Elzevier, p. 188 AT VII, 168

PROPOSITIO III.
Dei existentia demonstratur etiam
ex eo quòd nos ipsi habentes
ejus ideam existamus.

DEMONSTRATIO.

Si vim haberem me ipsum conservandi, tanto magis haberem etiam vim mihi dandi perfectiones quae mihi desunt (per ax. 8. et 9.) illae enim sunt tantum attributa substantiae, ego autem sum substantia, sed non habeo vim mihi dandi istas perfectiones, alioqui enim jam ipsas haberem (per ax. 7.) ergo non habeo vim meipsum conservandi. Deinde.

Non possum existere quin conserver quandiu existo, sive a me ipso, siquidem habeam istam vim, sive ab alio qui illam habet, (per ax. 1. et 2.) atqui existo, et tamen non habeo vim meipsum conservandi, ut jam jam probatum est, ergo ab alio conservor. Praeterea, ille a quo conservor, habet in se formaliter, vel eminenter id omne quod in me est, (per ax. 4.) in me autem est perceptio multarum perfectionum quae mihi desunt, simulque ideae Dei, Elzevier, p. 189 (per def. 2 et 8.) ergo est etiam in illo, a quo conservor, earumdem perfectionum perceptio. Denique, ille idem non potest habere perceptionem ullarum perfectionum quae ipsi desint, sive quas in se non habeat formaliter, vel eminenter, (per ax. 7.) cum enim habeat vim me conservandi, ut jam dictum est, tanto magis haberet vim sibi ipsas dandi, si deessent, AT VII, 169 (per ax. 8. et 9.) habet autem perceptionem earum omnium quas mihi deesse, atque in solo Deo esse posse concipio, ut mox probatum est, ergo illas formaliter, vel eminenter in se habet, atque ita est Deus.