Responsio ad primam partem, de
natura mentis humanae.

Non hic morabor in gratiis Viro Clarissimo agendis, quod me divi Augustini authoritate adjuvarit, rationesque meas ita proposuerit, ut timere videretur ne non satis fortes aliis apparerent.

Elzevier, p. 253 Sed primum dicam ubinam probare coeperim quo pacto, ex eo quod nihil aliud ad meam essentiam (hoc est ad essentiam solius mentis) pertinere cognoscam, praeterquam quod sim res cogitans, sequatur nihil etiam aliud revera ad illam pertinere : nempe ubi probavi Deum existere, Deum scilicet illum, qui potest omnia quae ego clare et distincte ut possibilia cognosco.

Etsi enim multa forte in me sint quae nondum adverto (ut revera illo in loco supponebam me nondum advertere mentem habere vim corpus movendi, vel illi esse substantialiter unitam), quia tamen id quod adverto, mihi sufficit ut cum hoc solo subsistam, certus sum me a Deo potuisse creari absque aliis quae non adverto, atque ideo ista alia ad mentis essentiam non pertinere.

Nihil enim eorum sine quibus res aliqua esse potest, mihi videtur in ejus essentia comprehendi ; et quamvis mens sit de essentia hominis, non tamen est proprie de essentia mentis, quod humano corpori sit unita.

AT VII, 220 Dicendum etiam est quo sensu intelligam, distinctionem realem non inferri, ex eo quod una res absque alia concipiatur per abstractionem intellectus rem inadaequate concipientis, sed tantum ex eo quod unaquaeque res absque alia complete sive ut res completa intelligatur. Elzevier, p. 254 Neque enim existimo adaequatam rei cognitionem hic requiri, ut Vir C. assumit ; sed in hoc differentia est, quod, ut aliqua cognitio sit adaequata, debeant in ea contineri omnes omnino proprietates quae sunt in re cognita ; et idcirco solus est Deus qui novit se habere cognitiones rerum omnium adaequatas.

Intellectus autem creatus, etsi forte revera habeat rerum multarum, nunquam tamen potest scire se habere, nisi peculiariter ipsi Deus revelet. Ad hoc enim ut habeat adaequatam alicujus rei cognitionem, requiritur tantum ut vis cognoscendi quae in ipso est adaequet istam rem ; quod facile fieri potest. Ut autem sciat se illam habere, sive Deum nihil amplius posuisse in illa re, quam id quod cognoscit, oportet ut sua vi cognoscendi adaequet infinitam Dei potestatem ; quod fieri plane repugnat.

Iam vero, ad cognoscendam distinctionem realem inter duas res, non requiritur ut nostra de iis cognitio sit adaequata, nisi possimus scire ipsam esse adaequatam ; sed nunquam possumus hoc scire, ut mox dictum est ; ergo non requiritur ut sit adaequata.

Itaque ubi dixi, non sufficere quod una res absque alia AT VII, 221 intelligatur per abstractionem intellectus rem inadaequate concipientis, non Elzevier, p. 255 putavi inde posse inferri, ad distinctionem realem requiri cognitionem adaequatam, sed tantum cognitionem, quam nos ipsi per abstractionem intellectus non redderemus inadaequatam.

Longe enim aliud est, cognitionem aliquam esse plane adaequatam, quod nunquam certo scire possumus an sit verum, nisi a Deo reveletur ; et aliud, eousque esse adaequatam, ut a nobis per abstractionem intellectus inadaequatam non reddi percipiamus.

Eodemque modo, cum dixi rem intelligendam esse complete, sensus non erat intellectionem debere esse adaequatam, sed tantum rem satis debere intelligi, ut scirem esse completam.

Quod tam ex antecedentibus quam ex sequentibus putabam esse manifestum : distinxeram enim paulo ante entia incompleta a completis, dixeramque requiri ut unumquodque ex iis quae realiter distinguuntur, tanquam ens per se et ab omni alio diversum intelligatur.

Postea vero, eodem sensu quo dixi me complete intelligere quid sit corpus, statim subjunxi me etiam intelligere mentem esse rem completam, sumendo scilicet intelligere complete et intelligere esse rem completam, in una et eadem significatione.

Sed hic merito quaeri potest quidnam intelligam Elzevier, p. 256 per rem completam, et quomodo probem sufficere ad distinctionem realem, quod duae res tanquam completae una absque alia intelligantur.

AT VII, 222 Itaque ad primum respondeo, me per rem completam nihil aliud intelligere, quam subtantiam indutam iis formis sive attributis, quae sufficiunt ut ex iis agnoscam ipsam esse substantiam.

Neque enim substantias immediate cognoscimus, ut alibi notatum est, sed tantum ex eo quod percipiamus quasdam formas sive attributa, quae cum alicui rei debeant inesse ut existant, rem illam cui insunt vocamus Substantiam.

Si vero postea eandem illam substantiam spoliare vellemus iis attributis ex quibus illam cognoscimus, omnem nostram de ipsa notitiam destrueremus ; atque ita verba quidem aliqua de ipsa possussimus proferre, sed non quorum significationem clare et distincte perciperemus.

Non ignoro quasdam substantias vulgo vocari incompletas ; Sed si dicantur incompletae, quod per se solae esse non possint, fateor mihi contradictorium videri, ut sint substantiae, hoc est, res per se subsistentes, et simul incompletae, hoc est, per se subsistere non valentes. Aliter autem dici possunt substantiae incompletae, ita scilicet ut Elzevier, p. 257 quatenus sunt substantiae, nihil quidem habeant incompleti, sed tantum quatenus referuntur ad aliquam aliam substantiam, cum qua unum per se componunt.

Ita manus est substantia incompleta, cum refertur ad totum corpus cujus est pars, sed est substantia completa, cum sola spectatur. et eodem plane modo mens et corpus sunt substantiae incompletae, cum referuntur ad hominem quem componunt ; sed, solae spectatae, sunt completae.

AT VII, 223 Quemadmodum enim esse extensum, divisibile, figuratum etc., sunt formae sive attributa, ex quibus agnosco substantiam illam quae vocatur corpus ; ita esse intelligentem, volentem, dubitantem etc., sunt formae, ex quibus agnosco substantiam quae vocatur mens ; nec minus intelligo substantiam cogitantem esse rem completam, quam substantiam extensam.

Nec ullo modo dici potest id quod Vir C. subjunxit, corpus forte se habere ad mentem, sicut genus ad speciem ; etsi enim genus possit intelligi sine hac vel illa differentia specifica, non potest tamen ullo modo species sine genere cogitari.

Nam, exempli causa, facile intelligimus figuram, nihil cogitando de circulo (quamvis ista intellectio non sit distincta, nisi ad specialem aliquam figuram referatur, nec Elzevier, p. 258 de re completa, nisi naturam corporis comprehendat) ; sed nullam circuli differentiam specificam intelligimus, quin simul de figura cogitemus.

Mens autem distincte et complete, sive quantum sufficit ut habeatur pro re completa, percipi potest, sine ulla ex iis formis sive attributis, ex quibus agnoscimus corpus esse substantiam, ut puto me in secunda Meditatione satis ostendisse ; corpusque intelligitur distincte atque ut res completa, sine iis quae pertinent ad mentem.

Hic tamen urget Vir C. : etsi aliqua mei notitia parari possit absque notitia corporis, non tamen inde confici, notitiam illam esse completam et adaequatam, ita ut certus sim me non falli, dum ab essentia mea corpus excludo. AT VII, 224 Remque declarat exemplo trianguli semicirculo inscripti, quem possumus clare et distincte intelligere esse rectangulum, quamvis ignoremus, vel etiam negemus, illius basis quadratum aequale esse quadratis laterum ; nec tamen inde licet inferre, dari posse triangulum, cujus basis quadratum aequale non sit quadratis laterum. Sed quantum ad hoc exemplum, multis modis differt a re proposita. Nam primo, quamvis forte triangulus sumi possit in concreto pro substantia figuram habente triangularem, certe proprietas habendi quadratum basis aequale Elzevier, p. 259 quadratis laterum, non est substantia ; nec proinde unumquodque ex his duobus potest intelligi ut res completa, quemadmodum intelliguntur Mens et Corpus ; nec quidem potest res vocari, eo sensu quo dixi satis esse quod possim unam rem (nempe rem completam) absque altera intelligere, etc., ut sit manifestum ex verbis quae sequebantur : Praeterea invenio in me facultates, etc. Neque enim istas facultates dixi esse res, sed ipsas accurate a rebus sive substantiis distinxi. Secundo, quamvis clare et distincte possimus intelligere triangulum in semicirculo esse rectangulum, absque eo quod advertamus ejus basis quadratum aequale esse quadratis laterum, non tamen ita possumus clare intelligere triangulum in quo basis quadratum AT VII, 225 sit aequale quadratis laterum, quin simul advertamus esse rectangulum. Atqui et mentem sine corpore, et corpus sine mente, clare et distincte percipimus. Tertio, quamvis conceptus trianguli semicirculo inscripti talis haberi possit, ut in eo aequialitas inter quadratum basis et quadrata laterum non contineatur, non potest tamen haberi talis ut nulla proportio inter basis quadratum et quadrata laterum ad hunc triangulum pertinere intelligatur ; ac proinde, quamdiu ignoratur qualis sit ista proportio, nulla de eo potest Elzevier, p. 260 negari, nisi quam clare intelligamus ad ipsum non pertinere ; quod de proportione aequalitatis nunquam potest intelligi.

Sed nihil plane in corporis conceptu includitur, quod pertineat ad mentem ; nihilque in conceptu mentis, quod pertineat ad corpus.

Itaque, quamvis dixerim, satis esse quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, etc., non ideo potest subsumi : at clare et distincte intelligo hunc triangulum, etc. Primo, quia proportio inter quadratum basis et quadrata laterum non est res completa. Secundo, quia non clare intelligitur ista proportio aequalitatis, nisi in triangulo rectangulo. Tertio, quia nequidem triangulus distincte potest intelligi, si negetur proportio quae est inter quadrata ejus laterum et basis.

Sed jam dicendum est quo pacto ex hoc solo quod AT VII, 226 unam substantiam absque altera clare et distincte intelligam, certus sim unam ab alia excludi. Nempe haec ipsa est notio substantiae, quod per se, hoc est absque ope ullius alterius substantiae possit existere ; nec ullus unquam qui duas substantias per duos diversos conceptus percepit, non judicavit illas esse realiter distinctas. Ideoque, nisi certitudinem vulgari majorem quaesivissem, contentus fuissem ostendisse, in secunda Elzevier, p. 261 Meditatione Mentem ut rem subsistentem intelligi, quamvis nihil plane illi tribuatur quod pertineat ad corpus, et vice versa etiam Corpus intelligi ut rem subsistentem, etsi nihil illi tribuatur quod pertineat ad mentem. Nihilque amplius addidissem ad demonstrandum mentem realiter a corpore distingui : quia vulgo res omnes eodem modo se habere judicamus in ordine ad ipsam veritatem, quo se habent in ordine ad nostram perceptionem. Sed, quia inter hyperbolicas illas dubitationes, quas in secundaprima Meditatione proposui, una eousque processit ut de hoc ipso (nempe quod res juxta veritatem sint tales quales ipsas percipimus) certus esse non possem, quandiu authorem meae originis ignorare me supponebam, idcirco omnia quae de Deo et de veritate in tertia, quarta et quinta Meditatione scripsi, conferunt ad conclusionem de reali mentis a corpore distinctione, quam demum in sexta Meditatione perfeci. AT VII, 227

Atqui, ait Vir C., intelligo triangulum semicirculo inscriptum absque eo quod sciam ejus basis quadratum aequale esse quadratis laterum. Imo, potest quidem ille triangulus intelligi, etsi de proportione quae est inter quadrata ejus basis et laterum non cogitetur ; sed non potest intelligi ipsam de eo esse negandam. Contra vero de mente, non modo intelligimus Elzevier, p. 262 illam esse sine corpore, sed etiam omnia illa quae ad corpus pertinent, de ipsa posse negari ; haec enim est natura substantiarum, quod sese mutuo excludant.

Neque mihi adversatur, quod Vir C. adjunxit, mirum non esse, si, dum ex eo quod cogitem colligo me existere, idea quam hoc pacto efformo, me tantum repraesentet ut rem cogitantem. Nam eodem modo, cum naturam corporis examino, nihil prorsus in ea reperio quod redoleat cogitationem. Nullumque majus argumentum distinctionis inter duas res haberi potest, quam quod in utramvis nos convertamus, nihil plane in ipsa deprehendamus quod ab altera non sit diversum.

Non etiam video qua ratione hoc argumentum nimis probet. Nihil enim minus dici potest, ad ostendendum unam rem realiter ab altera distingui, quam quod per divinam potentiam possit ab ipsa separari. Satisque diligenter cavere mihi visus sum, ne quis ideo putaret hominem esse solum animum utentem corpore. Nam in AT VII, 228 eadem sexta Meditatione, in qua egi de distinctione mentis a corpore, simul etiam probavi substantialiter illi esse unitam ; ususque sum rationibus, quibus non memini me ullas ad idem probandum fortiores alibi legisse. Atque, quemadmodum ille qui brachium hominis diceret Elzevier, p. 263 esse substantiam realiter a reliquo ejus corpore distinctam, non ideo negaret illud idem ad hominis integri naturam pertinere ; nec qui dicit idem brachium ad hominis integri naturam pertinere, ideo dat occasionem suspicandi non posse illud per se subsistere : ita nec mihi videor nimium probasse, ostendendo mentem absque corpore esse posse, nec etiam nimis parum, dicendo illam esse corpori substantialiter unitam, quia unio illa substantialis non impedit quominus clarus et distinctus solius mentis tanquam rei completae conceptus habeatur. Ideoque multum differt a conceptu superficiei vel lineae, quae non ita ut res completae possunt intelligi, nisi, praeter longitudinem et latitudinem, etiam profunditas iis tribuatur.

Nec denique, ex eo quod vis cogitandi sit in infantibus sopita, in amentibus non quidem extincta, sed perturbata, putandum est illam organis corporeis ita esse affixam, ut absque iis existere non possit. Ex eo enim quod experiamur saepe ab ipsis eam impediri, nullo modo sequitur ab iisdem produci ; neque hoc ulla, vel minima, ratione probari potest.

Verumtamen non inficior arctam illam mentis cum corpore conjunctionem, quam sensibus assidue experimur, AT VII, 229 in causa esse cur realem ejus ab ipso distinctionem Elzevier, p. 264 non sine attenta meditatione advertamus. Sed, meo judicio, qui frequenter ea quae in secunda Meditatione dicta sunt apud se revolvent, facile sibi persuadebunt, mentem non distingui a corpore per solam fictionem, vel abstractionem intellectus, sed ut rem distinctam cognosci, quia revera distincta est.

Nihil respondeo ad illa quae de animae immortalitate Vir C. hic adjecit, quia mihi non adversantur. Sed quantum ad animas brutorum, etsi earum consideratio non sit hujus loci, nec sine totius Physicae tractatione plura de ipsis dicere possim quam quae jam in dissertationis de Methodo parte quinta explicui, ne tamen omnino nihil dicam, maxime notandum mihi videtur nullos motus fieri posse, tam in brutorum corporibus quam in nostris, nisi adsint omnia plane organa, sive instrumenta, quorum ope iidem etiam in machina peragi possent : adeo ut nequidem in nobis ipsis mens immediate moveat membra externa, sed dirigat tantum spiritus a corde per cerebrum in musculos fluentes, eosque ad certos motus determinet, cum ex se isti spiritus ad multas actiones diversas aeque facile applicentur. Plurimi vero ex motibus qui in nobis fiunt, nullo pacto a mente dependent : tales sunt pulsus cordis, ciborum coctio, nutritio, respiratio Elzevier, p. 265 dormientium, atque etiam in vigilantibus ambulatio, AT VII, 230 cantio et similia, cum fiunt animo non advertente. Cumque illi qui ex alto decidunt, manus in terram praemittunt ut caput tueantur, nullo sane consilio rationis id faciunt, sed tantum quia visio impendentis casus, ad cerebrum usque pertingens, spiritus animales in nervos mittit, eo modo quo necesse est ad hunc motum, vel mente invita, et tanquam in machina, producendum. Cumque hoc in nobis ipsis pro certo experiamur, quid est quod tantopere miremur, si lumen e lupi corpore in ovis oculos reflexum eandem habeat vim ad motum fugae in ipsa excitandum ?

Iam vero, si velimus uti ratione ad dignoscendum an aliqui brutorum motus similes sint iis qui peraguntur in nobis ope mentis, vel iis tantum qui a solo spirituum influxu et organorum dispositione dependent, considerandae sunt differentiae quae inter ipsos reperiuntur : nempe illae quas in parte quinta Dissertationis de Methodo explicui, non enim alias puto inveniri ; tuncque facile apparebit, omnes brutorum actiones iis tantum similes esse quae sine ulla ope mentis a nobis fiunt. Unde concludere cogemur nullum plane in ipsis principium motus a nobis cognosci, praeter solam dispositionem organorum, et continuum affluxum Elzevier, p. 266 spirituum, qui a calore cordis sanguinem attenuantis producuntur. Simulque advertemus nihil nobis antehac occasionem dedisse aliud ipsis affingendi, nisi tantum quod illa duo principia motus non distinguentes, cum prius, quod a solis spiritibus et organis dependet, in AT VII, 231 brutis, tanquam in nobis, esse videremus, aliud etiam quod in mente, sive cogitatione, consistit, ipsis inesse inconsulte crederemus. et sane quidquid ita nobis ab ineunte aetate persuasimus, quantumvis postea falsum esse rationibus ostendatur, non tamen facile, nisi diu et frequenter ad rationes istas attendamus, ab opinione nostra deletur.