Elzevier, p. 108

Responsio Authoris ad
primas Objectiones

VIRI CLARISSIMI,
Fortem sane adversarium mihi concitastis, cujusque ingenium, et doctrina multum mihi negotii facessere potuissent, nisi pius, et perhumanus Theologus Dei causae, ejusque etiam qualicunque patrono favere maluisset, quam illam serio impugnare. Sed quamvis ista in eo praevaricatio perhonesta sit, non tamen aeque in me collusio esset laudanda : Ideóque hic malo ejus in me juvando artificium exponere, quam velut adversario respondere.

Imprimis praecipuam meam rationem ad existentiam Dei probandam paucis complexus est, ut tanto melius lectorum memoriae inhaereret, iisque breviter concessis quae satis clare demonstrata esse judicavit, atque ita authoritate sua firmatis, in illud unum inquisivit a quo difficultas praecipua dependet, nempe AT VII, 102 quidnam hic per nomen ideae intelligendum sit, et quam causam ista idea requirat. Scripsi autem, ideam esse ipsam rem cogitatam, quatenus est objective in intellectu, quae verba plane aliter quam a me dicantur, fingit a se intelligi, Elzevier, p. 109 ut occasionem det illa clarius explicandi. Esse, inquit, objective in intellectu est ipsum actum intellectus per modum objecti terminare, quod tantum extrinseca denominatio est, et nihil rei, etc. Ubi advertendum illum respicere ad rem ipsam tanquam extra intellectum positam, ratione cujus est sane extrinseca denominatio quod sit objective in intellectu ; me autem loqui de idea quae nunquam est extra intellectum, et ratione cujus esse objective non aliud significat quam esse in intellectu eo modo quo objecta in illo esse solent. Ita, exempli gratia, si quis quaerat quid Soli accidat ex eo quod sit objective in meo intellectu, optime respondetur nihil ei accidere nisi extrinsecam denominationem, quod nempe operationem intellectus per modum objecti terminet : si autem de idea Solis quaeratur quid sit, et respondeatur illam esse rem cogitatam, quatenus est objective in intellectu, nemo intelliget illam esse ipsum solem, quatenus in eo extrinseca ista denominatio est : neque ibi, objective esse in intellectu, significabit ejus operationem per modum objecti terminare, sed in intellectu eo modo esse quo solent ejus objecta, adeo ut idea solis sit sol ipse in intellectu existens, non quidem formaliter, ut in coelo, sed objective, hoc est eo modo AT VII, 103 quo objecta in intellectu esse solent, qui sane Elzevier, p. 110 essendi modus longe imperfectior est quam ille quo res extra intellectum existunt ; sed non idcirco plane nihil est, ut jam ante scripsi. Cumque doctissimus Theologus dicit esse aequivocationem in illis verbis, videtur me ejus quam mox notavi, monere voluisse, ne forte illam ignorarem. Ait enim primo rem ita existentem in intellectu per ideam non esse ens actu, hoc est non esse quid extra intellectum positum, quod verum est ; deinde ait etiam eandem non esse fictum quid, sive ens rationis, sed reale aliquid, quod distincte concipitur : quibus verbis omne id quod assumpsi admittit : sed addit tamen, quia solum concipitur, et non actu est, (hoc est, quia tantum idea est, et non res extra intellectum posita) concipi quidem, at causari minime posse, hoc est causa non indigere ut extra intellectum existat, quod fateor : sed sane indiget causa ut concipiatur, et de hac sola quaestio est. Ita si quis habeat in intellectu ideam alicujus machinae summo artificio excogitatae, merito profecto quaeri potest quaenam ejus ideae sit causa ; neque satisfaciet si quis dicat illam extra intellectum nihil esse, nec proinde posse causari, sed tantum concipi, nihil enim aliud hic quaeritur quam quae sit causa quare concipiatur ; neque etiam satisfaciet qui dicet intellectum ipsum esse Elzevier, p. 111 ejus causam, nempe ut suae operationis, de hac enim re non dubitatur, sed tantum de causa artificii objectivi quod in ea est. Nam quod haec idea AT VII, 104 machinae tale artificium objectivum contineat potius quam aliud, hoc profectohabere debet ab aliqua causa ; estque idem respectu hujus artificium objectivum, quod respectu ideae Dei realitas objectiva. Et quidem hujus artificii causa varia potest assignari, vel enim est realis aliqua talis machina prius visa, ad cujus similitudinem idea ista formata est, vel magna Mechanicae scientia quae est in illo intellectu, vel forte magna ingenii subtilitas, cujus ope etiam sine praevia scientia potuit illam invenire. Notandumque omne artificium quod in idea illa est tantum objective, necessario esse debere in ejus causa, qualiscunque tandem illa sit, vel formaliter, vel eminenter. Et idem etiam de realitate objectiva quae est in idea Dei, esse putandum. In quonam vero haec ita erit nisi in Deo realiter existente ? Sed vidit optime haec omnia vir perspicax, ideoque fatetur peti posse cur haec idea hanc realitatem objectivam potius contineat quam illam, eique quaestioni respondit primo de ideis omnibus idem esse quod scripsi de idea trianguli, nempe etsi forte triangulum nullibi gentium existat, esse tamen ejus determinatam Elzevier, p. 112 quandam naturam, sive essentiam, sive formam immutabilem et aeternam. Atque illam ait causam non postulare. Quod tamen non satisfacere satis vidit, etsi enim natura trianguli sit immutabilis et aeterna, non tamen ideo minus quaerere licet cur ejus idea sit in nobis ? Ideoque subjunxit, si tamen mordicus rationem exigerem, esse imperfectionem intellectus nostri, etc. qua responsione non aliud videtur significare voluisse, quàm nihil verisimile hac de re posse responderi ab iis qui a me voluerint dissentire. AT VII, 105 Neque enim profecto magis probabile est causam cur idea Dei sit in nobis esse imperfectionem intellectus nostri, quam imperitiam artis mechanicae esse causam cur machinam aliquam valde artificiosam potius quam aliam imperfectiorem imaginemur ; nam plane ex adverso, si quis habeat ideam machinae in qua omne excogitabile artificium contineatur, inde optime infertur ideam istam ab aliqua causa profluxisse, in qua omne excogitabile artificium reipsa existebat, etiamsi in ea sit tantum objective ; eademque ratione, cum habeamus in nobis ideam Dei, in qua omnis perfectio cogitabilis continetur, evidentissime inde concludi potest istam ideam ab aliqua causa pendere, in qua omnis illa perfectio etiam sit, nempe in Deo revera Elzevier, p. 113 existente. Neque sane in uno major difficultas quam in altero appareret, si quemadmodum omnes non sunt periti mechanici, nec idcirco ideas machinarum valde artificiosarum habere possunt, ita etiam non haberent omnes eandem facultatem ideam Dei concipiendi ; sed quia illa omnium mentibus eodem modo est indita, nec advertimus unquam nobis aliunde quam a nobismet ipsis advenire, ad naturam nostri intellectus pertinere supponimus. Et quidem non male, sed aliud quid omittimus quod praecipue est considerandum, et a quo tota vis, et lux hujus argumenti dependet, nempe quod haec facultas ideam Dei in se habendi non posset esse in nostro intellectu, si hic intellectus tantum esset ens finitum, AT VII, 106 ut revera est, nullamque haberet sui causam quae esset Deus. Ideoque ulterius inquisivi, an ego possem existere si Deus non existeret, non tam ut diversam a praecedenti rationem afferrem, quam ut eandem ipsam absolutius explicarem.

Hic vero vir nimis officiosus in locum invidiosum me adducit, confert enim meum argumentum cum alio quodam ex S. Thoma, et Aristotele desumptum, ut ita veluti rationem exigat, cur cum eandem quam illi viam essem ingressus, non tamen in Elzevier, p. 114 omnibus eandem sim secutus ; sed permittat quaeso de aliis me tacere, atque eorum tantum quae ipse scripsi reddere rationem. Primo itaque non desumpsi meum argumentum ex eo quod viderem in sensibilibus esse ordinem, sive successionem quandam causarum efficientium ; tum quia Deum existere multo evidentius esse putavi quam ullas res sensibiles ; tam maximetum etiam quia per istam causarum successionem non videbar alio posse devenire, quam ad imperfectionem mei intellectus agnoscendam, quod nempe non possim comprehendere quomodo infinitae tales causae sibi mutuo ab aeterno ita successerint, ut nulla fuerit prima. Nam certe ex eo quod istud non possim comprehendere non sequitur aliquam primam esse debere, ut neque ex eo quod non possim etiam comprehendere infinitas divisiones in quantitate finita sequitur aliquam dari ultimam, ita ut ulterius dividi non possit, sed tantum sequitur AT VII, 107 intellectum meum, qui est finitus, non capere infinitum. Itaque malui uti pro fundamento meae rationis existentia meiipsius, quae a nulla causarum serie dependet, mihique tam nota est ut nihil notius esse possit : et de me non tam quaesivi a qua causa olim essem productus, quam a qua tempore praesenti conserver, ut ita me ab omni causarum Elzevier, p. 115 successione liberarem. Deinde non quaesivi quae sit causa mei, quatenus consto mente et corpore, sed praecise tantum quatenus sum res cogitans ; quod puto non parum ad rem pertinere ; nam sic potui longe melius a praejudiciis me liberare, ad naturae lumen attendere, interrogare meipsum, ac pro certo affirmare nihil in me, cujus nullo modo sim conscius, esse posse ; quod plane aliud est quam si ex eo quod videam me a patre genitum esse, patrem etiam ab avo esse considerarem ; et quia, in parentum parentes inquirendo non possem progredi in infinitum, ideo ad finem quaerendi faciendum statuerem aliquam esse causam primam. Praeterea non tantum quaesivi quae sit causa mei, quatenus sum res cogitans, sed maxime etiam et praecipue quatenus inter caeteras cogitationes ideam entis summe perfecti in me esse animadverto ; ex hoc enim uno tota vis demonstrationis meae dependet ; Primo, quia in illa idea continetur quid sit Deus, saltem quantum a me potest intelligi ; et, juxta leges verae Logicae, de nulla unquam re quaeri debet an sit, nisi AT VII, 108 prius quid sit intelligatur ; Secundo, quia illa ipsa est quae mihi dat occasionem examinandi an sim a me, vel ab alio, et defectus meos agnoscendi ; ac postremo, illa est quae docet non modo aliquam esse mei causam, Elzevier, p. 116 sed praeterea etiam in causa illa contineri omnes perfectiones, ac proinde illam Deum esse. Denique non dixi impossibile esse ut aliquid sit causa efficiens sui ipsius ; etsi enim aperte id verum sit, quando restringitur efficientis significatio ad illas causas quae sunt effectibus tempore priores, vel quae ab ipsis sunt diversae, non tamen videtur in hac quaestione ita esse restringenda ; tum quia nugatoria quaestio esset ; quis enim nescit idem nec seipso prius, nec a seipso diversum esse posse ? tum etiam quia lumen naturale non dictat ad rationem efficientis requiri ut tempore prior sit suo effectu ; nam contra, non proprie habet rationem causae, nisi quamndiu producit effectum, nec proinde illo est prior : dictat autem profecto lumen naturae nullam rem existere, de qua non liceat petere cur existat, sive in ejus causam efficientem inquirere ; aut si non habet, cur illa non indigeat, postulare ; adeo ut, si putarem nullam rem idem quodammodo esse posse erga seipsam quod est causa efficiens erga effectum, tantum abest ut inde concluderem aliquam esse causam primam ; quin e contra ejus AT VII, 109 ipsius quae vocaretur prima, causam rursus inquirerem, et ita nunquam ad ullam omnium primam devenirem. Sed plane admitto aliquid esse posse, in quo sit tanta, et tam inexhausta Elzevier, p. 117 potentia, ut nullius unquam ope eguerit ut existeret, neque etiam nunc egeat ut conservetur ; atque adeo sit quodammodo sui causa, Deumque talem esse intelligo. Nam quemadmodum etiamsi fuissem ab aeterno, ac proinde nihil me prius extitisset, nihilominus quia considero temporis partes a se mutuo sejungi posse, atque ita ex eo quod jam sim non sequi me mox futurum, nisi aliqua causa me quasi rursus efficiat singulis momentis, non dubitarem illam causam, quae me conservat, efficientem appellare : ita etiamsi Deus nunquam non fuerit, quia tamen ille ipse est qui se revera conservat, videtur non nimis improprie dici posse sui causa. Ubi tamen est notandum non intelligi conservationem quae fiat per positivum ullum causae efficientis infleuxum, sed tantum quod Dei essentia sit talis, ut non possit non semper existere.

Ex quibus facile respondebo ad distinctionem verbi, a se, quam doctissimus theologus monuit esse explicandam ; Etsi enim ii qui non nisi ad propriam, et strictam efficientis significationem attendentes cogitant impossibile esse, ut aliquid sit causa efficiens sui ipsius, nullumque hic aliud causae genus efficienti analogum locum habere animadvertunt, non soleant aliud AT VII, 110 intelligere cum dicunt aliquid a se esse, Elzevier, p. 118 quam quod nullam habeat causam ; si tamen iidem ipsi ad rem potius quam ad verba velint attendere, facile advertent negativam verbi a se acceptionem a sola intellectus humani imperfectione procedere, nullumque in rebus habere fundamentum : quandam vero aliam esse positivam, quae a rerum veritate petita est, et de qua sola meum argumentum processit. Nam si, exempli gratia, quis putet corpus aliquod a se esse ; forte non aliud intelligit quam nullam causam habere : neque hoc ob positivam ullam rationem affirmat, sed negative tantum, quia nullam ejus causam agnoscit : Atqui hoc imperfectio quaedam in eo est, ut facile experietur postea, si consideret partes temporis unas ab aliis non pendere, nec proinde ex eo quod illud corpus supponatur ad hoc usque tempus a se fuisse, id est sine causa, hoc sufficere ut etiam in posterum sit futurum, nisi aliqua potentia in eo sit ipsum continuo veluti reproducens ; tunc enim videns talem potentiam in idea corporis nullam reperiri, statim inde colliget istud a se non esse ; sumetque hoc verbum a se positive. Simili modo, cum dicimus Deum a se esse, possumus quidem etiam intelligere istud negative, ita scilicet ut tantum sensus sit nullam esse ejus causam ; sed si prius de causa cur sit, sive cur esse perseveret, Elzevier, p. 119 inquisivimus, attendentesque ad immensam, et incomprehensibilem potentiam quae in ejus idea continetur, tam exuperantem illam agnovimus ut plane sit causa cur ille esse perseveret, nec alia praeter ipsam esse possit, dicimus Deum a se esse, non amplius negative, sed quam maxime positive. Quamvis enim dicere non opus sit AT VII, 111 illum esse causam efficientem sui ipsius, ne forte de verbis disputetur, quia tamen hoc quod a se sit, sive quod nullam a se diversam habeat causam, non a nihilo, sed a reali ejus potentiae immensitate esse percipimus, nobis omnino licet cogitare illum quodammodo idem praestare respectu sui ipsius quod causa efficiens respectu sui effectus, ac proinde esse a seipso positive ; licetque etiam unicuique seipsum interrogare an eodem sensu sit a se ; cumque nullam in se invenit potentiam quae sufficiat ad ipsum vel per momentum temporis conservandum, merito concludit se esse ab alio ; et quidem ab alio qui sit a se, quia cum de tempore praesenti, non de praeterito, vel futuro quaestio sit, non potest hic procedi in infinitum ; quinimo etiam hic addam, quod tamen ante non scripsi, nequidem ad secundam ullam causam deveniri, sed omnino illam, in qua tantum potentiae est ut rem extra se positam conservet, tanto magis seipsam sua Elzevier, p. 120 propria potentia conservare, atque adeo a se esse.

Cum autem dicitur omnem limitationem esse a causa, rem quidem veram puto intelligi, sed verbis minus propriis exprimi, difficultatemque non solvi, nam proprie loquendo limitatio est tantum negatio ulterioris perfectionis, quae negatio non est a causa, sed ipsa res limitata. Etsi autem verum sit rem omnem limitatam esse a causa, per se tamen non patet, sed aliunde est probandum ; ut enim optime respondet subtilis Theologus, putari potest rem unamquamque hoc vel AT VII, 112 illo modo esse limitatam, quia hoc attinet ad ejus naturam, ut est de natura trianguli quod non pluribus lineis constet quam tribus. Per se autem notum mihi videtur omne id quod est, vel esse a causa, vel a se tanquam a causa ; nam cum non modo existentiam, sed etiam existentiae negationem intelligamus, nihil possumus fingere ita esse a se, ut nulla danda sit ratio cur potius existat quam non existat, hoc est ut illud a se non debeamus interpretari tanquam a causa, propter exuperantiam potestatis, quam in uno Deo esse posse facillime demonstratur.

Quod deinde mihi concedit, etiamsi sane dubitationem non admittat, tam parum tamen vulgo consideratur, et tanti est Elzevier, p. 121 momenti ad omnem philosophiam e tenebris eruendam, ut dum illud authoritate sua confirmat, me in instituto meo multum juvet.

Prudenter vero hic quaerit an clare, et distincte cognoscam infinitum, etsi enim objectionem istam praevenire conatus sim, tam sponte tamen unicuique obvia est, ut operaepretium sit ad illam fusius respondere. Itaque imprimis hic dicam infinitum qua infinitum est, nullo quidem modo comprehendi, sed nihilominus tamen intelligi, quatenus scilicet clare, et distincte intelligere aliquam rem talem esse, ut nulli plane in ea limites possint reperiri, est clare intelligere illam esse infinitam. AT VII, 113 Et quidem hic distinguo inter indefinitum, et infinitum, illudque tantum proprie infinitum appello, in quo nulla ex parte limites inveniuntur ; quo sensu solus Deus est infinitus ; illa autem in quibus sub aliqua tantum ratione finem non agnosco, ut extensio spatii imaginarii, multitudo numerorum, divisibilitas partium quantitatis, et similia, indefinita quidem appello, non autem infinita, quia non omni ex parte fine carent. Praeterea distinguo inter rationem formalem infiniti, sive infinitatem, et rem quae est infinita ; nam quantum ad infinitatem, etiamsi illam intelligamus esse quam maxime Elzevier, p. 122 positivam, non tamen nisi negativo quodam modo intelligimus, ex hoc scilicet quod in re nullam limitationem advertamus ; ipsam vero rem quae est infinita positive quidem intelligimus, sed non adaequate, hoc est non totum id quod in ea intelligibile est comprehendimus, sed quemadmodum in mare oculos convertentes, etsi non totum visu attingamus, nec immensam ejus vastitatem metiamur, dicimur tamen illud videre : et quidem si eminus respiciamus, ut quasi totum simul oculis complectamur, non videmus nisi confuse, ut etiam confuse imaginamur chiliogonum, cum omnia simul ejus latera complectimur ; sed si cominus in aliquam maris partem obtutum defigamus, talis visio esse potest valde clara et distincta ; ut etiam imaginatio chiliogoni, si tantum ad unum aut alterum ejus latus se extendat. Simili ratione, Deum ab humana mente capi non posse cum AT VII, 114 omnibus Theologis concedo ; et nequidem etiam distincte posse cognosci ab iis qui totum simul conantur animo complecti, et tanquam e longinquo respiciunt ; quo sensu dixit S. Thomas loco citato Dei cognitionem sub quadam tantum confusione nobis inesse : Qui autem ad singulas ejus perfectiones attendere, illasque non tam capere, quam ab ipsis capi, et intellectus sui vires Elzevier, p. 123 omnes in iis contemplandis occupare conantur, illi profecto multo ampliorem facilioremque materiam clarae, et distinctae cognitionis in eo inveniunt, quam in ullis rebus creatis. Neque hoc ibi negavit S. Thomas, ut manifestum est ex eo quod articulo sequenti Deum existere demonstrabile esse affirmet. Ego autem ubicunque dixi Deum clare et distincte posse cognosci, non nisi de hac finita, et ad modulum ingenii nostri accommodata cognitione intellexi. Neque etiam ad veritatem eorum quae asserui, aliter intelligere opus fuit, ut facile apparebit si advertatur duobus tantum in locis me hoc dixisse : nempe ubi quaestio erat utrum in idea, quam formamus de Deo, aliquid reale, vel sola rei negatio contineatur, ut forte in idea frigoris nihil aliud est quam negatio caloris ; qua de re nullum dubium esse potest ; et ubi asserui existentiam ad rationem Entis summe perfecti non minus pertinere, quam tria latera ad rationem AT VII, 115 trianguli, quod etiam potest absque adaequata Dei cognitione intelligi.

Confert hic rursus unum ex meis argumentis cum alio ex S. Thoma, ut me veluti cogat ostendere quae major vis in uno quam in altero reperiatur : atque hoc videor sine magna invidia facere posse, quia nec S. Thomas argumento illo usus est tanquam suo, Elzevier, p. 124 nec idem concludit quod meum, nec denique ulla hic in re ab Angelico doctore dissentio. Quaeritur enim ab ipso, an Deum esse sit per se notum secundum nos, hoc est an unicuique sit obvium ; quod negat, et merito : Argumentum autem quod sibi objicit ita potest proponi. Intellecto quid significet hoc nomen Deus, intelligitur id quo majus significari non potest ; sed est majus esse in re, et in intellectu, quam esse in intellectu tantum : ergo intellecto quid significet hoc nomen Deus, intelligitur Deum esse in re, et intellectu. Ubi est manifestum vitium in forma, concludi enim tantum debuisset, ergo intellecto quid significet hoc nomen Deus, intelligitur significari Deum esse in re, et in intellectu, atqui quod verbo significatur, non ideo apparet esse verum. Meum autem argumentum fuit tale. Quod clare et distincte intelligimus pertinere ad alicujus rei veram et immutabilem naturam, sive essentiam, sive formam, id potest de ea re cum veritate affirmari ; AT VII, 116 sed postquam satis accurate investigavimus quid sit Deus, clare et distincte intelligimus ad ejus veram et immutabilem naturam pertinere ut existat ; ergo tunc cum veritate possumus de Deo affirmare, quod existat. Ubi saltem conclusio recte procedit. Sed neque etiam major potest negari, quia jam Elzevier, p. 125 ante concessum est illud omne quod clare, et distincte intelligimus, esse verum ; sola minor restat, in qua fateor esse difficultatem non parvam : Primò quia sumus tam assueti in reliquis omnibus existentiam ab essentia distinguere, ut non satis advertamus quo pacto ad essentiam Dei, potius quam aliarum rerum pertineat ; ac deinde quia non distinguentes ea quae ad veram, et immutabilem alicujus rei essentiam pertinent, ab iis quae non nisi per figmentum intellectus illi tribuuntur, etiamsi satis advertamus existentiam ad Dei essentiam pertinere, non tamen inde concludimus Deum existere, quia nescimus an ejus essentia sit immutabilis, et vera, an tantum a nobis efficta. Sed, ut prima hujus difficultatis pars tollatur, est distinguendum inter existentiam possibilem, et necessariam, notandumque in eorum quidem omnium quae clare et distincte intelliguntur conceptu, sive idea, existentiam possibilem contineri, sed nullibi necessariam nisi in sola idea Dei. Qui enim ad hanc diversitatem quae est inter ideam Dei, et reliquas omnes diligenter attendent, non dubito quin sint percepturi, AT VII, 117 etiamsi caeteras quidem res nunquam intelligamus nisi tanquam existentes, non tamen inde sequi illas existere, sed tantummodo posse existere ; Elzevier, p. 126 quia non intelligimus necesse esse ut actualis existentia cum aliis ipsarum proprietatibus conjuncta sit ; Ex hoc autem quod intelligamus existentiam actualem necessario, et semper cum reliquis Dei attributis esse conjunctam, sequi omnino Deum existere. Deinde ut altera pars difficultatis tollatur, advertendum est illas ideas quae non continent veras et immutabiles naturas, sed tantum fictitias, et ab intellectu compositas, ab eodem intellectu non per abstractionem tantum, sed per claram et distinctam operationem dividi posse, adeo ut illa quae intellectus sic dividere non potest, procul dubio ab ipso non fuerint composita. Ut, exempli causa, cum cogito equum alatum, vel leonem actu existentem, vel triangulum quadrato inscriptum, facile intelligo me etiam ex adverso posse cogitare equum non alatum, leonem non existentem, triangulum sine quadrato, et talia ; nec proinde illa veras et immutabiles naturas habere. Si vero cogito triangulum, vel quadratum, (de leone aut equo hic non loquor, quia eorum naturae nobis non sunt plane perspicuae) tunc certe quaecunque in idea trianguli contineri deprehendam, ut quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis, etc. de triangulo cum veritate affirmabo, et de quadrato quaecunque in idea Elzevier, p. 127 quadrati reperiam ; etsi enim possim intelligere triangulum abstrahendo ab eo quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis, non possum tamen de eo id negare per AT VII, 118 claram, et distinctam operationem, hoc est recte intelligendo hoc quod dico. Praeterea, si considerem triangulum quadrato inscriptum, non ut ea quae pertinent ad solum triangulum quadrato tribuam, vel triangulo ea quae pertinent ad quadratum, sed ut ea tantum examinem quae ex utriusque conjunctione exurgunt, non minus vera et immutabilis erit ejus natura, quam solius quadrati, vel trianguli ; atque ideo affirmare licebit quadratum non esse minus duplo trianguli illi inscripti, et similia, quae ad compositae hujus figurae naturam pertinent. Si vero considerem in idea corporis summe perfecti contineri existentiam, quia nempe major perfectio est esse in re, et in intellectu, quam tantum esse in intellectu, non inde possum concludere corpus illud summe perfectum existere, sed tantummodo posse existere ; satis enim animadverto ideam istam ab ipsomet meo intellectu omnes corporeas perfectiones simul jungente fuisse conflatam ; existentiamque ex aliis corporeis perfectionibus non exurgere, quia de illis aeque potest negari, atque affirmari : Quinimo ex eo quod, ideam corporis Elzevier, p. 128 examinando nullam in eo vim esse percipio per quam seipsum producat, sive conservet, recte concludo existentiam necessariam, de qua sola hic est quaestio, non magis ad naturam corporis, quantumvis summe perfecti, pertinere, quam ad naturam montis pertinet ut vallem non habeat ; vel ad naturam trianguli ut angulos habeat majores duobus rectis. Nunc autem si quaeramus non de corpore, sed de re, qualiscunque tandem illa sit, quae habeat omnes eas AT VII, 119 perfectiones quae simul esse possunt, an existentia inter illas sit numeranda. Prima quidem fronte dubitabimus ; quia cum mens nostra quae finita est non soleat illas nisi separatas considerare, non statim fortasse advertet quam necessario inter se conjunctae sint. Atqui, si attente examinemus an enti summe potenti competat existentia, et qualis, poterimus clare et distincte percipere primo illi saltem competere possibilem existentiam, quemadmodum reliquis omnibus aliis rebus, quarum distincta idea in nobis est, etiam iis quae per figmentum intellectus componuntur. Deinde quia cogitare non possumus ejus existentiam esse possibilem, quin simul etiam ad immensam ejus potentiam attendentes agnoscamus illud propria sua vi posse existere, hinc concludemus ipsum revera existere, Elzevier, p. 129 atque ab aeterno extitisse ; est enim lumine naturali notissimum id quod propria sua vi potest existere, semper existere : Atque ita intelligemus existentiam necessariam in idea entis summe potentis contineri, non per figmentum intellectus, sed quia pertinet ad veram et immutabilem naturam talis entis, ut existat : nec non etiam facile percipiemus illud ens summe potens non posse non habere in se omnes alias perfectiones quae in idea Dei continentur, adeo ut illae absque ullo figmento intellectus, et ex natura sua simul junctae sint, atque in Deo existant. Quae sane omnia manifesta sunt diligenter attendenti ; AT VII, 120 nec differunt ab iis quae jam ante scripseram, nisi tantum in modo explicationis, quem de industria mutavi, ut ingeniorum diversitati servirem. Neque hic diffitebor hoc argumentum tale esse, ut qui non omnium quae ad ejus probationem faciunt recordabuntur, facile illud pro sophismate sint habituri, et ideo me initio nonnihil dubitasse an illo uti deberem, ne forte iis qui ipsum non caperent occasionem darem de reliquis etiam diffidendi. Sed quia duae tantum sunt viae per quas possit probari Deum esse, una nempe per effectus, et altera per ipsam ejus essentiam, sive naturam, prioremque in meditatione tertia pro viribus explanavi, Elzevier, p. 130 non credidi alteram esse postea praetermittendam.

Quantum attinet ad distinctionem formalem quam doctissimus Theologus affert ex Scoto, breviter dico illam non differre a modali, nec se extendere nisi ad entia incompleta, quae a completis accurate distinxi ; et sufficere quidem ut unum ab alio distincte, et seorsim concipiatur per abstractionem intellectus rem inadaequate concipientis, non autem ita distincte et seorsim, ut unumquodque tanquam ens per se, et ab omni alio diversum intelligamus, sed ad hoc omnino requiri distinctionem realem. Ita, exempli causa, inter motum, et figuram ejusdem corporis, distinctio est formalis, possumque optime motum intelligere absque figura, et figuram absque motu, et utrumque abstrahendo a corpore : sed non possum tamen complete intelligere motum absque re in qua sit motus, nec figuram etiam AT VII, 121 absque re in qua sit figura ; nec denique fingere motum esse in re, in qua figura esse non possit, vel figuram in re motus incapaci ; nec eodem modo justitiam absque justo, vel misericordiam absque misericorde intelligo ; nec fingere licet illum eundem qui est justus, non posse esse misericordem. Atqui complete intelligo quid sit corpus, putando tantum illud Elzevier, p. 131 esse extensum, figuratum, mobile, etc., deque illo negando ea omnia quae ad mentis naturam pertinent ; et vice versa intelligo mentem esse rem completam ; quae dubitat, quae intelligit, queae vult, etc., quamvis negem in ea quicquam esse ex iis quae in corporis idea continentur. Quod omnino fieri non posset, nisi inter mentem et corpus esset distinctio realis.

Haec sunt viri clarissimi quae ad amici vestri perofficias ingeniosissimasque animadversiones habui respondenda, quibus si nondum ipsi satisfeci, rogo ut eorum quae vel desiderantur vel errata sunt admoneat : quod si ab ipso per vos impetrem in magni beneficii partem ponam.