De iis quae in Secundam Meditationem
objecta sunt.
1. Pergis hic Rhetoricam simulationem loco rationis usurpare ; fingis enim me ludificari, ubi serio ago ; et serio accipis, tanquam vere dictum et affirmatum, quod tantum interrogando et ex vulgari aliorum sententia proposui, ut de eo ulterius inquirerem. Quod enim dixi, omnia sensuum testimonia pro incertis, imo etiam pro falsis, esse habenda, omnino serium est, et ad meas Meditationes intelligendas adeo necessarium, ut quisquis illud admittere non vult, aut non potest, nihil in ipsas responsione dignum objiciendi sit capax. Sed advertenda est distinctio, variis in locis a me inculcata, inter actiones vitae et inquisitionem veritatis ; AT VII, 351 cum enim de regenda vita quaestio est, ineptum sane esset sensibus non credere, planeque ridendi Elzevier, p. 412 fuerunt illi Sceptici qui res humanas eo usque negligebant, ut, ne se in praecipitia conjicerent, ab amicis deberent asservari. Atque idcirco alicubi admonui neminem sanae mentis de talibus serio dubitare ; cum autem, quidnam certissime ab humano ingenio cognosci possit, inquiritur, plane a ratione alienum est, eadem nolle ut dubia, imo etiam ut falsa, serio rejicere, ad animadvertendum alia quaedam, quae sic rejici non possunt, hoc ipso esse certiora, nobisque revera notiora. Quod autem dixi, me nondum satis intelligere quis sit ille qui cogitat, non bona fide ut serio dictum accipis, cum id ipsum explicuerim ; nec etiam quod dixerim, me non dubitasse de eo in quo natura corporis consistebat, nullamque vim seipsum movendi illi tribuisse, meque imaginatum esse animam instar venti, vel ignis, et talia, quae ibi tantum ex vulgi opinione retuli, ut suis locis falsa esse ostenderem. Qua autem fide ais nutriri, incedere, sentire etc., a me referri ad animam, ut statim subjungas, esto, modo caveamus distinctionem tuam inter animam et corpus ; ego enim paulo post expressis verbis nutritionem retuli ad solum corpus, incessum vero et sensum maxima ex parte refero etiam ad corpus, nihilque quod ad illos pertineat animae tribuo, praeter id solum quod est cogitatio. AT VII, 352 Quam Elzevier, p. 413 deinde habes rationem ut dicas non opus fuisse tanto apparatu ad probandum me existere ; Certe ego ex his ipsismet tuis verbis optimam mihi videor habere rationem judicandi, nondum me ibi satis magno apparatu usum fuisse, quandoquidem efficere nondum potui ut rem recte intelligas. Cum enim ais me idem potuisse ex quavis alia mea actione colligere, multum a vero aberras, quia nullius meae actionis omnino certus sum (nempe certitudine illa Metaphysica, de qua sola hic quaestio est), praeterquam solius cogitationis. Nec licet inferre, exempli causa : ego ambulo, ergo sum, nisi quatenus ambulandi conscientia cogitatio est, de qua sola haec illatio est certa, non de motu corporis, qui aliquando nullus est in somnis, cum tamen etiam mihi videor ambulare ; adeo ut ex hoc quod putem me ambulare, optime inferam existentiam mentis quae hoc putat, non autem corporis quod ambulet. Atque idem est de caeteris.
2. Incipis deinde non injucunda prosopopeia me, non amplius ut hominem integrum, sed ut animam separatam, interrogare ; quo me videris admonere hasce objectiones, non a mente subtilis Philosophi, sed a sola carne, factas fuisse. Quaeso te igitur, o caro, seu quocunque velis nomine Elzevier, p. 414 censeri, habesne tam parum cum mente consortii, ut advertere non potueris quandonam emendavi illam vulgi imaginationem, per quam fingitur id quod cogitat, esse instar venti similisve corporis ? Emendavi enim illam profecto, AT VII, 353 cum ostendi supponi posse, nullum ventum nec aliud corpus in mundo esse, ac nihilominus illa omnia, ex quibus me ut rem cogitantem agnosco, remanere. Ac proinde quaecunque postea interrogas, cur non possim igitur esse adhuc ventus, cur non replere spatium, cur non moveri pluribus motibus, et talia, tam inania sunt, ut responsione non egeant.
3. Nec magis urgent quae subjungis : si sim tenue quoddam corpus, cur non possim nutriri, et reliqua. Nego enim me esse corpus. Atque, ut semel absolvam, quia fere semper eodem stilo uteris, nec meas rationes impugnas, sed ipsas, tanquam si nullae essent, dissimulando, vel imperfectas tantum et truncatas referendo, colligis varias difficultates, quae vulgo ab imperitis in meas conclusiones, aliasve iis affines, aut etiam dissimiles, moveri solent, quaeque vel ad rem non pertinent, vel jam a me suis locis sublatae sunt aut solutae, non operae pretium est ut ad singula quae interrogas respondeam ; centies enim eadem Elzevier, p. 415 quae jam ante scripsi essent repetenda. Sed breviter tantum de iis agam quae lectores non plane ineptos morari posse videbuntur. et quantum ad illos qui non tam ad vim rationum, quam ad verborum multitudinem attendunt, eorum approbationem tanti non facio ut, ejus promerendae gratia, verbosior fieri velim. Primum itaque hic notabo, tibi non credi, cum ais mentem adolescere ac debilitari cum corpore, nullaque AT VII, 354 ratione id probas ; nam, ex eo quod non tam perfecte agat in corpore infantis quam adulti, ac saepe a vino aliisque rebus corporeis ejus actiones possint impediri, sequitur tantum illam, quandiu corpori est adjuncta, ipso uti ut instrumento ad eas operationes, quibus ut plurimum occupatur, non autem perfectiorem vel imperfectiorem reddi a corpore : nec melius hoc inde infers, quam si, ex eo quod artifex non recte operetur quoties malo utitur instrumento, inferres ipsum artis suae peritiam ab instrumenti bonitate nancisci.
Notandum etiam te plane non videri intelligere, o caro, quidnam sit ratione uti, quandoquidem, ut probes sensuum fidem mihi non debere esse suspectam, dicis, etsi aliquando non utens oculo visus sim ea sentire quae sine oculo non sentiuntur, me Elzevier, p. 416 tamen non esse semper expertum eandem falsitatem : tanquam si non sufficiat ad dubitandum, quod errorem aliquando deprehenderimus ; et tanquam si fieri posset ut semper, quoties fallimur, adverteremus nos falli, cum e contra in hoc ipso error consistat, quod a nobis sub specie erroris non advertatur. Denique quia saepe a me petis rationes, cum ipsa, o caro, nullas habes, et tibi probandi onus incumbit, advertendum est ad recte philosophandum non opus esse ut ea omnia quae non admittimus, quia ignoramus an sint vera, probemus falsa esse ; sed tantummodo esse summopere cavendum ne quid ut verum admittamus, quod non possimus probare verum esse. Ita, AT VII, 355 cum deprehendo me esse substantiam cogitantem, formoque clarum et distinctum istius substantiae cogitantis conceptum, in quo nihil eorum quae ad conceptum substantiae corporeae pertinent, continetur, hoc plane sufficit ut affirmem me, quatenus me ipsum novi, nihil aliud esse quam rem cogitantem, quod solum in 2. Meditatione, de qua jam agitur, affirmavi. Nec debui admittere istam substantiam cogitantem esse quoddam corpus agile, purum, tenue etc., quandoquidem nullam habui rationem quae id mihi persuaderet ; tu, si quam habes, tuum est ipsam docere, non autem exigere a me ut probem Elzevier, p. 417 id falsum esse quod non aliam ob causam admittere recusavi, quam quia mihi erat ignotum. Idem enim facis ac si dicenti me jam in Hollandia versari, negares esse credendum, nisi probarem me non esse etiam in China, nec in ulla alia mundi parte, quia forte fieri potest ut idem corpus per divinam potentiam duobus in locis diversis existat. Cum vero addis, mihi etiam probandum animas brutorum esse incorporeas, et crassum corpus nihil conferre ad cogitationes, testaris te non modo ignorare cujus sint partes probandi, sed etiam quid a quoque sit probandum ; nam ego neque animas brutorum puto esse incorporeas, nec crassum corpus nihil conferre ad cogitationem, sed tantum istarum rerum considerationem nullo modo esse hujus loci.
4. Quaeris hic obscuritatem ex aequivocatione vocis anima, sed quam ego tam accurate sustuli suis locis, ut hic pigeat repetere. Itaque dicam tantum AT VII, 356 nomina rebus ut plurimum imposita fuisse ab imperitis, ideoque non semper satis apte rebus respondere ; nostrum autem non esse illa mutare, postquam usu recepta sunt, sed tantum licere ipsorum significationes emendare, cum advertimus illas ab aliis non recte intelligi. Sic, quia forte primi homines non distinxerunt Elzevier, p. 418 in nobis illud principium quo nutrimur, crescimus, et reliqua omnia nobiscum brutis communia sine ulla cogitatione peragimus, ab eo quo cogitamus, utrumque unico animae nomine appellarunt ; ac deinde animadvertentes cogitationem a nutritione esse distinctam, id quod cogitat vocarunt mentem, hancque animae praecipua partem esse crediderunt. Ego vero, animadvertens principium quo nutrimur toto genere distingui ab eo quo cogitamus, dixi animae nomen, cum pro utroque sumitur, esse aequivocum ; atque ut specialiter sumatur pro actu primo sive praecipua hominis forma, intelligendum tantum esse de principio quo cogitamus, hocque nomine mentis ut plurimum appellavi ad vitandam aequivocationem : Mentem enim non ut animae partem, sed ut totam illam animam quae cogitat considero. Haeres vero, inquis an ergo existimem animam semper cogitare. Sed quidni semper cogitaret, cum sit substantia cogitans ? et quid miri quod non recordemur cogitationum quas habuit in matris utero, vel in lethargico etc., cum nequidem recordemur plurimarum, quas tamen scimus nos habuisse, dum essemus adulti, AT VII, 357 sani, et vigilantes. Ad recordationem enim cogitationum quas mens habuit, quandiu corpori est conjuncta, requiritur ut quaedam Elzevier, p. 419 ipsarum vestigia in cerebro impressa sint, ad quae se convertendo, sive se applicando, recordatur : quid autem miri, si cerebrum infantis vel lethargici vestigiis istis recipiendis sit ineptum ?
Denique, ubi dixi, forsan fieri posse, ut id quod nondum novi (nempe meum corpus) non sit diversum ab eo me quem novi (nempe a mea mente) nescio, de hac re non disputo, etc. ; objicis : si nescis, si non disputas, cur te nihil esse istorum assumis ? Ubi falsum est me quicquam assumpsisse quod nescirem ; nam plane e contra, quia nesciebam essetne corpus idem quod mens necne, nihil ea de re assumpsi, sed solam mentem consideravi, donec postea, in 6. Meditatione, illam realiter a corpore distingui, non assumpsi, sed demonstravi. Tu vero, o caro, in hoc plurimum peccas, quod, cum nullam vel minimam habeas rationem ad probandum mentem a corpore non distingui, nihilominus tamen id assumis.
5. Quae de imaginatione scripsi, satis clara sunt attendenti ; sed nihil miri, si forte iis qui non meditantur sint perobscura. Moneo autem ipsos, ea quae ad hanc quam de me habeo notitiam non pertinere affirmavi, non pugnare cum iis qua dixeram antea me nescire an ad me pertinerent ; quia Elzevier, p. 420 plane aliud est, pertinere ad me ipsum quam pertinere ad eam quam de me habeo notitiam.
AT VII, 358 6. Quaecunque hic habes, o caro optima, non tam mihi videntur esse objectiones, quam obmurmurationes quaedam nulla responsione indigentes.
7. Hic etiam multa obmurmuras, sed quae, non magis quam praecedentia, egent responsione. Nam, quae de brutis inquiris, non sunt hujus loci, quia mens meditabunda apud se ipsam potest experiri se cogitare, non autem an bruta etiam cogitent necne ; sed hoc postea ex eorum operationibus a posteriori tantum investigat. Nec haereo in iis quae me inepte loquentem introducis abnegandis, quia mihi satis est semel monuisse, te non omnia mea fideliter referre. Saepe vero attuli criterium, quo dignoscitur mentem aliam esse a corpore : nempe quod tota mentis natura consistat in eo quod cogitet, tota autem natura corporis in eo quod sit res extensa, nihilque prorsus commune sit inter cogitationem et extensionem. Ostendi etiam saepe distincte, mentem posse independenter a cerebro operari ; nam sane nullus cerebri usus esse potest ad pure intelligendum, sed tantum ad imaginandum vel sentiendum. et quamvis, forti acciedente imaginatione vel sensu Elzevier, p. 421 (ut fit cum cerebrum perturbatur), non facile mens aliis rebus intelligendis vacet, experimur tamen, cum imaginatio est minus fortis, nos saepe aliquid ab ipsa plane diversum intelligere : ut, cum inter dormiendum advertimus nos somniare, opus quidem est imaginationis quod somniemus, AT VII, 359 sed quod nos somniare advertamus, opus est solius intellectus.
8. Hic, ut saepe alibi, tantum ostendis te non satis intelligere illa quae conaris reprehendere. Neque enim abstraxi conceptum cerae ab ejus accidentium conceptu ; sed potius indicare volui quo pacto ejus substantia per accidentia manifestetur, et quomodo ejus perceptio reflexa et distincta, qualem nullam, o caro, videris unquam habuisse, differat a vulgari et confusa. Nec video quonam fretus argomento pro certo affirmes canem simili modo atque nos dijudicare, nisi quia, cum videas illum etiam carne constare, eadem omnia quae in te sunt, putas esse etiam in illo ; sed ego, qui nullam in eo mentem animadverto, nihil simile iis quae in mente cognosco, in ipso reor inveniri.
9. Miror te hic fateri, omnia illa quae in cera considero, demonstrare quidem me distincte cognoscere quod existam, non autem quis aut qualis sim, cum unum sine alio non demonstretur. Nec video quid amplius Elzevier, p. 422 ea de re expectes, nisi ut dicatur cujus coloris, odoris et saporis sit mens humana, vel ex quo sale, sulphure et mercurio sit conflata ; vis enim ut ipsam, instar vini, labore quodam Chymico examinemus. Quod te profecto dignum est, o caro, et iis omnibus AT VII, 360 qui, cum nihil nisi admodum confuse concipiant, quid de quaque re quaerendum sit ignorant ; sed quantum ad me, nihil unquam aliud requiri putavi ad manifestandam substantiam, praeter varia ejus attributa, adeo ut, quo plura alicujus substantiae attributa cognoscamus, eo perfectius ejus naturam intelligamus. Atque, ut multa diversa attributa in cera distinguere possumus, unum quod sit alba, aliud quod sit dura, aliud quod ex dura fiat liquida etc. ; ita etiam in mente totidem sunt, unum quod habeat vim cognoscendi albedinem cerae, aliud quod habeat vim cognoscendi ejus duritiem, aliud quod mutationem duritiei sive liquefactionem etc. ; potest enim quis nosse duritiem, qui non ideo novit albedinem, nempe qui caecus natus est ; et ita de caeteris. Unde clare colligitur nullius rei tot attributa cognosci, quam nostrae mentis, quia, quotcunque cognoscuntur in qualibet alia re, tot etiam numerari possunt in mente, ex eo quod illa cognoscat ; atque ideo ejus natura omnium Elzevier, p. 423 est notissima. Denique hic obiter reprehendis quod, cum nihil in me esse admiserim praeter mentem, nihilominus loquar de cera quam videam, quam tangam, quod sine oculis et manibus fieri non potest. Sed notare debuisti me accurate monuisse, non ibi agi de visu et tactu, quae fiunt ope organorum, sed de sola cogitatione videndi et tangendi, ad quam organa ista non requiri quotidie in somnis experimur. Nec sane hoc non notasti, sed tantum monere voluisti quam absurdae AT VII, 361 saepe atque injustae cavillationes ab iis qui non tam aliquid intelligere quam impugnare satagunt excogitentur.