RESPONSIO.
Differentiam inter imaginationem, et purae mentis conceptum hic explicui, ut in exemplo enumerans quaenam sint in cera quae imaginamur, et quaenam quae sola mente concipimus ; sed et alibi explicui quo pacto unam et eandem rem, à puta pentagonum, aliter intelligamus, et aliter imaginemur : est autem in ratiocinatione copulatio non nominum, sed rerum nominibus significatarum ; mirorque alicui contrarium venire posse in mentem. Quis enim dubitat quin Gallus, AT VII, 179 et Germanus eadem plane iisdem de rebus possint ratiocinari, cum tamen verba concipiant plane diversa ? et nunquid Philosophus seipsum condemnat cum loquitur de pactis quae arbitrio nostro fecimus circa verborum significationes ? Si enim admittit aliquid verbis significari, quare non vult ratiocinationes nostras esse de hoc aliquid quod significatur, potius quam de solis verbis ? Ac certe eodem jure quo concludit mentem esse motum, posset etiam concludere Elzevier, p. 203 terram esse coelum, vel quidquid aliud ipsi placuerit.