Elzevier, p. 178 AT VII, 160

RATIONES DEI
existentiam et animae à
copore distinctionem probantes
more geometrico dispositę.

DEFINITIONES.

I. Cogitationis nomine complector illud omne quod sic in nobis est ut ejus immediate conscii simus. Ita omnes voluntatis, intellectus, imaginationis, et sensuum operationes sunt cogitationes. Sed addidi immediate, ad excludenda ea quae ex iis consequuntur, ut motus voluntarius cogitationem quidem pro principio habet, sed ipse tamen non est cogitatio.

II. Ideae nomine intelligo cujuslibet cogitationis formam illam, per cujus immediatam perceptionem ipsius ejusdem cogitationis conscius sum ; adeo ut nihil possim verbis exprimere intelligendo id quod dico, quin ex hoc ipso certum sit in me esse ideam ejus quod verbis illis significatur. Atque ita non solas imagines in phantasia depictas ideas voco : imo ipsas hic nullo modo voco ideas, quatenus sunt in phantasia Elzevier, p. 179 AT VII, 161 corporea, hoc est in parte aliqua cerebri depictae, sed tantum quatenus mentem ipsam in illam cerebri partem conversam informant.

III. Per realitatem objectivam ideae intelligo entitatem rei repraesentatae per ideam, quatenus est in idea : eodemque modo dici potest perfectio objectiva, vel artificium objectivum, etc. Nam quaecumque percipimus tanquam in idearum objectis, ea sunt in ipsis ideis objective.

IV. Eadem dicuntur esse formaliter in idearum objectis, quando talia sunt in ipsis qualia illa percipimus ; et eminenter, quando non quidem talia sunt, sed tanta, ut talium vicem supplere possint.

V. Omnis res cui inest immediate, ut in subjecto, sive per quam existit aliquid quod percipimus, hoc est aliqua proprietas, sive qualitas, sive attributum, cujus realis idea in nobis est, vocatur Substantia. Neque enim ipsius Substantiae praecise sumptae aliam habemus ideam quam quod sit res, in qua formaliter, vel eminenter existit illud aliquid quod percipimus, sive quod est objective in aliqua ex nostris ideis ; quia naturali lumine notum est nullum esse posse nihili reale attributum.

VI. Substantia, cui inest immediate cogitatio, vocatur Mens : loquor autem hic de Elzevier, p. 180 mente potius quam de anima, quoniam animae nomen est aequivocum, et saepe pro re corporea usurpatur.

VII. Substantia, quae est subjectum immediatum extensionis localis, et accidentium, quae extensionem praesupponunt, ut figurae, situs, motus localis, etc. AT VII, 162 vocatur Corpus. An vero una et eadem substantia sit quae vocatur Mens, et Corpus, an duae diversae postea erit inquirendum.

VIII. Substantia, quam summe perfectam esse intelligimus, et in qua nihil plane concipimus quod aliquem defectum, sive perfectionis limitationem involvat, Deus vocatur.

IX. Cum quid dicimus in alicujus rei natura, sive conceptu contineri, idem est ac si diceremus id de ea re verum esse, sive de ipsa posse affirmari.

X. Duae substantiae realiter distingui dicuntur, cum unaquaeque ex ipsis absque alia potest existere.

Elzevier, p. 181

POSTULATA.

Peto primo ut lectores advertant quam debiles sint rationes ob quas sensibus suis hactenus crediderunt, et quam incerta sint omnia judicia quae illis superstruxerunt : Idque tam diu, et tam saepe apud se revolvant, ut tandem consuetudinem acquirant non amplius ipsis nimium fidendi, hoc enim necesse judico ad certitudinem rerum Metaphysicarum percipiendam.

SECUNDO, ut considerent mentem propriam, cunctaque ejus attributa, de quibus deprehendent se dubitare non posse, quamvis omnia quae a sensibus suis unquam acceperunt, falsa esse supponant ; nec prius illam considerare desistant, quam ipsam clare percipiendi, et rebus omnibus corporeis cognitu faciliorem credendi usum sibi compararint.

TERTIO, ut propositiones per se notas, quas apud se invenient, quales sunt. Quod idem non possit esse AT VII, 163 simul et non esse. Quod nihil nequeat esse causa efficiens ullius rei, et similes diligenter expendant, atque ita perspicuitatem intellectus sibi a natura inditam, sed quam sensuum visa quam maxime turbare solent, et obscurare, puram, atque ab ipsis liberatam exerceant. Hac Elzevier, p. 182 enim ratione sequentium Axiomatum veritas ipsis facile innotescet.

QUARTO, ut examinent ideas naturarum, in quibus multorum simul attributorum complexio continetur, qualis est natura trianguli, natura quadrati, vel alterius figurae ; Itemque natura Mentis, natura Corporis, et supra omnes natura Dei, sive entis summe perfecti. Advertantque illa omnia, quae in iis contineri percipimus, vere de ipsis posse affirmari. Ut quia in natura Trianguli continetur ejus tres angulos aequales esse duobus rectis ; et in natura Corporis, sive rei extensae continetur divisibilitas (nullam enim rem extensam tam exiguam concipimus, quin illam saltem cogitatione dividere possimus) verum est dicere omnis Trianguli tres angulos aequales esse duobus rectis, et omne Corpus esse divisibile.

QUINTO, Ut diu, multumque in natura entis summe perfecti contemplanda immorentur : et inter caetera considerent in aliarum quidem omnium naturarum ideis existentiam possibilem, in Dei autem idea non possibilem tantum, sed omnino necessariam contineri. Ex hoc enim solo, et absque ullo discursu cognoscent Deum existere ; eritque ipsis non minus per se notum, AT VII, 164 quam numerum binarium esse parem, Elzevier, p. 183 vel ternarium imparem, et similia. Nonnulla enim quibusdam per se nota sunt, quae ab aliis non nisi per discursum intelliguntur.

SEXTO, ut perpendendo exempla omnia clarae, et distinctae perceptionis, itemque obscurae, et confusae, quae in Meditationibus meis recensui, ea quae clare cognoscuntur ab obscuris distinguere assuescant, hoc enim facilius exemplis quam regulis addiscitur ; et puto me ibi omnia hujus rei exempla vel explicuisse, vel saltem utcumque attigisse.

SEPTIMO, denique ut advertentes nullam se unquam in iis quae clare perceperunt falsitatem deprehendisse, nullamque e contra veritatem in obscure tantum comprehensis, nisi casu reperisse, considerent esse a ratione plane alienum propter sola sensuum praejudicia, vel propter hypotheses in quibus aliquid ignoti contineatur, ea quae a puro intellectu clare et distincte percipiuntur, in dubium revocare. Ita enim facile sequentia Axiomata pro veris, et indubitatis admittent. Quanquam sane pleraque ex iis potuissent melius explicari, et instar Theorematum potius quam Axiomatum proponi debuissent, si accuratior esse voluissem.

Elzevier, p. 184

AXIOMATA
SIVE
Communes notiones.

I. Nulla res existit de qua non possit quaeri quaenam sit causa cur existat. Hoc enim de ipso Deo quaeri AT VII, 165 potest, non quod indigeat ulla causa ut existat, sed quia ipsa ejus naturae immensitas est causa, sive ratio propter quam nulla causa indiget ad existendum.

II. Tempus praesens a proxime praecedenti non pendet, ideoque non minor causa requiritur ad rem conservandam, quam ad ipsam primun producendam.

III. Nulla res, nec ulla rei perfectio actu existens potest habere nihil, sive rem non existentem pro causa suae existentiae.

IV. Quidquid est realitatis, sive perfectionis in aliqua re, est formaliter, vel eminenter in prima, et adaequata ejus causa.

V. Unde etiam sequitur realitatem objectivam idearum nostrarum requirere causam, in qua eadem ipsa realitas non tantum objective, sed formaliter vel eminenter, Elzevier, p. 185 contineatur. Notandumque hoc Axioma tam necessario esse admittendum, ut ab ipso uno omnium rerum tam sensibilium, quam insensibilium cognitio dependeat : Unde enim scimus, exempli causa, coelum existere, an quia illud videmus ? at ista visio mentem non attingit, nisi quatenus idea est, idea inquam menti ipsi inhaerens, non autem imago in phantasia depicta : Nec ob hanc ideam possumus judicare coelum existere, nisi quia omnis idea causam suae realitatis objectivae habere debet realiter existentem ; quam causam judicamus esse ipsum coelum, et sic de caeteris.

VI. Sunt diversi gradus realitatis, sive entitatis, nam substantia plus habet realitatis, quam accidens vel modus ; et substantia infinita quam finita ; ideoque etiam plus est realitatis objectivae in idea substantiae, AT VII, 166 quam accidentis ; et in idea substantiae infinitae, quam in idea finitae.

VII. Rei cogitantis voluntas fertur, voluntarie quidem, et libere, (hoc enim est de essentia voluntatis) sed nihilominus infallibiliter in bonum sibi clare cognitum, ideoque si norit aliquas perfectiones quibus careat, sibi statim ipsas dabit, si sint in sua potestate.

VIII. Quod potest efficere id quod Elzevier, p. 186 majus est, sive difficilius, potest etiam efficere id quod minus.

IX. Majus est creare, vel conservare substantiam quam attributa, sive proprietates substantiae ; non autem majus est idem creare, quam conservare, ut jam dictum est.

X. In omnis rei idea, sive conceptu continetur existentia, quia nihil possumus concipere nisi sub ratione existentis ; nempe continetur existentia possibilis, sive contingens in conceptu rei limitatae ; sed necessaria, et perfecta in conceptu entis summe perfecti.

PROPOSITIO I.
Dei existentia ex solâ ejus naturae consideratione
cognoscitur.
DEMONSTRATIO.

Idem est dicere aliquid in rei alicujus natura, sive conceptu contineri, ac dicere idipsum de ea re esse verum (per def. 9.) atqui existentia necessaria in AT VII, 167 Dei conceptu continetur (per axio. 10.) ergo verum est de Deo dicere, necessariam existentiam in eo esse, sive ipsum existere. Atque hic est syllogismus, de quo jam supra Elzevier, p. 187 ad objectionem sextam : ejusque conclusio per se nota esse potest iis qui a praejudiciis sunt liberi, ut dictum est postulato quinto ; sed quia non facile est ad tantam perspicacitatem pervenire, aliis modis idem quaeremus.

PROPOSITIO II.
Dei existentia ex eo solo quòd
ejus idea sit in nobis, à posteriori
demonstratur
.
DEMONSTRATIO.

Realitas objectiva cujuslibet ex nostris ideis requirit causam in qua eadem ipsa realitas non tantum objective, sed formaliter, vel eminenter contineatur ; (per ax. 5.) habemus autem ideam Dei (per def. 2. et 8.) hujusque ideae realitas objectiva nec formaliter, nec eminenter in nobis continetur (per ax. 6.) nec in ullo alio praeterquam in ipso Deo potest contineri, (per def. 8.) ergo haec idea Dei, quae in nobis est, requirit Deum pro causa, Deusque proinde existit (per ax. 3.)

Elzevier, p. 188 AT VII, 168

PROPOSITIO III.
Dei existentia demonstratur etiam
ex eo quòd nos ipsi habentes
ejus ideam existamus.

DEMONSTRATIO.

Si vim haberem me ipsum conservandi, tanto magis haberem etiam vim mihi dandi perfectiones quae mihi desunt (per ax. 8. et 9.) illae enim sunt tantum attributa substantiae, ego autem sum substantia, sed non habeo vim mihi dandi istas perfectiones, alioqui enim jam ipsas haberem (per ax. 7.) ergo non habeo vim meipsum conservandi. Deinde.

Non possum existere quin conserver quandiu existo, sive a me ipso, siquidem habeam istam vim, sive ab alio qui illam habet, (per ax. 1. et 2.) atqui existo, et tamen non habeo vim meipsum conservandi, ut jam jam probatum est, ergo ab alio conservor. Praeterea, ille a quo conservor, habet in se formaliter, vel eminenter id omne quod in me est, (per ax. 4.) in me autem est perceptio multarum perfectionum quae mihi desunt, simulque ideae Dei, Elzevier, p. 189 (per def. 2 et 8.) ergo est etiam in illo, a quo conservor, earumdem perfectionum perceptio. Denique, ille idem non potest habere perceptionem ullarum perfectionum quae ipsi desint, sive quas in se non habeat formaliter, vel eminenter, (per ax. 7.) cum enim habeat vim me conservandi, ut jam dictum est, tanto magis haberet vim sibi ipsas dandi, si deessent, AT VII, 169 (per ax. 8. et 9.) habet autem perceptionem earum omnium quas mihi deesse, atque in solo Deo esse posse concipio, ut mox probatum est, ergo illas formaliter, vel eminenter in se habet, atque ita est Deus.

COROLLARIUM.
Creavit Deus caelum et terram, et
omnia quae in eis sunt ; insuperque
potest efficere id omne quod clare
percipimus, prout idipsum percimimus.
DEMONSTRATIO.

Haec omnia clare sequuntur ex praecedenti propositione, in ipsa enim Deum existere ex eo probatum est quod Elzevier, p. 190 debeat aliquis existere in quo formaliter, vel eminenter sint omnes perfectiones quarum idea aliqua est in nobis, est autem in nobis idea tantae alicujus potentiae, ut ab illo solo, in quo ipsa est, coelum et terra, etc. creata sint, et alia etiam omnia, quae a me ut possibilia intelliguntur ab eodem fieri possint : ergo simul cum Dei existentia haec etiam omnia de ipso probata sunt.

PROPOSITIO IV.
Mens et corpus realiter
distinguuntur.

DEMONSTRATIO.

Quidquid clare percipimus, a Deo fieri potest, prout illud percipimus, (per coroll. praecedens) sed clare AT VII, 170 percipimus mentem, hoc est, substantiam cogitantem, absque corpore, hoc est, absque substantia aliqua extensa, (per post. 2.) et vice versa corpus absque mente, (ut facile omnes concedunt) ergo saltem per divinam potentiam mens esse potest sine corpore, et corpus sine mente.

Jam vero substantiae quae esse possunt una absque alia realiter distinguuntur, (per Elzevier, p. 191 def. 10.) atqui mens, et corpus sunt Substantiae, (per def. 5. 6. et 7.) quae una absque alia esse possunt, (ut mox probatum est) ergo mens et corpus realiter distinguuntur.

Notandúmque me hic usum esse divina potentia pro medio, non quod extraordinaria aliqua vi opus sit ad mentem a corpore separandam, sed quia, cum de solo Deo in praecedentibus egerim, non aliud habui quo uti possem : nec refert a qua potentia duae res separentur, ut ipsas realiter distinctas esse cognoscamus.