RESPONSIO.
Etsi ad errandum opus sit facultate ratiocinandi (vel potius judicandi, sive affirmandi, et negandi), quia nempe est ejus defectus, non ideo sequitur hunc defectum AT VII, 191 esse realem, ut neque coecitatem esse realem, quamvis lapides non dicantur coeci, propter hoc solum quod non sint visus capaces. Mirorque me nullam hactenus rectam illationem in his objectionibus invenisse. Nihil autem de libertate hic assumpsi, nisi quod omnes experimur in nobis ; estque lumine naturali notissimum, nec intelligo Elzevier, p. 218 quam ob causam praecedentibus contradictorium esse dicatur.
Etsi vero forte multi sint qui cum ad praeordinationem Dei respiciunt, capere non possunt quomodo cum ipsa consistat nostra libertas, nemo tamen, cum seipsum tantum respicit, non experitur unum et idem esse voluntarium, et liberum. Neque hic est locus examinandi quaenam sit ea de re opinio aliorum.