RESPONSIO.
Nihil eorum quae Deo tribuimus, ab objectis externis tanquam ab exemplari potest esse profectum, quia nihil est in Deo simile iis quae sunt in rebus externis, hoc est corporeis : quidquid autem iis dissimile cogitamus, manifestum est non ab ipsis, sed a causa istius diversitatis in cogitatione nostra proficisci.
Et quaero hic quo pacto iste Philosophus intellectionem Dei a rebus externis deducat : quam autem habeam ejus ideam facile explico, dicendo me per ideam intelligere id omne quod forma est alicujus perceptionis ; quis enim est qui non percipiat se aliquid intelligere, ac proinde qui non habeat istam formam, sive ideam intellectionis, quam indefinite extendendo format ideam intellectionis divinae, et sic de coeteris ejus attributis.
Elzevier, p. 215 Quoniam vero usi sumus idea Dei quae in nobis est ad ejus existentiam demonstrandam, atque in hac idea tam immensa potentia continetur ut intelligamus repugnare, si Deus existat, aliquid aliud praeter ipsum existere, nisi quod ab ipso sit creatum, plane sequitur ex eo quod demonstrata sit ejus existentia, demonstratum etiam esse totum mundum, sive res omnes a Deo diversas, quaecunque existunt, ab ipso esse creatas.
AT VII, 189 Denique cum dicimus ideam aliquam nobis esse innatam, non intelligimus illam nobis semper obversari, sic enim nulla prorsus esset innata, sed tantum nos habere in nobis ipsis facultatem illam eliciendi.