De iis quae in tertiam Meditationem
objecta sunt.
1. Euge hic tandem aliquam contra me affers rationem, quod nullibi prius te fecisse animadverti. Ut enim probes non esse regulam certam, quod ea quae valde clare et distincte percipimus sint vera, dicis ingenia permagna, quae videntur debuisse plurima clare et distincte percipere, censuisse nihilominus rerum veritatem vel in Deo vel in puteo esse absconsam : In quo Elzevier, p. 424 fateor te recte ab authoritate argumentari ; sed meminisse debuisses, o caro, te hic affari mentem a rebus corporeis sic abductam, ut nequidem sciat ullos unquam homines ante se extitisse, nec proinde ipsorum authoritate moveatur. Quod deinde affers de Scepticis, locus est communis non malus, sed nihil probans, ut neque quod quidam pro falsis opinionibus mortem oppetant, quia probari nunquam potest illos clare et distincte percipere id quod pertinaciter affirmant. Quod denique addis, non tam de veritate regulae esse laborandum, quam de Methodo ad dignoscendum an fallamur necne, cum existimamus nos aliquid clare percipere, non inficior ; sed hoc ipsum accurate a me AT VII, 362 praestitum fuisse contendo suis in locis, ubi primum abstuli omnia praejudicia, et postea enumeravi omnes praecipuas ideas, ac distinxi claras ab obscuris aut confusis.
2. Miror vero ratiocinium quo probare vis omnes nostras ideas esse adventitias, nullasque a nobis factas, quia, inquis, mens facultatem habet non tantum percipiendi ipsas ideas adventitias, sed praeterea illas varie componendi, dividendi, contrahendi, ampliandi, comparandi, et id genus similia : unde concludis ideas Chimaerarum, quas mens facit componendo, dividendo etc., non esse Elzevier, p. 425 ab ipsa factas, sed adventitias. Quo pacto etiam posses probare nec signa ulla facta fuisse a Praxitele, quoniam a se non habuit marmor ex quo illa exculperet, nec te has objectiones fecisse, quia ex verbis non a te inventis, sed ab aliis mutuatis, ipsas composuisti. At certe nec forma chimaerae in partibus caprae aut leonis, nec forma tuarum objectionum in singulis verbis quibus usus es, sed in sola compositione, consistit. Mirabile etiam est quod ideam Rei non posse esse in mente sustineas, nisi simul sint ideae animalis, plantae, lapidis, omniumque universalium : tanquam si, ut agnoscam me esse rem cogitantem, debeam agnoscere animalia et plantas, quoniam debeo Rem, sive quid sit Res, agnoscere. Nec verius hic de veritate agis. Ac denique, cum ea tantum de quibus nihil affirmavi impugnes, non nisi in ventos praeliaris.
AT VII, 363 3. Hic ut convellas rationes ob quas de rerum materialium existentia censui esse dubitandum, quaeris cur ergo supra terram ambulem, etc. In quo manifeste principium petitur : assumis enim id quod esset probandum, nempe tam certum esse me supra terram ambulare, ut de eo non possit dubitari. Et cum rationibus, quas mihi objeci et refutavi, unam vis addere, quamobrem in caeco nato nulla sit idea coloris, aut in surdo Elzevier, p. 426 vocis, plane ostendis te nullam habere ullius momenti. Qui enim scis nullam esse ideam colorum in caeco nato ? cum interdum in nobis, etsi claudamus oculos, nihilominus sensus lucis et colorum excitentur. Et, quamvis quod ais concedatur, nunquid eodem jure dici potest ab eo qui negat existentiam rerum materialium, caecum natum non habere ideas colorum, quia ejus mens facultate illas formandi est destituta, quo a te dicitur ipsum easdem non habere, quia oculis est privatus ? Quae subjungis de duabus ideis solis, nihil probant ; sed, cum ambas pro una accipis, quoniam ad unum solem referuntur, idem est ac si diceres verum et falsum non differre, cum de eodem subjecto affirmantur. Et cum illam, quam ex rationibus astronomicis colligimus, negas esse ideam, nomen ideae ad AT VII, 364 solas imagines in phantasia depictas, contra id quod expresse assumpsi, restringis.
4. Idem hic facis, cum negas subtiantiae esse veram ideam, quia nempe substantia non imaginatione, sed solo intellectu percipitur. Atqui dudum ego protestatus sum, o caro, nihil mihi negotii esse cum illis qui sola sua imaginatione, non autem intellectu, uti volunt. Ubi vero ais substantiae ideam nihil habere realitatis, quod non habeat ex ideis eorum accidentium, sub quibus, Elzevier, p. 427 vel quorum instar concipitur, probas te revera nullam habere distinctam, quia nunquam substantia instar accidentium concipi potest, nec suam realitatem ab iis mutuari ; sed contra vulgo a Philosophis accidentia substantiarum instar concipiuntur, nempe quoties realia esse dicuntur. Nulla enim accidentibus realitas (hoc est nulla entitas plusquam modalis) tribui potest, quae non ab idea substantiae desumatur. Porro ubi ais ideam Dei haberi tantum ex eo quod audiverimus quaedam attributa de Deo enuntiari, vellem adderes undenam ergo primi homines, a quibus ista audivimus, eandem Dei ideam habuerint. Si enim a se ipsis, cur non etiam eandem a nobis habere possumus ? Si vero a Deo revelante, ergo Deus existit.
Cum autem addis eum qui infinitum quid dicit, attribuere rei, quam non capit, nomen quod non intelligit. AT VII, 365 Non distinguis intellectionem modulo ingenii nostri conformem, qualem de infinito nos habere unusquisque apud se satis experitur, a conceptu rerum adaequato, qualem nemo habet, non modo de infinito, sed nec forte etiam de ulla alia re quantumvis parva. Nec verum est intelligi infinitum per finis sive limitationis negationem, cum e contra omnis limitatio negationem infiniti contineat. Elzevier, p. 428 Nec verum etiam est ideam omnes illas perfectiones quas Deo tribuimus repraesentantem, non habere plus realitatis objectivae quam habeant res finitae. Fateris enim ipsemet istas perfectiones ab intellectu nostro ampliari ut Deo tribuantur. An ergo existimas illa quae sic ampliata sunt, non ideo majora esse non ampliatis ? et unde esse potest facultas omnes perfectiones creatas ampliandi, hoc est aliquid ipsis majus sive amplius concipiendi, nisi ex eo quod idea rei majoris, nempe Dei, sit in nobis ? Nec denique verum est, perpusillum fore Deum, si non sit major quam a nobis intelligatur ; intelligitur enim esse infinitus, atque infinito nihil majus esse potest. Atqui confundis intellectionem cum imaginatione, fingisque nos Deum imaginari instar hominis alicujus permagni, tanquam si quis nunquam visum elephantem imaginaretur esse instar animalculi acari quammaximi ; quod tecum fateor esse ineptissimum.
AT VII, 366 5. Multa hic dicis ut mihi videaris contradicere ; nec tamen ullo modo contradicis, cum plane idem quod ego concludas. Sed tamen multa hinc inde permisces, a quibus valde dissentio, ut quod axioma, nihil est in effectu quod non praextiterit in causa, de causa materiali potius quam de efficiente sit intelligendum ; nunquam enim perfectio formae Elzevier, p. 429 in causa materiali, sed in sola efficiente, praexistere potest intelligi ; et quod formalis realitas ideae sit substantia, et talia.
6. Si quid haberes ad existentiam rerum materialium probandam, procul dubio hic attulisses. Sed cum tantum interroges an ergo mea mens incerta sit esse aliquid praeter se in mundo ; et fingas non opus esse ut argumenta ad id quaeras, atque ita provoces tantum ad praejudicatas opiniones, multo clarius ostendis nullam te ejus quod affirmas dare posse rationem, quam si omnino tacuisses. Quaecumque vero hic disputas de ideis, non egent responsione, quia tu nomen ideae ad solas imagines in phantasia depictas restringis, ego vero ad id omne quod cogitatur, extendo. Sed obiter quaerere libet, quo argumento probes, nihil agere in se ipsum ? Nempe non soles uti argumentis. AT VII, 367 Hoc autem probasti exemplo digiti, qui se ipsum non verberat, et oculi qui se in seipso non videt, sed in speculo. Quibus facile est respondere, non esse oculum qui speculum videt magis quam seipsum, sed mentem quae sola, et speculum, et oculum, et seipsam quoque, agnoscit. Atque etiam dari possunt alia exempla in rebus corporeis ; ut cum turbo se in gyrum vertit, nunquid ista conversio actio est quam in se ipsum exercet ? Denique notandum est, me non affirmasse ideas Elzevier, p. 430 rerum materialium ex mente deduci, ut non satis bona fide hic fingis. Expresse enim postea ostendi, ipsas a corporibus saepe advenire, ac per hoc corporum existentiam probari. Hic vero tantum exposui, nullam in iis tantam realitatem inveniri, ut, ex eo quod nihil sit in effectu quod non formaliter vel eminenter praeextiterit in causa, concludi debeat illas a sola mente non potuisse proficisci, quod nullo modo impugnas.
7. Hic nulla habes quae non jam ante dixeris, et a me fuerint explosa. Unum monebo de idea infiniti, quam ais non posse esse veram, nisi comprehendam infinitum, dicique posse ad summum me cognoscere partem infiniti, et quidem partem minimam, quae non melius infinitum refert, quam exigui capilli effigies hominem integrum repraesentat. Moneo, inquam, e contra plane repugnare, AT VII, 368 si quid comprehendam, ut id quod comprehendo sit infinitum ; idea enim infiniti, ut sit vera, nullo modo debet comprehendi, quoniam ipsa incomprehensibilitas in ratione formali infiniti continetur. et nihilominus est manifestum, ideam quam habemus infiniti, non repraesentare tantum aliquam ejus partem, sed revera totum infinitum, eo modo quo debet repraesentari per humanam ideam, etsi procul dubio alia multo perfectior, hoc est accuratior et distinctior, Elzevier, p. 431 haberi possit a Deo, aliave natura intelligente, quae sit humana perfectior. Eadem ratione qua non dubitamus quin Geometriae imperitus totius trianguli ideam habeat, cum figuram esse tribus lineis comprehensam intelligit, etsi a Geometris alia multa de eodem triangulo cognosci possint atque in ejus idea animadverti, quae ab illo ignorantur. Ut enim sufficit intelligere figuram tribus lineis contentam, ad habendam ideam totius trianguli ; sic quoque sufficit intelligere rem nullis limitibus comprehensam, ut vera et integra idea totius infiniti habeatur.
8. Eundem hic repetis errorem, cum veram ideam Dei haberi negas. Etsi enim omnia quae in Deo sunt non cognoscamus, omnia ea nihilominus sunt vera, quae in eo esse cognoscimus. Quae vero intermisces, ut panem non esse eo, qui panē desiderat, perfectiorem ; ex eo quod percipiam aliquid esse actu in idea, non ideo esse actu in re cujus est idea ; me judicare id quod ignoro, AT VII, 369 et talia, testantur tantum te, o caro, multa temere velle impugnare, quorum sensum non assequeris. Neque enim ex eo quod quis panem desideret, infertur panem esse ipso perfectiorem, sed tantum illum qui pane eget, esse imperfectiorem se ipso, cum non eget. Et ex eo quod aliquid sit in idea, non infero idem esse in rerum natura, nisi cum nulla alia istius ideae causa Elzevier, p. 432 reddi potest, praeter rem quam repraesentat actu existentem ; quod non de pluribus mundis, nec de ulla alia re, praeterquam de solo Deo, verum esse demonstravi. Nec judico id quod ignoro ; rationes enim attuli cur id judicarem, et quidem tam firmas ut nullam ex ipsis vel minimum impugnare potueris.
9. Cùm negas nos continuo causae primae influxu indigere, ut conservemur, negas rem quam Metaphysici omnes ut manifestam affirmant, sed de qua saepe illiterati non cogitant, quia tantum ad causas secundum fieri, non autem secundum esse, attendunt. Sic Architectus est causa domus et pater filii secundum fieri tantum, ideoque, cum opus absolutum est, potest absque istiusmodi causa remanere ; sed sol est causa lucis ab ipso procedentis, et Deus est causa rerum creatarum, non modo secundum fieri, sed etiam secundum esse, ideoque debet semper eodem modo influere in effectum, ut eunduem conservet. Hocque aperte demonstratur ex eo quod explicui de partium temporis independentia, quodque frustra conaris eludere, proponendo necessitatem consecutionis AT VII, 370 quae est inter partes temporis in abstracto considerati ; de quo hic non est quaestio, sed de tempore, seu duratione rei durantis, cujus non negas singula Elzevier, p. 433 momenta posse a vicinis separari, hoc est rem durantem singulis momentis desinere esse. Cumque ais, vim esse in nobis, quae ut perseveremus praestare sufficiat, nisi corrumpens causa superveniat, non advertis te creaturae tribuere perfectionem creatoris, quod nempe independenter ab alio in esse perseveret, ac creatori imperfectionem creaturae, quod nempe per positivam actionem tendere debeat in non ens, si quando velit efficere ut esse desinamus. Quod deinde addis de progressu in infinitum, nempe non absurdum esse illum dari, a te ipso postea infirmatur, fateris enim absurdum esse in causis ita inter se connexis ut inferior sine superiore agere non possit, de talibus enim tantum hic quaestio est, nempe de causis in esse, non de causis in fieri, ut sunt parentes. Nec proinde Aristotelis authoritas hic mihi adversatur ; ut neque etiam id quod ais de Pandora : fateris enim omnes perfectiones quas in hominibus animadverto, variis gradibus posse a me adaugeri, adeo ut postea videam tales esse, ut in humanam naturam cadere non possint : quod omnino mihi sufficit ad Dei existentiam demonstrandam. Est enim illa ipsa vis AT VII, 371 perfectiones omnes humanas eousque ampliandi, ut plusquam humanae esse cognoscantur, quam urgeo et contendo non futuram fuisse in nobis, nisi a Deo facti essemus. Atqui Elzevier, p. 434 quod tibi non appareat me istud evidentissime demonstrasse, nequaquam miror, quia non hactenus animadverti te ullam ex meis rationibus recte percepisse.
10. Cum reprehendis id quod dixi, nihil ideae Dei addi, nihilque ab ea detrahi posse, non videris attendisse ad id quod vulgo aiunt Philosophi, essentias rerum esse indivisibiles. Idea enim repraesentat rei essentiam, cui si quid addatur, aut detrahatur, protinus fit alterius rei idea : sic Pandora, sic falsi omnes Dii ab iis, qui verum Deum non recte concipiunt, effinguntur. At postquam semel concepta est idea veri Dei, quamvis novae detegi possint in ipso perfectiones quae nondum fuerant animadversae, non ideo tamen augetur ejus idea, sed tantum distinctior redditur et expressior, quia omnes in eadem illa, quae prius habebatur, debuerunt contineri, quandoquidem supponitur fuisse vera. Ut neque augetur idea trianguli, cum variae in eo proprietates, quae prius fuerunt ignoratae, advertuntur. Neque enim, ut scias, idea Dei formatur a nobis successive ex perfectionibus creaturarum ampliatis, sed tota simul ex hoc quod ens infinitum omnisque ampliationis incapax mente attingamus. AT VII, 372 Cum autem petis undenam probem ideam Dei esse in nobis tanquam notam artificis operi impressam, et quis sit modus Elzevier, p. 435 impressionis, quaeve forma istius notae ? idem est ac si aliqua in tabella tantum artificii deprehendens ut ipsam a solo Apelle pingi potuisse judicarem, diceremque inimitabile istud artificium esse veluti quandam notam, quam Apelles tabellis omnibus suis impressit ut ab aliis dignoscantur, tu vero quaereres : quae forma istius notae, quisve modus impressionis ? Certe risu potius quam responsione dignus videreris. Quid, cum pergis ? si non est aliud ab opere, tu ipsa ergo es idea, tu ipsa nihil aliud es quam cogitationis modus, tu ipsa es et nota impressa, et subjectum impressionis. Nunquid aeque acutum est ac si dixissem artificium illud, quo Apellis tabellae ab aliis dignoscuntur, non esse quid diversum ab ipsis tabellis, urgeres : ergo tabellas istas nihil allud esse quam artificium, nec ex ulla materia constare ; ergo ipsas esse tantum modum pingendi etc.
Quid, cum ut neges nos ad imaginem Dei factos esse, dicis, ergo Deum esse hominiformem, et ea colligis in quibus humana natura differt a divina ? esne in eo acutior quam si, ut negares quasdam Apellis tabellas ad similitudinem Alexandri factas fuisse, diceres ergo Alexandrum fuisse instar tabellae, tabellas autem ex ligno et pigmentis compositas esse, non ex ossibus et AT VII, 373 carne, ut Alexander ? Nempe non est de Elzevier, p. 436 ratione imaginis, ut in omnibus eadem sit cum re cujus est imago, sed tantum ut illam in aliquibus imitetur ; et perspicuum est perfectissimam illam vim cogitandi, quam in Deo esse intelligimus, per illam minus perfectam, quae in nobis est, repraesentari. Cum vero mavis conferre Dei creationem cum fabri operatione, quam cum generatione parentis ; sine ulla ratione id facis. Etsi enim illi tres agendi modi toto genere diversi sint, propius tamen est a productione naturali ad divinam quam ab artificiali argumentari. Sed nec tantam similitudinem esse dixi inter nos et Deum, quanta est inter filios et parentes ; nec etiam semper nulla est similitudo inter opus fabri et ipsum fabrum, ut patet cum statuarius sibi simile signum exculpsit. Quam mala autem fide refers mea verba, cum fingis me dixisse a me percipi similitudinem in eo quod sim res incompleta et dependens, cum e contra ista in dissimilitudinis argumentum attulerim, ne putaretur me velle homines Deo aequare. Dixi enim, me non modo percipere me in istis Deo esse inferiorem, et interim ad majora aspirantem, sed etiam majora ista in Deo esse, quibus majoribus aliquid simile in me sit, cum ad ipsa ausim aspirare. AT VII, 374 Denique, cum mirum esse ais cur non caeteri hominum idem quod ego de Deo intelligant, cum in illis, aeque ac in me, Elzevier, p. 437 impresserit ideam sui, idem est ac si mirareris quod, cum omnes norint ideam trianguli, non tamen omnes aeque multa in ipsa animadvertant, et forte nonnulli falsa quaedam de ipsa ratiocinentur.