PROPOSITIO IV.
Mens et corpus realiter
distinguuntur.
DEMONSTRATIO.
Quidquid clare percipimus, a Deo fieri potest, prout illud percipimus, (per coroll. praecedens) sed clare AT VII, 170 percipimus mentem, hoc est, substantiam cogitantem, absque corpore, hoc est, absque substantia aliqua extensa, (per post. 2.) et vice versa corpus absque mente, (ut facile omnes concedunt) ergo saltem per divinam potentiam mens esse potest sine corpore, et corpus sine mente.
Jam vero substantiae quae esse possunt una absque alia realiter distinguuntur, (per Elzevier, p. 191 def. 10.) atqui mens, et corpus sunt Substantiae, (per def. 5. 6. et 7.) quae una absque alia esse possunt, (ut mox probatum est) ergo mens et corpus realiter distinguuntur.
Notandúmque me hic usum esse divina potentia pro medio, non quod extraordinaria aliqua vi opus sit ad mentem a corpore separandam, sed quia, cum de solo Deo in praecedentibus egerim, non aliud habui quo uti possem : nec refert a qua potentia duae res separentur, ut ipsas realiter distinctas esse cognoscamus.