De iis quae in Meditationem primam
objecta sunt.
Ais te comprobare institutum quo mentem praejudiciis exuere conatus sum, utpote quod nemo fingere potest esse improbandum : Sed velles ut simpliciter ac paucis verbis, hoc est, perfunctorie tantum id effecissem. Quasi scilicet tam facile sit omnibus se erroribus liberare, quibus ab infantia imbuti sumus ? et quasi nimis accurate id fieri possit, quod nemo negat esse faciendum ? Sed nempe indicare voluisti plerosque homines fateri quidem verbo tenus praejudicia esse vitanda, sed tamen nunquam illa vitare, quia nullum studium aut laborem in hoc impendunt, nullaque ex iis quae semel ut vera admiserunt pro praejudiciis habenda esse arbitrantur. Tu certe hic illorum personam egregie agis, et nihil eorum quae ab ipsis dici possent omittis ; AT VII, 349 sed interim nihil affers quod Philosophum redolere videatur. Ubi enim ais opus non esse Deum fingere deceptorem, neque nos somniare, nec talia, Philosophus putasset sibi addendam esse rationem cur illa non possint in dubium revocari ; vel, si nullam habuisset, ut revera nulla est, id non Elzevier, p. 410 dixisset. Neque addidisset sufficere hoc in loco humanae mentis caliginem, aut naturae nostrae imbecillitatem causari. Nihil enim prodest ad errores nostros emendandos, quod dicatur nos errare, quia nostra mens caligat vel natura est imbecilla ; idem enim est ac si tantum diceretur nos errare, quia sumus erroribus obnoxii ; et manifeste utilius est attendere, ut feci, ad omnia in quibus contingere potest ut erremus, ne ipsis temere assentiamur. Non etiam dixisset Philosophus, me, habendo dubia omnia pro falsis, non tam vetus exuere quam induere novum praejudicium ; vel prius probare conatus fuisset ex tali suppositione oriri periculum alicujus deceptionis. Sed tu e contra paulo post affirmas me non posse a me extorquere, ut illa pro incertis falsisque habeam quae falsa supposui, hoc est, ut novum illud induam praejudicium quod ne induerem verebaris. Nec magis miraretur Philosophus istiusmodi suppositionem, quam quod aliquando, ut baculum qui curvus est rectum reddamus, illum in contrariam partem recurvemus. Novit enim saepe falsa pro veris utiliter sic assumi ad veritatem illustrandam : ut cum AT VII, 350 Astronomi AEquatorem, Zodiacum, aliosque circulos in coelo imaginantur, cum Geometrae novas lineas datis figuris adjungunt, et saepe Philosophi multis Elzevier, p. 411 in locis. Qui autem hoc vocat, recurrere ad machinam, captare praestigias, sectari ambages, aitque, Philosophico candore ac veritatis amore esse indignum, non certe ipse Philosophico candore nec ulla ratione, sed Rhetorico tantum fuco uti se velle testatur.