Elzevier, p. 252

Responsio ad quartas Objectiones.

Non potuissem optare magis perspicacem, nec simul magis officiosum scripti mei examinatorem, quam illum esse experior cujus animadversiones ad me misisti : tam humaniter enim mecum agit, ut ipsum et mihi et causae favere facile percipiam ; et nihilominus tam accurate illa quae oppugnat circumspexit, tamque intime pervidit, ut sperem etiam in reliquis nihil ejus aciem effugisse ; ac praeterea tam acute illa urget quae judicavit esse minus probanda, ut non verear ne quis AT VII, 219 existimet illum quicquam gratiae causa dissimulasse ; ideoque non tam moveor iis quae objecit, quam gaudeo quod in pluribus non adversetur.

Responsio ad primam partem, de
natura mentis humanae.

Non hic morabor in gratiis Viro Clarissimo agendis, quod me divi Augustini authoritate adjuvarit, rationesque meas ita proposuerit, ut timere videretur ne non satis fortes aliis apparerent.

Elzevier, p. 253 Sed primum dicam ubinam probare coeperim quo pacto, ex eo quod nihil aliud ad meam essentiam (hoc est ad essentiam solius mentis) pertinere cognoscam, praeterquam quod sim res cogitans, sequatur nihil etiam aliud revera ad illam pertinere : nempe ubi probavi Deum existere, Deum scilicet illum, qui potest omnia quae ego clare et distincte ut possibilia cognosco.

Etsi enim multa forte in me sint quae nondum adverto (ut revera illo in loco supponebam me nondum advertere mentem habere vim corpus movendi, vel illi esse substantialiter unitam), quia tamen id quod adverto, mihi sufficit ut cum hoc solo subsistam, certus sum me a Deo potuisse creari absque aliis quae non adverto, atque ideo ista alia ad mentis essentiam non pertinere.

Nihil enim eorum sine quibus res aliqua esse potest, mihi videtur in ejus essentia comprehendi ; et quamvis mens sit de essentia hominis, non tamen est proprie de essentia mentis, quod humano corpori sit unita.

AT VII, 220 Dicendum etiam est quo sensu intelligam, distinctionem realem non inferri, ex eo quod una res absque alia concipiatur per abstractionem intellectus rem inadaequate concipientis, sed tantum ex eo quod unaquaeque res absque alia complete sive ut res completa intelligatur. Elzevier, p. 254 Neque enim existimo adaequatam rei cognitionem hic requiri, ut Vir C. assumit ; sed in hoc differentia est, quod, ut aliqua cognitio sit adaequata, debeant in ea contineri omnes omnino proprietates quae sunt in re cognita ; et idcirco solus est Deus qui novit se habere cognitiones rerum omnium adaequatas.

Intellectus autem creatus, etsi forte revera habeat rerum multarum, nunquam tamen potest scire se habere, nisi peculiariter ipsi Deus revelet. Ad hoc enim ut habeat adaequatam alicujus rei cognitionem, requiritur tantum ut vis cognoscendi quae in ipso est adaequet istam rem ; quod facile fieri potest. Ut autem sciat se illam habere, sive Deum nihil amplius posuisse in illa re, quam id quod cognoscit, oportet ut sua vi cognoscendi adaequet infinitam Dei potestatem ; quod fieri plane repugnat.

Iam vero, ad cognoscendam distinctionem realem inter duas res, non requiritur ut nostra de iis cognitio sit adaequata, nisi possimus scire ipsam esse adaequatam ; sed nunquam possumus hoc scire, ut mox dictum est ; ergo non requiritur ut sit adaequata.

Itaque ubi dixi, non sufficere quod una res absque alia AT VII, 221 intelligatur per abstractionem intellectus rem inadaequate concipientis, non Elzevier, p. 255 putavi inde posse inferri, ad distinctionem realem requiri cognitionem adaequatam, sed tantum cognitionem, quam nos ipsi per abstractionem intellectus non redderemus inadaequatam.

Longe enim aliud est, cognitionem aliquam esse plane adaequatam, quod nunquam certo scire possumus an sit verum, nisi a Deo reveletur ; et aliud, eousque esse adaequatam, ut a nobis per abstractionem intellectus inadaequatam non reddi percipiamus.

Eodemque modo, cum dixi rem intelligendam esse complete, sensus non erat intellectionem debere esse adaequatam, sed tantum rem satis debere intelligi, ut scirem esse completam.

Quod tam ex antecedentibus quam ex sequentibus putabam esse manifestum : distinxeram enim paulo ante entia incompleta a completis, dixeramque requiri ut unumquodque ex iis quae realiter distinguuntur, tanquam ens per se et ab omni alio diversum intelligatur.

Postea vero, eodem sensu quo dixi me complete intelligere quid sit corpus, statim subjunxi me etiam intelligere mentem esse rem completam, sumendo scilicet intelligere complete et intelligere esse rem completam, in una et eadem significatione.

Sed hic merito quaeri potest quidnam intelligam Elzevier, p. 256 per rem completam, et quomodo probem sufficere ad distinctionem realem, quod duae res tanquam completae una absque alia intelligantur.

AT VII, 222 Itaque ad primum respondeo, me per rem completam nihil aliud intelligere, quam subtantiam indutam iis formis sive attributis, quae sufficiunt ut ex iis agnoscam ipsam esse substantiam.

Neque enim substantias immediate cognoscimus, ut alibi notatum est, sed tantum ex eo quod percipiamus quasdam formas sive attributa, quae cum alicui rei debeant inesse ut existant, rem illam cui insunt vocamus Substantiam.

Si vero postea eandem illam substantiam spoliare vellemus iis attributis ex quibus illam cognoscimus, omnem nostram de ipsa notitiam destrueremus ; atque ita verba quidem aliqua de ipsa possussimus proferre, sed non quorum significationem clare et distincte perciperemus.

Non ignoro quasdam substantias vulgo vocari incompletas ; Sed si dicantur incompletae, quod per se solae esse non possint, fateor mihi contradictorium videri, ut sint substantiae, hoc est, res per se subsistentes, et simul incompletae, hoc est, per se subsistere non valentes. Aliter autem dici possunt substantiae incompletae, ita scilicet ut Elzevier, p. 257 quatenus sunt substantiae, nihil quidem habeant incompleti, sed tantum quatenus referuntur ad aliquam aliam substantiam, cum qua unum per se componunt.

Ita manus est substantia incompleta, cum refertur ad totum corpus cujus est pars, sed est substantia completa, cum sola spectatur. et eodem plane modo mens et corpus sunt substantiae incompletae, cum referuntur ad hominem quem componunt ; sed, solae spectatae, sunt completae.

AT VII, 223 Quemadmodum enim esse extensum, divisibile, figuratum etc., sunt formae sive attributa, ex quibus agnosco substantiam illam quae vocatur corpus ; ita esse intelligentem, volentem, dubitantem etc., sunt formae, ex quibus agnosco substantiam quae vocatur mens ; nec minus intelligo substantiam cogitantem esse rem completam, quam substantiam extensam.

Nec ullo modo dici potest id quod Vir C. subjunxit, corpus forte se habere ad mentem, sicut genus ad speciem ; etsi enim genus possit intelligi sine hac vel illa differentia specifica, non potest tamen ullo modo species sine genere cogitari.

Nam, exempli causa, facile intelligimus figuram, nihil cogitando de circulo (quamvis ista intellectio non sit distincta, nisi ad specialem aliquam figuram referatur, nec Elzevier, p. 258 de re completa, nisi naturam corporis comprehendat) ; sed nullam circuli differentiam specificam intelligimus, quin simul de figura cogitemus.

Mens autem distincte et complete, sive quantum sufficit ut habeatur pro re completa, percipi potest, sine ulla ex iis formis sive attributis, ex quibus agnoscimus corpus esse substantiam, ut puto me in secunda Meditatione satis ostendisse ; corpusque intelligitur distincte atque ut res completa, sine iis quae pertinent ad mentem.

Hic tamen urget Vir C. : etsi aliqua mei notitia parari possit absque notitia corporis, non tamen inde confici, notitiam illam esse completam et adaequatam, ita ut certus sim me non falli, dum ab essentia mea corpus excludo. AT VII, 224 Remque declarat exemplo trianguli semicirculo inscripti, quem possumus clare et distincte intelligere esse rectangulum, quamvis ignoremus, vel etiam negemus, illius basis quadratum aequale esse quadratis laterum ; nec tamen inde licet inferre, dari posse triangulum, cujus basis quadratum aequale non sit quadratis laterum. Sed quantum ad hoc exemplum, multis modis differt a re proposita. Nam primo, quamvis forte triangulus sumi possit in concreto pro substantia figuram habente triangularem, certe proprietas habendi quadratum basis aequale Elzevier, p. 259 quadratis laterum, non est substantia ; nec proinde unumquodque ex his duobus potest intelligi ut res completa, quemadmodum intelliguntur Mens et Corpus ; nec quidem potest res vocari, eo sensu quo dixi satis esse quod possim unam rem (nempe rem completam) absque altera intelligere, etc., ut sit manifestum ex verbis quae sequebantur : Praeterea invenio in me facultates, etc. Neque enim istas facultates dixi esse res, sed ipsas accurate a rebus sive substantiis distinxi. Secundo, quamvis clare et distincte possimus intelligere triangulum in semicirculo esse rectangulum, absque eo quod advertamus ejus basis quadratum aequale esse quadratis laterum, non tamen ita possumus clare intelligere triangulum in quo basis quadratum AT VII, 225 sit aequale quadratis laterum, quin simul advertamus esse rectangulum. Atqui et mentem sine corpore, et corpus sine mente, clare et distincte percipimus. Tertio, quamvis conceptus trianguli semicirculo inscripti talis haberi possit, ut in eo aequialitas inter quadratum basis et quadrata laterum non contineatur, non potest tamen haberi talis ut nulla proportio inter basis quadratum et quadrata laterum ad hunc triangulum pertinere intelligatur ; ac proinde, quamdiu ignoratur qualis sit ista proportio, nulla de eo potest Elzevier, p. 260 negari, nisi quam clare intelligamus ad ipsum non pertinere ; quod de proportione aequalitatis nunquam potest intelligi.

Sed nihil plane in corporis conceptu includitur, quod pertineat ad mentem ; nihilque in conceptu mentis, quod pertineat ad corpus.

Itaque, quamvis dixerim, satis esse quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, etc., non ideo potest subsumi : at clare et distincte intelligo hunc triangulum, etc. Primo, quia proportio inter quadratum basis et quadrata laterum non est res completa. Secundo, quia non clare intelligitur ista proportio aequalitatis, nisi in triangulo rectangulo. Tertio, quia nequidem triangulus distincte potest intelligi, si negetur proportio quae est inter quadrata ejus laterum et basis.

Sed jam dicendum est quo pacto ex hoc solo quod AT VII, 226 unam substantiam absque altera clare et distincte intelligam, certus sim unam ab alia excludi. Nempe haec ipsa est notio substantiae, quod per se, hoc est absque ope ullius alterius substantiae possit existere ; nec ullus unquam qui duas substantias per duos diversos conceptus percepit, non judicavit illas esse realiter distinctas. Ideoque, nisi certitudinem vulgari majorem quaesivissem, contentus fuissem ostendisse, in secunda Elzevier, p. 261 Meditatione Mentem ut rem subsistentem intelligi, quamvis nihil plane illi tribuatur quod pertineat ad corpus, et vice versa etiam Corpus intelligi ut rem subsistentem, etsi nihil illi tribuatur quod pertineat ad mentem. Nihilque amplius addidissem ad demonstrandum mentem realiter a corpore distingui : quia vulgo res omnes eodem modo se habere judicamus in ordine ad ipsam veritatem, quo se habent in ordine ad nostram perceptionem. Sed, quia inter hyperbolicas illas dubitationes, quas in secundaprima Meditatione proposui, una eousque processit ut de hoc ipso (nempe quod res juxta veritatem sint tales quales ipsas percipimus) certus esse non possem, quandiu authorem meae originis ignorare me supponebam, idcirco omnia quae de Deo et de veritate in tertia, quarta et quinta Meditatione scripsi, conferunt ad conclusionem de reali mentis a corpore distinctione, quam demum in sexta Meditatione perfeci. AT VII, 227

Atqui, ait Vir C., intelligo triangulum semicirculo inscriptum absque eo quod sciam ejus basis quadratum aequale esse quadratis laterum. Imo, potest quidem ille triangulus intelligi, etsi de proportione quae est inter quadrata ejus basis et laterum non cogitetur ; sed non potest intelligi ipsam de eo esse negandam. Contra vero de mente, non modo intelligimus Elzevier, p. 262 illam esse sine corpore, sed etiam omnia illa quae ad corpus pertinent, de ipsa posse negari ; haec enim est natura substantiarum, quod sese mutuo excludant.

Neque mihi adversatur, quod Vir C. adjunxit, mirum non esse, si, dum ex eo quod cogitem colligo me existere, idea quam hoc pacto efformo, me tantum repraesentet ut rem cogitantem. Nam eodem modo, cum naturam corporis examino, nihil prorsus in ea reperio quod redoleat cogitationem. Nullumque majus argumentum distinctionis inter duas res haberi potest, quam quod in utramvis nos convertamus, nihil plane in ipsa deprehendamus quod ab altera non sit diversum.

Non etiam video qua ratione hoc argumentum nimis probet. Nihil enim minus dici potest, ad ostendendum unam rem realiter ab altera distingui, quam quod per divinam potentiam possit ab ipsa separari. Satisque diligenter cavere mihi visus sum, ne quis ideo putaret hominem esse solum animum utentem corpore. Nam in AT VII, 228 eadem sexta Meditatione, in qua egi de distinctione mentis a corpore, simul etiam probavi substantialiter illi esse unitam ; ususque sum rationibus, quibus non memini me ullas ad idem probandum fortiores alibi legisse. Atque, quemadmodum ille qui brachium hominis diceret Elzevier, p. 263 esse substantiam realiter a reliquo ejus corpore distinctam, non ideo negaret illud idem ad hominis integri naturam pertinere ; nec qui dicit idem brachium ad hominis integri naturam pertinere, ideo dat occasionem suspicandi non posse illud per se subsistere : ita nec mihi videor nimium probasse, ostendendo mentem absque corpore esse posse, nec etiam nimis parum, dicendo illam esse corpori substantialiter unitam, quia unio illa substantialis non impedit quominus clarus et distinctus solius mentis tanquam rei completae conceptus habeatur. Ideoque multum differt a conceptu superficiei vel lineae, quae non ita ut res completae possunt intelligi, nisi, praeter longitudinem et latitudinem, etiam profunditas iis tribuatur.

Nec denique, ex eo quod vis cogitandi sit in infantibus sopita, in amentibus non quidem extincta, sed perturbata, putandum est illam organis corporeis ita esse affixam, ut absque iis existere non possit. Ex eo enim quod experiamur saepe ab ipsis eam impediri, nullo modo sequitur ab iisdem produci ; neque hoc ulla, vel minima, ratione probari potest.

Verumtamen non inficior arctam illam mentis cum corpore conjunctionem, quam sensibus assidue experimur, AT VII, 229 in causa esse cur realem ejus ab ipso distinctionem Elzevier, p. 264 non sine attenta meditatione advertamus. Sed, meo judicio, qui frequenter ea quae in secunda Meditatione dicta sunt apud se revolvent, facile sibi persuadebunt, mentem non distingui a corpore per solam fictionem, vel abstractionem intellectus, sed ut rem distinctam cognosci, quia revera distincta est.

Nihil respondeo ad illa quae de animae immortalitate Vir C. hic adjecit, quia mihi non adversantur. Sed quantum ad animas brutorum, etsi earum consideratio non sit hujus loci, nec sine totius Physicae tractatione plura de ipsis dicere possim quam quae jam in dissertationis de Methodo parte quinta explicui, ne tamen omnino nihil dicam, maxime notandum mihi videtur nullos motus fieri posse, tam in brutorum corporibus quam in nostris, nisi adsint omnia plane organa, sive instrumenta, quorum ope iidem etiam in machina peragi possent : adeo ut nequidem in nobis ipsis mens immediate moveat membra externa, sed dirigat tantum spiritus a corde per cerebrum in musculos fluentes, eosque ad certos motus determinet, cum ex se isti spiritus ad multas actiones diversas aeque facile applicentur. Plurimi vero ex motibus qui in nobis fiunt, nullo pacto a mente dependent : tales sunt pulsus cordis, ciborum coctio, nutritio, respiratio Elzevier, p. 265 dormientium, atque etiam in vigilantibus ambulatio, AT VII, 230 cantio et similia, cum fiunt animo non advertente. Cumque illi qui ex alto decidunt, manus in terram praemittunt ut caput tueantur, nullo sane consilio rationis id faciunt, sed tantum quia visio impendentis casus, ad cerebrum usque pertingens, spiritus animales in nervos mittit, eo modo quo necesse est ad hunc motum, vel mente invita, et tanquam in machina, producendum. Cumque hoc in nobis ipsis pro certo experiamur, quid est quod tantopere miremur, si lumen e lupi corpore in ovis oculos reflexum eandem habeat vim ad motum fugae in ipsa excitandum ?

Iam vero, si velimus uti ratione ad dignoscendum an aliqui brutorum motus similes sint iis qui peraguntur in nobis ope mentis, vel iis tantum qui a solo spirituum influxu et organorum dispositione dependent, considerandae sunt differentiae quae inter ipsos reperiuntur : nempe illae quas in parte quinta Dissertationis de Methodo explicui, non enim alias puto inveniri ; tuncque facile apparebit, omnes brutorum actiones iis tantum similes esse quae sine ulla ope mentis a nobis fiunt. Unde concludere cogemur nullum plane in ipsis principium motus a nobis cognosci, praeter solam dispositionem organorum, et continuum affluxum Elzevier, p. 266 spirituum, qui a calore cordis sanguinem attenuantis producuntur. Simulque advertemus nihil nobis antehac occasionem dedisse aliud ipsis affingendi, nisi tantum quod illa duo principia motus non distinguentes, cum prius, quod a solis spiritibus et organis dependet, in AT VII, 231 brutis, tanquam in nobis, esse videremus, aliud etiam quod in mente, sive cogitatione, consistit, ipsis inesse inconsulte crederemus. et sane quidquid ita nobis ab ineunte aetate persuasimus, quantumvis postea falsum esse rationibus ostendatur, non tamen facile, nisi diu et frequenter ad rationes istas attendamus, ab opinione nostra deletur.

RESPONSIO
Ad alteram partem,
DE DEO.

Hactenus argumenta Viri Cl. dissolvere, ejusque impetum sustinere conatus sum ; deinceps, ut ii qui cum fortioribus pugnant, non directe ipsi me opponam, sed ab ictu potius declinabo.

De tribus tantum agit hac in parte, quae facile possunt admitti, prout ipse illa intelligit ; Elzevier, p. 267 sed quae scripseram, alio sensu intellexi, qui verus etiam mihi videtur.

Primum est, quod quaedam ideae materialiter sint falsae, hoc est, ut ego interpretor, quod tales sint, ut judicio materiam praebeant erroris. Ille vero, ideas formaliter sumptas considerando, nullam in iis falsitatem esse contendit.

Alterum est, quod Deus sit a se positive, et tanquam a causa ; ubi tantum intellexi rationem, propter quam Deus non indiget ulla causa efficiente ut existat, fundatam esse in re positiva, nempe in ipsamet Dei immensitate, AT VII, 232 qua nihil magis positivum esse potest. Ille vero probat Deum a se non produci, nec conservari, per positivum aliquem causae efficientis influxum ; quod plane etiam affirmo.

Tertium denique est, quod nihil in mente nostra esse possit cujus non simus conscii ; quod de operationibus intellexi, et ille de potentiis negat.

Sed ut singula diligentius exequamur, ubi ait, si frigus sit tantum privatio, nullam posse dari ideam quae illud tanquam rem positivam repraesentet, manifestum est ipsum agere tantum de idea formaliter sumpta. Nam, cum ipsae ideae sint formae quaedam, nec ex materia ulla componantur, quoties considerantur quatenus aliquid repraesentant, non Elzevier, p. 268 materialiter, sed formaliter sumuntur ; si vero spectarentur, non prout hoc vel illud repraesentant, sed tantummodo prout sunt operationes intellectus, dici quidem posset materialiter illas sumi, sed tunc nullo modo veritatem vel falsitatem objectorum respicerent. Nec ideo mihi videtur illas alio sensu materialiter falsas dici posse, quam eo quem jam explicui : nempe sive frigus sit res positiva, sive privatio, non aliam idcirco de ipso habeo ideam, sed manet in me eadem illa quam semper habui ; quamque ipsam dico mihi praebere materiam erroris, si verum sit frigus esse privationem et non habere tantum realitatis quam calor ; quia, utramque ideam caloris et frigoris considerando prout ambas a sensibus accepi, non possum AT VII, 233 advertere plus mihi realitatis per unam quam per alteram exhiberi.

Nec sane judicium cum idea confudi ; nam in hac dixi reperiri falsitatem materialem, in illo vero non potest esse nisi formalis. Cum autem ait Vir C., ideam frigoris esse frigus ipsum prout est objective in intellectu, distinctione arbitror opus esse : hoc enim saepe contingit in ideis obscuris et confusis, inter quas hae caloris et frigoris sunt numerandae, ut ad aliud quid referantur quam ad id cujus revera ideae sunt. Ita si frigus sit Elzevier, p. 269 tantum privatio, frigoris idea non est frigus ipsum, prout est objective in intellectu, sed aliud quid quod perperam pro ista privatione sumitur ; nempe est sensus quidam nullum habens esse extra intellectum.

Neque est par ratio de idea Dei, saltem de illa quae est clara et distincta, quia dici non potest ipsam referri ad aliquid cui non sit conformis. Quantum autem ad confusas Deorum ideas quae ab idolatris effinguntur, non video cur non etiam materialiter falsae dici possint, quatenus falsis ipsorum judiciis materiam praebent. Quanquam sane illae quae vel nullam vel perexiguam judicio dant occasionem erroris, non tam merito materialiter falsae dici videntur, quam quae magnam : unas autem majorem quam alteras erroris occasionem praebere, facile est exemplis declarare. Neque enim AT VII, 234 tanta est in confusis ideis ad arbitrium mentis effectis (quales sunt ideae falsorum Deorum), quanta est in iis quae a sensibus confusae adveniunt, ut sunt ideae coloris et frigoris ; si quidem, ut dixi, verum sit illas nihil reale exhibere. Omnium autem maxima est in ideis quae ab appetitu sensitivo oriuntur : ut idea sitis in hydropico, nunquid revera ipsi materiam praebet erroris, cum dat occasionem judicandi potum sibi esse profuturum, qui tamen sit nociturus.

Elzevier, p. 270 At petit Vir Cl. quidnam mihi exhibeat illa frigoris idea, quam dixi materialiter falsam esse : Si enim, inquit, exhibet privationem, ergo vera est ; si ens positivum, non est ergo frigoris idea. Recte, sed propter hoc tantum illam materialiter falsam appello, quod, cum sit obscura et confusa, non possim dijudicare an mihi quid exhibeat quod extra sensum meum sit positivum, necne ; ideoque occasionem habeo judicandi esse quid positivum, quamvis forte sit tantum privatio.

Nec proinde quaeri debet, quae sit causa illius entis positivi objectivi, unde fieri ajo ut materialiter falsa sit illa idea ; quia non ajo illam fieri materialiter falsam ab aliquo ente positivo, sed a sola obscuritate, quae tamen ens aliquod positivum habet pro subjecto, nempe sensum ipsum.

Et quidem ens istud positivum in me est, quatenus ego sum res vera ; obscuritas vero, quae sola mihi dat occasionem judicandi istam ideam sensus frigoris repraesentare AT VII, 235 objectum aliquod extra me positum, quod vocetur frigus, non habet causam realem, sed inde tantum oritur, quod natura mea non sit omni ex parte perfecta.

Neque hoc ulla ratione fundamenta mea convellit. Vereor autem ne forte, quia in Elzevier, p. 271 legendis Philosophorum libris nunquam valde multum temporis impendi, non satis ipsorum loquendi modum sequutus sim, cum dixi ideas, quae judicio materiam praebent erroris, materialiter falsas esse, nisi apud primum authorem qui mihi jam incidit in manus, vocem materialiter in eadem significatione sumptam invenirem : nempe apud Fr. Suarem, Metaphysicae disput. 9, sectione 2, numero 4.

Sed pergamus ad ea quae V. C. omnium maxime reprehendit, mihi autem minime omnium reprehensione digna videntur, nempe ubi dixi, licere nobis cogitare Deum quodam modo idem praestare respectu sui ipsius quod causa efficiens respectu sui effectus. Hoc enim ipso negavi illud quod Viro Cl. durum videtur et falsum, nempe quod Deus sit causa efficiens sui ipsius, quia, dicendo idem quodammodo praestare, ostendi me non existimare idem esse ; et praemittendo verba, nobis omnino licet cogitare, significavi me haec tantum propter imperfectionem intellectus humani sic explicare. Sed et in reliquo scripto idem ubique confirmavi ; nam statim ab initio, ubi dixi, nullam rem existere in cujus causam efficientem non liceat inquirere, addidi, vel, si AT VII, 236 non habet, cur illa non indigeat, postulare ; quae verba satis indicant me putasse Elzevier, p. 272 aliquid existere quod causa efficiente non indigeat. Quid autem tale esse potest praeter Deum ? Dixique paulo post, in Deo esse tantam et tam inexhaustam potentiam, ut nullius unquam ope eguerit ut existeret, neque etiam nunc egat ut conservetur, atque adeo sit quodammodo sui causa ; ubi verbum, sui causa, nullo modo de efficiente potest intelligi, sed tantum quod inexhausta Dei potentia sit causa sive ratio propter quam causa non indiget. Cumque illa inexhausta potentia, sive essentiae immensitas sit quammaxime positiva, idcirco dixi rationem sive causam ob quam Deus non indiget causa, esse positivam. Quod idem dici non posset de ulla re finita, quamvis in suo genere summe perfecta ; sed si diceretur esse a se, hoc tantum intelligi posset negative, quoniam nulla ratio a positiva ejus natura desumpta afferri posset, propter quam intelligeremus ipsam causa efficiente non indigere. Atque eodem modo, in omnibus aliis locis, ita contuli causam formalem, sive rationem ab essentia Dei petitam, propter quam ipse causa non indiget ut existat, neque ut conservetur, cum causa efficiente, sine qua res finitae esse non possunt, ut ubique illam a causa efficiente esse diversam ex ipsis meis verbis cognoscatur. Nec ullibi dixi Deum se conservare per positivum aliquem influxum, Elzevier, p. 273 ut res creatae ab ipso conservantur, AT VII, 237 sed tantum immensitatem potentiae, sive essentiae, propter quam Conservatore non indiget, esse rem positivam. Itaque possum ultro admittere quaecunque a Viro Cl. afferuntur ad probandum Deum non esse causam efficientem sui ipsius, neque se conservare per ullum influxum positivum, sive per sui reproductionem continuam ; quod solum ex ejus rationibus efficitur. Sed, ut spero, etiam ille non negabit immensitatem illam potentiae, propter quam Deus non indiget causa ut existat, esse in ipso rem positivam, nihilque ejusmodi quod sit positivum intelligi posse in ullis aliis rebus, propter quod causa efficiente non egeant ad existendum ; quod solum significare volui, cum dixi nullas res posse intelligi esse a se, nisi negative, praeter unum Deum. Nec quicquam amplius assumere mihi opus fuit, ad difficultatem quae proposita erat dissolvendam.

Sed quia tam serio hic monet Vir Clar., vix ullum Theologum reperiri posse, qui non ea propositione offendatur, quod Deus a se ipso sit positive, et tanquam a causa, paulo accuratius exponam quare iste loquendi modus in hac quaestione perutilis, atque etiam necessarius, et ab omni offensionis suspicione valde remotus, mihi videatur.

Scio Latinos Theologos non usurpare Elzevier, p. 274 nomen causae in divinis, cum agitur de processione personarum sacrosanctae Trinitatis, illosque, ubi Graeci indifferenter αἴτιον et ἀρχὴν dixerunt, solo principii nomine ut maxime generali uti malle, ne cui scilicet inde occasionem AT VII, 238 dent judicandi Filium esse minorem Patre. Sed ubi nullum tale erroris periculum esse potest, nec agitur de Deo ut trino, sed tantum ut uno, non video cur nomen causae, sit tantopere fugiendum, praesertim cum in talem locum incidimus, ut illo uti perutile ac propemodum necessarium esse videatur.

Nulla autem major hujus nominis utilitas esse potest, quam si Dei existentiae demonstrandae inserviat ; nullaque major necessitas, quam si absque eo perspicue demonstrari non possit.

Atqui considerationem causae efficientis esse primum et praecipuum medium, ne dicam unicum, quod habeamus ad existentiam Dei probandam, puto omnibus esse manifestum. Illud autem accurate persequi non possumus, nisi licentiam demus animo nostro in rerum omnium, etiam ipsius Dei, causas efficientes inquirendi : quo enim jure Deum inde exciperemus, priusquam illum existere sit probatum ? Quaerendum igitur est de unaquaque re, an sit a se, vel ab alio : Et quidem per hoc medium Elzevier, p. 275 existentia Dei concludi potest, etsi non expresse explicetur quo modo intelligendum sit aliquid esse a se. Quicunque enim solius luminis naturalis ductum sequuntur, sponte sibi formant hoc in loco conceptum quendam causae efficienti et formali communem, ita scilicet ut quod est ab alio, sit ab ipso tanquam a causa efficiente ; quod autem est a se, sit tanquam a causa formali, hoc est, quia talem habet essentiam, ut causa efficiente non egeat ; AT VII, 239 ideoque istud in Medit. meis non explicui, sed tanquam per se notum praetermisi. At cum illi qui assueti sunt judicare nihil esse posse causam efficientem sui ipsius, illamque a causa formali accurate distinguere, quaeri vident an aliquid sit a seipso, facile fit ut, de sola efficiente proprie dicta cogitantes, non putent illud, a se, debere intelligi tanquam a causa, sed tantummodo negative tanquam sine causa, ita scilicet ut aliquid sit de quo non debeamus inquirere cur existat. Quae interpretatio verbi a se admitteretur, nulla posset ab effectibus haberi ratio ad existentiam Dei demonstrandam, ut recte in primis Objectionibus ab ipsarum Authore probatum est, ideoque nullo modo est admittenda. Ut autem apposite ad ipsam respondeatur, existimo necesse esse ostendere inter causam efficientem Elzevier, p. 276 proprie dictam et nullam causam esse quid intermedium, nempe positivam rei essentiam, ad quam causae efficientis conceptus eodem modo potest extendi, quo solemus in Geometricis conceptum lineae circularis quammaximae ad conceptum lineae rectae, vel conceptum polygoni rectilinei, cujus indefinitus sit numerus laterum, ad conceptum circuli extendere. Hocque non mihi videor ulla ratione melius explicare potuisse, quam cum dixi, causae efficientis significationem non esse in hac quaestione restringendam ad illas causas quae sunt effectibus tempore AT VII, 240 priores, vel quae ab ipsis sunt diversae ; tum quia esset nugatoria, cum nemo nesciat idem nec seipso prius nec a seipso diversum esse posse ; tum quia una ex his duabus conditionibus ab ejus conceptu tolli potest, et nihilominus integra notio efficientis remanere. Nam, quod non requiratur ut tempore sit prior, patet ex eo quod non habeat rationem causae, nisi quamdiu producit effectum, ut dictum est. Ex eo vero quod non possit alia conditio etiam tolli, debet tantum inferri non esse causam efficientem proprie dictam, quod concedo : non autem nullo modo esse causam positivam, quae per analogiam ad efficientem referri possit, hocque tantum in re proposita requiritur : eodem enim lumine naturali quo percipio me mihi daturum fuisse Elzevier, p. 277 omnes perfectiones quarum idea aliqua in me est, siquidem existentiam mihi dedissem, percipio etiam nihil sibi ipsi existentiam dare posse modo illo, ad quem causae efficientis proprie dictae significatio restringi solet, ita scilicet ut idem, quatenus dat sibi esse, sit diversum a se ipso, quatenus accipit esse, quia contradictoria sunt idem et non idem sive diversum. Ideoque, cum quaeritur an aliquid sibi ipsi existentiam dare possit, non aliud est intelligendum, quam si quaereretur, an alicujus rei natura sive essentia sit talis, ut causa efficiente non indigeat ad existendum. Cumque subsumitur, si quid sit tale, illud sibi daturum esse omnes perfectiones quarum idea aliqua in ipso est, siquidem ipsas nondum habet, sensus est fieri non posse AT VII, 241 quin habeat actu omnes perfectiones quas cognoscit, quia lumine naturali percipimus illud cujus essentia tam immensa est ut causa efficiente non indigeat ad existendum, hac etiam non indigere ad habendas omnes perfectiones quas cognoscit, propriamque essentiam dare ipsi eminenter illud omne quod possumus cogitare aliquibus aliis rebus a causa efficiente dari posse. Atque haec verba, si nondum habet, ipsum sibi esse daturum, juvant tantum ad rem explicandam, quia eodem lumine naturali percipimus illud jam non posse habere vim, et Elzevier, p. 278 voluntatem sibi dandi aliquid novi, sed ejus essentiam talem esse ut habuerit ab aeterno illud omne, quod jam cogitare possumus ipsum sibi daturum esse, si nondum haberet. Atqui nihilominus isti omnes modi loquendi, a causae efficientis analogia petiti, pernecessarii sunt ad lumen naturale ita dirigendum, ut ista perspicue advertamus : eodem plane modo quo nonnulla de sphaera et aliis figuris curvilineis ex comparatione cum figuris rectilineis apud Archimedem demonstrantur, quae vix aliter intelligi potuissent. et quemadmodum istiusmodi demonstrationes non improbantur, etsi sphaera in illis instar polyedri sit consideranda ; ita non puto me hoc in loco posse reprehendi, quod analogia causae efficientis usus sim ad ea quae ad causam formalem, hoc est ad ipsammet Dei essentiam pertinent, explicanda. Nec ullum hac in parte erroris periculum timeri potest, quoniam id unicum quod causae efficientis proprium AT VII, 242 est, atque ad formalem non potest extendi, manifestam contradictionem involvit, ideoque a nemine credi posset : nempe quod aliquid sit a seipso diversum, sive idem simul et non idem.

Notandumque est causae dignitatem sic a nobis Deo fuisse tributam, ut nulla effectus indignitas in ipso inde sequeretur, nam, quemadmodum Elzevier, p. 279 Theologi, cum dicunt Patrem esse principium filii, non ideo concedunt filium esse principiatum ; ita, quamvis admiserim Deum dici quodammodo posse sui causam, nullibi tamen illum eodem modo sui effectum nominavi, quia scilicet effectus ad efficientem praecipue solet referri, et illa esse ignobilior, quamvis saepe sit nobilior aliis causis.

Cum autem integram rei essentiam pro causa formali hic sumo, Aristotelis vestigia tantum sequor : nam lib. 2 anal. post. c. 11, causa materiali praetermissa, primam nominat αἰτίαν τὸ τί ἦν εἶναι, sive, ut vulgo vertunt Latini philosophi, causam formalem, illamque ad omnes omnium rerum essentias extendit, quia nempe ibi non agit de causis compositi physici, ut neque ego etiam hic, sed generalius de causis ex quibus aliqua cognitio peti possit.

Quod vero fieri vix potuerit in re proposita ut a causae nomine Deo tribuendo abstinerem, vel ex quoeo potest probari, quod, cum Vir Cl. alia via idem quod ego efficere conatus sit, non tamen id ullo modo praestiterit, saltem quantum mihi videtur. Nam, postquam multis verbis ostendit Deum non esse causam efficientem AT VII, 243 sui ipsius, quia requiritur ad rationem efficientis ut diversa sit a suo effectu ; item non esse a se positive, intelligendo per verbum positive, Elzevier, p. 280 positivum causae influxum ; itemque seipsum revera non conservare, sumendo conservationem pro continua rei productione, quae omnia lubens admitto ; rursus probare contendit Deum non dici debere causam efficientem sui ipsius, quia, inquit, causa efficiens rei alicujus non quaeritur, nisi ratione existentiae, neutiquam vero ratione essentiae ; at non minus est de essentia entis infiniti quod existat, quam de essentia trianguli habere tres angulos aequales duobus rectis : ergo non magis per efficientem est respondendum, cum quaeritur cur Deus existat, quam cum quaeritur cur tres anguli trianguli sint aequales duobus rectis. Qui syllogismus facile in illum potest retorqueri hoc pacto : etsi non quaeratur efficiens ratione essentiae, quaeri tamen potest ratione existentiae ; at in Deo non distinguitur essentia ab existentia ; ergo de Deo quaeri potest efficiens.

Sed ut haec duo simul concilientur, dici debet, quaerenti cur Deus existat, non quidem esse respondendum per causam efficientem proprie dictam, sed tantum per ipsam rei essentiam, sive causam formalem, quae propter hoc ipsum quod in Deo existentia non distinguatur ab essentia, magnam habet analogiam cum efficiente, ideoque quasi causa efficiens vocari potest.

Denique, addit in Dei causam efficientem inquirenti respondendum esse illum ea non indigere ; Elzevier, p. 281 et rursum percontanti AT VII, 244 cur illa non indi-geat, respondendum quia ens infinitum est, cujus existentia est sua essentia ; ea enim tamtummodo causa efficienti indigere, in quibus existentiam actualem ab essentia distinguere licet. Ex quibus ait corruere id quod dixeram, nempe, si putarem nullam rem idem quodammodo esse posse erga seipsam, quod causa efficiens erga effectum, nunquam me in causas rerum inquirendo ad ullam omnium primam deventurum. Quod tamen nec corruere, nec ullo modo concuti vel infirmari, mihi videtur ; et praecipua vis, non modo meae, sed et omnium omnino demonstrationum quae afferri possunt ad existentiam Dei ab effectibus probandam, ab eo dependet. Nullam autem Theologi fere omnes, nisi ab effectibus, afferri posse contendunt. Itaque, tantum abest ut demonstrationem de Deo illustret, cum analogiam causae efficientis illi erga seipsum tribui non permittit, quin potius ab illa intelligenda lectores avertit, praecipue in fine ubi concludit : si putaret in cujusque rei causam efficientem, vel quasi efficientem, esse inquirendum, se cujuscumque rei causam ab ea re diversam quaesiturum. Quomodo enim ii qui Deum nondum norunt, in causam aliarum rerum efficientem inquirerent, ut hoc pacto ad Dei cognitionem devenirent, nisi putarent cujusque rei causam Elzevier, p. 282 efficientem posse inquiri ? et quomodo tandem in Deo ut causa AT VII, 245 prima finem quaerendi facerent, si putarent cujusque rei causam ab ea re diversam esse quaerendam ?

Certe idem fecisse mihi videtur Vir Cl. hac in parte, ac si, postquam Archimedes, loquens de iis quae de sphaera per analogiam ad figuras rectilineas sphaerae inscriptas demonstravit, dixisset : si putarem sphaeram pro figura rectilinea vel quasi rectilinea infinitorum laterum sumi non posse, nullam vim isti demonstrationi tribuerem, quia, non de sphaera ut figura curvilinea, sed tantum de ipsa ut figura rectilinea infinitorum laterum recte procedit. Si, inquam, Vir Cl., nolens sphaeram ita nominari, et tamen Archimedis demonstrationem cupiens retinere, diceret : si putarem id quod ibi concluditur de figura rectilinea infinitorum laterum esse intelligendum, id ipsum de sphaera non admitterem, quia mihi certum et compertum est, sphaeram nullo modo esse figuram rectilineam. Quibus sane verbis non idem quod Archimedes efficeret, sed contra prorsus ab ejus demonstratione recte intelligenda seipsum aliosque avocaret.

Haec vero paulo prolixius hic persequutus sum quam res forte postulabat, ut ostendam summae mihi curae esse cavere Elzevier, p. 283 ne vel minimum quid in meis scriptis reperiatur, quod merito Theologi reprehendant.

Denique, quod circulum non commiserim, cum dixi non aliter nobis constare, quae clare et distincte percipiuntur vera esse, quam quia Deus est ; et nobis non constare AT VII, 246 Deum esse, nisi quia id clare percipitur ; jam satis in responsione ad secundas Objectiones, numero 3 et 4, explicui, distinguendo scilicet id quod reipsa clare percipimus, ab eo quod recordamur nos antea clare percipisse. Primum enim, nobis constat Deum existere, quoniam ad rationes quae id probant attendimus ; postea vero, sufficit ut recordemur nos aliquam rem clare percepisse, ut ipsam veram esse simus certi ; quod non sufficeret, nisi Deum esse et non fallere sciremus.

Quod autem nihil in mente, quatenus est res cogitans, esse possit, cujus non sit conscia, per se notum mihi videtur, quia nihil in illa sic spectata esse intelligimus, quod non sit cogitatio, vel a cogitatione dependens ; alioqui enim ad mentem, quatenus est res cogitans, non pertineret ; nec ulla potest in nobis esse cogitatio, cujus eodem illo momento, quo in nobis est, conscii non simus. Quamobrem non dubito quin mens, statim atque infantis corpori infusa est, Elzevier, p. 284 incipiat cogitare, simulque sibi suae cogitationis conscia sit, etsi postea ejus rei non recordetur, quia species istarum cogitationum memoriae non inhaerent.

Sed notandum est, actuum quidem, sive operationum, nostrae mentis nos semper actu conscios esse ; facultatum, sive potentiarum, non semper, nisi potentia ; ita scilicet ut, cum ad utendum aliqua facultate nos accingimus, statim, si facultas illa sit in mente, AT VII, 247 fiamus ejus actu conscii ; atque ideo negare possimus esse in mente, si ejus conscii fieri nequeamus.

Ad ea quae Theologos morari possunt.

Opposui me primis Viri Cl. rationibus, a secundis declinavi : jam iis quae sequuntur plane assentior, praeterquam ultimae, de qua spero me non difficulter effecturum ut ipse mihi assentiatur.

Itaque, quod ea quae in prima Meditatione atque etiam in reliquis continentur, ad omnium ingeniorum captum non sint accommodata, plane concedo ; idque, ubicunque sese obtulit occasio, testatus sum, atque in posterum testabor. et haec unica fuit causa cur eadem in Dissertatione de Methodo, quae gallice scripta erat, non tractarim, Elzevier, p. 285 sed ad has Meditationes, quas a solis ingeniosis et doctis legendas esse praemonui, reservarim. Neque dici debet rectius me facturum fuisse, si abstinuissem ab iis scribendis a quibus legendis permulti debeant abstinere ; tam necessaria enim existimo, ut sine ipsis nihil unquam firmum et stabile in philosophia statui posse, mihi persuadeam. et quamvis ignis et ferrum ab imprudentibus aut pueris sine periculo non tractentur, quia tamen utilia sunt ad vitam, nemo est qui putet idcirco ipsis esse carendum.

Quod vero in quarta Meditatione tantum egerim de AT VII, 248 errore qui committitur in dijudicatione veri et falsi ; non autem de illo qui contingit in persecutione boni et mali ; quodque ea quae ad fidem pertinent atque ad vitam agendam semper exceperim, cum asserui nulli nos rei assentiri debere, nisi quam clare cognoscamus, totius scripti mei contextus ostendit ; et expresse etiam in responsione ad secundas Objectiones, numero 5, explicui ; nec-non et in Synopsi praemonui ; ut ita, quantum Viri Cl. judicio tribuam, et quam accepta mihi sint ejus consilia, declarem.

Superest sacramentum Eucharistiae, cum quo judicat Vir Cl. meas opiniones non convenire, quia, inquit, fide credimus, ablata ab Elzevier, p. 286 Eucharistico pane panis substantia, sola illic accidentia remanere ; putat autem, me nulla accidentia realia admittere, sed tantum modos, qui absque aliqua substantia, cui insint, non possunt intelligi, nec proinde etiam absque illa existere. Quam objectionem perfacile possem eludere, dicendo me nunquam hactenus accidentia realia negasse ; nam, quamvis ipsis in Dioptrica et Meteoris non usus sim ad ea de quibus agebam explicanda, dixi tamen expressis verbis in Meteoris, p. 164, me illa non negare. In his vero Meditationibus supposui quidem ipsa nondum AT VII, 249 a me cognosci, sed non idcirco nulla esse ; modus enim scribendi analyticus, quem sequutus sum, id patitur ut quaedam interdum supponantur quae nondum sint satis explorata, ut patuit in prima Meditatione, in qua multa assumpseram, quae deinde in sequentibus refutavi. Nec sane hic quicquam de natura accidentium volui stabilire, sed ea tantum, quae de ipsis tanquam prima fronte apparuerunt, proposui. Ac denique, ex eo quod dixerim modos absque aliqua substantia cui insint non posse intelligi, non debet inferri me negasse illos absque ipsa per divinam potentiam poni posse, quia plane affirmo et credo Deum multa posse efficere, quae nos intelligere non possumus.

Elzevier, p. 287 Sed ut hic agam liberalius, non dissimulabo me mihi persuadere, nihil plane aliud esse a quo sensus nostri afficiantur praeter solam illam superficiem, quae est terminus dimensionum ejus corporis quod sentitur : in sola enim superficie fit contactus ; et nullum sensum affici nisi per contactum, non ego solus, sed fere omnes philosophi cum ipso Aristotele affirmant. Ita ut, exempli causa, panis vel vinum non sentiatur, nisi quatenus ejus superficies, vel immediate a sensus organo, vel mediante aëre aliisve corporibus, ut ego judico, vel, ut ajunt plerique Philosophi, mediantibus speciebus intentionalibus, attingitur.

Notandum autem est, istam superficiem, non ex sola corporum figura externa quae digitis tractatur, esse aestimandam, sed considerandos etiam esse omnes illos AT VII, 250 exiguos meatus, qui inter pulvisculos farinae ex quibus panis conflatus est, atque inter particulas spiritus, aquae, aceti et foecum seu tartari, ex quorum mistura vinum constat, itemque inter reliquorum corporum minutias reperiuntur. Nam sane particulae istae, cum diversas habeant figuras et motus, nunquam tam apte jungi possunt, quin multa inter ipsas spatia relinquantur, quae vacua non sunt, sed vel aëre vel alia materia repleta : ut ad oculum videmus in pane spatia Elzevier, p. 288 ejusmodi satis magna, quae non modo aëre sed etiam aqua, vel vino, aliisve liquoribus impleri possunt. Cumque panis maneat semper ipse idem, quamvis aër, aliave materia ejus poris contenta mutetur, patet ista ad ejus substantiam non pertinere ; ideoque ipsius superficiem non eam esse quae brevissimo ambitu integrum cingit, sed eam quae singulis ejus particulis est immediate circumposita.

Notandum etiam est, hanc superficiem non modo totam moveri, cum totus panis ex uno loco in alium transfertur, sed etiam moveri ex parte, cum aliquae panis particulae ab aëre aliisve corporibus ejus poros ingredientibus agitantur : adeo ut, si quae corpora talis sint naturae, ut vel aliquae, vel omnes eorum partes assidue moveantur (quod de plerisque partibus panis et de omnibus vini verum existimo), intelligenda etiam sit ipsorum superficies in continuo quodam motu esse.

Notandum denique, per superficiem panis, aut vini, alteriusve corporis, non hic intelligi partem ullam substantiae nec quidem quantitatis ejusdem corporis, nec etiam partem corporum circumjacentium, sed tantummodo AT VII, 251 terminum illum qui medius esse concipitur inter singulas ejus particulas et corpora ipsas ambientia, quique Elzevier, p. 289 nullam plane habet entitatem nisi modalem.

Iam vero, cum in hoc solo termino contactus fiat, et nihil nisi per contactum sentiatur, manifestum est, ex hoc uno quod dicantur panis et vini substantiae in alicujus alterius rei substantiam ita mutari, ut haec nova substantia sub eisdem plane terminis contineatur, sub quibus aliae prius erant, sive in eodem praecise loco existat in quo panis et vinum prius existebant, vel potius (quia eorum termini assidue moventur), in quo jam existerent si adessent, sequi necessario novam illam substantiam eodem plane modo sensus omnes nostros afficere debere, quo panis et vinum illos afficerent, si nulla transubstantiatio facta esset.

Docet autem Ecclesia, in Concilio Tridentino, sess. 13, can. 2 et 4, conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, manente duntaxat specie panis. Ubi non video quidnam possit intelligi per speciem panis, praeter illam superficiem, quae media est inter singulas ejus particulas et corpora ipsas ambientia. Ut enim jam dictum est, in hac sola superficie fit contactus ; et, fatente ipso Aristotele, non modo sensus ille, qui specialiter tactus vocatur, se et alii sensus tactu sentiunt, lib. 3 de anima, cap. 13 καί τά ἄλλα αἰσθητήρια ἀφῇ αἰσθάνεται* Elzevier, p. 290 AT VII, 252 Et nemo est qui putet hic per speciem aliud intelligi, quam praecise id quod requiritur ad sensus afficiendos. et nemo etiam est, qui credat conversionem panis in Christi corpus, quin simul putet hoc Christi corpus sub eadem accurate superficie contineri, sub qua contineretur panis, si adesset ; etiamsi tamen ibi non sit tanquam proprie in loco, sed sacramentaliter, et ea existendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse DEO cogitatione per fidem illustrata assequi possumus, et constantissime credere debemus. Quae omnia tam commode ac tam recte per mea principia explicantur, ut non modo nihil hic habeam quod verear, ne orthodoxis Theologis offendiculo sit futurum, sed contra potius magnam me ab ipsis gratiam initurum esse confidam, quod eas in Physica proponam opiniones, quae longe melius quam vulgares cum Theologia consentiant. Nam sane nullibi unquam, saltem quod sciam, docuit Ecclesia species panis et vini remanentes in Sacramento Eucharistiae esse accidentia quaedam realia, quae, sublata substantia cui inhaerebant, miraculose sola subsistant.

Sed cum forte primi Theologi qui hanc quaestionem Philosophico more explicare conati sunt, tam AT VII, 253 firmiter sibi persuaderent Elzevier, p. 291 accidentia illa quae sensus movent esse quid reale a substantia diversum, ut ne adverterent quidem ea de re posse unquam dubitari, sine ullo examine ac sine justa ratione supposuerant species panis esse accidentia ejusmodi realia ; totique deinde in eo fuerunt, ut explicarent quomodo ipsa sine subjecto esse possint. Qua in re tot difficultates invenerunt, ut vel ex hoc uno (quemadmodum viatores, cum forte ad salebras et loca nullo modo pervia devenerunt) se a vero itinere deflexisse judicare debuissent. In primis enim non videntur sibi constare, saltem ii qui omnem sensuum perceptionem per contactum fieri concedunt, cum in objectis aliquid aliud, quam ipsorum superficies varie dispositas, ad movendos sensus requiri supponunt : quia per se notum est ad contactum solam superficiem sufficere. Si qui vero id non concedant, nihil ea de re afferre possunt quod ullam habeat speciem veritatis. Deinde non potest humana mens cogitare accidentia panis esse realia et tamen absque ejus substantia existere, quin simul illa per modum substantiae concipiat. Adeo ut implicare videatur, ut tota panis substantia mutetur, quemadmodum credit Ecclesia, et interim ut aliquid reale, quod prius erat in pane, remaneat ; quia nihil reale potest intelligi Elzevier, p. 292 remanere, nisi quod subsistat, et, quamvis verbo vocetur accidens, concipiatur tamen ut substantia. Ideoque in re idem est ac si diceretur totam quidem panis substantiam mutari, sed tamen illam ejus substantiae partem, quae AT VII, 254 vocatur accidens reale, remanere : quod, si non in verbis, certe in conceptu contradictionem involvit. Atque haec praecipua ratio esse videtur ob quam nonnulli hac in parte ab Ecclesia Romana dissenserunt. Quis autem neget, ubi liberum est, et nulla ratio, nec Theologica, nec quidem Philosophica, cogit nos ad aliquas opiniones amplectendas, quin illae potissimum sint eligendae, quae nullam aliis occasionem nec praetextum dare possint a veritate fidei deflectendi ? Quod autem opinio, quae realia ponit accidentia, cum Theologicis rationibus non conveniat, puto hic satis perspicue ostendi ; quodque Philosophicis plane adversetur, spero me in summa Philosophiae, quam jam habeo in manibus, clare esse demonstraturum ; ibique quo pacto color, sapor, gravitas, et reliqua omnia quae sensus movent, a sola extima corporum superficie dependeant, ostendam. Denique non possunt accidentia realia supponi, quin miraculo transubstantiationis, quod solum ex verbis consecrationis concludi potest, aliud novum, et quidem incomprehensibile gratis Elzevier, p. 293 addatur, per quod accidentia ista realia absque panis substantia ita existant, ut ipsa interim non fiant substantiae ; quod non modo pugnat contra humanam rationem, sed etiam contra axioma Theologorum, qui dicunt verba ista consecrationis nihil efficere nisi suum significatum, et quae per rationem naturalem possunt explicari, miraculo nolunt adscribi. Quae omnes difficultates per meam hujus rei explicationem plane tolluntur : nam tantum abest ut AT VII, 255 juxta ipsuam opus sit aliquo miraculo ad conservanda accidentia post sublatam substantiam, quin potius sine novo miraculo (per quod scilicet dimensiones mutentur) tolli non possint. Hocque aliquando contigisse memoriae proditum est, cum, loco panis consecrati, caro vel puer in manibus sacerdotis apparuit ; non enim id unquam per miraculi cessationem, sed omnino per novum miraculum, accidisse creditum est. Praeterea nihil est incomprehensibile aut difficile in eo quod Deus creator omnium possit unam substantiam in aliam mutare, quodque haec posterior substantia sub eadem plane superficie remaneat, sub qua prior continebatur. Nec etiam quicquam rationi magis consentaneum dici potest, nec vulgo apud Philosophos magis receptum, quam non modo omnem sensum, sed generaliter omnem corporis in corpus Elzevier, p. 294 actionem, fieri per contactum, huncque conctactum in sola superficie esse posse : unde sequitur evidenter, eandem superficiem, quamvis substantia quae sub ea est mutetur, eodem semper modo agere ac pati debere.

Quapropter, si verum hic sine invidia scribere licet, ausim sperare venturum tempus aliquando, quo illa opinio quae ponit accidentia realia, ut a ratione aliena, et incomprehensibilis, et parum tuta in fide, a Theologis explodetur, et mea in ejus locum ut certa et indubitata recipietur. Quod hic dissimulandum esse non putavi, ut, quantum in me est, occurram illorum calumniis, qui, quoniam aliis doctiores videri volunt, nihil aegrius ferunt, quam si quid novi in scientiis, quod sibi prius cognitum fuisse fingere non possint, AT VII, 256 afferatur. et saepe in illud eo acrius invehuntur, quo verius et majoris momenti esse putant ; quodque rationibus refutare non valent, Sacris Scripturis ac veritatibus fidei adversari absque ulla ratione affirmant. Impii certe hac in parte quod authoritate Ecclesiae uti velint ad evertendam veritatem. Sed provoco ab istis ad pios et orthodoxos Theologos, quorum me judiciis et censurae libentissime submitto.