Responsio ad Secundas
Objectiones.

Legi perlibenter animadversiones quas in exiguum meum de prima Philosophia scriptum fecistis, et vestram erga me benevolentiam, simulque erga Deum AT VII, 129 pietatem, ejusque gloriae promovendae curam ex iis agnosco : nec possum non gaudere non modo quia meas rationes vestro examine dignas judicastis, sed etiam quia nihil in ipsas proponitis ad quod non mihi videar satis commode posse respondere.

Imprimis, admonetis ut meminerim me non actu, et revera, sed tantum animi fictione corporum phantasmata rejecisse, ut me rem cogitantem esse concluderem, ne forte putem inde sequi me revera nihil esse praeter mentem. Cujus rei satis memorem me fuisse jam testatus sum in secunda meditatione his verbis ; Fortassis vero contingit ut haec ipsa, quae sic suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, in rei tamen veritate non differant ab eo me quem novi : nescio, de hac re jam non disputo, etc. quibus expresse lectorem monere Elzevier, p. 142 volui me nondum ibi quaerere an mens a corpore esset distincta, sed examinare tantum eas ejus proprietates quarum certam et evidentem cognitionem habere possum. Et quia multas ibi animadverti, non queo sine distinctione admittere id quod postea subjungitis, me tamen nescire quid sit res cogitans : Etsi enim fatear me nondum scivisse an illa res cogitans esset idem quod corpus, an quid diversum, non ideo fateor me illam non novisse ; quis enim ullam unquam rem ita novit ut sciret nihil plane aliud in ea esse quam id ipsum quod cognoscebat ? sed quo plura de aliqua re percipimus, eo melius dicimur illam nosse : ita magis novimus illos homines quibus diu conviximus, quam eos quortum tantum faciem AT VII, 130 vidimus, aut nomen audivimus, etsi etiam hi non plane dicantur esse ignoti. Quo sensu existimo me demonstrasse mentem sine iis quae corpori tribui solent consideratam esse notiorem quam corpus sine mente spectatum, quod solum ibi intendebam.

Sed video quid innuatis, nempe cum sex tantum Meditationes de prima Philosophia scripserim, miraturos esse lectores quod nihil nisi istud, quod jam jam dixi, in duabus primis concludatur, illasque idcirco nimis jejunas, et luce publica indignas judicaturos. Quibus tantum respondeo me non vereri, Elzevier, p. 143 ne qui reliqua quae scripsi cum judicio legerint, occasionem habeant suspicandi materiam mihi defuisse ; valde autem rationi consentaneum visum esse ut ea quae singularem attentionem desiderant, et separatim ab aliis sunt consideranda, in singulas Meditationes referrem.

Cum itaque nihil magis conducat ad firmam rerum cognitionem assequendam quam ut prius de rebus omnibus praesertim corporeis dubitare assuescamus, etsi libros ea de re complures ab Academicis, et Scepticis scriptos dudum vidissem, istamque crambem non sine fastidio recoquerem, non potui tamen non integram meditationem ipsi dare : vellemque ut lectores non modo breve illud tempus quod ad ipsam evolvendam requiritur, sed menses aliquot, vel saltem hebdomadas, in iis de quibus tractat considerandis impenderent, antequam ad reliqua progrederentur : ita enim haud dubie ex ipsis longe majorem fructum capere possent.

Deinde quia nullas antehac ideas eorum quae ad mentem pertinent habuimus nisi plane confusas, et AT VII, 131 cum rerum sensibilium ideis permixtas, haecque prima et praecipua ratio fuit cur nulla ex iis quae de anima, et Deo dicebantur satis clare potuerint intelligi, magnum me operae pretium Elzevier, p. 144 facturum esse putavi, si docerem quo pacto proprietates, seu qualitates mentis a qualitatibus corporis sint dignoscendae : quamvis enim jam ante dictum sit a multis ad res Metaphysicas intelilligendas mentem a sensibus esse abducendam, nemo tamen adhuc quod sciam qua ratione id fieri possit ostenderat : vera autem via, et meo judicio unica ad id praestandum in secunda mea Meditatione continetur, sed quae talis est ut non sit satis ipsam semel perspexisse, diu terenda est et repetenda, ut totius vitae consuetudo res intellectuales cum corporeis confundendi contraria paucorum saltem dierum consuetudine easdem distinguendi deleatur. Quae causa justissima fuisse mihi videtur cur de nulla alia re in secunda ista Meditatione tractarim.

Praeterea vero hic quaeritis quomodo demonstrem corpus non posse cogitare : Sed ignoscite si respondeam nondum me locum dedisse huic quaestioni, cum de ipsa primum egerim in sexta Meditatione his verbis. Satis est quod possim unam rem absque altera clare, et distincte intelligere ut certus sim unam ab altera esse diversam, etc. Et paulo post, quamvis habeam corpus quod mihi valde arcte conjunctum est, quia tamen ex una parte claram, et distinctam habeo ideam mei ipsius, quatenus sum res cogitans, non extensa ; et Elzevier, p. 145 ex alia parte distinctam ideam AT VII, 132 corporis, quatenus est res extensa, non cogitans, certum est me (hoc est mentem) a corpore meo revera esse distinctum, et absque illo posse existere. Quibus facile adjungitur, omne id quod potest cogitare est mens, sive vocatur mens : sed cum mens et corpus realiter distinguantur, nullum corpus est mens, ergo nullum corpus potest cogitare.

Nec sane hic video quid negare possitis ; anne sufficere quod unam rem absque altera clare intelligamus ut agnoscamus illa realiter distingui ? Date ergo certius aliquod signum distinctionis realis : nam confido nullum dari posse : quid enim dicetis ? an realiter illa distingui quorum utrumlibet absque alio potest existere ? Sed rursus quaeram unde cognoscatis unam rem absque alia esse posse ? Ut enim sit signum distinctionis, debet cognosci. Forte dicetis hoc haberi a sensibus, quia unam rem absente alia videtis, aut tangitis, etc. sed sensuum fides incertior est quam intellectus ; et multis modis fieri potest ut una et eadem res sub variis formis, aut pluribus in locis ; aut modis appareat, atque ita pro duabus sumatur. Et denique si recordemini eorum quae in fine secundae meditationis de cera dicta sunt, advertetis nequidem ipsa corpora proprie sensu percipi, sed solo intellectu, adeo ut non aliud sit unam rem absque alia sentire, Elzevier, p. 146 quam habere ideam unius rei, et intelligere istam ideam non eandem esse cum idea alterius. Non autem hoc aliunde potest intelligi AT VII, 133 quam ex eo quod una absque altera percipiatur ; nec potest certo intelligi, nisi utriusque rei idea sit clara, et distincta : atque ita istud signum realis distinctionis ad meum debet reduci ut sit certum.

Si qui autem negent se habere distinctas ideas mentis et corporis, nihil possum amplius quam illos rogare ut ad ea quae in hac secunda meditatione continentur satis attendant ; et sciant opinionem quam habent, si forte habent, quod partes cerebri concurrant ad formandas cogitationes, non ortam esse ab ulla positiva ratione, sed tantum ex eo quod nunquam experti sint se corpore caruisse, ac non raro ab ipso in operationibus suis fuerint impediti ; eodem modo ac si quis ex eo quod ab infantia compedibus vinctus semper fuisset, existimaret illas compedes esse partem sui corporis, ipsisque sibi opus esse ad ambulandum.

SECUNDO, cum dicitis in nobis ipsis sufficiens reperiri fundamentum ad ideam Dei formandam, nihil a mea opinione diversum affertis : ipse enim expresse dixi ad finem tertiae meditationis hanc ideam mihi esse innatam, sive non aliunde quam a meipso mihi advenire. Concedo etiam ipsam posse formari, Elzevier, p. 147 licet ens summum existere nesciremus : sed non si revera non existeret ; nam contra monui omnem vim argumenti in eo esse quod fieri non possit ut facultas ideam istam formandi in me sit nisi a Deo sim creatus.

Nec urget id quod dicitis de muscis, plantis etc. AT VII, 134 ut probetis aliquem gradum perfectionis esse posse in effectu qui non praecessit in causa. Certum enim est, vel nullam esse perfectionem in animalibus ratione carentibus, quae non etiam sit in corporibus non animatis ; vel, si quae sit, illam ipsis aliunde advenire ; nec solem, et pluviam, et terram esse ipsorum causas adaequatas ; essetque a ratione valde alienum si quis ex eo solo quod non agnoscat causam ullam quae ad generationem muscae concurrat, habeatque tot gradus perfectionis quot habet musca, cum interim non sit certus nullam esse praeter illas quas agnoscit, occasionem inde sumeret dubitandi de re, quae, ut paulo post fusius dicam, ipso naturali lumine manifesta est.

Quibus addo istud de muscis, cum a rerum materialium consideratione sit desumptum, non posse venire in mentem iis qui, meditationes meas sequuti cogitationem a rebus sensibilibus avocabunt ut ordine philosophentur.

Non magis urget quod ideam Dei, quae Elzevier, p. 148 in nobis est, ens rationis appelletis, neque enim hoc eo sensu verum est quo per ens rationis intelligitur id quod non est, sed eo tantum quo omnis operatio intellectus ens rationis, hoc est ens a ratione profectum ; atque etiam totus hic mundus ens rationis divinae, hoc est ens per simplicem actum mentis divinae creatum, dici potest. Jamque satis variis in locis inculcavi me agere tantum de perfectione, sive realitate ideae objectiva, quae, non minus quam artificium objectivum quod est in idea machinae alicujus valde ingeniose excogitatae, causam AT VII, 135 exigit in qua revera contineatur illud omne quod in ipsa continetur tantum objective.

Nec sane video quid addi possit ut clarius appareat ideam istam mihi adesse non posse, nisi existat summum ens, praeterquam ex parte lectoris, ita scilicet ut ad ea quae jam scripsi diligentius attendendo liberet se praejudiciis, quibus forte lumen ejus naturale obruitur, et primis notionibus, quibus nihil evidentius, aut verius esse potest, potius quam opinionibus obscuris et falsis, sed longo usu menti infixis, credere assuescat.

Quod enim nihil sit in effectu quod non vel simili, vel eminentiori aliquo modo praeextiterit in causa, prima notio est, qua nulla clarior habetur ; haecque vulgaris, a nihilo nihil fit, ab eo non differt ; quia si Elzevier, p. 149 concedatur aliquid esse in effectu quod non fuerit in causa, concedendum etiam est hoc aliquid a nihilo factum esse ; nec patet cur nihil non possit esse rei causa, nisi ex eo quod in tali causa non esset idem quod in effectu.

Prima etiam notio est, omnem realitatem, sive perfectionem quae tantum est objective in ideis, vel formaliter, vel eminenter esse debere in earum causis ; et huic soli innixa est omnis opinio quam de rerum extra mentem nostram positarum existentia unquam habuimus : unde enim suspicati fuimus illas existere nisi ex eo solo quod ipsarum ideae per sensus ad mentem nostram pervenirent ?

Quod autem aliqua idea sit in nobis entis summe potentis, et perfecti, ac etiam quod hujus ideae realitas objectiva nec formaliter, nec eminenter in nobis reperiatur, clarum fiet iis qui satis attendent, et diu mecum meditabuntur ; necque enim id, quod ab alterius AT VII, 136 cogitatione tantum pendet, possum ipsi oscitanti obtrudere. Ex his autem manifestissime concluditur Deum existere. Sed pro iis quorum lumen naturale tam exiguum est, ut non videant primam esse notionem, quod omnis perfectio quae est objective in idea debeat esse realiter in aliqua ejus causâ, palpabilius adhuc idem demonstravi Elzevier, p. 150 ex eo quod mens quae habet istam ideam a se ipsa esse non possit ; nec proinde video quid amplius desideretur ut manus detis.

Non etiam urget quod forte ideam quae mihi Deum repraesentat, ex praeconceptis animi notionibus, libris, mutuis amicorum colloquiis, etc. non a sola mea mente, acceperim. Eodem enim modo procedet argumentum si quaeram de iis aliis a quibus dicor illam accepisse, an ipsam habeant a se, an ab alio, ac si de me ipso quaererem ; semperque illum a quo primum profluxit Deum esse concludam.

Quod vero hic admiscetis eam posse efformari ex praevia rerum corporalium inspectione, non verisimilius mihi videtur quam si diceretis nullam nos audiendi habere facultatem, sed ex sola colorum visione in sonorum notitiam devenire : plus enim analogiae, sive paritatis fingi potest inter colores, et sonos, quam inter res corporeas et Deum. Cumque petitis ut quid addam quod ad ens incorporeum, seu spirituale evehat, AT VII, 137 nihil possum melius quam vos ad secundam meam Meditationem remittere, ut saltem aliquem ejus usum esse advertatis ; Quid enim hic una, aut altera periodo praestare possem si longiore ibi oratione ad id unum parata, et in quam non minus industriae Elzevier, p. 151 quam in quicquam aliud quod unquam scripserim mihi videor contulisse, nihil effeci ?

Nec obstat quod in ea de mente humana tantum egerim, fateor enim ultro et libenter ideam quam habemus exempli gratia intellectus divini, non differre ab illa quam habemus nostri intellectus, nisi tantum ut idea numeri infiniti differt ab idea quaternarii aut binarii ; atque idem esse de singulis Dei attributis quorum aliquod in nobis vestigium agnoscimus. Sed praeteraea in Deo intelligimus absolutam immensitatem, simplicitatem, unitatem omnia alia attributa complectentem, quae nullum plane exemplum habet, sed est, ut ante dixi, tanquam nota artificis operi suo impressa, ratione cujus agnoscimus, nihil eorum, quae particulatim ut in nobis ea percipimus ita etiam in Deo propter defectum intellectus nostri consideramus, univoce illi et nobis convenire ; atque etiam dignoscimus ex multis particularibus indefinitis quorum ideas habemus, ut cognitionis indefinitae, sive infinitae, item potentiae, numeri, longitudinis etc. etiam infinitorum, quaedam in idea Dei formaliter contineri, ut cognitionem et potentiam, alia tantum eminenter, ut numerum et longitudinem ; quod sane non fieret AT VII, 138 si idea ista nihil aliud esset in nobis quam figmentum.

Elzevier, p. 152 Neque etiam tam constanter ab omnibus eodem modo conciperetur : Est enim notatu valde dignum quod omnes Metaphysici in Dei attributis (iis scilicet quae per solam humanam rationem cognosci possunt) describendis unanimiter consentiant, adeo ut nulla sit res Physica, nulla sensibilis, nulla cujus ideam quam maximequam maxime crassam et palpabilem habeamus, de cujus natura non major opinionum diversitas apud Philosophos reperiatur.

Nec sane possent ulli homines in ista idea Dei recte concipienda aberrare, si tantum ad Naturam entis summe perfecti vellent attendere : sed qui aliqua alia simul miscent, ex hoc ipso pugnantia loquuntur, et chimericam Dei ideam effingentes non immerito postea negant illum Deum, qui per talem ideam repraesentatur, existere. Ita hic cum loquimini de ente corporeo perfectissimo, si nomen perfectissimi absolute sumatis, ut sensus sit rem corpoream esse ens in quo omnes perfectiones reperiantur, pugnantia loquimini ; quoniam ipsa natura corporis imperfectiones multas involvit, ut quod corpus sit divisibile in partes, quod unaquaeque ejus pars non sit alia, et similes ; est enim per se notum majorem perfectionem esse non dividi quam dividi, etc. Si vero intelligatis duntaxat quod perfectissimum Elzevier, p. 153 est in ratione corporis, hoc non est Deus.

Quod additis de idea Angeli, qua sumus imperfectiores, AT VII, 139 nempe non opus esse ut ipsa ab Angelo in nobis effecta sit, facile concedo, quia ipse in tertia Meditatione jam dixi, illam ex ideis quas habemus Dei et hominis componi posse. Neque hoc mihi ullo modo adversatur.

Qui autem negant se habere ideam Dei, sed vice illius efformant aliquod idolum, etc. Nomen negant, et rem concedunt ; neque enim ego istam ideam puto esse ejusdem naturae cum imaginibus rerum materialium in phantasia depictis, sed esse id tantum quod intellectu sive apprehendente, sive judicante, sive ratiocinante percipimus ; et contendo ex hoc solo quod attingam quomodolibet cogitatione, sive intellectu perfectionem aliquam quae supra me est, puta ex eo solo quod advertam inter numerandum me non posse ad maximum omnium numerorum devenire, atque inde agnoscam esse aliquid in ratione numerandi quod vires meas excedit, necessario concludi, non quidem numerum infinitum existere, ut neque etiam illum implicare, ut dicitis ; sed me istam vim concipiendi majorem numerum esse cogitabilem quam a me unquam possit cogitari, non a meipso, Elzevier, p. 154 sed ab aliquo alio ente me perfectiore accepisse.

Nec ad rem attinet si conceptus iste numeri indefiniti vocetur idea, vel non vocetur. Ut autem intelligatur quodnam sit illud ens me perfectius, an scilicet sit ipse numerus infinitus realiter existens, an vero aliquid aliud, consideranda sunt alia omnia, quae praeter vim dandi mihi istam ideam, in eodem a quo AT VII, 140 proficiscitur esse possunt, et ita invenietur solus Deus.

Denique cum Deus dicitur esse incogitabilis, intelligitur de cogitatione ipsum adaequate comprehendente, non autem de illa inadaequata, quae in nobis est, et quae sufficit ad cognoscendum ipsum existere : parumque interest quod idea unitatis omnium Dei perfectionum eodem modo quo universalia Porphyrii efformari dicatur : quamvis profecto in hoc plurimum differt, quod peculiarem quandam et positivam perfectionem in Deo designet, unitas autem generica nihil addat reale singulorum individuorum naturis.

TERTIO, ubi dixi nihil nos certo posse scire nisi prius Deum existere cognoscamus, expressis verbis testatus sum me non loqui nisi de scientia earum conclusionum, quarum memoria potest recurrere, cum non amplius attendimus ad rationes ex quibus ipsas Elzevier, p. 155 deduximus. Principiorum enim notitia non solet a dialecticis scientia appellari. Cum autem advertimus nos esse res cogitantes, prima quaedam notio est quae ex nullo syllogismo concluditur ; neque etiam cum quis dicit, ego cogito, ergo sum, sive existo, existentiam ex cogitatione per syllogismum deducit, sed tanquam rem per se notam simplici mentis intuitu agnoscit, ut patet ex eo quod si eam per syllogismum deduceret, novisse prius debuisset istam majorem, illud omne quod cogitat est, sive existit, atqui profecto ipsam potius discit ex eo quod apud se experiatur fieri non posse ut cogitet, nisi existat. Ea enim est natura nostrae mentis ut AT VII, 141 generales propositiones ex particularium cognitione efformet.

Quod autem Atheus possit clare cognoscere trianguli tres angulos aequales esse duobus rectis, non nego, sed tantum istam ejus cognitionem non esse veram scientiam affirmo, quia nulla cognitio, quae dubia reddi potest, videtur scientia appellanda ; cumque ille supponatur esse atheus, non potest esse certus se non decipi in iis ipsis quae illi evidentissima videntur, ut satis ostensum est ; et quamvis forte dubium istud ipsi non occurrat, potest tamen occurrere, si examinet, vel ab alio proponatur ; nec unquam ab eo erit tutus, nisi prius Deum agnoscat.

Elzevier, p. 156 Nec refert quod forte existimet se habere demonstrationes ad probandum nullum Deum esse, cum enim nullo modo sint verae, semper illi earum vitia ostendi possunt ; et cum hoc fiet, ab opinione dejicietur.

Quod sane non erit difficile si pro demonstrationibus suis id tantum afferat quod hic adjecistis, nempe infinitum in omni genere perfectionis excludere quodlibet aliud ens, etc. Nam primo si quaeratur unde sciat exclusionem istam aliorum omnium entium pertinere ad naturam infiniti, nihil habebit quod cum ratione respondeat, quia nec nomine infiniti solet aliquid intelligi, quod existentiam rerum finitarum excludat ; nec quicquam scire potest de Natura ejus quod putat nihil esse, nullamque idcirco habere naturam, nisi quod in AT VII, 142 sola nominis significatione ab aliis recepta continetur. Deinde quid fieret infinita potentia istius imaginarii infiniti, si nihil unquam creare posset ? ac denique ex eo quod in nobis nonnullam vim cogitandi advertamus, facile concipimus in aliquo alio vim etiam cogitandi esse posse, istamque majorem quam in nobis : sed quamvis hanc augeri putemus in infinitum, non timebimus idcirco ne nostra minor fiat. Idemque est de reliquis omnibus, quae Deo tribuuntur, etiam de potentia, modo nullam in nobis nisi Elzevier, p. 157 Dei voluntati subditam supponamus, ac proinde ille plane infinitus absque ulla rerum creatarum exclusione potest intelligi.

QUARTO, cum nego Deum mentiri, vel esse deceptorem, puto me cum omnibus Metaphysicis et Theologis qui unquam erunt, aut fuerunt, consentire. Nec magis obstant quae in contrarium attulistis, quam si negassem Deum irasci, aliisve animi commotionibus esse obnoxium, et objiceretis loca scripturae in quibus ei humani affectus tribuuntur. Omnibus enim est nota distinctio inter modos loquendi de Deo ad vulgi sensum accommodatos, et veritatem quidem aliquam, sed ut ad homines relatam, continentes, quibus sacrae litterae uti solent ; atque alios magis nudam veritatem, nec ad homines relatam exprimentes, quibus omnes inter philosophandum uti debent ; et ego praecipue in Meditationibus meis debui uti, cum nequidem ibi adhuc ullos homines mihi notos esse supponerem, neque AT VII, 143 etiam meipsum ut constantem mente et corpore, sed ut mentem solam considerarem. Unde perspicuum est me ibi de mendacio, quod verbis exprimitur, non fuisse locutum, sed de interna tantum, et formali malitia quae in deceptione continetur.

Quamvis itaque id quod affertur de Propheta, adhuc quadraginta dies et Ninive Elzevier, p. 158 subvertetur, nequidem verbale fuerit mendacium, sed tantum comminatio, cujus eventus ex conditione pendebat ; et cum dicitur Deum indurasse cor Pharaonis, vel quid simile, non intelligendum sit ipsum id effecisse positive, sed tantum negative, gratiam scilicet efficacem Pharaoni ad se convertendum non largiendo : Nolim tamen reprehendere illos qui concedunt Deum per Prophetas verbale aliquod mendacium (qualia sunt illa medicorum, quibus aegrotos decipiunt ut ipsos curent, hoc est in quo desit omnis malitia deceptionis) proferre posse. Quinimo etiam, quod majus est, ab ipso naturali instinctu, qui nobis a Deo tributus est, interdum nos realiter falli videmus, ut cum hydropicus sitit, tunc enim impellitur positive ad potum a Natura, quae ipsi ad conservationem corporis a Deo est data, cum tamen haec natura illum fallat, quia potus est ipsi nociturus ; sed qua ratione id cum Dei bonitate, vel veracitate non pugnet, in sexta Meditatione explicui.

In iis autem quae sic non possunt explicari, nempe in maxime claris, et accuratis nostris judiciis, quae si AT VII, 144 falsa essent, per nulla clariora, nec ope ullius alterius naturalis facultatis possent emendari, plane affirmo nos falli non posse. Cum enim Deus sit summum ens, non potest non esse etiam Elzevier, p. 159 summum bonum, et verum, atque idcirco repugnat ut quid ab eo sit quod positive tendat in falsum : atqui cum nihil reale in nobis esse possit quod non ab ipso sit datum, (ut simul cum ejus existentia demonstratum est) realem autem habeamus facultatem ad verum agnoscendum, illudque a falso distinguendum, (ut patet vel ex hoc solo quod nobis insint ideae falsi et veri) nisi haec facultas in verum tenderet, saltem cum ipsa recte utimur (hoc est cum nullis nisi clare et distincte perceptis assentimur, nullus enim alius rectus ipsius usus fingi potest) merito Deus ejus dator pro deceptore haberetur.

Atque ita videtis postquam Deum existere cognitum est, necesse esse ut illum fingamus esse deceptorem, si ea quae clare et distincte percipimus, in dubium revocare velimus ; et quia deceptor fingi non potest, illa omnino pro veris, et certis esse admittenda.

Sed quia hîc adverto vos adhuc haerere in dubiis quae a me in prima Meditatione proposita, satis accurate in sequentibus putabam fuisse sublata, exponam hic iterum fundamentum cui omnis humana certitudo niti posse mihi videtur.

Imprimis statim atque aliquid a nobis recte percipi putamus, sponte nobis persuademus Elzevier, p. 160 illud esse verum. Haec autem persuasio si tam firma sit ut nullam unquam possimus habere causam dubitandi de eo quod nobis ita persuademus, nihil est quod ulterius inquiramus, habemus omne quod cum ratione licet AT VII, 145 optare. Quid enim ad nos si forte quis fingat illud ipsum, de cujus veritate tam firmiter sumus persuasi, Deo vel Angelo falsum apparere, atque ideo absolute loquendo falsum esse ? quid curamus istam falsitatem absolutam, cum illam nullo modo credamus, nec vel minimum suspicemur ; supponimus enim persuasionem tam firmam ut nullo modo tolli possit ; quae proinde persuasio idem plane est quod perfectissima certitudo. Sed dubitari potest an habeatur aliqua talis certitudo, sive firma, et immutabilis persuasio. Et quidem perspicuum est illam non haberi de iis quae vel minimum obscure, aut confuse percipimus : haec enim qualiscumque obscuritas satis est causae ut de ipsis dubitemus. Non habetur etiam de iis quae, quantumvis clare, solo sensu percipiuntur : quia saepe notavimus in sensu errorem posse reperiri, ut cum hydropicus sitit, vel cum ictericus nivem videt ut flavam : non enim minus clare, et distincte illam sic videt, quam nos ut albam. Superest itaque ut si quae habeatur, sit tantum de Elzevier, p. 161 iis quae clare ab intellectu percipiuntur.

Ex his autem quaedam sunt tam perspicua, simulque tam simplicia, ut nunquam possimus de iis cogitare, quin vera esse credamus ; ut quod ego dum cogito, existem ; quod ea quae semel facta sunt infecta esse non possint ; et talia, de quibus manifestum est hanc certudinem haberi. Non possumus enim de iis dubitare nisi de ipsis cogitemus ; sed non possumus de AT VII, 146 iisdem cogitare quin simul credamus vera esse, ut assumptum est, ergo non possumus de iis dubitare, quin simul credamus vera esse, hoc est, non possumus dubitare.

Nec obstat quod saepe simus experti alios deceptos fuisse in iis quae sole clarius se scire credebant : Neque enim unquam advertimus, vel ab ullo adverti potest, id contigisse iis qui claritatem suae perceptionis a solo intellectu petierunt, sed iis tantum qui vel a sensibus, vel a falso aliquo praejudicio ipsam desumpserunt.

Nec obstat etiam si quis fingat illafingat illa Deo, vel Angelo apparere esse falsa, quia evidentia nostrae perceptionis non permittet ut talia fingentem audiamus.

Alia sunt quae quidem etiam clarissime ab intellectu nostro percipiuntur, cum ad rationes ex quibus pendet ipsorum cognitio satis attendimus, atque ideo tunc temporis Elzevier, p. 162 non possumus de iis dubitare ; sed quia istarum rationum possumus oblivisci, et interim recordari conclusionum ex ipsis deductarum, quaeritur an de his conclusionibus habeatur etiam firma et immutabilis persuasio, quandiu recordamur ipsas ab evidentibus principiis fuisse deductas : haec enim recordatio supponi debet, ut dici possint conclusiones : Et respondeo haberi quidem ab iis qui Deum sic norunt ut intelligant fieri non posse quin facultas intelligendi ab eo ipsis data tendat in verum ; Non autem haberi ab aliis ; Hocque in fine quintae Meditationis tam clare explicatum est ut nihil hic addendum videatur.

AT VII, 147 QUINTO miror vos negare voluntatem se exponere periculo, si conceptum intellectus sectetur minime clarum et distinctum ; quid enim ipsam certam reddit, si clare non perceptum sit id quod sectatur ? et quis unquam, vel Philosophus, vel Theologus, vel tantum homo ratione utens non confessus est, eo minori in errandi periculo nos versari quo clarius aliquid intelligimus, antequam ipsi assentiamur ; atque illos peccare qui causa ignota judicium ferunt ? Nullus autem conceptus dicitur obscurus, vel confusus, nisi quia in ipso aliquid continetur quod est ignotum.

Elzevier, p. 163 Nec proinde id quod objicitis de fide amplectenda majorem vim in me habet quam in alios omnes qui unquam rationem humanam excoluerunt : nullamque profecto habet in ullos. Etsi enim fides dicatur esse de obscuris, non tamen illud propter quod ipsam amplectimur est obscurum, sed omni naturali luce illustrius. Quippe distinguendum est inter materiam, sive rem ipsam cui assentimur, et rationem formalem quae movet voluntatem ad assentiendum. Nam in hac sola ratione perspicuitatem requirimus : Et quantum ad materiam, nemo unquam negavit illam esse posse obscuram, imo ipsammet obscuritatem : Cum enim judico obscuritatem ex nostris conceptibus esse tollendam ut absque ullo errandi periculo ipsis assentiri possimus, de hac ipsa obscuritate clarum judicium formo. Deinde notandum est claritatem, sive perspicuitatem, AT VII, 148 a qua moveri potest nostra voluntas ad assentiendum, duplicem esse, aliam scilicet a lumine naturali, et aliam a gratia divina. Jam vero etsi fides vulgo dicatur esse de obscuris, hoc tamen intelligitur tantum de re, sive de materia circa quam versatur, non autem quod ratio formalis propter quam rebus fidei assentimur sit obscura : Nam contra, haec ratio formalis consistit in lumine Elzevier, p. 164 quodam interno, quo a Deo supernaturaliter illustrati confidimus ea quae credenda proponuntur, ab ipso esse revelata, et fieri plane non posse ut ille mentiatur, quod omni naturae lumine certius est : Et saepe etiam, propter lumen gratiae, evidentius.

Nec sane Turcae, aliive infideles ex eo peccant cum non amplectuntur religionem Christianam, quod rebus obscuris, ut obscurae sunt, nolint assentiri, sed vel ex eo quod divinae gratiae interius illos moventi repugnent, vel quod in aliis peccando se gratia reddant indignos. Atque audacter dico infidelem qui, omni gratia supernaturali destitutus et plane ignorans ea quae nos Christiani credimus a Deo esse revelata, ipsa tamen, quamvis sibi obscura, falsis aliquibus ratiociniis adductus amplecteretur, non ideo fore fidelem, sed potius in eo peccaturum, quod ratione sua non recte uteretur. Nec puto ullum orthodoxum Theologum aliter unquam de his sensisse. Nec etiam ii qui mea legent putare poterunt me istud lumen supernaturale non agnovisse, cum valde expressis verbis in ipsa quarta Meditatione, in qua causam falsitatis investigavi, dixerim, AT VII, 149 illud intima cogitationis nostrae disponere ad volendum, nec tamen minuere libertatem.

Caeterum velim ut hic memineritis me, Elzevier, p. 165 circa ea quae licet amplecti voluntati, accuratissime distinxisse inter usum vitae, et contemplationem veritatis. Nam, quod ad usum vitae attinet, tantum abest ut putem nullis nisi clare perspectis esse assentiendum, quin e contra nequidem verisimilia puto esse semper expectanda, sed interdum e multis plane ignotis unum eligendum, nec minus firmiter tenendum, postquam electum est, quandiu nullae rationes in contrarium haberi possunt, quam si ob rationes valde perspicuas fuisset electum, ut in dissertatione de Methodo pag. 26. explicui. Ubi autem agitur tantum de contemplatione veritatis, quis negavit unquam ab obscuris, et non satis distincte perspectis assenssionẽ esse cohibendam ? Quod autem de hac sola in Meditationibus meis egerim tum res ipsa indicat, tum etiam expressis verbis ad finem primae declaravi, dicendo, me ibi plus aequo diffidentiae indulgere non posse, quandoquidem non rebus agendis sed cognoscendis tantum incumbebam.

SEXTO, ubi reprehenditis conclusionem syllogismi a me facti, videmini ipsimet in ea aberrare ; ad conclusionem enim quam vultis, major propositio sic enuntiari debuisset ; quod clare intelligimus pertinere ad alicujus rei naturam, id potest cum veritate affirmari ad ejus naturam pertinere ; atque ita nihil Elzevier, p. 166 in ipsa praeter inutilem tautologiam contineretur ; major autem mea fuit AT VII, 150 talis. Quod clare intelligimus pertinere ad alicujus rei naturam, id potest de ea re cum veritate affirmari. Hoc est, si esse animal pertinet ad naturam hominis, potest affirmari hominem esse animal ; si habere tres angulos aequales duobus rectis pertinet ad naturam trianguli, potest affirmari triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis : Si existere pertinet ad naturam Dei, potest affirmari Deum existere, etc. minor vero haec fuit. Atqui pertinet ad naturam Dei quod existat, ex quibus patet esse concludendum ut conclusi ; ergo potest de Deo cum veritate affirmari, quod existat ; Non autem ut vultis, Ergo cum veritate possumus affirmare ad naturam Dei pertinere ut existat.

Itaque ad utendum exceptione quam subjungitis, neganda vobis fuisset major, et dicendum ; id quod clare intelligimus pertinere ad alicujus rei naturam, non ideo posse de ea re affirmari, nisi ejus rei natura sit possibilis, sive non repugnet. Sed videte quaeso quam parum valeat haec exceptio, vel enim, ut vulgo omnes, per poissibile intelligitis illud omne quod non repugnat humano conceptui ; quo sensu manifestum est Dei naturam, prout ipsam descripsi, esse possibilem, quia nihil in ipsa supposui nisi quod Elzevier, p. 167 clare et distincte perciperemus debere ad illam pertinere, adeo ut conceptui repugnare non possit ; vel certe fingitis aliquam aliam possibilitatem ex parte ipsius objecti, quae nisi cum praecedente conveniat, nunquam ab humano intellectu cognosci potest, ideoque non plus habet virium AT VII, 151 ad negandam Dei naturam, sive existentiam, quam ad reliqua omnia, quae ab hominibus cognoscuntur, evertenda. Pari enim jure quo negatur Dei naturam esse possibilem, quamvis nulla impossibilitas ex parte conceptus reperiatur, sed contra, omnia quae in isto naturae divinae conceptu complectimur ita inter se connexa sint, ut implicare nobis videatur aliquid ex iis ad Deum non pertinere, poterit etiam negari possibile esse ut tres anguli trianguli sint aequales duobus rectis, vel ut ille, qui actu cogitat, existat ; et longe meliori jure negabitur ulla ex iis quae sensibus usurpamus vera esse, atque ita omnis humana cognitio, sed absque ulla ratione, tolletur.

Quantum ad argumentum quod cum meo confertis, hoc scilicet, si non implicet Deum existere, certum est illum existere, sed non implicat, ergo etc. materialiter quidem est verum, sed formaliter est sophisma, in majori enim verbum implicat respicit conceptum causae a qua Deus esse potest, in Elzevier, p. 168 minori autem solum conceptum ipsius divinae existentiae et naturae, ut patet ex eo quod si negetur major, ita erit probanda. Si Deus nondum existit, implicat ut existat, quia nulla dari potest causa sufficiens ad illum producendum, sed non implicat illum existere, ut assumptum est, ergo, etc. Si vero negetur minor, sic erit dicendum, illud non implicat in cujus formali conceptu nihil est quod involvat contradictionem, sed in formali conceptu divinae existentiae vel naturae nihil est quod involvat contradictionem, ergo, etc. quae duo sunt AT VII, 152 valde diversa. Nam fieri potest ut nihil in aliqua re intelligatur quod impediat quominus ipsa possit existere, interimque aliquid intelligatur ex parte causae quod obstet quominus producatur.

Etsi autem Deum inadaequate tantum, vel si placet inadaequatissime concipiamus, hoc non impedit quominus certum sit ejus naturam esse possibilem, sive non implicare. Nec etiam quominus vere affirmare possimus nos satis clare ipsam investigasse, (quantum scilicet sufficit ad hoc cognoscendum, atque etiam ad cognoscendum existentiam necessariam ad eandem Dei naturam pertinere) omnis enim implicantia, sive impossibilitatisssibilitas in solo nostro conceptu ideas sibi mutuo adversantes male conjungente Elzevier, p. 169 consistit nec in ulla re extra intellectum posita esse potest, quia hoc ipso quod aliquid sit extra intellectum, manifestum est non implicare, sed esse possibile. Oritur autem in nostris conceptibus implicantia ex eo tantum quod sint obscuri, et confusi, nec ulla unquam in claris et distinctis esse potest. Ac proinde satis est quod ea pauca, quae de Deo percipimus, clare et distincte intelligamus, etsi nullo modo adaequate ; et quod inter caetera advertamus necessariam existentiam in hoc nostro ejus conceptu quantumvis inadaequato contineri ; ut affirmemus nos satis clare investigasse ejus naturam, atque ipsam non implicare. AT VII, 153

SEPTIMO, cur de immortalitate animae nihil scripserim jam dixi in Synopsi mearum Meditationum ; Quod ejus ab omni corpore distinctionem satis probaverim supra ostendi. Quod vero additis ex distinctione animae a corpore non sequi ejus immortalitatem ; quia nihilominus dici potest illam a Deo talis naturae factam esse ut ejus duratio simul cum duratione vitae corporeae finiatur, fateor a me refelli non posse. Neque enim tantum mihi assumo ut quicquam de iis quae a libera Dei voluntate dependent, humanae rationis vi determinare aggrediar. Docet naturalis cognitio mentem a corpore esse diversam, ipsamque esse substantiam ; Elzevier, p. 170 corpus autem humanum, quatenus a reliquis corporibus differt, ex sola membrorum configuratione, aliisque ejusmodi accidentibus constare ; ac denique mortem corporis a sola aliqua divisione, aut figurae mutatione pendere : nullumque habemus argumentum, nec exemplum quod persuadeat mortem, sive annihilationem substantiae, qualis est mens, sequi debere ex tam levi causa, qualis est figurae mutatio, quae nihil aliud est quam modus, et quidem non modus mentis, sed corporis a mente realiter distincti : nec quidem etiam habemus ullum argumentum, vel exemplum quod persuadeat aliquam substantiam posse interire ; quod sufficit ut concludamus mentem, AT VII, 154 quantum ex naturali philosophia cognosci potest, esse immortalem.

Sed si de absoluta Dei potestate quaeratur, an forte decreverit ut humanae animae iisdem temporibus esse desinant quibus corpora quae illis adjunxit destruuntur ; solius est Dei respondere. Cumque jam ipse nobis revelaverit id non futurum, nulla plane, vel minima, est occasio dubitandi.

Superest jam ut vobis gratias agam quod tam officiose, et tam candide non modo eorum quae ipsi sensistis, sed etiam eorum quae ab obtrectatoribus, aut Atheis dici possent, monere me dignati sitis. Etsi enim Elzevier, p. 171 nulla videam ex iis quae proposuistis quae non jam ante in Meditationibus vel solvissem, vel exclusissem (nam quantum ad ea quae de muscis a sole productis, de Canadensibus, de Ninivitis, de Turcis et similibus attulistis, non possunt venire in mentem iis qui viam a me monstratam sequuti, omnia quae a sensibus accepere aliquandiu seponent, ut quid pura et incorrupta ratio dictet advertant, ideoque ipsa putabam jam satis a me fuisse exclusa) Etsi inquam ita sit, judico tamen has vestras objectiones valde ad meum institutum profuturas ; vix enim ullos lectores expecto qui tam accurate ad omnia quae scripsi velint attendere, ut cum ad finem pervenient omnium praecedentium recordentur : et quicumque hoc non agent, facile in aliquas dubitationes incurrent, quibus postea vel AT VII, 155 videbunt in hac mea responsione esse satisfactum, vel saltem ex ea occasionem sument veritatem ulterius examinandi.

Quantum denique ad consilium vestrum de meis rationibus more geometrico proponendis, ut unico velut intuitu a lectore percipi possint, operae pretium est ut hic exponam quatenus jam illud sequutus sim, et quatenus deinceps sequendum putem. Duas res in modo scribendi geometrico distinguo, ordinem scilicet, et rationem demonstrandi.

Elzevier, p. 172 Ordo in eo tantum consistit quod ea quae prima proponuntur absque ulla sequentium ope debeant cognosci, et reliqua deinde omnia ita disponi ut ex praecedentibus solis demonstrentur. Atque profecto hunc ordinem quamaccuratissimequam accuratissime in Meditationibus meis sequi conatus sum : ejusque observatio fuit in causa cur de distinctione mentis a corpore non in secunda, sed demum in sexta Meditatione tractarim, atque alia multa volens et sciens omiserim, quia plurium rerum explicationem requirebant.

Demonstrandi autem ratio duplex est, alia scilicet per analysim, alia per synthesim.

Analysis veram viam ostendit per quam res methodice, et tanquam a priori inventa est, adeo ut si lector illam sequi velit, atque ad omnia satis attendere, rem non minus perfecte intelliget, suamque reddet quam si ipsemet illam invenisset. Nihil autem habet quo lectorem minus attentum, aut repugnantem ad credendum AT VII, 156 impellat ; Nam si vel minimum quid ex iis quae proponit non advertatur, ejus conclusionum necessitas non apparet, saepeque multa vix attingit, quia satis attendenti perspicua sunt, quae tamen praecipue sunt advertenda.

Synthesis e contra per viam oppositam, Elzevier, p. 173 et tanquam a posteriori quaesitam (etsi saepe ipsa probatio sit in hac magis a priori quam in illa) clare quidem id quod conclusum est demonstrat, utiturque longa definitionum, petitionum, axiomatum, theorematum, et problematum serie, ut si quid ipsi ex consequentibus negetur, id in antecedentibus contineri statim ostendat, sicque a lectore quantumvis repugnante, ac pertinaci assensionem extorqueat : sed non ut altera satisfacit, nec discere cupientium animos explet, quia modum quo res fuit inventa non docet.

Hac sola Geometrae veteres in scriptis suis uti solebant, non quod aliam plane ignorarent, sed, quantum judico, quia ipsam tanti faciebant ut sibi solis tanquam arcanum quid reservarent.

Ego vero solam Analysim, quae vera, et optima via est ad docendum, in Meditationibus meis sum sequutus : sed quantum ad Synthesim, quae procul dubio ea est quam hic a me requiritis, etsi in rebus Geometricis aptissime post Analysim ponatur, non tamen ad has Metaphysicas tam commode potest applicari.

Haec enim differentia est quod primae notiones, quae ad res Geometricas demonstrandas praesupponuntur, cum sensuum usu convenientes, facile a quibuslibet admittantur ; Elzevier, p. 174 ideoque nulla est ibi difficultas, nisi in AT VII, 157 consequentiis rite deducendis ; quod a quibuslibet etiam minus attentis fieri potest, modo tantum praecedentium recordentur : et propositionum minuta distinctio ad hoc est parata, ut facile citari, atque ita vel nolentibus in memoriam reduci possint.

Contrà vero in his Metaphysicis de nulla re magis laboratur quam de primis notionibus clare, et distincte percipiendis : Etsi enim ipsae ex natura sua non minus notae, vel etiam notiores sint quam illae quę a Geometris considerantur, quia tamen iis multa repugnant sensuum praejudicia quibus ab ineunte aetate assuevimus, non nisi a valde attentis, et meditantibus, mentemque a rebus corporeis, quantum fieri potest, avocantibus perfecte cognoscuntur ; atque si solae ponerentur, facile a contradicendi cupidis negari possent.

Quae ratio fuit cur Meditationes potius quam, ut Philosophi, Disputationes, vel, ut Geometrae, Theoremata et Problemata, scripserim, ut nempe hoc ipso testarer nullum mihi esse negotium nisi cum iis qui mecum rem attente considerare, ac meditari non recusabunt : Etenim vel ex hoc ipso quod quis ad impugnandam veritatem se accingit, quoniam avocat se ipsum a rationibus quae illam Elzevier, p. 175 persuadent considerandis, ut alias quae dissuadeant inveniat, minus redditur idoneus ad ipsam percipiendam.

Forte vero hic aliquis objiciet nullas quidem rationes AT VII, 158 ad contradicendum esse quaerendas, cum scitur veritatem sibi proponi ; sed quandiu de hoc dubitatur, merito rationes omnes in utramque partem expendi, ut quae firmiores sint cognoscanturcatur, atque me non aequum postulare si meas pro veris admitti velim, antequam fuerint perspectę, aliasque ipsis repugnantes considerari prohibeam.

Quod jure quidem diceretur si quae ex iis, in quibus attentum, et non repugnantem lectorem desidero, talia essent, ut illum possent avocare ab aliquibus aliis considerandis, in quibus vel minima esset spes plus veritatis quam in meis reperiendi ; Sed cum inter illa quae propono, summa de omnibus dubitatio contineatur, nihilque magis commendem quam ut singula diligentissime circumspiciantur, nihilque prorsus admittatur nisi quod tam clare et distincte fuerit perspectum ut non possimus ei non assentiri : Et è contra non alia sint a quibus lectorum animos cupio avocare, quam ea quae nunquam satis examinarunt, nec ab ulla firma ratione, sed a sensibus solis, hauserunt, non puto quemquam credere Elzevier, p. 176 posse in majori se errandi periculo futurum, si ea quae ipsi propono sola consideret, quam si ab his mentem revocet, et ad alia, quae ipsis aliquo modo adversantur tenebrasque offundunt (hoc est ad praejudicia sensuum) illam convertat.

Ideoque non modo merito singularem attentionem in lectoribus meis desidero, illumque scribendi modum prae caeteris elegi quo illam quam maxime conciliari posse putavi, et ex quo mihi persuadeo lectores AT VII, 159 plus utilitatis esse percepturos quam ipsimet sint animadversuri ; cum e contra ex modo scribendi synthetico plura sibi videri soleant didicisse quam revera didicerunt. Sed etiam aequum esse existimo ut illorum qui mecum meditari noluerint, anticipatisque suis opinionibus adhaerebunt, judicia quae de meis ferent prorsus recusem, et tanquam nullius momenti contemnam.

Sed quia novi quam difficile sit futurum etiam iis qui attendent, et veritatem serio quaerent, totum corpus Meditationum mearum intueri, et simul ipsarum singula membra dignoscere ; quae duo simul existimo esse facienda, ut integer fructus ex iis capiatur, pauca quaedam Synthetico stilo hic subjungam, a quibus, ut spero, nonnihil juvabuntur, modo tamen, si placet, advertant me nec tam multa hic quam in Elzevier, p. 177 Meditationibus complecti velle, quia multo prolixior quam in ipsis esse deberem ; nec etiam ea quae complectar accurate esse explicaturum, partim ut brevitati studeam, et partim ne quis, haec sufficere existimans ipsas Meditationes, ex quibus multo plus utilitatis percipi posse mihi persuadeo, negligentius examinet.