RESPONSIO.
Hic nomine ideae vult tantum intelligi imagines rerum materialium in phantasia corporea depictas, quo posito facile illi est probare nullam Angeli, nec Dei propriam ideam esse posse ; atqui ego passim ubique, ac praecipue hoc ipso in loco, ostendo me nomen ideae sumere pro omni eo quod immediate a mente percipitur, adeo ut cum volo, et timeo, quia simul percipio me velle, et timere, ipsa volitio, et timor inter ideas a me numerentur, ususque sum hoc nomine, quia jam tritum erat a Philosophis ad formas perceptionum mentis divinae significandas, quamvis nullam in Deo phantasiam agnoscamus, et nullum aptius habebam. Satis autem puto me explicuisse ideam Dei pro iis qui ad meum Elzevier, p. 206 sensum volunt attendere ; sed pro iis qui mea verba malunt aliter quam ego intelligere, nunquam possem satis. Quod denique hic additur de mundi creatione, plane est a quaestione alienum.