RESPONSIO.

Non potest somnians ea quae somniat cum ideis rerum praeteritarum revera connectere, quamvis somniare possit se connectere, quis enim negat dormientem falli posse ? atqui postea experrectus errorem suum facile dignoscet.

Potest vero Atheus colligere se vigilare ex memoria anteactae vitae, sed non potest scire hoc signum sufficere ut certus sit se non errare, nisi sciat se a Deo non fallente esse creatum.