RESPONSIO
Ad alteram partem,
DE DEO.
Hactenus argumenta Viri Cl. dissolvere, ejusque impetum sustinere conatus sum ; deinceps, ut ii qui cum fortioribus pugnant, non directe ipsi me opponam, sed ab ictu potius declinabo.
De tribus tantum agit hac in parte, quae facile possunt admitti, prout ipse illa intelligit ; Elzevier, p. 267 sed quae scripseram, alio sensu intellexi, qui verus etiam mihi videtur.
Primum est, quod quaedam ideae materialiter sint falsae, hoc est, ut ego interpretor, quod tales sint, ut judicio materiam praebeant erroris. Ille vero, ideas formaliter sumptas considerando, nullam in iis falsitatem esse contendit.
Alterum est, quod Deus sit a se positive, et tanquam a causa ; ubi tantum intellexi rationem, propter quam Deus non indiget ulla causa efficiente ut existat, fundatam esse in re positiva, nempe in ipsamet Dei immensitate, AT VII, 232 qua nihil magis positivum esse potest. Ille vero probat Deum a se non produci, nec conservari, per positivum aliquem causae efficientis influxum ; quod plane etiam affirmo.
Tertium denique est, quod nihil in mente nostra esse possit cujus non simus conscii ; quod de operationibus intellexi, et ille de potentiis negat.
Sed ut singula diligentius exequamur, ubi ait, si frigus sit tantum privatio, nullam posse dari ideam quae illud tanquam rem positivam repraesentet, manifestum est ipsum agere tantum de idea formaliter sumpta. Nam, cum ipsae ideae sint formae quaedam, nec ex materia ulla componantur, quoties considerantur quatenus aliquid repraesentant, non Elzevier, p. 268 materialiter, sed formaliter sumuntur ; si vero spectarentur, non prout hoc vel illud repraesentant, sed tantummodo prout sunt operationes intellectus, dici quidem posset materialiter illas sumi, sed tunc nullo modo veritatem vel falsitatem objectorum respicerent. Nec ideo mihi videtur illas alio sensu materialiter falsas dici posse, quam eo quem jam explicui : nempe sive frigus sit res positiva, sive privatio, non aliam idcirco de ipso habeo ideam, sed manet in me eadem illa quam semper habui ; quamque ipsam dico mihi praebere materiam erroris, si verum sit frigus esse privationem et non habere tantum realitatis quam calor ; quia, utramque ideam caloris et frigoris considerando prout ambas a sensibus accepi, non possum AT VII, 233 advertere plus mihi realitatis per unam quam per alteram exhiberi.
Nec sane judicium cum idea confudi ; nam in hac dixi reperiri falsitatem materialem, in illo vero non potest esse nisi formalis. Cum autem ait Vir C., ideam frigoris esse frigus ipsum prout est objective in intellectu, distinctione arbitror opus esse : hoc enim saepe contingit in ideis obscuris et confusis, inter quas hae caloris et frigoris sunt numerandae, ut ad aliud quid referantur quam ad id cujus revera ideae sunt. Ita si frigus sit Elzevier, p. 269 tantum privatio, frigoris idea non est frigus ipsum, prout est objective in intellectu, sed aliud quid quod perperam pro ista privatione sumitur ; nempe est sensus quidam nullum habens esse extra intellectum.
Neque est par ratio de idea Dei, saltem de illa quae est clara et distincta, quia dici non potest ipsam referri ad aliquid cui non sit conformis. Quantum autem ad confusas Deorum ideas quae ab idolatris effinguntur, non video cur non etiam materialiter falsae dici possint, quatenus falsis ipsorum judiciis materiam praebent. Quanquam sane illae quae vel nullam vel perexiguam judicio dant occasionem erroris, non tam merito materialiter falsae dici videntur, quam quae magnam : unas autem majorem quam alteras erroris occasionem praebere, facile est exemplis declarare. Neque enim AT VII, 234 tanta est in confusis ideis ad arbitrium mentis effectis (quales sunt ideae falsorum Deorum), quanta est in iis quae a sensibus confusae adveniunt, ut sunt ideae coloris et frigoris ; si quidem, ut dixi, verum sit illas nihil reale exhibere. Omnium autem maxima est in ideis quae ab appetitu sensitivo oriuntur : ut idea sitis in hydropico, nunquid revera ipsi materiam praebet erroris, cum dat occasionem judicandi potum sibi esse profuturum, qui tamen sit nociturus.
Elzevier, p. 270 At petit Vir Cl. quidnam mihi exhibeat illa frigoris idea, quam dixi materialiter falsam esse : Si enim, inquit, exhibet privationem, ergo vera est ; si ens positivum, non est ergo frigoris idea. Recte, sed propter hoc tantum illam materialiter falsam appello, quod, cum sit obscura et confusa, non possim dijudicare an mihi quid exhibeat quod extra sensum meum sit positivum, necne ; ideoque occasionem habeo judicandi esse quid positivum, quamvis forte sit tantum privatio.
Nec proinde quaeri debet, quae sit causa illius entis positivi objectivi, unde fieri ajo ut materialiter falsa sit illa idea ; quia non ajo illam fieri materialiter falsam ab aliquo ente positivo, sed a sola obscuritate, quae tamen ens aliquod positivum habet pro subjecto, nempe sensum ipsum.
Et quidem ens istud positivum in me est, quatenus ego sum res vera ; obscuritas vero, quae sola mihi dat occasionem judicandi istam ideam sensus frigoris repraesentare AT VII, 235 objectum aliquod extra me positum, quod vocetur frigus, non habet causam realem, sed inde tantum oritur, quod natura mea non sit omni ex parte perfecta.
Neque hoc ulla ratione fundamenta mea convellit. Vereor autem ne forte, quia in Elzevier, p. 271 legendis Philosophorum libris nunquam valde multum temporis impendi, non satis ipsorum loquendi modum sequutus sim, cum dixi ideas, quae judicio materiam praebent erroris, materialiter falsas esse, nisi apud primum authorem qui mihi jam incidit in manus, vocem materialiter in eadem significatione sumptam invenirem : nempe apud Fr. Suarem, Metaphysicae disput. 9, sectione 2, numero 4.
Sed pergamus ad ea quae V. C. omnium maxime reprehendit, mihi autem minime omnium reprehensione digna videntur, nempe ubi dixi, licere nobis cogitare Deum quodam modo idem praestare respectu sui ipsius quod causa efficiens respectu sui effectus. Hoc enim ipso negavi illud quod Viro Cl. durum videtur et falsum, nempe quod Deus sit causa efficiens sui ipsius, quia, dicendo idem quodammodo praestare, ostendi me non existimare idem esse ; et praemittendo verba, nobis omnino licet cogitare, significavi me haec tantum propter imperfectionem intellectus humani sic explicare. Sed et in reliquo scripto idem ubique confirmavi ; nam statim ab initio, ubi dixi, nullam rem existere in cujus causam efficientem non liceat inquirere, addidi, vel, si AT VII, 236 non habet, cur illa non indigeat, postulare ; quae verba satis indicant me putasse Elzevier, p. 272 aliquid existere quod causa efficiente non indigeat. Quid autem tale esse potest praeter Deum ? Dixique paulo post, in Deo esse tantam et tam inexhaustam potentiam, ut nullius unquam ope eguerit ut existeret, neque etiam nunc egat ut conservetur, atque adeo sit quodammodo sui causa ; ubi verbum, sui causa, nullo modo de efficiente potest intelligi, sed tantum quod inexhausta Dei potentia sit causa sive ratio propter quam causa non indiget. Cumque illa inexhausta potentia, sive essentiae immensitas sit quammaxime positiva, idcirco dixi rationem sive causam ob quam Deus non indiget causa, esse positivam. Quod idem dici non posset de ulla re finita, quamvis in suo genere summe perfecta ; sed si diceretur esse a se, hoc tantum intelligi posset negative, quoniam nulla ratio a positiva ejus natura desumpta afferri posset, propter quam intelligeremus ipsam causa efficiente non indigere. Atque eodem modo, in omnibus aliis locis, ita contuli causam formalem, sive rationem ab essentia Dei petitam, propter quam ipse causa non indiget ut existat, neque ut conservetur, cum causa efficiente, sine qua res finitae esse non possunt, ut ubique illam a causa efficiente esse diversam ex ipsis meis verbis cognoscatur. Nec ullibi dixi Deum se conservare per positivum aliquem influxum, Elzevier, p. 273 ut res creatae ab ipso conservantur, AT VII, 237 sed tantum immensitatem potentiae, sive essentiae, propter quam Conservatore non indiget, esse rem positivam. Itaque possum ultro admittere quaecunque a Viro Cl. afferuntur ad probandum Deum non esse causam efficientem sui ipsius, neque se conservare per ullum influxum positivum, sive per sui reproductionem continuam ; quod solum ex ejus rationibus efficitur. Sed, ut spero, etiam ille non negabit immensitatem illam potentiae, propter quam Deus non indiget causa ut existat, esse in ipso rem positivam, nihilque ejusmodi quod sit positivum intelligi posse in ullis aliis rebus, propter quod causa efficiente non egeant ad existendum ; quod solum significare volui, cum dixi nullas res posse intelligi esse a se, nisi negative, praeter unum Deum. Nec quicquam amplius assumere mihi opus fuit, ad difficultatem quae proposita erat dissolvendam.
Sed quia tam serio hic monet Vir Clar., vix ullum Theologum reperiri posse, qui non ea propositione offendatur, quod Deus a se ipso sit positive, et tanquam a causa, paulo accuratius exponam quare iste loquendi modus in hac quaestione perutilis, atque etiam necessarius, et ab omni offensionis suspicione valde remotus, mihi videatur.
Scio Latinos Theologos non usurpare Elzevier, p. 274 nomen causae in divinis, cum agitur de processione personarum sacrosanctae Trinitatis, illosque, ubi Graeci indifferenter αἴτιον et ἀρχὴν dixerunt, solo principii nomine ut maxime generali uti malle, ne cui scilicet inde occasionem AT VII, 238 dent judicandi Filium esse minorem Patre. Sed ubi nullum tale erroris periculum esse potest, nec agitur de Deo ut trino, sed tantum ut uno, non video cur nomen causae, sit tantopere fugiendum, praesertim cum in talem locum incidimus, ut illo uti perutile ac propemodum necessarium esse videatur.
Nulla autem major hujus nominis utilitas esse potest, quam si Dei existentiae demonstrandae inserviat ; nullaque major necessitas, quam si absque eo perspicue demonstrari non possit.
Atqui considerationem causae efficientis esse primum et praecipuum medium, ne dicam unicum, quod habeamus ad existentiam Dei probandam, puto omnibus esse manifestum. Illud autem accurate persequi non possumus, nisi licentiam demus animo nostro in rerum omnium, etiam ipsius Dei, causas efficientes inquirendi : quo enim jure Deum inde exciperemus, priusquam illum existere sit probatum ? Quaerendum igitur est de unaquaque re, an sit a se, vel ab alio : Et quidem per hoc medium Elzevier, p. 275 existentia Dei concludi potest, etsi non expresse explicetur quo modo intelligendum sit aliquid esse a se. Quicunque enim solius luminis naturalis ductum sequuntur, sponte sibi formant hoc in loco conceptum quendam causae efficienti et formali communem, ita scilicet ut quod est ab alio, sit ab ipso tanquam a causa efficiente ; quod autem est a se, sit tanquam a causa formali, hoc est, quia talem habet essentiam, ut causa efficiente non egeat ; AT VII, 239 ideoque istud in Medit. meis non explicui, sed tanquam per se notum praetermisi. At cum illi qui assueti sunt judicare nihil esse posse causam efficientem sui ipsius, illamque a causa formali accurate distinguere, quaeri vident an aliquid sit a seipso, facile fit ut, de sola efficiente proprie dicta cogitantes, non putent illud, a se, debere intelligi tanquam a causa, sed tantummodo negative tanquam sine causa, ita scilicet ut aliquid sit de quo non debeamus inquirere cur existat. Quae interpretatio verbi a se admitteretur, nulla posset ab effectibus haberi ratio ad existentiam Dei demonstrandam, ut recte in primis Objectionibus ab ipsarum Authore probatum est, ideoque nullo modo est admittenda. Ut autem apposite ad ipsam respondeatur, existimo necesse esse ostendere inter causam efficientem Elzevier, p. 276 proprie dictam et nullam causam esse quid intermedium, nempe positivam rei essentiam, ad quam causae efficientis conceptus eodem modo potest extendi, quo solemus in Geometricis conceptum lineae circularis quammaximae ad conceptum lineae rectae, vel conceptum polygoni rectilinei, cujus indefinitus sit numerus laterum, ad conceptum circuli extendere. Hocque non mihi videor ulla ratione melius explicare potuisse, quam cum dixi, causae efficientis significationem non esse in hac quaestione restringendam ad illas causas quae sunt effectibus tempore AT VII, 240 priores, vel quae ab ipsis sunt diversae ; tum quia esset nugatoria, cum nemo nesciat idem nec seipso prius nec a seipso diversum esse posse ; tum quia una ex his duabus conditionibus ab ejus conceptu tolli potest, et nihilominus integra notio efficientis remanere. Nam, quod non requiratur ut tempore sit prior, patet ex eo quod non habeat rationem causae, nisi quamdiu producit effectum, ut dictum est. Ex eo vero quod non possit alia conditio etiam tolli, debet tantum inferri non esse causam efficientem proprie dictam, quod concedo : non autem nullo modo esse causam positivam, quae per analogiam ad efficientem referri possit, hocque tantum in re proposita requiritur : eodem enim lumine naturali quo percipio me mihi daturum fuisse Elzevier, p. 277 omnes perfectiones quarum idea aliqua in me est, siquidem existentiam mihi dedissem, percipio etiam nihil sibi ipsi existentiam dare posse modo illo, ad quem causae efficientis proprie dictae significatio restringi solet, ita scilicet ut idem, quatenus dat sibi esse, sit diversum a se ipso, quatenus accipit esse, quia contradictoria sunt idem et non idem sive diversum. Ideoque, cum quaeritur an aliquid sibi ipsi existentiam dare possit, non aliud est intelligendum, quam si quaereretur, an alicujus rei natura sive essentia sit talis, ut causa efficiente non indigeat ad existendum. Cumque subsumitur, si quid sit tale, illud sibi daturum esse omnes perfectiones quarum idea aliqua in ipso est, siquidem ipsas nondum habet, sensus est fieri non posse AT VII, 241 quin habeat actu omnes perfectiones quas cognoscit, quia lumine naturali percipimus illud cujus essentia tam immensa est ut causa efficiente non indigeat ad existendum, hac etiam non indigere ad habendas omnes perfectiones quas cognoscit, propriamque essentiam dare ipsi eminenter illud omne quod possumus cogitare aliquibus aliis rebus a causa efficiente dari posse. Atque haec verba, si nondum habet, ipsum sibi esse daturum, juvant tantum ad rem explicandam, quia eodem lumine naturali percipimus illud jam non posse habere vim, et Elzevier, p. 278 voluntatem sibi dandi aliquid novi, sed ejus essentiam talem esse ut habuerit ab aeterno illud omne, quod jam cogitare possumus ipsum sibi daturum esse, si nondum haberet. Atqui nihilominus isti omnes modi loquendi, a causae efficientis analogia petiti, pernecessarii sunt ad lumen naturale ita dirigendum, ut ista perspicue advertamus : eodem plane modo quo nonnulla de sphaera et aliis figuris curvilineis ex comparatione cum figuris rectilineis apud Archimedem demonstrantur, quae vix aliter intelligi potuissent. et quemadmodum istiusmodi demonstrationes non improbantur, etsi sphaera in illis instar polyedri sit consideranda ; ita non puto me hoc in loco posse reprehendi, quod analogia causae efficientis usus sim ad ea quae ad causam formalem, hoc est ad ipsammet Dei essentiam pertinent, explicanda. Nec ullum hac in parte erroris periculum timeri potest, quoniam id unicum quod causae efficientis proprium AT VII, 242 est, atque ad formalem non potest extendi, manifestam contradictionem involvit, ideoque a nemine credi posset : nempe quod aliquid sit a seipso diversum, sive idem simul et non idem.
Notandumque est causae dignitatem sic a nobis Deo fuisse tributam, ut nulla effectus indignitas in ipso inde sequeretur, nam, quemadmodum Elzevier, p. 279 Theologi, cum dicunt Patrem esse principium filii, non ideo concedunt filium esse principiatum ; ita, quamvis admiserim Deum dici quodammodo posse sui causam, nullibi tamen illum eodem modo sui effectum nominavi, quia scilicet effectus ad efficientem praecipue solet referri, et illa esse ignobilior, quamvis saepe sit nobilior aliis causis.
Cum autem integram rei essentiam pro causa formali hic sumo, Aristotelis vestigia tantum sequor : nam lib. 2 anal. post. c. 11, causa materiali praetermissa, primam nominat αἰτίαν τὸ τί ἦν εἶναι, sive, ut vulgo vertunt Latini philosophi, causam formalem, illamque ad omnes omnium rerum essentias extendit, quia nempe ibi non agit de causis compositi physici, ut neque ego etiam hic, sed generalius de causis ex quibus aliqua cognitio peti possit.
Quod vero fieri vix potuerit in re proposita ut a causae nomine Deo tribuendo abstinerem, vel ex quoeo potest probari, quod, cum Vir Cl. alia via idem quod ego efficere conatus sit, non tamen id ullo modo praestiterit, saltem quantum mihi videtur. Nam, postquam multis verbis ostendit Deum non esse causam efficientem AT VII, 243 sui ipsius, quia requiritur ad rationem efficientis ut diversa sit a suo effectu ; item non esse a se positive, intelligendo per verbum positive, Elzevier, p. 280 positivum causae influxum ; itemque seipsum revera non conservare, sumendo conservationem pro continua rei productione, quae omnia lubens admitto ; rursus probare contendit Deum non dici debere causam efficientem sui ipsius, quia, inquit, causa efficiens rei alicujus non quaeritur, nisi ratione existentiae, neutiquam vero ratione essentiae ; at non minus est de essentia entis infiniti quod existat, quam de essentia trianguli habere tres angulos aequales duobus rectis : ergo non magis per efficientem est respondendum, cum quaeritur cur Deus existat, quam cum quaeritur cur tres anguli trianguli sint aequales duobus rectis. Qui syllogismus facile in illum potest retorqueri hoc pacto : etsi non quaeratur efficiens ratione essentiae, quaeri tamen potest ratione existentiae ; at in Deo non distinguitur essentia ab existentia ; ergo de Deo quaeri potest efficiens.
Sed ut haec duo simul concilientur, dici debet, quaerenti cur Deus existat, non quidem esse respondendum per causam efficientem proprie dictam, sed tantum per ipsam rei essentiam, sive causam formalem, quae propter hoc ipsum quod in Deo existentia non distinguatur ab essentia, magnam habet analogiam cum efficiente, ideoque quasi causa efficiens vocari potest.
Denique, addit in Dei causam efficientem inquirenti respondendum esse illum ea non indigere ; Elzevier, p. 281 et rursum percontanti AT VII, 244 cur illa non indi-geat, respondendum quia ens infinitum est, cujus existentia est sua essentia ; ea enim tamtummodo causa efficienti indigere, in quibus existentiam actualem ab essentia distinguere licet. Ex quibus ait corruere id quod dixeram, nempe, si putarem nullam rem idem quodammodo esse posse erga seipsam, quod causa efficiens erga effectum, nunquam me in causas rerum inquirendo ad ullam omnium primam deventurum. Quod tamen nec corruere, nec ullo modo concuti vel infirmari, mihi videtur ; et praecipua vis, non modo meae, sed et omnium omnino demonstrationum quae afferri possunt ad existentiam Dei ab effectibus probandam, ab eo dependet. Nullam autem Theologi fere omnes, nisi ab effectibus, afferri posse contendunt. Itaque, tantum abest ut demonstrationem de Deo illustret, cum analogiam causae efficientis illi erga seipsum tribui non permittit, quin potius ab illa intelligenda lectores avertit, praecipue in fine ubi concludit : si putaret in cujusque rei causam efficientem, vel quasi efficientem, esse inquirendum, se cujuscumque rei causam ab ea re diversam quaesiturum. Quomodo enim ii qui Deum nondum norunt, in causam aliarum rerum efficientem inquirerent, ut hoc pacto ad Dei cognitionem devenirent, nisi putarent cujusque rei causam Elzevier, p. 282 efficientem posse inquiri ? et quomodo tandem in Deo ut causa AT VII, 245 prima finem quaerendi facerent, si putarent cujusque rei causam ab ea re diversam esse quaerendam ?
Certe idem fecisse mihi videtur Vir Cl. hac in parte, ac si, postquam Archimedes, loquens de iis quae de sphaera per analogiam ad figuras rectilineas sphaerae inscriptas demonstravit, dixisset : si putarem sphaeram pro figura rectilinea vel quasi rectilinea infinitorum laterum sumi non posse, nullam vim isti demonstrationi tribuerem, quia, non de sphaera ut figura curvilinea, sed tantum de ipsa ut figura rectilinea infinitorum laterum recte procedit. Si, inquam, Vir Cl., nolens sphaeram ita nominari, et tamen Archimedis demonstrationem cupiens retinere, diceret : si putarem id quod ibi concluditur de figura rectilinea infinitorum laterum esse intelligendum, id ipsum de sphaera non admitterem, quia mihi certum et compertum est, sphaeram nullo modo esse figuram rectilineam. Quibus sane verbis non idem quod Archimedes efficeret, sed contra prorsus ab ejus demonstratione recte intelligenda seipsum aliosque avocaret.
Haec vero paulo prolixius hic persequutus sum quam res forte postulabat, ut ostendam summae mihi curae esse cavere Elzevier, p. 283 ne vel minimum quid in meis scriptis reperiatur, quod merito Theologi reprehendant.
Denique, quod circulum non commiserim, cum dixi non aliter nobis constare, quae clare et distincte percipiuntur vera esse, quam quia Deus est ; et nobis non constare AT VII, 246 Deum esse, nisi quia id clare percipitur ; jam satis in responsione ad secundas Objectiones, numero 3 et 4, explicui, distinguendo scilicet id quod reipsa clare percipimus, ab eo quod recordamur nos antea clare percipisse. Primum enim, nobis constat Deum existere, quoniam ad rationes quae id probant attendimus ; postea vero, sufficit ut recordemur nos aliquam rem clare percepisse, ut ipsam veram esse simus certi ; quod non sufficeret, nisi Deum esse et non fallere sciremus.
Quod autem nihil in mente, quatenus est res cogitans, esse possit, cujus non sit conscia, per se notum mihi videtur, quia nihil in illa sic spectata esse intelligimus, quod non sit cogitatio, vel a cogitatione dependens ; alioqui enim ad mentem, quatenus est res cogitans, non pertineret ; nec ulla potest in nobis esse cogitatio, cujus eodem illo momento, quo in nobis est, conscii non simus. Quamobrem non dubito quin mens, statim atque infantis corpori infusa est, Elzevier, p. 284 incipiat cogitare, simulque sibi suae cogitationis conscia sit, etsi postea ejus rei non recordetur, quia species istarum cogitationum memoriae non inhaerent.
Sed notandum est, actuum quidem, sive operationum, nostrae mentis nos semper actu conscios esse ; facultatum, sive potentiarum, non semper, nisi potentia ; ita scilicet ut, cum ad utendum aliqua facultate nos accingimus, statim, si facultas illa sit in mente, AT VII, 247 fiamus ejus actu conscii ; atque ideo negare possimus esse in mente, si ejus conscii fieri nequeamus.