RESPONSIO.

Per se notum est aliud esse videre leonem et simul illum timere, quam tantum illum videre : item aliud esse videre hominem currentem, quam sibi ipsi affirmmare AT VII, 183 se illum videre quod fit sine voce. Nihilque hic animadverto quod egeat responsione.