RESPONSIO.

Nihil ad rem attinet quaerere an vox, magna lux, sit argumentativa, nec ne, modo sit explicativa, ut revera est. Nemo enim nescit per lucem in intellectu intelligi perspicuitatem cognitionis, quam forte non habent omnes qui putant se habere, sed hoc non impedit quominus valde diversa sit ab obstinata opinione absque evidenti perceptione concepta.

Elzevier, p. 220 Cum autem hic dicitur non rebus clare perspectis volentes nolentes assentiri, idem est ac si diceretur nos bonum clare cognitum volentes nolentes appetere : verbum enim, nolentes, in talibus non habet locum, quia implicat nos idem velle et nolle.