De iis quae in quintam Meditationem
objecta sunt.
1. Quia hic, relatis pauculis meis verbis, addis me ea tantum habere de quaestione proposita, cogor monere te non satis ad cohaerentiam eorum quae scripsi attendisse. Talem enim illam puto, ut ad cujusque rei probationem conferant omnia quae ipsam praecedunt, et maxima pars eorum quae sequuntur : adeo ut bona fide non possis referre quantum de aliqua quaestione habeam, nisi etiam totum id, quod de reliquis scripsi, recenseas. AT VII, 380 Quod vero ais tibi durum videri, statuere aliquid immutabile et aeternum praeter Deum, merito sic videretur, si de re existente quaestio esset, vel tantum, si quid ita immutabile statuerem, ut ejus immutabilitas a Deo non penderet. Sed, quemadmodum Poëtae fingunt a Iove quidem fata fuisse condita, sed postquam condita fuere, ipsum se iis servandis obstrinxisse ; ita ego non puto essentias rerum, mathematicasque illas veritates quae de ipsis cognosci possunt, esse independentes a Deo ; sed puto nihilominus, quia Deus sic voluit, quia sic disposuit, ipsas esse immutabiles Elzevier, p. 444 et aeternas. Quod seu durum, seu molle esse velis, sufficit mihi quod sit verum.
Quae deinde contra Dialecticorum universalia habes, me non tangunt, utpote qui ipsa, non ut illi, intelligam. Sed quantum ad essentias quae clare et distincte cognoscuntur, qualis est ea trianguli alteriusve cujusvis figurae Geometricae, facile cogam te ut fatearis illarum ideas, quae in nobis sunt, a singularibus non esse desumptas ; hic enim illas falsas dicis, quia scilicet cum praeconcepta tua de natura rerum opinione non conveniunt.
Et paulo post ais objectum purae Matheseos, ut punctum, lineam, superficiem, constantiaque ex iis indivisibilia, indivisibiliterque se habentia, existere reipsa non posse ; unde sequitur nullum triangulum, nihilque omnino ex iis quae ad ipsus aliarumve figurarum AT VII, 381 Geometricarum essentias pertinere intelliguntur, unquam extitisse, ac proinde istas essentias non esse ab ullis rebus existentibus desumptas. At, inquis, sunt falsae. Opinione tua scilicet, quia naturam rerum talem esse supponis, ut eae non sint ipsi conformes. Sed, nisi omnem Geometriam falsam quoque esse contendas, negare non potes quin de ipsis multae veritates demonstrentur, quae, cum eaedem semper sint, merito dicuntur immutabiles et aeternae. Quod autem forte non Elzevier, p. 445 sint conformes ei rerum naturae quam tu supponis, ut eae etiam illi quam Democritus et Epicurus ex atomis effinxerunt, est tantum ipsis denominatio extrinseca quae nihil mutat ; et nihilominus haud dubie sunt conformes verae illi rerum naturae quae a vero Deo condita est. Non quod sint in mundo substantiae longitudinem habentes sine latitudine, aut latitudinem sine profunditate sed quia figurae Geometricae non considerantur ut substantiae, sed ut termini sub quibus substantia continetur. Interim autem non concedo ideas istarum figurarum nobis unquam per sensus fuisse illapsas, ut vulgo omnes sibi persuadent. Etsi enim haud dubie dari possint in mundo, quales a Geometris considerantur, nego tamen ullas dari circa nos, nisi forte tam minutas, ut nullo modo sensus nostros attingant. Nam componuntur ut plurimum ex lineis rectis ; at nequidem unquam ulla pars lineae, quae revera recta esset, sensus nostros movit, quippe cum illas, quae maxime rectae AT VII, 382 nobis visae sunt, pulicario perspicillo examinamus, plane irregulares et undulatim ubique incurvas esse deprehendimus. Ac proinde, cum primum olim in infantia figuram triangularem in charta depictam aspeximus, non potuit illa figura nos docere quo pacto verus triangulus, ut a Geometris consideratur, Elzevier, p. 446 esset concipiendus, quia non aliter in ea continebatur quam velut in rudi ligno Mercurius. Sed quia jam ante in nobis erat idea veri trianguli, et facilius a mente nostra, quam magis composita figura picti trianguli, concipi poterat, idcirco, visa ista figura composita, non illam ipsam, sed potius verum triangulum apprehendimus. Eodem plane modo quo, dum respicimus in chartam, in qua lineolae atramento ita ductae sunt ut faciem hominis repraesentent, non tam excitatur in nobis idea istarum lineolarum, quam hominis : quod omnino non contingeret, nisi facies humana nobis aliunde nota fuisset, atque essemus magis assueti de illa quam de lineolis istis cogitare, quippe quas saepe etiam, cum aliquantulum a nobis remotae sunt, ab invicem distinguere nequimus. Ita sane triangulum Geometricum, ex eo qui in charta pictus est, agnoscere non possemus, nisi aliunde mens nostra ejus ideam habuisset.
2. Hic non video cujus generis rerum velis esse existentiam, nec quare non aeque proprietas atque omnipotentia dici possit, sumendo scilicet nomen AT VII, 383 proprietatis pro quolibet attributo, sive pro omni eo quod de re potest praedicari, ut hic omnino sumi debet. Quin etiam existentia necessaria est revera in Deo proprietas strictissimo Elzevier, p. 447 modo sumpta, quia illi soli competit, et in eo solo essentiae partem facit. Nec proinde existentia trianguli cum existentia Dei debet conferri, quia manifeste aliam habet relationem ad essentiam in Deo quam in triangulo. Nec magis est petitio principii, quod existentia inter ea, quae ad essentiam Dei pertinent, numeretur, quam quod aequalitas trium angulorum cum duobus rectis inter trianguli proprietates recenseatur. Nec verum est essentiam et existentiam in Deo, quemadmodum in triangulo, unam absque alia posse cogitari, quia Deus est suum esse, non autem triangulus. Nec tamen inficior quin existentia possibilis sit perfectio in idea trianguli, ut existentia necessaria est perfectio in idea Dei ; efficit enim illam praestantiorem quam sint ideae illarum Chimaerarum, quarum existentia nulla esse posse supponitur. Nec proinde vel minimum ulla in re argumenti mei vires infregisti, haeresque semper delusus illo sophismate, quod ais tam facile a me solvi potuisse. Ad ea autem quae subjungis, jam alibi satis respondi. et plane falleris, cum ais non demonstrari existentiam AT VII, 384 de Deo, ut demonstratur de triangulo quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis : utriusque enim est par ratio, nisi quod demonstratio probans in Deo existentiam sit altera Elzevier, p. 448 multo simplicior et clarior. Caetera denique praetereo, quia, dum ais me nihil explicare, nihil ipse explicas et nihil probas, nisi tantum te probare nihil posse.
3. Contra ea quae hic habes de Diagora, Theodoro, Pythagora aliisque, oppono Scepticos, qui de ipsis Geometricis demonstrationibus dubitabant ; et affirmo ipsos id facturos non fuisse, si Deum, ut par est, cognovissent. Nec recte probatur unam rem alia esse notiorem, ex eo quod pluribus vera videatur, sed tantum ex eo quod illis, qui utramque, ut par est, cognoscunt, appareat esse cognitu prior, evidentior et certior.