RESPONSIO.

Notavi saepius me nominare ideam idipsum quod ratione evincitur, ut et alia quae quolibet modo percipiuntur. Satisque explicui quomodo realitas suscipiat plus et minus : ita nempe ut substantia sit magis res quam modus : atque si dentur qualitates reales, vel substantiae incompletae, sunt magis res quam modi, sed minus quam substantiae completae : ac denique si detur substantia infinita, et independens, est magis res quam finita, et dependens. Haecque omnia per se sunt notissima.