Ad ea quae Theologos morari possunt.
Opposui me primis Viri Cl. rationibus, a secundis declinavi : jam iis quae sequuntur plane assentior, praeterquam ultimae, de qua spero me non difficulter effecturum ut ipse mihi assentiatur.
Itaque, quod ea quae in prima Meditatione atque etiam in reliquis continentur, ad omnium ingeniorum captum non sint accommodata, plane concedo ; idque, ubicunque sese obtulit occasio, testatus sum, atque in posterum testabor. et haec unica fuit causa cur eadem in Dissertatione de Methodo, quae gallice scripta erat, non tractarim, Elzevier, p. 285 sed ad has Meditationes, quas a solis ingeniosis et doctis legendas esse praemonui, reservarim. Neque dici debet rectius me facturum fuisse, si abstinuissem ab iis scribendis a quibus legendis permulti debeant abstinere ; tam necessaria enim existimo, ut sine ipsis nihil unquam firmum et stabile in philosophia statui posse, mihi persuadeam. et quamvis ignis et ferrum ab imprudentibus aut pueris sine periculo non tractentur, quia tamen utilia sunt ad vitam, nemo est qui putet idcirco ipsis esse carendum.
Quod vero in quarta Meditatione tantum egerim de AT VII, 248 errore qui committitur in dijudicatione veri et falsi ; non autem de illo qui contingit in persecutione boni et mali ; quodque ea quae ad fidem pertinent atque ad vitam agendam semper exceperim, cum asserui nulli nos rei assentiri debere, nisi quam clare cognoscamus, totius scripti mei contextus ostendit ; et expresse etiam in responsione ad secundas Objectiones, numero 5, explicui ; nec-non et in Synopsi praemonui ; ut ita, quantum Viri Cl. judicio tribuam, et quam accepta mihi sint ejus consilia, declarem.
Superest sacramentum Eucharistiae, cum quo judicat Vir Cl. meas opiniones non convenire, quia, inquit, fide credimus, ablata ab Elzevier, p. 286 Eucharistico pane panis substantia, sola illic accidentia remanere ; putat autem, me nulla accidentia realia admittere, sed tantum modos, qui absque aliqua substantia, cui insint, non possunt intelligi, nec proinde etiam absque illa existere. Quam objectionem perfacile possem eludere, dicendo me nunquam hactenus accidentia realia negasse ; nam, quamvis ipsis in Dioptrica et Meteoris non usus sim ad ea de quibus agebam explicanda, dixi tamen expressis verbis in Meteoris, p. 164, me illa non negare. In his vero Meditationibus supposui quidem ipsa nondum AT VII, 249 a me cognosci, sed non idcirco nulla esse ; modus enim scribendi analyticus, quem sequutus sum, id patitur ut quaedam interdum supponantur quae nondum sint satis explorata, ut patuit in prima Meditatione, in qua multa assumpseram, quae deinde in sequentibus refutavi. Nec sane hic quicquam de natura accidentium volui stabilire, sed ea tantum, quae de ipsis tanquam prima fronte apparuerunt, proposui. Ac denique, ex eo quod dixerim modos absque aliqua substantia cui insint non posse intelligi, non debet inferri me negasse illos absque ipsa per divinam potentiam poni posse, quia plane affirmo et credo Deum multa posse efficere, quae nos intelligere non possumus.
Elzevier, p. 287 Sed ut hic agam liberalius, non dissimulabo me mihi persuadere, nihil plane aliud esse a quo sensus nostri afficiantur praeter solam illam superficiem, quae est terminus dimensionum ejus corporis quod sentitur : in sola enim superficie fit contactus ; et nullum sensum affici nisi per contactum, non ego solus, sed fere omnes philosophi cum ipso Aristotele affirmant. Ita ut, exempli causa, panis vel vinum non sentiatur, nisi quatenus ejus superficies, vel immediate a sensus organo, vel mediante aëre aliisve corporibus, ut ego judico, vel, ut ajunt plerique Philosophi, mediantibus speciebus intentionalibus, attingitur.
Notandum autem est, istam superficiem, non ex sola corporum figura externa quae digitis tractatur, esse aestimandam, sed considerandos etiam esse omnes illos AT VII, 250 exiguos meatus, qui inter pulvisculos farinae ex quibus panis conflatus est, atque inter particulas spiritus, aquae, aceti et foecum seu tartari, ex quorum mistura vinum constat, itemque inter reliquorum corporum minutias reperiuntur. Nam sane particulae istae, cum diversas habeant figuras et motus, nunquam tam apte jungi possunt, quin multa inter ipsas spatia relinquantur, quae vacua non sunt, sed vel aëre vel alia materia repleta : ut ad oculum videmus in pane spatia Elzevier, p. 288 ejusmodi satis magna, quae non modo aëre sed etiam aqua, vel vino, aliisve liquoribus impleri possunt. Cumque panis maneat semper ipse idem, quamvis aër, aliave materia ejus poris contenta mutetur, patet ista ad ejus substantiam non pertinere ; ideoque ipsius superficiem non eam esse quae brevissimo ambitu integrum cingit, sed eam quae singulis ejus particulis est immediate circumposita.
Notandum etiam est, hanc superficiem non modo totam moveri, cum totus panis ex uno loco in alium transfertur, sed etiam moveri ex parte, cum aliquae panis particulae ab aëre aliisve corporibus ejus poros ingredientibus agitantur : adeo ut, si quae corpora talis sint naturae, ut vel aliquae, vel omnes eorum partes assidue moveantur (quod de plerisque partibus panis et de omnibus vini verum existimo), intelligenda etiam sit ipsorum superficies in continuo quodam motu esse.
Notandum denique, per superficiem panis, aut vini, alteriusve corporis, non hic intelligi partem ullam substantiae nec quidem quantitatis ejusdem corporis, nec etiam partem corporum circumjacentium, sed tantummodo AT VII, 251 terminum illum qui medius esse concipitur inter singulas ejus particulas et corpora ipsas ambientia, quique Elzevier, p. 289 nullam plane habet entitatem nisi modalem.
Iam vero, cum in hoc solo termino contactus fiat, et nihil nisi per contactum sentiatur, manifestum est, ex hoc uno quod dicantur panis et vini substantiae in alicujus alterius rei substantiam ita mutari, ut haec nova substantia sub eisdem plane terminis contineatur, sub quibus aliae prius erant, sive in eodem praecise loco existat in quo panis et vinum prius existebant, vel potius (quia eorum termini assidue moventur), in quo jam existerent si adessent, sequi necessario novam illam substantiam eodem plane modo sensus omnes nostros afficere debere, quo panis et vinum illos afficerent, si nulla transubstantiatio facta esset.
Docet autem Ecclesia, in Concilio Tridentino, sess. 13, can. 2 et 4, conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, manente duntaxat specie panis. Ubi non video quidnam possit intelligi per speciem panis, praeter illam superficiem, quae media est inter singulas ejus particulas et corpora ipsas ambientia. Ut enim jam dictum est, in hac sola superficie fit contactus ; et, fatente ipso Aristotele, non modo sensus ille, qui specialiter tactus vocatur, se et alii sensus tactu sentiunt, lib. 3 de anima, cap. 13 καί τά ἄλλα αἰσθητήρια ἀφῇ αἰσθάνεται* Elzevier, p. 290 AT VII, 252 Et nemo est qui putet hic per speciem aliud intelligi, quam praecise id quod requiritur ad sensus afficiendos. et nemo etiam est, qui credat conversionem panis in Christi corpus, quin simul putet hoc Christi corpus sub eadem accurate superficie contineri, sub qua contineretur panis, si adesset ; etiamsi tamen ibi non sit tanquam proprie in loco, sed sacramentaliter, et ea existendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse DEO cogitatione per fidem illustrata assequi possumus, et constantissime credere debemus. Quae omnia tam commode ac tam recte per mea principia explicantur, ut non modo nihil hic habeam quod verear, ne orthodoxis Theologis offendiculo sit futurum, sed contra potius magnam me ab ipsis gratiam initurum esse confidam, quod eas in Physica proponam opiniones, quae longe melius quam vulgares cum Theologia consentiant. Nam sane nullibi unquam, saltem quod sciam, docuit Ecclesia species panis et vini remanentes in Sacramento Eucharistiae esse accidentia quaedam realia, quae, sublata substantia cui inhaerebant, miraculose sola subsistant.
Sed cum forte primi Theologi qui hanc quaestionem Philosophico more explicare conati sunt, tam AT VII, 253 firmiter sibi persuaderent Elzevier, p. 291 accidentia illa quae sensus movent esse quid reale a substantia diversum, ut ne adverterent quidem ea de re posse unquam dubitari, sine ullo examine ac sine justa ratione supposuerant species panis esse accidentia ejusmodi realia ; totique deinde in eo fuerunt, ut explicarent quomodo ipsa sine subjecto esse possint. Qua in re tot difficultates invenerunt, ut vel ex hoc uno (quemadmodum viatores, cum forte ad salebras et loca nullo modo pervia devenerunt) se a vero itinere deflexisse judicare debuissent. In primis enim non videntur sibi constare, saltem ii qui omnem sensuum perceptionem per contactum fieri concedunt, cum in objectis aliquid aliud, quam ipsorum superficies varie dispositas, ad movendos sensus requiri supponunt : quia per se notum est ad contactum solam superficiem sufficere. Si qui vero id non concedant, nihil ea de re afferre possunt quod ullam habeat speciem veritatis. Deinde non potest humana mens cogitare accidentia panis esse realia et tamen absque ejus substantia existere, quin simul illa per modum substantiae concipiat. Adeo ut implicare videatur, ut tota panis substantia mutetur, quemadmodum credit Ecclesia, et interim ut aliquid reale, quod prius erat in pane, remaneat ; quia nihil reale potest intelligi Elzevier, p. 292 remanere, nisi quod subsistat, et, quamvis verbo vocetur accidens, concipiatur tamen ut substantia. Ideoque in re idem est ac si diceretur totam quidem panis substantiam mutari, sed tamen illam ejus substantiae partem, quae AT VII, 254 vocatur accidens reale, remanere : quod, si non in verbis, certe in conceptu contradictionem involvit. Atque haec praecipua ratio esse videtur ob quam nonnulli hac in parte ab Ecclesia Romana dissenserunt. Quis autem neget, ubi liberum est, et nulla ratio, nec Theologica, nec quidem Philosophica, cogit nos ad aliquas opiniones amplectendas, quin illae potissimum sint eligendae, quae nullam aliis occasionem nec praetextum dare possint a veritate fidei deflectendi ? Quod autem opinio, quae realia ponit accidentia, cum Theologicis rationibus non conveniat, puto hic satis perspicue ostendi ; quodque Philosophicis plane adversetur, spero me in summa Philosophiae, quam jam habeo in manibus, clare esse demonstraturum ; ibique quo pacto color, sapor, gravitas, et reliqua omnia quae sensus movent, a sola extima corporum superficie dependeant, ostendam. Denique non possunt accidentia realia supponi, quin miraculo transubstantiationis, quod solum ex verbis consecrationis concludi potest, aliud novum, et quidem incomprehensibile gratis Elzevier, p. 293 addatur, per quod accidentia ista realia absque panis substantia ita existant, ut ipsa interim non fiant substantiae ; quod non modo pugnat contra humanam rationem, sed etiam contra axioma Theologorum, qui dicunt verba ista consecrationis nihil efficere nisi suum significatum, et quae per rationem naturalem possunt explicari, miraculo nolunt adscribi. Quae omnes difficultates per meam hujus rei explicationem plane tolluntur : nam tantum abest ut AT VII, 255 juxta ipsuam opus sit aliquo miraculo ad conservanda accidentia post sublatam substantiam, quin potius sine novo miraculo (per quod scilicet dimensiones mutentur) tolli non possint. Hocque aliquando contigisse memoriae proditum est, cum, loco panis consecrati, caro vel puer in manibus sacerdotis apparuit ; non enim id unquam per miraculi cessationem, sed omnino per novum miraculum, accidisse creditum est. Praeterea nihil est incomprehensibile aut difficile in eo quod Deus creator omnium possit unam substantiam in aliam mutare, quodque haec posterior substantia sub eadem plane superficie remaneat, sub qua prior continebatur. Nec etiam quicquam rationi magis consentaneum dici potest, nec vulgo apud Philosophos magis receptum, quam non modo omnem sensum, sed generaliter omnem corporis in corpus Elzevier, p. 294 actionem, fieri per contactum, huncque conctactum in sola superficie esse posse : unde sequitur evidenter, eandem superficiem, quamvis substantia quae sub ea est mutetur, eodem semper modo agere ac pati debere.
Quapropter, si verum hic sine invidia scribere licet, ausim sperare venturum tempus aliquando, quo illa opinio quae ponit accidentia realia, ut a ratione aliena, et incomprehensibilis, et parum tuta in fide, a Theologis explodetur, et mea in ejus locum ut certa et indubitata recipietur. Quod hic dissimulandum esse non putavi, ut, quantum in me est, occurram illorum calumniis, qui, quoniam aliis doctiores videri volunt, nihil aegrius ferunt, quam si quid novi in scientiis, quod sibi prius cognitum fuisse fingere non possint, AT VII, 256 afferatur. et saepe in illud eo acrius invehuntur, quo verius et majoris momenti esse putant ; quodque rationibus refutare non valent, Sacris Scripturis ac veritatibus fidei adversari absque ulla ratione affirmant. Impii certe hac in parte quod authoritate Ecclesiae uti velint ad evertendam veritatem. Sed provoco ab istis ad pios et orthodoxos Theologos, quorum me judiciis et censurae libentissime submitto.