De iis quae in Meditationem quartam
objecta sunt.
1. Quamnam nihili ideam habeamus, et quomodo de non ente participemus, satis explicui, vocando illam negativam, et dicendo nihil hoc aliud significare quam nos non esse summum ens, et nobis deesse quamplurima. Sed tu nodos ubique in scirpo quaeris. Et cum ais me videre aliqua Dei opera non omnino absoluta, plane affingis id quod nullibi scripsi nec censui, sed tantum, si quaedam spectarentur, non prout habent in mundo rationem partis, sed ut totum quid, tunc videri posse imperfecta. Quaecunque deinde affers pro causa finali, ad efficientem sunt referenda ; ita ex usu partium in plantis, in animalibus etc., effectorem Deum mirari, et ex inspectione operum cognoscere ac glorificare opificem, AT VII, 375 par est, non autem quo fine quidque fecerit divinare. Ac quamvis in Ethicis, ubi Elzevier, p. 438 saepe conjecturis uti licet, aliquando sit pium considerare quem finem conjicere possimus Deum sibi in regendo universo proposuisse, certe in Physicis, ubi omnia firmissimis rationibus niti debent, est ineptum. Nec fingi potest aliquos Dei fines, magis quam alios, in propatulo esse ; omnes enim in imperscrutabili ejus sapientiae abysso sunt eodem modo reconditi. Nec etiam fingere debes neminem mortalium causas alias posse intelligere ; nulla enim non est cognitu multo facilior quam Dei finis ; et eas ipsas quas in exemplum difficultatis proponis, non nemo existimat se novisse. Denique, quia hic tam ingenue interrogas, quas putem mentem meam habituram fuisse Dei et sui ideas, si, ex quo infusa est in corpus, mansisset huc usque in eo clausis oculis, et absque ullo aliorum sensuum usu : ingenue et candide respondeo meome non dubitare (modo ipsam in cogitando non impeditam a corpore, ut neque etiam adjutam, supponamus), quin easdem, quas nunc habet, Dei et sui ideas fuisset habitura, nisi tantum quod multo puriores et clariores habuisset. Sensus enim ipsam in multis impediunt, ac in nullis ad illas percipiendias juvant ; et nihil obstat quominus omnes homines easdem se habere aeque animadvertant, quam quia in rerum corporearum imaginibus percipiendis nimium occupantur.
Elzevier, p. 439 AT VII, 376 2. Hic ubique male assumis pro positiva imperfectione, quod simus erroribus obnoxii, cum tamen sit tantum (praesertim respectu Dei) majoris perfectionis in creaturis negatio. Nec recte quadrat comparatio civium Reipublicae cum partibus universi : civium enim malitia, cum refertur ad Rempublicam, est aliquid positivum ; non autem quod homo sit errori obnoxius, sive quod non habeat omnes perfectiones, cum refertur ad bonum universi. Sed melius institui potest comparatio inter eum qui vellet totum humanum corpus oculis tegi, ut elegantior appareret, quia nulla ejus pars oculo pulchrior videtur, et eum qui putat nullas creaturas in mundo errori obnoxias, hoc est non plane perfectas, esse debuisse. Planeque falsum est quod supponis, Deum nos destinare operibus pravis, nobisque tribuere imperfectiones, et talia. Ut etiam plane falsum est, Deum ad illa pauca, quae dijudicari ab homine voluit, imparem, implicitam, incertamque facultatem judicatricem ei tribuisse.
3. Vis ut hic paucis dicam ad quid se voluntas possit extendere, quod intellectum effugiat ? Nempe ad id omne in quo contingit nos errare. Ita cum judicas mentem esse tenue quoddam corpus, intelligere quidem potes, ipsam esse mentem, hoc est, rem Elzevier, p. 440 cogitantem, itemque tenue corpus esse rem extensam ; unam autem et eandem esse rem quae cogitet et quae AT VII, 377 sit extensa, profecto non intelligis, sed tantummodo vis credere, quia jam ante credidisti, nec libenter de sententia decedis. Ita cum pomum, quod forte venenatum est, judicas tibi in alimentum convenire, intelligis quidem ejus odorem, colorem, et talia grata esse, non autem ideo ipsum pomum tibi esse utile in alimentum ; sed quia ita vis, ita judicas. Atque sic fateor quidem nihil nos velle de quo non aliquid aliquo modo intelligamus ; sed nego nos aeque intelligere ac velle ; possumus enim de eadem re velle permulta, et perpauca tantum cognoscere. Cum autem prave judicamus, non ideo prave volumus, sed forte pravum quid ; nec quidquam prave intelligimus, sed tantum dicimur prave intelligere, quando judicamus nos aliquid amplius intelligere quam revera intelligamus. Quae postea de indifferentia voluntatis negas, etsi per se manifesta sint, nolo tamen coram te probanda suscipere. Talia enim sunt ut ipsa quilibet apud se debeat experiri, potius quam rationibus persuaderi ; tuque, ô caro, ad ea quae mens intra se agit, non videris attendere. Ne sis igitur libera, si non lubet ; ego certe mea libertate gaudebo, cum et illam apud me experiar, et a te nulla Elzevier, p. 441 ratione, sed nudis tantum negationibus, impugnetur. Majoremque forte apud alios merebor fidem, quia id affirmo quod expertus sum, et quilibet apud se poterit experiri, quam tu, quae idem negas ob id tantum, quod forte non experta sis. AT VII, 378 Quanquam etiam evinci possit ex tuis verbis, te id ipsum esse expertam, negando enim nos cavere posse ne erremus, quia non vis voluntatem in quicquam ferri ad quod non determinetur ab intellectu, simul concedis cavere nos posse ne in errore perseveremus, quod omnino fieri nequit absque illa voluntatis libertate, se ipsam sine determinatione intellectus in unam aut alteram partem movendi, quam negabas. Nam, si semel intellectus determinavit voluntatem ad falsum aliquod judicium proferendum, quaero a te : cum primum ipsa incipit cavere ne in errore perseveret, a quonam ad id determinatur ? Si a se ipsa, ergo potest ad aliquid ferri, ad quod ab intellectu non impellitur, quod tamen negabas, et de quo solo controversia est. Si vero ab intellectu, ergo ipsa non cavet ; sed tantummodo, sicut prius ferebatur in falsum quod ipsi ab intellectu proponebatur, ita jam casu contingit ut feratur in verum, quia intellectus ei verum proponit. Sed praeterea vellem scire quam naturam falsi concipias, et quo pacto putes illud esse posse objectum Elzevier, p. 442 intellectus. Ego enim, qui per falsum nihil aliud intelligo quam veri privationem, plane repugnare mihi persuadeo, ut intellectus falsum sub ratione veri apprehendat ; quod tamen esset necesse, si determinaret unquam voluntatem ad falsum amplectendum.
4. Quantum ad fructum harum Meditationum, satis praemonui, in praefatiuncula quam te legisse existimo, non magnum illum futurum pro iis qui rationum AT VII, 379 mearum seriem et nexum comprehendere non curantes, in singulas tantum earum partes disputare studebunt. Et quantum ad Methodum qua possimus ea dignoscere, quae revera clare percipiuntur, ab iis quae clare percipi tantum putantur, etsi credam ipsam a me satis accurate traditam esse, ut jam dictum est, nequaquam tamen confido illos, qui de praejudiciis exuendis tam parum laborant, ut querantur quod non simpliciter ac paucis verbis de ipsis sim loquutus, eam facile esse percepturos.