Medicina AT VII, 584 de omnibus Physicae partibus agendi. et quievissent fortasse deinceps reliqui ejus Collegae, ac veritati locum dedissent, nisi unus inter caeteros, qui tunc erat illius Academiae Rector, omnes suas in eum machinas intendere decrevisset. Ut autem cujus generis adversarios habeam appareat, hunc paucis hic describam. Cluet Theologus, Concionator, Disputator ; magnamque sibi apud plebejos homines gratiam potentiamque conciliavit, ex eo quod, modo in Romanam Religionem, modo in alias quascunque à sua diversas, modo in potentiores invehendo, ferventem et indomitum pietatis Elzevier, p. 178 zelum prae se ferat, interdumque etiam dicteriis scurrilibus plebeculae aures demulceat ; quodque, multos quotidie libellos, sed à nemine legendos, emittendo, varios Authores, sed saepius contra se quàm pro se facientes, ac forte ex indicibus tantum notos, citando, et de quibuslibet scientiis, tanquam si earum gnarus esset, audacissime, sed et imperitissime, loquendo, admodum doctus indoctis videatur. Peritiores autem, qui sciunt quam importunus in aliis provocandis semper fuerit, ac quàm saepe, ubi fuit disputandum, convitia pro rationibus attulerit, turpiterque victus discesserit, si sint diversae ab ipso religionis, palam irrident et contemnunt, eumque jam publice nonnulli sic exceperunt, ut nihil novi deinceps in ipsum scribi posse videatur ; si vero AT VII, 585 cum illo in religione consentiunt, Elzevier, p. 179 esti quantum possunt excusent et tolerent, in animo tamen non probant. Postquam hic homo aliquandiu Rector fuit, contigit ut, cum theses Medico Praeside ab ejus auditoribus defendebantur, non daretur ipsis libertas ad argumenta quae proponebantur respondendi, sed scholasticis et importunis supplosionibus turbarentur. Quas supplosiones non dico a Theologo per amicos fuisse excitatas, neque enim scio, sed antea non fiebant ; atque audivi à fide dignis, qui adfuerant, nullo eas nec respondentium nec Praesidis merito potuisse contingere, cum semper prius inciperent quam ipsi mentem suam explicuissent. et interim rumor spargebatur, novam ibi Philosophiam male defendi, ut scilicet inde inferrent homines, non dignam esse quae publice doceatur. Contigit etiam, cum frequentes disputationes Elzevier, p. 180 sub praesidio Medici haberentur, ac Theses minus curiose, ad arbitrium respondentium, ex variis et inconnexis quaestinonibus conflarentur, ut in quadam Thesi posuerint : ex mente et corpore non fieri unum ens per se, sed per accidens ; vocando scilicet ens per accidens id omne quod ex duabus substantiis plane diversis constaret, nec ideo negando unionem substantialem qua mens corpori conjungitur, nec utriusque partis aptitudinem naturalem ad istam unionem, ut patebat ex eo quod statim postea subjunxissent : illas substantias dici incompletas, ratione compositi quod ex earum unione oritur : AT VII, 586 adeo ut nihil in ipsis posset reprehendi, nisi forsan modus loquendi minus in scholis usitatus. At vero haec satis magna occasio visa est Rectori Theologo ad Medicum circumveniendum, haereseosque Elzevier, p. 181 condemnandum, et ita, vel invito Magistratu, si res ut sperabat successisset, de Professione deturbandum. Nec obstitit quod, ubi Medicus advertit eam ab illo thesim non probari, statim ipsum et reliquos ibi Theologiae Professores adierit, iisque mentem suam explicando, affirmarit se nihil adversus Theologiam ipsorum, et suam, sensisse aut scribere voluisse. Nam paucis post diebus Theses edidit, quibus, ut mihi certo nuntiatum est, hunc titulum voluit praefigere : Corollaria admonitoria, ex authoritate S. S. Facultatis Theologicae ad studiosos proposita ; et addito : Sententiam Taurelli, quem Heidelbergenses Theologi appellarunt Atheum Medicum, et vertiginosi juvenis Gorlaei, qua statuitur homo esse ens per accidens, multis impingere modis in Physicam, Metaphysicam, Pneumaticam et Theologiam Elzevier, p. 182 etc. ; ut nempe, iis subsignatis a reliquis omnibus illius loci Professoribus Theologiae ac Concionatoribus (si tamen subsignassent, id enim ignoro), mitteret ex collegis, qui dicerent Magistratui Medicum, ecclesiastico concilio, cum Taurello et Gorlaeo, quos Authores forte nunquam legit, mihi certe sunt ignoti, haereseos esse damnatum : ut ita non posset Magistratus, cum plebis gratia, eum diutius in Professorem retinere. Sed cum jam Theses istae essent sub praelo, forte ad AT VII, 587 manus quorundam e Magistratu pervenerunt, qui Theologum ad se vocatum officii admonuerunt, atque ut titulum saltem mutaret, Facultatisque Theologicae publica authoritate ad calumnias suas non abuteretur, effecerunt. At nihilominus perrexit in Thesibus edendis ; ac de iis, ad imitationem R. P.*, per Elzevier, p. 183 triduum disputavit. et quia parum materiae in ipsis fuisset, si egisset tantum de illa logomachia : an compositum ex duabus substantiis dicendum sit ens per accidens, necne, alias quasdam quaestiones huic adjunxit, quarum praecipua erat de formis substantialibus reum materialium, quas omnes, excepta anima rationali, Medicus negarat ; ille autem, quibuscunque potuit rationibus, ipsas fulcire ac, tanquam Peripateticae Scholae Palladium, defendere conatus est. Atque, ut hic non videar sine causa me alienis controversiis immiscere, praeterquam quod in Thesibus suis nomen meum expresserat, ut et Medicus saepe in suis, etiam inter disputandum me nominabat, quaerebatque ab opponente mihi nunquam viso, num ipsi argumenta suggessissem ; et indignissima comparatione utens, ajebat eos, quibus Elzevier, p. 184 vulgaris Philosophandi ratio displicet, aliam à me expectare, ut Judaei expectant suum Eliam, qui eos deducat in omnem veritatem. Cum autem per triduum sic triumphasset, Medicus, qui praevidebat se, si taceret, à multis habitum iri pro AT VII, 588 victo, si autem publicis disputationibus se defenderet, strepitus, ut antea, fore paratos ad impediendum ne audiretur : sumpsit consilium de responsione ad Theologi Theses edenda, in qua quidem ea omnia, quae in istis Thesibus contra se aut sua dogmata continebantur, solidis rationibus refutaret ; sed interim earum Authorem tam blande ac tam honorifice compellaret, ut ipsum sibi conciliare conaretur, aut saltem exulceratum ejus animum non irritaret. Ac revera responsionem illam suam ita concinnavit, ut multi, qui legerunt, existimarint nihil in Elzevier, p. 185 ea esse, de qua Theologus queri posset, nisi quod ibi vir pius et ab omni maledicendi studio alienus diceretur. Sed etsi verbis non laederetur, sibi tamen magnam injuriam à Medico factam esse putabat, quia rationibus victus erat, et quidem rationibus ex quibus videbat aperte sequi se esse calumniatorem, et rerum quas jactaverat imperitum. Cui malo nullum aliud remedium potuit reperire, quam ut potentia uteretur, ac responsionem illam sibi odiosam in urbe sua prohiberi curaret. Audiverat forsan quod de Aristotele quidam dicunt, ipsum, cum Philosophorum se antiquiorum opiniones solide refutare non posset, alias quasdam valde absurdas ipsis affinxisse, nempe illas quae in ejus scriptis leguntur, ac ne fraus à posteris detegeretur, omnes eorum libros diligenter perquisitos comburi Elzevier, p. 186 curasse. Quod noster, ut fidelis Peripateticus, imitari AT VII, 589 conatus, congregavit Senatum suum Academicum, de libello in se à Collega edito conquestus est, eum prohibendum ac totam istam turbatricem Academiae Philosophiam eliminandam esse dixit. Assenserunt plaerique. Tres ex eorum numero, delegati ad Magistratum, idem ibi conquesti sunt. Magistratus, ut eis satisfaceret, pauca quaedam exemplaria à Bibliopola auferri jussit : quo factum est, ut reliqua cupidius emerentur, ac curiosius legerentur. Cumque nihil in iis appareret, de quo Theologus juste queri posset, praeter solam vim rationum, quas declinare non poterat, omnes eum irriserunt. Ipse vero interim non cessabat ; congregabat quotidie Senatum suum Academicum, ut ei aliquid de ista infamia impertiret. Magna pro Elzevier, p. 187 ipso re erat : quaerendae erant rationes, cur responsionem Medici ac totam ejus Philosophiam damnari vellet, nec ullas poterat invenire. At nihilominus prodiit tandem in lucem judicium, nomine Senatus Academici, sed quod soli Rectori tribuere aequius est. Cum enim in omnibus conventiculis, quae congregabat, sederet ut judex essetque idem acerbissimus accusator, Medicus autem nec audiretur, nec unquam adesset, quis dubitat quin facile maximam suorum Collegarum partem eo quo voluit pertraxerit, ac suffragiorum numero alios à se dissentientes superarit ? cum praesertim aliqui eandem quàm ille, vel etiam majorem, haberent occasionem Medicum odio prosequendi ; ac alii, viri pacifici, Rectori AT VII, 590 suo, quem noverant esse mordacem, non libenter contradicerent. Hocque etiam insigne, Elzevier, p. 188 quod nullus ex ipsis ut istius judicii approbator nominari voluerit, sed unus, nec Medico ulla familiaritate conjunctus, nec mihi unquam notus, ne particeps fieret infamiae quàm inde sequuturam esse praevidebat, expresse petierit, ut nomen suum, tanquam non approbantis, in eo poneretur. Istius autem judicii exemplar hic apponam, tum quia forte Reverentiae tuae non erit ingratum scire quid in his regionibus inter literatos agatur, tum etiam ut, quantum in me est, impediam ne post aliquot annos, cum leves chartulae, in quibus impressum est, erunt forte omnes disperditae, utantur ejus authoritate maledici, ac fingant justas aliquas in eo fuisse rationes ad Philosophiam meam condemnandam. Nomen tantum Academiae tacebo, ne quod heri aut nudiustertius turbulentus ejus Rector Elzevier, p. 189 imprudenter fecit, ac fortasse cras vel perendie alius mutabit, ei apud exteros dedecori vertatur.
Iudicium sub nomine Senatus
Academici ** editum.
Professores Academiae*, cum non sine gravi dolore vidissent libellum in lucem editum, mense Febr. ⅭⅼↃ.ⅼↃ.Ⅽ.ⅩⅬⅡ. AT VII, 591 hoc praescripto titulo : Responsio seu Notae ad corollaria Theologico-Philosophica, etc. ; eumque ad singulare ejusdem Academiae detrimentum et ignominiam, excitandasque in aliorum animis sinistras suspiciones, spectare animadverterent ; visum illis fuit, omnes et singulos certiores facere :
Primo, displicere sibi eum agendi modum, quo collega alius in alium libros aut libellos publice edat, praesertim expresso nomine ; idque ob theses, aut corollaria, de rebus in Academia Elzevier, p. 190 controversis, nullius nomine edito, disputata.
Deinde, se improbare eam propugnandi pro nova et praesumpta philosophia rationem, quae in praedicto libello frequentatur ; utpote cum verborum insolentia conjunctam, in eorum opprobrium, qui hic et alibi contrariam et vulgarem, omnibusque in Academiis receptam, philosophiam ut veriorem profitentur. Veluti, cum auctor praedicti libelli dicit : Pag. 6. Jamdiu enim pernovi magnos meorum auditorum progressus, quos brevissimo temporis spatio apud me faciunt, quosdam male habere. Pag. 7 . Termini, quibus alii ad nodos solvendos uti solent, nunquam ingeniis paulo perspicacioribus plene satisfaciunt, sed solis tenebris et nebulis animos eorum replent. Ibidem. Verus sensus multo melius et promptius ex me percipitur, 1460 . quàm vulgo ex aliis : Elzevier, p. 191 probat ipsa experientia quàm multi meorum discipulorum in publicis disputationibus cum honore jam saepius exhibuerunt, postquam tantum paucos aliquot menses mea institutione AT VII, 592 fuissent usi. Nullus autem dubito quin quilibet mortalium, cui tantum est sanum sinciput, hic nihil quicquam culpandum, sed omnia laudanda, censeat. Pag. 9. Misera illa entia (scilicet formas substantiales, et qualitates reales) nullius plane usus esse perspeximus, nisi forte ad excoecanda studiosorum ingenia, et ipsis in locum doctae illius ignorantiae, quàm tantopere commendas, fastosam quandam aliam ingorantiam obtrudendam. Pag. 15. Contra vero, ex opinione formas substantiales statuente, facillimus est prolapsus in sententiam eorum, qui animam dicunt corpoream et mortalem. Pag. 20. Quaeri posset, annon Elzevier, p. 192 illa philosophandi ratio potius Choraebo aliquo digna sit censenda, quae ad unum principium activum, nempe formam substantialem, omnia revocare solet. Pag. 25 . Atque hinc patet, non illos qui formas substantiales negant, sed potius eos qui illas astruunt, eo tandem per solidas consequentias adigi posse, ut fiant aut athei aut bestiae. Pag. 39. Propterea quod causae, ab aliis hactenus etiam in minimis propositae, sint ut plurimum quàm maxime jejunae et à vero alienae, nec animo veritatis cupido satisfaciant.
Tertio, se rejicere novam istam Philosophiam : primo, quia veteri Philosophiae, quàm Academiae toto orbe terrarum hactenus optimo consilio docuere, adversatur, ejusque fundamenta subvertit ; deinde, quia juventutem a vetere et sana Philosophia avertit, impeditque quo minus Elzevier, p. 193 ad culmen AT VII, 593 eruditionis provehatur : eo quod, istius praesumptae Philosophiae adminiculo, technologemata, in auctorum libris professorumque lectionibus et disputationibus usitata, percipere nequit ; postremo, quod ex eadem variae, falsae et absurdae opiniones partim consequantur, partim ab improvida juventute deduci possint, pugnantes cum caeteris disciplinis et facultatibus, atque inprimis cum orthodoxa Theologia.
Censere igitur ac statuere, omnes philosophiam in hac Academia docentes in posterum à tali instituto atque incepto abstinere debere, contentos modica libertate dissentiendi in singularibus nonnullis opinionibus, ad aliarum celebrium Academiarum exemplum, hic usitata : ita ut veteris et receptae philosophiae fundamenta non labefactent, et in eo etiam atque etiam laborent, ut Academiae tranquillitas in omnibus sarta tecta conservetur. Elzevier, p. 194 * die XVI. Martij, 1642.
Est autem notatu dignum, hoc judicium editum fuisse, cum jam aliquandiu risissent homines, quod Rector librum Medici supprimi maluisset, quam ad ipsum respondere ; nec proinde esse dubitandum, quin omnes rationes, saltem eae quae ab illo potuerunt excogitari ad istud factum excusandum, hic expressae sint. Eas ergo, si placet, percurramus. Primo dicitur libellum Medici spectare ad detrimentum et ignominiam Academiae, ac etiam ad sinistras opiniones in aliorum animis excitandas : quod non aliter possum interpretari, quàm quod hac occasione homines sint AT VII, 594 suspicaturi, vel potius cognituri, Academiae Rectorem fuisse imprudentem, quod manifestae veritati se opponeret, ac malignum, quod rationibus victus authoritate tamen Elzevier, p. 195 vincere conaretur. Sed jam illa ignominia cessavit, quia non amplius est Rector ; nec Academiae tantum dedecoris est, quod hunc habeat adhuc in Professorem, quàm honoris, quod habeat etiam Medicum, modo se illo indignam non praestet. Dicitur secundo ei displicere unum collegam in alium libros edere, praesertim expresso nomine. Sed ob hanc rationem ipse potius Rector, qui in hoc judicio erat accusator et Praeses, solus reus esse debuisset, solusque erat condemnandus. Ipse enim antea, non lacessitus, libellos duos, Thesium nomine, in collegam suum ediderat, eosque etiam S. S. Facultatis Theologicae authoritate munire conatus erat, ut innocentem circumveniret ac per calumniam everteret. Ac ridiculum est, si se excuset quod nomen ejus non posuerit, cum ipsamet ejus verba ante Elzevier, p. 196 edita citarit, eumque ita designarit, ut nemo posset dubitare quin ille esset quem impugnabat. Medicus autem ei tam modeste respondit, ac nomen ejus tot elogiis ornavit, ut non contra ipsum, sed amice potius ad ipsum scripsisse, ac eum honoris tantum nominasse, fuerit credendum : ut et revera creditum fuisset, si Theologus rationes, utcunque saltem probabiles, ad eas Medici refellendas AT VII, 595 habuisset. Quid autem iniquius esse potest, quam quod Rector Collegam suum injuriarum reum faciat, ob id unum, quod tam manifestas et veras rationes attulerit, ad rejicienda crimina haereseos et atheismi quae sibi ab illo fuerant imposita, ut se ab ipso per calumniam circumveniri non passus sit ? At nempe improbat Theologus eam propugnandi pro nova et praesumpta Philosophia rationem quam Elzevier, p. 197 in Medici libello ait frequentari ; utpote cum verborum insolentia conjunctam, in opprobrium eorum qui vulgarem ut veriorem profitentur : Ipse scilicet vir modestissimus verborum insolentiam in alio reprehendit, quàm tamen revera nullam fuisse quisque potest agnoscere, si tantum consideret ipsa loca hic citata, quae hinc inde ex Medici libro, ut omnium maxime insolentia atque ad invidiam concitandam aptissima, excepta sunt ; praesertim si etiam notetur, nihil esse usitatius in scholis philosophorum, quàm ut quisque sine ullis verborum delinimentis id quod sentit loquatur, atque ideo solas suas opiniones veras esse, aliasque omnes falsas, affirmet : assuefecit enim illos disputandi usus isti libertati, quae forte in iis qui urbaniorem vitam sequuntur durior esset. Item plaeraque ex verbis, Elzevier, p. 198 quae hic citantur tanquam si contra omnes omnium locorum Philosophos invidiose dicta essent, non nisi de solo Theologo esse intelligenda, ut ex libro Medici clarum est ; nec in plurali numero, et tanquam de tertia persona, fuisse prolata, nisi tantum ut illum minus offenderent. Ac denique ea quae hic AT VII, 596 notantur de Choroebo, item de Atheis aut bestiis etc., non sponte à Medico fuisse scripta, sed prius injuriose ac falso à Theologo in ipsum jacta, quae ut posset refellere, coactus fuit veris et evidentibus rationibus ostendere illa nomina non sibi, sed potius adversario suo, convenire. Quis ferat hominem tam importunum, ut sibi velit licere alios per calumniam Atheos et bestias vocare, seque abiis cum veris rationibus modeste refutari non patiatur ? Sed festino ad illa quae me magis spectant. Elzevier, p. 199 Tres habet rationes ob quas novam Philosophiam condemnat. Prima est quod veteri adversetur. Hic non repeto quod supra dixi, meam Philosophiam esse omnium antiquissimam, nihilque ab ea diversum esse in vulgari, quod non fit novum. Sed tantum interrogo an recte intelligat istam Philosophiam quàm condemnat, homo usque adeo stolidus (aut, si mavult, malignus), ut eam in Magiae suspicionem voluerit adducere, quia figuras considerat. Interrogo etiam cur disputari soleat in scholis. Haud dubie ad manifestam veritatem quaerendam. Si enim jam haberetur, cessarent istae disputationes, ut patet in Geometria, de qua non moris est disputare. Sed si vel ab Angelo manifesta illa veritas, tandiu quaesita et expetita, proponeretur, nunquid per eandem rationem esset rejicienda, quia nempe iis, qui Elzevier, p. 200 scholarum disputationibus asueti sunt, nova esse videretur ? At forte inquiet non disputari de principiis, quae tamen à praesumpta nostra AT VII, 597 Philosophia evertuntur. Sed cur ea tam facile everti sinit ? Cur rationibus non fulcit ? et nunquid satis ostenditur ea esse incerta, ex eo quod ipsis nihil certi hactenus superstrui potuerit ? Altera ratio est, quod juventus, istius praesumptae Philosophiae adminiculo, technologemata in Authorum libris usitata percipere nequeat. Quasi vero necesse sit ut Philosophia, quae ad veritatis cognitionem est instituta, doceat ulla vocabula, quibus ipsa non egeat ! Cur non Grammaticam et Rhetoricam potius eo nomine condemnat, cum earum magis officium sit agere de verbis, ac tamen ab istis docendis adeo sint alienae, ut tanquam barbara rejiciant ? Dicat ergo eas idcirco juventutem Elzevier, p. 201 à sana Philosophia avertere, ac impedire quominus ad culmen eruditionis provehatur ; nec magis est irridendus, quàm cum de nostra Philosohia idem dicit : neque enim ab ipsa, sed à libris eorum qui vocabulis istis utuntur, ipsorum explicatio est requirenda. Tertia denique ratio duas habet partes : quarum altera est manifeste ridicula ; et altera injuriosa et falsa. Nam quid tam verum et apertum est, ex quo non facile ab improvida juventute variae, falsae et absurdae opiniones deduci possint ; Quod vero ullae ex mea Philosophia revera consequantur quae pugnent cum orthodoxa Theologia, plane falsum est et injuriosum. Neque utar exceptione quod ejus Theologiam orthodoxam esse non AT VII, 598 putem : neminem unquam ideo contempsi, quod alia quàm ego sentiret, praesertim circa res fidei ; novi enim Elzevier, p. 202 fidem esse donum Dei ; quin et multos, qui eandem quàm ille religionem profitentur, etiam Theologos, etiam Concionatores, colo et diligo. Sed jam saepe testatus sum nolle me unquam ullis Theologiae controversiis immiscere ; cumque in Philosophia etiam non agam, nisi de iis quae naturali ratione clarissime cognoscuntur, non possunt pugnare cum ullius Theologia, nisi si quae lumini rationis manifeste adversetur, quod scio neminem de sua esse dicturum. Caeterum, ne temere videar affirmare nullas ex rationibus à Medico allatis à Theologo solvi posse, duplex jam vel triplex ejus rei experimentum habetur. Jam enim duo vel tres libelli ea de re editi sunt, non quidem a Theologo, sed pro ipso, et à talibus, ut, si quid boni continerent, ei soli tribueretur, nec eorum nomine se tegendo, eos Elzevier, p. 203 ineptissima proferre permisisset, si meliora habuisset. Primus libellus editus est titulo Thesium ab ejus filio in eadem Academia Professore. Cumque in eo futilia tantum patris argumenta ad formas substantiales astruendas sint repetita, vel alia etiam inaniora adjuncta, nec ulla plane facta sit mentio rationum Medici, quibus jam ista omnia fuerant refutata, nihil aliud ex ipso colligi potest, quàm ejus Authorem eas non capere, vel certe docilem non esse. AT VII, 599 Alius libellus, et quidem geminus, prodiit sub nomine illius studiosi, qui in seditiosa trium dierum disputatione, Rectore praeside, responderat ; titulusque ejus est, Prodromus sive Examen tutelare orthodoxae Philosophiae principiorum etc. Atque in eo quidem omnia collecta sunt, quae ab ejus Authore, vel Authoribus, potuerunt hactenus excogitari Elzevier, p. 204 ad rationes Medici oppugnandas ; nam etiam secunda pars, sive novus Prodromus primo adjunctus est, ne quid omitteretur ex iis quae Authori venerunt in mentem dum prior typis mandabatur. Sed tamen in iis omnibus, nulla, vel minima, ex rationibus Medici, non dicam solide, sed nequidem verisimiliter est refutata. Ideoque ille Author nihil aliud curasse videtur, quam ut, crassum volumen ex meris ineptiis compingendo, ac etiam Prodromum inscribendo ut adhuc plura expectentur, caveret ne quis respondere dignaretur : atque hoc pacto, saltem coram imperita plebe, quae libros eo meliores esse putat quo crassiores, ac semper eos qui audacissime ac diutissime loquuntur judicat esse victores, triumpharet.
Ego vero, qui plebeculae gratiam non capto, nec aliud curo quàm Elzevier, p. 205 ut, veritatem quantum in me est protegendo, probis et peritis gratificer ac propriae conscientiae satisfaciam : spero me futiles istas astutias, aliasque omnes quibus adversarii uti solent, ita palam esse facturum, ut nemo iis in posterum sit usurus, nisi qui pro calumniatore atque osore veritatis aperte cognosci non erubescet. et quidem hactenus non parum profuit ad verecundiores cohibendos, quod ab initio AT VII, 600 rogarim omnes, ut si quid haberent quo ea, quae in meis scriptis ut vera proposui, impugnarent, id ad me perscribere dignarentur, ac promiserim me iis responsurum : viderunt enim se nihil posse coram aliis de me loqui quod mihimet ipsi non significarent, quin hoc ipso merito in calumniae suspicionem adducerentur. Sed multi hoc neglexerunt, ac quamvis revera nihil invenirent in meis scriptis, Elzevier, p. 206 quod possent falsitatis arguere, nec quidem forte legissent, occulte tamen de ipsis maledixerunt : idque aliqui tanto cum studio, ut integros ea de re libros conscripserint, non quidem in lucem emittendos, sed, quod multo pejus existimo, privatim coram credulis lectitandos ; eosque partim falsis rationibus, sed multis verborum ambagibus tectis, partimque etiam veris, sed quibus tantum impugnabant opiniones falso mihi affictas, impleverunt. Nunc autem ego hos omnes rogo et hortor, ut scripta ista sua in lucem edant. Docuit enim me experientia melius hoc fore, quàm si ea, ut prius rogaram, ad me mittant ; ne, si forte responsione digna non judicarem, ipsi interim vel me sibi respondere non posse falso jactarent, vel se à me contemni quererentur ; neve etiam nonnulli, quorum scripta Elzevier, p. 207 vulgarem, injuriam sibi à me fieri putarent, quod meas responsiones iis adjungerem, quia, ut nuperrime de se ipso quidam ajebat, privarentur hoc pacto fructu quo poterunt gaudere si ea ipsimet edi curent, ut nempe per aliquot menses legantur, ac multorum animos imbuant et praeoccupent, priusquam ad illa possim respondere. Hunc itaque ipsis AT VII, 601 fructum non invidebo ; quin etiam responsurum me esse non promitto, nisi ubi tales rationes invenero, ut eas passim à lectoribus solvi posse non putem. Quantum enim ad cavillationes aut convitia, vocesque alias quascunque à proposito alienas, ipsas pro me potius quam contra me facere arbitrabor, hoc argumento, quod non existimem quemquam iis in tali causa esse usurum, nisi qui plura cupiet persuadere, quam rationibus probare possit ; quique Elzevier, p. 208 hoc ipso veritatem se non quaerere, sed eam velle impugnare, ac proinde ingenuum et probum non esse ostendet. Verum non dubito quin etiam permulti viri candidi ac pii meas opiniones possint habere suspectas, tum quia vident eas ab aliis reprehendi, tum etiam ob hoc solum quod novae esse dicantur, et non à multis hactenus fuerint intellectae. Ac forte non facile ullus judicantium coetus posset inveniri, in quo, si de iis deliberaretur, non multo plures futuri essent, qui censerent esse rejiciendas, quàm qui auderent ipsas approbare. Suadet enim ratio, et prudentia, ut de re nobis non omnino perspecta, non nisi juxta id quod in simili solet contingere, judicemus : ac tam multi hactenus novas in Philosophia opiniones protulerunt, quas vulgatis et receptis, non meliores, sed saepe periculosiores esse cognitum Elzevier, p. 209 est, ut non immerito illi omnes, qui nondum meas clare percipiunt, si sententiam suam rogentur, eas dicturi sint esse rejiciendas. Atque ideo, quantumvis verae existant, mihi nihilominus metuendum esse putarem, ne forte à tota tua Societate, ac universim ab omnibus coetibus eorum qui docent, ut nuper à AT VII, 602 Senatu illo Academico de quo jam scripsi, condemnarentur ; nisi eas à te, pro singulari tua benignitate ac prudentia protectum iri confiderem. Sed cum eam Societatis partem regas, à qua facilius quàm a reliquis mea specimina legi possunt, quia nempe praecipua eorum pars est Gallice conscripta, te unum hac in re plurimum posse mihi persuadeo. Nec vero aliam gratiam à te hic peto, quàm ut vel ipse illa examines, vel, si majora negotia impediant, non uni R. P.*, sed aliis magis ingenuis Elzevier, p. 210 eam curam demandes : ac quemadmodum in forensibus judiciis, cum duo vel tres testes fide digni aliquid se vidisse affirmant, plus iis solis fidei habetur, quàm universae aliorum hominum multitudini, quae forte conjecturis adducta contrarium putat : ita illis dumtaxat credas qui rem, de qua judicabunt, perfecte se intelligere profitebuntur ; ac demum ut, si quas habueris rationes quae me ab instituto meo debeant revocare, ipsas me docere non graveris. Etenim, in paucis illis Meditationibus quas edidi, principia omnia Philosophiae quàm paro continentur ; in Dioptrica autem et Meteoris, particularia multa ex iis deduxi, quae declarant quo ratiocinandi genere utar ; ideoque, quamvis istam Philosophiam nondum totam ostendam, existimo tamen, ex iis quae jam dedi, facile posse intelligi qualis sit futura. Elzevier, p. 211 Nec, ut opinor, sine AT VII, 603 justa ratione malui quaedam ejus specimina praemittere, quam integram exhibere priusquam fuerit expetita. Quamvis enim, ut libere loquar, de ejus veritate non dubitem, quia tamen novi quam facile etiam veritas, à paucis invidis sub specie novitatis impugnata, possit à multis prudentibus condemnari, non certus sum illam ab omnibus optari, nec volo invitis obtrudere. Quamobrem longe ante cunctos praemoneo me illam parare : privati multi cupiunt et expectant : unus quidem docentium coetus judicavit esse rejiciendam ; at quia tantum a seditioso et inepto suo Rectore ad id permotum fuisse scio, nihil apud me habet authoritatis. Sed, si forte alii plures eam nollent, ac rationes nolendi justiores haberent, privatis ipsos anteponendos putarem. Et omnino Elzevier, p. 212 profiteor me nihil scienter contra prudentiorum consilia vel potentiorum voluntatem esse facturum. Cumque non dubitem quin ea pars, in quàm Societas tua se flectet, alteri debeat praeponderare, summo me beneficio afficies, si tuae tuorumque sententiae monere velis : ut, quemadmodum in reliqua vita vos semper praecipue colui et observavi, sic etiam hac in re, quàm alicujus momenti esse puto, nihil nisi vobis faventibus suscipiam. Vale.
FINIS.